Skip to the text

Nn. 137–196

  1. Conclusio. Ouibus rite^ inspectis, merito infertur apud omnes gentes et tribus, ab initio, quamdam floruisse religionem, quae essentialiter tribus constabat elementis, aliquot dogmatibus, moralibus prceceptis et ritibus.

(a) Inter dogmata, recensetur fides ki aliquod numen, homini superius, de homine curans ipsique nocere aut prodesse valens, non solum in praesenti sed etiam in altera vita; exinde eruitur obligatio hoc numen placandi, adorandi et variis precibus et sacrificiis conciliandi.

Ens illud superius concipitur tanquam judex et remunerator, malos puniens rectisque praemia conferens.

(b) Dantur proinde prcecepta moralia quae, etsi in multis diversa, in eo concordant quod impietatem et injustitiam prohibent, pietatem erga deos et parentes, justitiam erga omnes imperant, ita ut legis violatores paenas subeant sive aeternas sive saltem valde diuturnas.

(c) In omni pariter religione inveniuntur ritus speciales et minutim determinati, quibus dii coli debeant quibusque ab eis beneficia obtineri possint; horum efficacia pendet non solum a dispositionibus precantium et offerentium, sed a scrupulosa observatione minimorum rituum.

Ouibus positis, horum phaenomenorum explicatio sedulo quaerenda est.

II. Factorum religiosorum explicatio.

  1. Ex historia religionum merito infertur religionem ita esse naturae humanae connaturalem et ingenitam ut necessaria dicenda sit.

Quod quidem duplici modo probabimus : i° adversariorum hypotheses confutando; 2° veram solutionem exponendo.

i° Falsae aut incompletae hypotheses rejiciuntur. Factum religiosum, tam universale tantique momenti, eludere conantur adversarii, ostendendo sensum religiosum oriri ex imperfe&iore hominum conditione, ideoque paulatim eliminandum esse.

  1. (A) Positivistae, cum A. Comte et M. Littr£, contendunt religionem nihil aliud esse nisi expressionem mythologicam admirationis, quam experti sunt primi homi-

DE CQNCEPTU ET NECESSITATE RELIGIONIS. 83 nes stupenda naturae phaenomena contemplantes : supponentes enim vim occultam seu aliquem spiritum his inesse, ea adoraverunt, et animismum aut fetichismum coluerunt : a quo pedetentim ad polytheismum et monotheismum gradum fecerunt. Hic autem conceptus omnino evanescet coram scientia x.

Quae hypothesis : (a) non solum est gratuitay sed etiam faclis contraria. Supponit enim hominem ab initio fuisse universim fetichismo et animismo addictum, et, progressiva evolutione, ab inferioribus ad superiores formas teligionis transiisse. Jamvero, i) historice constat multos populos minime fetichismo addictos fuisse, sed ab initio quemdam monotheismum, saltem vagum, postea vero dualismum aut polytheismum admisisse2, ut constat ex superius dic~lis, nn. 114, 116, 118, 123, 125, 129, 130, 136. 2) Constat pariter, in omnibus fere religionibus, puriorem fuisse cultum antiquum ; v. g., apud Sinenses, polytheismus et idololatria successerunt religioni magis spirituali qualis a Confuclo traditur.

(b) Neque illa hypothesis omnia facla explicat : 1) non explicat permanentiam facli religiosi non solum apud vulgus, sed etiam apud doclissimos homines qui hodie etiam religionem simul et scientiam aequali successu colunt; 2) necfruclus honestatis et sanc~litatis quos profert religio3;

1 A. Comte*, Conrs de phitosophie positive; M. Littre*, Paroles de Philosophie positive : quorum theorias lucide et critice exponit E. Boutroux, Scienct et Religion, 1908, p. 37-79. — Positivistse in evolutione relate ad religionem distinguunt : (a) stadium theoiogicum, in quo homines naturalium phaenomenorum causam reponunt in entibus superioribus; (b) stadium metaphysicum, in quo eamdem tribuunt entibus seu conceptibus metaphysicis; (c) stadium positivum, ubi phaenomena scientirice explorant eaque legibus naturalibus explicant : quo in statu, religio scientise cedit.

2 Quod admittunt non pauci acatholici, ut Max Miiller*, qui putat ab initio floruisse henotheismum, seu quamdam monotheismi formam satis vagam ( Lectures on the origin and growth of religion; Essais sur Vhistoire des re/igions, trad. par G. Harris, Paris, 1872, p. 477); A. Lang-*, qui censet homines a monotheismo in polytheisrrum incidisse, etc. — Catholici autem, cum Abbe de Broglie, Probl. et Concl. de Phist. des Relig., p. 60-88, ostendunt etiam historice multo probabiliorem esse hypothesim quse admittit primitivam religionem fuisse monotheismum, ex quo postea, per modum corruptionis, ortus est polytheismus. Quod confirmat DD. Le Roy, in opce supra laudato. La Religion des Primitifs.

3 Quos fructus exponit W. James*, Varieties of rciigious exjjerience, lect. XI-XX; gallice, V 'Exp&ience re/igieuse, {r&d. Abauzit, ch. 8-12.

hi enim fructus, quando perennes, errori tribui nequeunt; 3) neque rationem reddit idea.rumjuris, officii, moralis obligationis : haec enim omnia supremum legislatorem supponunt, ut in thesi sequenti exponemus, n. 154.

  1. (B) Psychologistae T putant religiosum sensum e sttbconscientid oriri, et primum esse quamdam emotionem religiosam ; ex hac autem emotione intelle£tum paulatim quosdam conceptus eruere secundum ideas jam acquisitas; ita modo immanenti obtineri conceptus divinitatis, qui postea, pro variis experientiis religiosis subjecti, legibus evolutionis subjacet. — Cui hypothesi favent hodierni Modernistce2, qui contendunt religiosos sensus, primum ex subconscientid ortos, postea intima experientia perceptos, tandem in dogmata et praecepta fuisse conversos.

  2. Haec hypothesis non explicat ea quae sunt sensus religiosi distin6liva : nam incertum remanet quid sit subconscientia, quomodo emotio proprie religiosa surgat e subconscientia hominis, et quidem in omnibus temporibus et locis, ac semper sit occasio creandi conceptum Entis. Supremi cui debeatur cultus 3.

(b) Aliunde moralis obligatio, quam omnes imponunt religiones, non magis in hoc systemate quam in Positivistarum hypothesi explicatur : sola enim conscientia aut subconscientia absolutam et universalem obligationem imponere nequit, ut fusius in sequenti thesi declarabitur.

  1. (C) Quod quidem intelligentes, Sociologistae^ dicunt religionem oriri e sensu quodam dependentice a colleclivitate :

1 Ita, inter alios, Murisier*, Maladies du sentiment religieux, Paris, Alcan, 1901; Ribot*, Psychologie des sentiments, Paris, Alcan, 1896, p. 297-320. Quorum theorias exponit atque confutat G. Michelet, Dicu et Fagnosticisme contemporain, Paris, Gabalda, 1909, p. 114. 182. Cfr. E. Boutroux, Science et Religion, p. 169-207.

3 Ita, inter alios, A. Loisy, Ed. Le Roy, G. Tyrrell, necnon auclores operis Programma dei Modernisti, quorum theorias fusius exponuntur in Appendice.

3 Ita Pius X, in Encycl. Pascendi dominici gregis, n. 42.

4 Ita praesertim Durkheim*, V Annie sociologique, 1898, ubi exponit La difinition des phenomenes religieux\ Hubert*, Introduction au Manuel d^histoire des religions par Chantepie de la Saussaye; Fauconnet et Mauss*, cum enim homines, praesertim simpiices, societate indigeant ad se tuendos, exinde inferunt in societate esse vim superiorem, quam ingenue deificant, et ex qua procedit obligatio moralis eamdem religiose colendi. — Quod conflrmare conantur ex totemismo apud multas tribus vigente*.

  1. Quae tamen explicatio non majorem efficaciam habet quam praecedens. (a) Nam si vis coercitiva^ in pmni societate existens, explicat cur homines quasdam actiones peragant aut vitent ob pcenas temporales quas timent, non reddit rationem obligationis moralis, qua impellimur ad aliquid faciendum aut vitandum independenter ab omni pcena. (b) Aliunde totemismus, cui tanquam facto inconcusso et universali innituntur sociologistae, non est proprie religio, sed pactum quoddam, vi cujus homines cujusdam tribus consociantur cum animalibus alicujus speciei determinatae seu potius cum spiritu invisibili qui sub his animalibus latere supponitur; ex una parte, homines animalia hujus speciei neque occident neque comedent, et ex altera, haec animalia supponuntur praefatis hominibus non nocitura. Est igitur quaedam superstitio, quae religioni jam antea existenti superadditur, sed religionem ipsam minime constituit : ubi enim haec viget superstitio, simul adest cultus religiosus, fides in aliquod Numen et in futuram vitam, et totemismus ipse ut quid accessorium habetur 2.

Grande Encycloptdie, article Sociologie. — Quam theoriam exponit et confutat G. Michelet, op. cit., p. 1-70.

1 Totem apud Indianos dicitur animal, vel planta aut aliquid hujusmodi, a quo certa quaedam tribus originem suam ducere putat. Indianus qui vulpem v. g. tanquam totem habet, ab ejus nomine se appellat, eam pro genio habet, omnes vulpes cognatos existimat, eas non occidit nec ejus carnibus vescitur, neque puellam, quse eumdem totem colit, in matrimonium ducit. Totemismus habetur a nonnullis ut religio, quae a tribu seu hominum collectivitate originem ducit. Cfr. A. Bros, La religion des non civilises, p. 217-244.

2 Ad rem DD. Le Roy, La Religion des Primitifs, p. 132: " Le Totemisme est un moyen dont les hommes primitifs se sont servis pour unir, distinguer, fortifier et etendre la famille, par un pacte magique. II ne cree ni la conscience religieuse, ni la morale, ni la croyance aux esprits, ni le sacrifice, ni la communion : il suppose, au contraire, iout cela deja existant, et il s'en sert lui-meme pour se constituer et se perpetuer. Pour faire une alliance avec un etre invisible, il faut croire qu'il existe; on ne s'allie pas avec le neant. II n'est donc pas la Religion primitive, il n'est meme pas une religion, et pas meme une partie de religion. Cest un pacte magique familial et social. — Et, comme conclu-

Rejiciendae sunt igitur tanquam prorsus insufficientes variae explicationes naturalisticce.

  1. 20 Vera explicatio proponitur. Religio non e societate, neque ex ignorantia aut solis emotionibus, vel e solo sensu intimo oritur sed ex toto homine, seu ex intimis facultatibus hominis intellectualibus simul et affe&ivis *. Quool ita declarari potest :

(a) Homo, intelleclu praeditus, e contemplatione rerum naturae et suiipsius pedetentim assurgit ad priviam causam phaenomenorum quae conspicit : hanc autem causam concipit tanquam Ens superius, vivens, personale, bonuvi et providum, cui cult.us debetur et a quo beneficia consequi valemus.

(b) Simul vero ejus voluntas, si recte est disposita, bonum appetit et felicitatem quaerit; neutrum vero nec in seipso, nec in creaturis invenit, sed altius quaerit, nempe in Ente supremo cujus existentiam agnovit.

(c) Quia autem homo non solum intellectu et voluntate, sed etiam sensibilitate constat, variis affeclibus ad Ens illud Supremum fertur : tivwre, quatenus concipitur ut potens et justum, spe et amore, quatenus ut bonum et ad nos juvandos paratum existimatur.

Ita totus quantus est, homo in Deum enititur ac fertur, ideoque reiigione seu divino cultu eget. Quod fusius declarare oportet e psychologicd analysi aspirationum animcB /lumance : ita argumento psyckologico simul et historico necessitas alicujus religionis demonstrabitur.

  1. Argumentum ita proponi potest :

Homo beatitudinem ambit et prosequitur veluti necessitate su32 naturae.

Atqui hanc beatitudinem invenire nequit nisi in religione.

sion, nous definironsle Totemisme: " Une institution consistant essentiellement en un pa<5le magique, representant et formant une parente d'ordre mystique et supranaturel, par lequel, sous la forme visible d'un animal, et, exceptionnellement, d'un corps vegetal, mineral ou astral, un esprit invisible est associe a un individu, a une famille, a un clan, a une tribu, a une societe secrete, en vue d'une reciprocite de services. "

1 G. Michelet, op. cit., p. 313-350.— Quod quidem asserendo, minime negamus reiigionem fuisse divinitus revelatam. Putamus enim, CU;>i DD. Le Roy, <?p. cit., p. 479-484, ex sola historia religionum, valde probabile esse Deum humanae infirmitati subvenisse, q^asdam veritates homini revelando; sed de hoc in capite sequenti agemui.

Ergo religio ipsi necessaria est r.

Major experientia. constat nec probatione indiget.

Ad minorem probandam, tria exponemus : (A) in quo consistat beatitudo; (B) num ad beatitudinem sufficiant systemata areligiosa; (C)num in religione inveniri possitbeatitudo

  1. (A) Exponitur in quo consistat hominis beatitudo. Haec sane sita est in completa satisfactione nobilissimarum aspirationum quae facultatibus proprie humanis insunt. Ouaenam sint hujusmodi aspirationes declarare oportet.

(a) Ex parte intellectits : homo ad veritatis cognitionem assurgere conatur non qualiscumque, sed integrae, et in ea proficere, non obstantibus mysteriis et nebulis quibus velatur; praesertim vero de problemate suce originis suique finis ultimi vult certior fieri : utrum nempe finis noster in nobismetipsis quaerendus sit an extra nos; utrum anima nostra sit immortalis an cum corpore pereat; quisnam futurus sit status noster post mortem; quibus mediis finem prosequi debeamus, propriis viribus an Deo juvante.

(b) Ex parte voiuntatisy tendimus in bonum, et quidem integrum et perfectum ;amare quidem volumus, sed id quod amore dignum sit et cordis impleat desideria. Ad quod consequendum, indigemus reguld morum qua in prosecutione boni dirigamur; et auxilio cujus ope bonum cognitum indesinenter operemur : nam, praeter nobilissimas aspirationes, nobis insunt propensiones pravce quibus ad malum, utpote delectabile, vehementer allicimur, et nisi potenti manu juvemur, saepe et facile in malum prolabimur.

(c) Ex parte totius animcey volumus diu, immo perenniter vivere, et perpetua felicitate quiete frui : felicitas enim quae brevi tempore durat aut facile turbatur, non est vera beatitudo.

  1. (B) Ad veram beatitudinem non sufficiunt systemata areligiosa. Praecipua sunt : dilettantismus, pessimis7/ius, positivismuSy etJiica independens.

1 Hettinger, Apologttique,%b; Gondal, Religion, 1904, p. 53-93» J- Guibert, Lc Mouvement Chrtticn, Paris, Bloud. 1903, p. 5-45; Abbe de Broglie, Preuves Psychologiques iit f Exisience de Dieu, Paris, 1905; M. Serol, Le Besoin et le Dcvoir religieux, Paris, Beauchesne, 1908.

(a) Dilettantismus contendit nil aut parum de his quaestionibus curandum esse, cum nihil certi de eis cognosci valeat, sed nos modo uni modo alteri solutioni adhaerere posse, prout majorem voluptatem nobis praebet. — Quod systema omnino falsum est : i) insulsum est enim parum curare de quaestionibus a quibus tota pendet hominis beatitudo in hac aut futura vita r ; 2) irrationabile est unum aut alterum systema successive amplecti, prout majorem affert voluptatem, cum ita practice agnoscatur systemata contradictoria posse simul esse vera, et criterium veritatis nihil aliud esse nisi voluptatem; 3) ceterum dilettantismus, nedum profundis aspirationibus hominis satisfaciat, fatetur hanc satisfactionem inveniri non posse, ideoque hominem in suo miserabili statu relinquit et in pessimismum labitur.

  1. (b) Pessimismus agnoscit bonis praesentibus impleri non posse legitimas aspirationes nostras, ideoque nullam esse solutionem nisi in earum exstinctione et propria annihilatione. — Ouod sanae rationi contrarium est : 1) innatum enim beatitudinis desiderium exstinguere nequimus, et ipsi pessimistae, dolorem expellere conando, ostendunt se suo modo beatitudinem prosequi; 2) nobiliores aspirationes exstinguendo, novos dolores eo ipso accendunt, et ita sibi practice contradicunt ; 3) ex eo quod beatitudinem in bonis temporalibus invenire nequimus, illogicum est inferre eam nullibi quserendam esse : ratio enim alia bona sublimiora excogitare potest.

  2. (c) Positivismus^ rerum supra-sensibilium existentiam in dubium revocans, scientiarumque mirabilem profectum plus aequo extollens, contendit scientice studio et usu hominis omnia impleri desideria, ideoque religionem prorsus inutilem esse. — Quod falsum est : 1) scientia enim de

1 Hominem sine solutione hujus problematis inquietum et infelicem esse fatetur incredulus Jouffroy, Mttanges philosophiques , p. 338 : " Comment voulezvous que 1'homme vive en paix, quand sa raison, chargee de la conduite de la vie, tombe dans 1'incertitude sur la vie elle-meme, et ne sait rien de ce qu'il faut qu'elle sache pour remplir sa mission? Comment vivre en paix, quand on ne sait ni d'ou l'on vient, ni ou l'on va, ni ce qu'on a a faire ici-bas? Vivre en paix dans cette ignorance est chose contradictoire et impossible. Si quelques hommes, a force de distraction et d'insouciance, peuvent s'endormir dans un? telle situation, c'est une exception qui n'atteint pas la masse".

phcenomenis quidem, externis et internis, de eorum nexu, coordinatione, legibus et causis proximis diligenter inquirit, et hac in re multum profecit; sed de prima rerum origine, de vita futura, ultimo fine, et mediis ad eum atlingendum omnino silet T; si de his aliquid asserit aut negat, jam non est scientia sensu hodierno intellecta, sed metaphysica; 2) ceteroquin minime satisfacit aspirationibus hominis qui, suae libertatis conscius, et bonum morale a bono sensibili distinguens, utrumque prosequitur, et perenniter vivere ambit.

  1. (d) Ethica independens, moralibus hominis aspirationibus satisfacere volens, ei regulam morum prsebere conatur independenter a Deo et religione. — Sed incassum, ut ex sequentibus patebit 2.

Etenim regula morum, ut sit vere efficax, supponit legislatorem sufficienti anctoritate pra^ditum ad imponendum omnibus moralem obligationem, sanc~lionem qua ad adimplenda ofificia moveamur, necnon auxilium quo in bono prosequendo, non obstantibus obstaculis,adjuvemur. Atqui nullum ex his extra religionem inveniri potest.

151« 1) Sine religione inveniri nequit legislator sufficienti auctoritate pollens ad moralem obligationem omnibus imponendam.

i52- a) Contendunt quidem utilitaristce et evolutionistce regulam morum desumi ex utilitate sive privata sive sociali, ita ut tanquam bonuni haberi debeat quidquid individuis et societati prodest. — Hanc autem esse normam prorsus insufficientem evidenter apparet. Nam inter bonum privatum et utite magnum est discrimen, imo haud raro maxima contrarietas : ita utile est aliquando bonum alienum surripere, etsi illicitum.

Si vero bonum publicum invocas, cur in conscientia teneor magis curare de bono publico quam de proprio? Omni quidem laude

1 Quam insufficientiam scientiarum naturalium ostendunt : M. Blondel, V Action, p. 51-86; Brunetiere, Queslions actuelles, Paris, Perrin, 1907, p. 3-47; E. Boutroux*, Science et Religion, p. 228-268; W. H. Malloek, Is life worih living? gallice redditum a P.J. lorbes, La Vie vaut-elle lapeine de vivre? Paris, 1882, ch. IX.

2 Cfr. Abbe de Broglie, La Morale sans Dieu, Paris, 1886, ire Pariie, ch. III, p. 106 sq.; L. Gallo, Non vera onestd senza religione, Genova, 1885; E. Scherer, Etudes sur la Litttrat. contemp., t. VIII, p. 182; Brunetiere, Questions actuelles, p. 32-47; Olle-Laprune, Le Prix de la Vie, 5a ed., 1898, p. I2~y sq.;H. Liddon*, Sotne Elemenls of religion, London, 1873, lect. I; J. J. Fox, Religion and Morality, New York, 1899.

digni sunt qui se suaque expendunt in aliorura utilitatem; sed, si sola utilitasest regula morum,nil sane probat cuique officium incumbere seipsum abnegandi ad alios feliciores reddendos.— Non potest igitur sola utilitas esse moralitatis norma.

  1. p) Alii dicunt conscientice diclamen esse moralitatis funda- mentum. Sed immerito : nam obligatio in suo conceptu involvit su- perioris potestatem, qui voluntatem suam cum audtoritate intimare valeat ab omnibus et singulis agnoscenda; atqui conscientiae dicta- men, si non speftatur ut vox Dei, non habet potestatem hujusmodi :

nihil aliud est nisi ratio ipsa de rebus agendis judicium ferens; jam- vero ratio non est ipsi homini superior, sed solum pars hominis.

Insuper ratio nostra mutabilis est et fallibilis ; unde ssepius proprii commodi magis quam honestatis leges sequitur, nec vires inferiores, videlicet passiones animi, semper continere valet; alhinde judicium unius hominis ab alterius judicio ssepe differt, et quod bonum uni videtur, alteri inhonestum apparet : proindeque, sublato Deo, jam non esset una lex moralis, sed.tot leges quot capita, ut luculenter constat ex variis systematibus a philosophis tum antiquis tum etiam hodiernis excogitatis.

  1. y) Nonnulli dicunt sufficere honoris sensum, qui omnibus innatus esse videtur, seduloque excultus, norma vivendi esse potest. Sed pneterquam auod ille honoris sensus nihil aliud esse videtur nisiconscientise vox, quatenus sui et aliorum approbationem quserit eademque impotentialaborat,violentaspassionesfrenarenequit, utVatentur ipsi Rationalistae ', cum multa sint vere inhonesta, qua3 non reprobat; neque in rebus arduis ad virtutem colendam satis efficaciter impellit, praesertim quando agitur de iis quse in occulto fiunt Remanet igitur ut sola ratio divina, utpote infalhbihs supremaque audoritate pollens, leges universalem vim obligandi habentes condere et ipsi conscientiae imprimere valeat.

    1. Probatur etiam posterius, scilicet nullam, sublata religione, efficacem san6lionem excogitari posse.

a) Vox enim conscientice, quae in bonis tam saepe auditur et levia etiam deli&a reprobat, post multa crimina a malis commissa, saepe muta remanet vel tam debilis est, ut tanquam sufficiens pcena minime haberi possit; itaque san&io deficit ubi maxime necessaria est.

P) Nec sufficit^//7fl utilitas; nam, quamvis nonnunquam legum observantia in bonum privatum redundat, hoc non est verum m omnibus casibus, nec pro omnibus civibus qui aliquando bona pro-

1 Ita v. e. Rousseau*, Emiiet liv. IV.

pria, vel labores, vel vitam ipsam pro bono publico dare jubentur r; neque lceti/ia quae ex adimpleto oritur officio : hoec enim saepe non ab omnibus, sed solum ab egregiis viris percipitur, et aliunde facile evanescit quando cum amore vitae, sanitatis, divitiarum conflictatur. Utilitas autem socialis, quse ex bonis individuorum operibus resultat, paucos tantum afficit, et quidem nobiliores, qui minus hoc stimulo indigent; plerique autem privatum bonum bono publico prseferunt. Neque pariter sat efficax est tempora- Hum pcenarum metus ; s?epe enim mala bonaque prsesentis vitse absque ullo respectu ad uniuscujusque meritum vel demeritumdispensantur : haud raro justi graves sustinent afflictiones, dum quandoque injustis omnia prospere cedunt. — Nec dicatur externam legum civilium adion'e??i satis esse : h?ec enim illa tantum delicta attingere potest, quae non solum externa sunt, sed etiam per testes demonstrabilia ; pr?eterea spes manet evadendi pcenas etiam publico crimini debitas sive fugiendo, sive testes aut judices corrumpendo. Proinde cum Leone XIII, Encycl. Diuturnum, concludere licet legum inutilem esse severitatem, nisi homines impellantur officio, salutarique Dei metu permoveantur, duce religione, " quaesua. viin animos influit, ipsasque hominum flectit voluntates, ut eis a quibus ipsi reguntur, non obsequio solum, sed etiam benevolentia et caritate adhserescant ".

    1. Ad bonum faciendum, non sufficit regula morum, sed auxilio indigemus quo voluntas nostra. roboretur. a) Altissimae sunt quidem aspirationes nostrae : a£liones non solum bonas, sed etiam heroicas, imo et divinas efficere appetimus; sed multa obstant impedimenta : difficultas operis quae nos deterret, pravcz tendentice quae nos ad malum utpote delectabile alliciunt ; et, quia ad haec superanda requiritur conatus non solum strenuus, sed constans, sl bono saepe declinamus et ad malum propendimus.

Quod Paulus de se aiebat de plerisque hominibus verum est : " Quod enim operor, non intelligo; non enim quod volo bonum, hoc ago; sed quod odi malum, illud facio... Nam velle adjacet mihi : perficere autem bonum non invenio... Condelector enim legi Dei secundum interiorem hominem; video autem aliam legem in mem-

1 Ita Benjamin Kidd* {Socia/ Evo/ution, New York et London, 1895, P- Io6; gallice versum V Evolution socia/e, Paris, 1896) arguens solummodo ex evolutionis principiis, declarat utilitarismnm esse systema non solum immorale, sed etiam prorsus inefficax. Cfr. Lecky*, History of European Mora/s, New York, 1884, vol. I, c. I, p. 33 sq.; W. H. Mallock*, Is lifeworth /iving, N. York, 1879, c. III-VI; op. gal/. versum La vie vaut-e//e /a peine de vivre? A. Balfour*, The Foundations of Belief, part. I, c. 1; op. ga//ice versum, Les Bases de /a Croyance, Paris, 1896.

bris meis, repugnantem legi mentis meae, et captivantem me in lege peccati, quae est in membris meis1. "

    1. Jamvero huic impotentiae quis medebitur? Non alii homines, qui eadem laborant incapacitate ; aliunde, si bonorum exemplis ad virtutem trahimur, ssepius malorum vitia imitamur. Nec societas ; etsi enim legibus et pcenis in pravos inflictis bonos mores fovere conetur, internos actus, qui externorum sunt fontes, attingere nequit.

Ergo ethica independens regulam morum homini prsebere nequit, nec ejus morales aspirationes implere. Ergo prorsus insufficientia sunt systemata areligiosa,

  1. (C) Homo beatitudinem invenit in religione.

(a) Intellectus in religione solutionem invenit omnium problematum quse mentem agitant. Omnes siquidem religiones, limites hujus visibilis mundi transgrediuntur, et originem finemque nostrum assignare conantur, sed praecipue religio vera seu christiana. Docet enim : 1) nos originem a Deo accepisse per creationem, anima spirituali et immortali prseditos esse ; 2) finem nostrum ultimum esse Deum, ipsum qui nobis perfectionem simul et beatitudinem conferet; 3) medium vero ad finem assequendum esse impletionem officiorum erga Deum, proximum et nosmetipsos, necnon patientiam in tribulationibus et tentationibus quse peccati maculas abstergit, virtutem perficit et merita auget. Jamvero nemo est qui non videat hac solutione quietari intellectum etiam in rebus adversis.

J59* (b) Voluntas pariter in religione prsesertim verd invenit quidquid ad bonum prosequendum, amandum et attingendum necesse est : — 1) legislatorem sufficienti aucloritate pollentem : Deus enim, utpote supremus omnium Dominus, aucloritate gaudet absolutd et universali in homincs, ideoque vim obligatoriam legibus tribuere valet; intima cordis pariter scrutari potest, ideoque a<5tus imperare non solum externos, sed etiam internos, et ita totum hominem regere in vita sua morali; 2) efficacem sanclionem qua ad

1 Rcm., VII, 15, 18, 22-23. Hic Paulum allegamus, non tamquam auctorem sacrum, sed tanquam psychologum humanee fragilitatis expertem. Quam inhabilitatem ad bonum faciendum vivide etiam describit Blondel, UAclion, P- 325-332.

bonum prosequendum incitemur : Deus enim, sapiens legislator ac societatis rector, ad vires animis nostris addendas, nos adhuc imperfectos ad virtutem allicit spe ceterni prcemii et a vitiis poenarum comminatione deterret; vult enim ut tandem aliquando virtus proportionatum praemium accipiat, et seipsnm tanquam mercedem proponit, seipsum, inquam, cognoscendum et amandum; 3) auxilium validum : Deus enim, utpote perfectus et totius perfectionis auctor, non solum praeceptis et sanctionibus nos ad bonum incitat, sed potenti manu sua vires facultatibus nostris addit, quibus, contra externa impedimenta atque internas tentationes, roborati dicere valemus : " Omnia possum in eo qui me confortat \ "

  1. (c) Tota anima in religione invenit h.a.nc perennem beatitudinem quam exoptat : 1) in Deo habemus amicum intime dilectum, cujus pulchritudo nunquam marcescit, cujus bonitas nos indesinenter allicit, qui, in anima nostra vivens, in omnibus tentationibus et aerumnis nos juvare et solari potest2; 2) et quia Deus est aeternus, et anima nostra immortalis, spes nobis immota manet plenius etiam Eo fruendi in vita aeterna.

  2. Conclusio. Religio igitur et quidem sola omnes legitimas nostras aspirationes implet, et ad aeternam beatitudinem nos perducit.

Religio igitur homini omnino nececsaria est, et ita cxplicatur cur factum religiosum superius expositum sit universale in spatio et tempore.

Ex hoc pariter sequitur genus humanum non posse motu spontaneo, invincibili, constanti et universali suae naturae in Deum ferri, quin Deus vere existat : secus enim homo esset ens contradictorium, inintelligibile, miserabile, et quidem eo magis quo nobiliores experitur aspirationes; quod sane

2 Quod libenter fatentur qui critice religiosa phcenomena recenter descripserunt. Ita, inter alios, Leuba*, A study in the psychology of religions phenomena, in The American Joumal of Psycho/ogy, t. VII, april 1896; E. D. Starbuck*, Psychology of religion; W. James*, The varieties of religions experience gallice redditum cura Abauzit, L exptrience religieuse, Paris, Alcan, 1906; M. Serol, Le Besoin et le Devoir religieux, p. 93-114; F. Coppee, La bonne souffrance, Preface.

repugnat. Ergo Deus revera existit, quem tota anima colere debemus.

  1. N. B. Ex hoc argumento apparet non ipsam Religionem esse homini innatam, sed propensionem ad Religionem. Quae propensio potest libera voluntate impugnari et aliquo modo exstingui, vel e contra ampliari. Ita facile intelligitur cur multi, passionibus irretiti, nullam religionem profiteantur, et quam utile sit religiosam educationem pueris impertiri.

  2. Solvuntur difficultates. ic Objiciunt non pauci hodie multos esse atheos et irreligiosos, ita ut pnevideri possit apud excultas gentes omnem prorsus religionem mox exstinguendam esse.

Resp. Fatemur equidem atheismum apud quasdam Gentes, praesertim in Gallia, recenter^r/^^«^/«^propagatum fuisse, cum spe omnem prorsus religionem penitus exstinguendi. Hac de re duo animadvertimus :

(A) Imprimis non dantur tam multi athei quam prima facie apparet : nonpauci enim se irreligiosos proclamant, qui revera non sunt; quod quidem constat ex eo quod, gravi imminente mortis periculo, ad Deum naturali quodam instinclu se confugiunt; fingunt igitur se esse atheos, ut placeant impiis societatibus et viris, a quibus honores et munera exspectant. — Et revera isti inveniuntur non apud primitivos populos, qui naturales sequuntur aspirationes, sed apud illas Gentes quarum mores civilitatis abusu corrupti sunt.

  1. (B) Paucorum atheismus minime probat sensum religiosum non esse homini naturalem. Sicut enim errores aliquando inter plebem sparsi non impediunt quin mens naturaliter ad verum tendat, ita pariter ex eo quod quidam dantur athei, minime inferre licet humani generis universalem tendentiam in Deum deletam esse. Siquidem multse sunt causae quae satis explicant paucorum a religione defectionem : (a)-nonnullorum incuria de rebus supra-sensibilibus : cum enim tam multi terrena commoda ambiant, non est mirum quosdam immemores esse, saltem ad tempus, rerum aeternarum; (b) prcejudicia quaedam junioribus inculcata : ubi enim magistri aperte docent religiones omnes esse vana imaginationis figmenta, nonnulli discipuli, novitatis amatores, hujusmodi asserta eo facilius accipiunt quo melius intelligunt, sublata religione, se jam liberiorem vitam agere posse ; (c) externa coadio ab impiis procedens : quando Status atheismum profitetur, et honores, muneraque distribujt, mirum non est non paucos, timoris aut ambitionis causa, externe religioni valedicere, quo securius optatos honores consequi valeant.

Hi sunt civilisaiionis abusus, qui per aliquod tempus durare pos- sunt; non autem diu ; soluto enim religionis vinculo, mox nullum invenitur moralitatis fundamentum, mores facile corrumpuntur, et paulo post vel atheismus rejicitur, vel natio ipsa preces corruit1.

  1. 20 Objicitur etiam nonnullos esse viros non solum honestos, sed etiam omni naturali virtute prseditos, quin tamen religionem colant; ergo moralitas sine religione subsisterepotest. — Resp. Paucos esse hujusmodi viros non negamus, sed, si omnia recle attendantur, plerumque constabit eos vel religiosam educationem accepisse, vel religionis personis consociatos fuisse, ita ut etiam inscii religionis aucloritatem et influxum subierint, eisque tribuendse sint pleraeque eorum virtutes2. Aliunde etiamsi daretur paucos, meliori indole praeditos, et in opportunis circumstantiis positos, posse, absque religionis praxi, juxta rationis dictamina vivere, non exinde sequeretur omnes^ aut majorem communitatis partem id valere, praesertim quando iis in circumstantiis versantur ubi virtus ardua est, vitium autem facile.

§ II. Religionis necessitas DEMONSTRATUR

METAPHYSICE.

  1. Thesis : Posita Dei existentia, Supremi omnium Domini, gravis homini incumbit obligatio Ei cultum adorationis, gratitudinis, expiationis et amoris praestandi 3.

Fundamentum obligationis cujuscumque est ordinatio

1 Cfr. C. Piat, La logique de Vat/ufisme, in Rev. prat. Apolog., t. III, 1907, p. 449-461. Le Dantec, atheismi advocatus, fatetur societatem ex atheis conconstantem, si logici sint, non posse subsistere : " Une telle societe frnirait naturellement par une epidemie de suicide ". {V athiisme, p. 113).

2 Quod acute declarat A. Bafour*, The Foundation of Belief New Vork and London, 1895, p. 82-83 : " Naturalismus, objiciunt, simul existit cummirabili virtutis exercitatione in personis A, B, C etc. , absque ulla mercedis spe. Si in his hominibus res ita se habet, cur non in millibus? Et si in millibus, quid hoc vetat in omnibus? — Faclis quibus hoc innititur argumentum non contradico. Hxc praclara virtutum exempla, religione posthabita, nec ignorare, nec minuere mihi in animo est; at si vera sint, ratiocinatio quse inde eruitur, subtili examine proposito, omnino excidere videtur. Narrant biologi quosdam parasitos vivere in animalium corpore, quoe perfectioribus organis praestant, ibique lantum vivere... Ita de quibusdam evenit qui suis exemplis demonstrare audent naturalismum cum sublimi virtutum imagine, quacum tamen nullam habet affinitatem, optime conciliari posse. Quoad vitam spiritualem ipsi parisiti sunt; ir.nixi alienis opinionibus ad societatem spectantibus in qua vivunt, suam virtutem a principiis non suis accipiunt. Cum hujusmodi opiniones debilitantur, cum hoec principia evanescunt, vita mutuo accepta quam servaverant, hoc sublato fulcimento, difficile vigere poterit ".

3 Fenelon, Lettres sur divers sujets de mttaphysique et de religion, ch. IV: Lahousse, n. 16-20; Wilmers, n. 24-32; Gondal, op. a't.f p. 48-53; Bou gaud, Le ChHstianisme et les Temps presents, t. I, ch. 2.

cujuslibet entis ad suum finem ultimum,seu ordo quem recla ratio sequi prcecepit sive erga se sive erga alios. Atqui recta ratio eas relationes inter Deum et hominem praescribit quae norrrine religionis comprehenduntur, nempe cultum adorationis, gratitudinis} pcenitentice et amoris.

  1. i° Deo debetur cultus adorationis, quo nempe supremum ejus dominium agnoscimus. (a) Ipse enim homines creavit, id est, e nihilo produxit quoad totum esse, tum quoad substantiam, tum quoad facuitates. (b) Illos praeterea in esse conservat : proprio enim pondere ad nihilum tendunt, cum ex nihilo sint, et nisi positive a Deo quolibet instanti sustentarentur, in nihilum redigerentur. (c) Imo cum illis in agendo concurrit : licet enim activitate gaudeant sibi a Deo indita, in aclum erumpere non possunt nisi suprema omnium causa juventur; homines igitur toti quanti sunt a Deo pendent, et sub ejus dominio constituuntur.

Atqui supremus Dominus, a quo omnia pendent, jus habet et quidem strictum ut ejus dominium a creaturis omnibus rationalibus agnoscatur : ideo enim rationales sunt ut rationis ordinem sequantur, et suam a suprema Causa dependentiam sponte et libere confiteantur; quod quidem fit per adorationem, qua Deum ut primum principium et ultimum finem, seu aliis verbis ut supremum Dominum profitemur; ergo Deus jusstrictum habetut ab hominibus adoretur, et qui cultum Ipsi denegat verae injustitiae reus est.

  1. 2° Praeterea Deus est supremus omnium benefactor: quidquid boni nobis inest ab Eo nobis gratuito donatum est. Ipse siquidem gratuito nos inter possibilia elegit, ut nobis existentiam largiretur; gratis vitam, gratis rationem et libertatem nobis donavit; gratis eadem servat et tuetur, gratisque nova beneficia quotidie sua providentia nobis libera manu concedit. Atqui benefa6lori debentur grati animi sensus, et quidem eo ferventiores quo majora sunt beneficia collata; ergo Deo debemus gratiarum acliones et quidem maximas persolvere, et qui tale officium negligit, turpis ingratitudinis reus est.

Hic addi posset Deum omnium bonorum fontem semper remanere, proindeque multum expedire ut per orationem ad eum

DE GONCEPTU KT NECESSITATE RELIGIONIS. 97 recurramus ad nova beneficia adipiscenda; sed de hoc in thesi sequenti.

  1. 30 Posito quod Deus ab hominibus offensus fuerit, jus strictum habet ut ofTensa ei irrogata, per poenitentiam compensetur. Nam peccatum grave est vera injustitia erga Deum, cum violet jus quod Deo inest ut sit Supremus omnium Dominus et ultimus finis; est etiam injusta contra legitimam auctoritatem rebellio, cum sine dubio Deus jus habeat ut a creaturis suis serviatur. Atqui omnis injustitia stricto jure reparari et compensari debet, et quidem eo strictius quo jus violatum sanc~tius est. Ergo injustitia contra Deum per peccatum commissa, stricto jure debet compensari : quod sine contritione seu pcenitentia fieri nequit : proindeque injustitiae reus est qui, cum Deum Optimum Maximum ofTenderit, pcenitere recusat.

  2. 40 Deo tandem debetur amor, cum sit infinite amabilis. In ipso sunt enim omnes dotes quae cor et amorem sollicitant : infinita sapientia, cui plene confidere possumus, infinita. ptt/chritudo quae nobilissimum affectum ad se trahit, infinita bonitas quae ita nos dilexit ut omnia bona quibus fruimur libenter nobis contulerit. Nonne igitur nosmetipsos Ipsi ex toto corde et ex tota anima tradere debemus ?

171« Quae quidem omnia comparatione declarantur. Jure naturae parentibus honorem, reverentiam, gratitudinem etamorem exhibere tenemur; et si forte eis injuriam attulerimus, eam cito reparare necessarium ducimus. Jamvero plus Deo quam parentibus debemus : hi enim vitae corporalis nostrae audlores sunt quidem, sed nonnisi instrumentaliter, virtute a Deo accepta, dum Deus est principalis auclor vitas tum animae tum corporis; cui proinde majorem reverentiam quam parentibus certo debemus. Pariter si parentes assidua cura ac indefesso labore nos incolumes a multis periculis servarunt, atque liberali educatione ad altiora nos evexerunt, nonne majora adhuc beneficia^a divina Providentia accepimus, eique proinde majores gratias reddere tenemur? Si parentes diligimus propter bonitatem qua proediti sunt, nonne potiori jure amandus est Deus, totius bonitatis auctor? Tandem si injuria parentibus inflicla, specialem impietatis characlerem prae se fert, nisi cito sincera pcenitentia reparetur, nonne majori diligentia compensari debet offensa Ei irrogata, qui speciali dileclione nos prosequitur?

  1. Nec dicatur Deum nostris obsequiis non indigere. Licet enim eis non egeat, quia, utpote infinitus, sibi plene sufflcit, non ex Theol. Dogm. (Vol. I.) — 4 hoc ab obligationibus nostris liberamur, qu?e in ipsa rerum natura fundantur1, sicut nec ab obligatione restitutionis immunis est qui a divite nummos furatus est. Aliunde Deus, licet sibi sufficientissimus, jura sua non abdicat, imo quaedam saltem nec abdicare potest; cum sit enim Supremus Dominus, non potest non exigere ut omnes creaturse ipsi serviant.

  2. Corollarium. Quae quidem obligatio Deum colendi et amandi ita necessaria est ut, sine ejus adimpletione, homo suum finem ultimum nec proinde beatitudinem aeternam consequi valeat.

(a) Deus enim, utpote omnium Creator et Dominus, eo ipso est ulthnus finis ad quem homo tendere indesinenter debet : nam, cum ab eo acceperit et continuo accipiat totum suum esse, ab eo totaliter dependet, ideoque in Deum omnia referre tenetur. Si igitur divinum cultum negligit, si mentem et cor non ad Creatorem, sed ad creaturas convertit, finem suum ultimum non attingit

  1. (b) Neque beatitudinetn assequitur. Cujuslibet enim entis felicitas consistit in perfecla ipsius facultatum evolutione, quatenus hge in possessione sui objecti ultimo quiescunt. Facultates autem hominis, intelleclus et voluntas, ex diclis, n. 158, nonnisi in Dei possessione, infiniti veri ac infiniti boni, satiantur et quiescunt. Si igitur a Deo avertimur, Eique cultum non praestamus, culpa nostra privamur possessione illius boni sine quo nonnisi infelices esse valemus.

Attenta igitur religionum historid, attentis hominum nobilissimis aspirationibus, necnon juribus Dei, religio omnino necessaria dicenda est.

Art. III. De necessitate orationis, et cultus externi ac publici.

175- Probata necessitate alicujus religionis in genere^ inquirendum manet de necessitate quorumdam religionis a&uum in specie, praesertim oraiionis et cultus externi ac socialis, quam negant non pauci deistae.

  1. Thesis ia : Oratio, seu petitio decentium a Deo, est valde utilis, imo, attenta hominis infirmitate moraliter necessaria2.

9 S. Thom., 2a 2ae, q. 83; Suarez, De Religione, tr. IV; Perrone, de Viriute Relig., cap. II; J. de Maistre, Soiries de S. Pttersbowg, a? et 5e Entret.;

Propositio contra plerosque Rationalistas dirigitur, qui contendunt orationem ordini a Deo constituto derogatoria?n et inefficacem esse, cum mutationem in divinis consiliis requirat, quae sane impossibilis est; et insuper inuti/e?n, cum finem nostrum propriis viribus attingere valeamus. Jamvero, ut omnis tollatur sequivocatio, sciendum est orationem lato sensu acceptam idem esse ac ascensionem mentis ad Deum, sensu autem striclo esse petitionem decentium a Deo; priori sensu, juxta plerosque Rationalistas, pia et utilis est, cum nihil aliud sit nisi adoratio vel gratiarum aclio1; posteriori autem sensu, a Rationalistis rejicitur. Contra quos demonstrabimus :

  1. i° Orationem zsso. possibilem ac uti/em} quia Deus potest et vult preces nostras exaudire.

(A) Potest quidem, cum sit omnipotens omniaque vota nostra complere valeat.

(a) Objiciunt adversarii Deum petitionibus nostris acquiescere non valere nisi sua consilia mutet. Hanc difficultatem S. Thomas jam prseoccupavit; nam,ut recle animadvertit2, Deus a totaaeternitate omnia quidem decrevit, sed, praesentem rerum ordinem disponendo, orationes nostras prsevidit, potuitque causas secundas ita ordinare ut effeclus petitionibus nostris consentanei, debitotempore producerentur. Unde quando Deum precamur, non propter hoc oramus ut divinam dispositionem immutemus, sed ut id impetremus quod Deus disposuit per orationes esse implendum, ut scilicet in tempore mereamur accipere quod nobis Deus omnipotens ante saecula donare disposuit. (b) Frustra pariter addunt preces nostras exaudiri non posse quin legcs naturae pereant. Hoc enim imprimis falsum est quando spiritualia bona petimus : si Deum precemur ut nos ad bonum faciendum adjuvet, intellectum illuminando vel voluntatem roborando, minime postulamus ut libertas nostra destruatur, sed potius ut firmetur. Idem dici potest de temporalibus bonis : quando sanitatem postulamus, non petimus ut leges physiologicae cessent, sed solum ut Deus earum applicationem ita moderetur ut, cum illis vel sine illis, a morbo curari possimus. Quod magis etiam patebit ex iis quae infra de miraculis disputabimus.

Bougaud, op. cit.y t. V, c. 4; M. d'Hulst, Conftr., 1893, La Priere; H. Liddon, Elements ofreligion, Lecl. V, Prayer, the characleristic action of religion; Gondal, op. cit., p. 1 15-146.

1 Ita J. Simon (op. cit., p. 334) animadvertit orationem non esse necessario petitionem, sed primario adorationem ac gratiarum aclionem, et sub hoc respectu esse actum religionis essentialem. Cf. V. Cousin, Du Vrai, dtt Beau et du Bien, XVl lec. , p. 426 sq.

(B) Insuper Deus vult preces nostras audire : eum siquidem merito concipimus ut supremum Auctorem totius esse nostri, atque eximium benefa6lorem, a quo innumera accepimus beneficia, quique nos diligit tanquam opus manuum suarum, tenera sollicitudine curam nostri habet, et quotidie nova beneficia nobis impertitur. Atqui benefactor hujusmodi petitionibus nostris non potest non acquiescere dummodo ordinem justitiae et Providentiae non impetant1.

  1. 2° Orationem esse moraliter necessariam : sola ratio non potest id ut certum demonstrare, sed solum tanquam valde probabile, ut ex sequenti argumento constat : oratio necessaria est, si ex una parte auxilio Dei indigemus, et ex altera hujusmodi auxilium saepe nonnisi petentibus conceditur; atqui utrumque ostendi potest.

(a) Hominem auxilio Dei egere ad vitam recte ordinandam finemque ultimum attingendum ex ipsa hominis infirmitate in praesenti statu sat evidenter liquet : ardua enim est virtutis semita, dum e contra facile est ad malum declinare : saepe, dum bonum agere intendimus, ad illicita passionum vehementia trahimur, et, nisi auxilio indebito juvemur, quae Paulus aiebat2 vera esse experimur : " quod enim operor, non intelligo : non enim quod volo bonum, hoc ago; sed quod odi malum, illud facio ". Jamvero qui propriam sentit infirmitatem, naturaliter ad eum -qui potest auxilium praestare recurrere debet, et sicut infans, qui tuto gressu procedere nequit, sponte ad par°ntes confugit ut ab eis juvetur, ita pariter homo, propriam debilitatem agnoscens, ad virtutis montem ascendendum, intelligere debet

1 Quod quidem argumentum majorem vim habet quoad illos Rationalistas, qui admittunt Deum non solum Creatorem esse, sed etiam Patrem hotninum. Sic enim argui potest : "Quis autem ex vobis, ait, patrem petit panem, numquid lapidem dabit illi? Aut piscem : numquid pro pisce serpentem dabit illi? Aut si petierit ovum, nuraquid porriget illi scorpionem? Si ergo vos, cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris; quanto magis Pater vester de ccelo dabit spiritum bonum petentibus se?" {Luc. XI, n-13). Hoc tamen argumento non utimur nisi ad hominem; nam Deum esse Tatrem nostrum revelatione quidem novimus, non autem ratione : naturd enim sumus servi Dei, non vero filii, ut dicemus De Deo Crean/e, n. 165.

3 Rom. , VII, 15. Verba Scripturae hic allegamus non tanquam inspirata, cum Scripturae inspirationem nondum probaverimus, sed tanquam optimum argumentum rationis aut experientiae exhibentia.

quantum sibi necessarium sit ad ccelestem Adjutorem brachia tendere ut, eo juvante, viam mandatorum et justitiae tuto gressu ambulare valeat.

  1. (b) Aliunde Deus ipse, licet multa nobis praestet ex sua liberalitate, etiam non petita, statuere potuit ut quaedam nonnisi petentibus largirentur; non solum potuit, sed probabilius voluit; hoc enim ad majorem ejus gloriam conducit, cum ipsum oratione profitcamur omnium bonorum fontem non solum pro praeterito, sed etiam in futurum ; ad nostram utilitatem pariter confert, nam inter orandum

-ad majorem aestimationem et cupiditatem rerum petitarum accendimur, et sic ac diligentius Deo auxilianti cooperandum provocamur; maximeque fovet assiduas relationes inter Deum et hominem, cum homo propriis miseriis frequenter ad Deum invocandum impellatur x. Hinc etiam adversarii nostri orationis utilitatem sub hoc respectu agnoscunt, ut videlicet magis assidue ad Patrem nostrum ccelestem mente ascendamus.

Quod argumentum non parum roboratur communi omnium Gentium praxi : ubicumque enim viguit religio, ibi preces ad Deum missae sunt, ita ut cultus communi orationis nomine designatus fuerit. — Utile est igitur preces fundere, et qui hoc facere recusat, voluntarie se privat, saltem probabilius, multis auxiliis : quod sane temerarium est2.

  1. Nec dicere juvat orationem necessariam non esse, quia Deus omniscius non indiget ut ei necessitates nostras exponamus, ut dixit Kantius, veterem objeclionem recoquens; nam, ut recle ait S. T/wwas3, " non est necessarium nos Deo preces porrigere ut ei nostras indigentias vel desideria manifestemus, sed ut nos ipsi consideremus in hisad divinum auxilium esse recurrendum "; sic enim melius nostram infirmitatem agnoscimus, majorem fiduciam erga Deum concipimus, majorique conatu cum eo ad bene agendum concurrimus.

1 Recte animadvertit Liddon* (op. cit.t p. 202-203) sine oratione cultum Dei vacuum esse, ac speculativum omnino fieri : oratio siquidem est veluti principium vitale ipsius cultiis, cum nihil aliud sit nisi pia cum Deo conversatio.

2 Necessitatem orationis in ordine supernaturali demonstravimus in Theol. Mora/i, t. I ed. B et t. II ed. A, n. 863.

  1. Frustra pariter additur nos ad orationem non obligari, eo quia facere non tenemur quae propriis viribus peragere nequimus; oratio enim est uhum e mediis quse nobis praebentur ut bonum peragere valeamus, et qui medium tam facile et efficax propria culpzl negligit, vix excusari potest : nam qui sincere vult finem, media pariter velle debet. Res comparatione declaratur : en homo qui ex Anglia ad Americam tenetur transire, sed de facto non transit ea ratione ductus quod Oceanum natando transmeare non valeat : ipsi tamen prresto est navis, quam ascendere licet, dummodo venia a navis rec"tore postuletur; sed petere non vult, propter superbiam aliave motiva hujusmodi ; numquid propter hoc ab obligatione Americam adeundi excusabitur? Ita porro est de illo qui, cum orare possit, et mediante oratione finem attingere, deprecari tamen non vult '.

  2. Thesis 2a : Deo debetur cultus non solum internus, sed etiam externus et publicus seu socialis2.

Certum est contra illos Rationalistas qui, dum agnoscunt Deum in spiritu colendum esse, negant tamen hujusmodi cultum manifestandum esse, illosque externos ritus irrident quibus Deus honorari solet : nonnulli suam opinionem his Christi verbis confirmant3 : " Venit hora, et nunc est, quando veri adoratores adorabunt Patrem in spiritu et veritate ". Iidem a fortiori negant cultum socialem, seu nomine totius societatis, Deo esse prsestandum.

! 183. i° Deo debetur cultus externus. Quo melius thesis intelligatur, notandum est cultum internum consistere in a6libus intelleclus et voluntatis, supra descriptis, quibus religionis sensus Deo rependimus, cultum vero externum nihil aliud esse nisi cultus interni expressionem sensibilem variis corporis actibus peraclam. His positis, —

(A) Cultus externus necessarius est ratione sui. (a) Etenim Deus auctor est non solum animae, sed etiam corporis, et beneficia non solum spiritualia, sed etiam corporalia nobis largitus est; ergo a Deo pendemus etiam quoad corpus;

1 Rationalistarum difficultates contra orationem fusius expositas solutasque vide apud Gondal, La Religion, 1. III, c. 5 sq.; Mc Cosh*, The method of the divine government, 1. II, c. 9.

2 Mazzella, n. 49; Gondal, op. cit., 1. IV; Fenelon, Letlres sur la Religion, lettre I, c. 4; lettre IV, n. 4; F. Hettinger, op. cit., c. IX; Card. Guibert, Mandement sur la prihe enfamille.

DE CONCEPTU ET NECESSITATE RELIGIONIS. 103 ergo illam dependentiam profiteri debemus non solum interne, sed etiam modo sensibili. (b) Quod quidem magis etiam patebit, si animadvertitur hominem, utpote sensibilium creaturarum ducem, esse veluti pontifkem irrationalis naturae, ideoque teneri Deum laudare et adorare, non solum proprio, sed etiam inferiorum creaturarum nomine. Hoc autem melius praestare nequit quam cultum externum exhibendo corporis ope, quod est microcosmos, seu compendium totius naturae sensibilis.

  1. (B) Cultus externus necessarius est etiam ratione intemi cu/tus, ad eum scilicet exprimendum et fovendum. (a) Nam ita a natura comparati sumus, ut animi interiores affectus, praesertim quando vividiores sunt, modo sensibili, oculis, vultu, gestu totiusque corporis habitu exprimantur; si igitur homo vere et sincere Deum reveretur et amat, sponte et veluti necessario reverentiam, gratitudinem et amorem externis actibus, verbis, gestu totoque corporis habitu manifestabit T.

*%5- (b) Quod pariter requiritur ad cultum internum/n?movendum. Cum enim actibus externis intensiores reddantur interni actus, interna religio cultu externo non parum augetur; dum ex adverso, decrescentibus exterioribus signis et caeremoniis, generatim minuuntur ipsi religionis sensus, sublatisque signis hujusmodi, communiter ipsa religio perit.

Quod jam animadverterat Augustinus2 : (i Nam et orantes, ait, de membris sui corporis faciunt quod supplicantibus congruit, cum genua figunt, cum extendunt manus, vel etiam prosternuntur solo, et si quid aliud visibiliter faciunt; quamvis eorum invisibilis voluntas et cordis intentio Deo nota sit, nec ille indigeat his indiciis, ut humanus ei pandatur animus; sed hinc magis seipsum excitat homo ad orandum gemendumque humilius atque ferventius " — Nec dici potest exinde fieri ut religio nostra externis solum ritibus constet; nam, ut merito ait Angelicus

1 Hoc nonnulli Rationalistse intelligunt; ita v. g. J. Simon*, op. cit., p. 390 sq. docet superioribus officium incumbere Deo cultum exhibendi in suis cum inferioribus relationibus; ita reges, populum alloquentes; patres, filios; heri, famulos, nomen Dei invocare ac laudare debent. Alia testimonia lege apud E. Duplessy, Les Apologistes laiqnes, Paris, 1893, p. 464 sq.

Doclor1, " quia in omnibus aclibus iatrise, id. quod est exterius refertur ad id quod est interius, sicut ad principalius, ideo ipsa exterior adoratio fit propter interiorem; ut videlicet, per signa humilitatis quae corporaliter exhibemus, excitetur noster affeclus ad subjiciendum se Deo, quia connaturale est nobis ut per sensibilia ad intelligibilia procedamus".

  1. Neque contra thesim militant verba Christi supra relata : " Veri adoratores adorabunt Patrem in spiritu et verita.te "; inspeclo enim contextu, prsefata verba duo significant : (a) cultum Dei esse in spiritu, id est, non futurum esse mere aut principaliter externum, et lapideis templis alligatum, sed primario internum et ubique offerendum; quod tamen exteriorescseremonias non excludit; (b) cultum in veritate offerendum esse, id est, non in umbra, aut figura, prout fiebat sub Antiqua Lege; umbram enim fugat veritas, id est, reale sacrificium ab ipso Christo oblatum fugavit antiqua sacrificia legis mosaicae.

  2. 2° Deo debetur etiam cultus socialis. Nam (A) Deus, sicut singulorum hominum, ita et humance societatis est conditor, in quantum hominem creavit ad societatem aptum et pronum, legesque cordibus civium indidit, quibus civitas subsistere valet; Ipse eam sua Providentia servat et tuetur; eidemque multa confert beneficia. Ergo et societas, qua talis, Deum ut Supremum Dominum agnoscere debet, eique cultum praestare adorationis, gratitudinis et expiationis. Quod ita egregie exponit Leo XIII : " Natura et ratio, quae jubet singulos sancte religioseque Deum colere... eadem lege adstringit civilem communitatem. Homines enim, communi societate conjuncti, nihilo sunt minus in Dei potestate quam singuli, neque minorem qtfam singuli gratiam Deo societas debet, quo auclore coaluit, cujus nutu conservatur, cujus beneficio innumerabilem bonorum quibus affluit, copiam accepit 2. "

  3. (B) Ut societas civilis permanere valeat, necesse est ut cives legibus et magistratibus obediant, et ut mores publici sint honesti. Atqui haec duo sine religione obtineri non possunt.

1 S. TheoL, 2. 2, q. 84, a. 2. — Ad rem etiam Pascal, Pcnsfes, n. 250, ed. Brunschvigg, p. 449 : "II faut que 1'exterieur solt joint a 1'interieur pour obtenir de Dieu; c'est-a-dire que l'on se mette a genoux, prie des levres, etc, afin que 1'homme orgueilleux qui n'a voulu se soumettre a Dieu, soit maintenant soumis a la creature. Attendre de cet exterieur le secours est etre superstitieux, ne vouloir pas le joindre a 1'interieur est etre superbe ".

2 Encycl. Immortale Dci.

(a) Homines enim, naturaliter propriae independentiae cupidi, saepe leges frangunt atque superioribus resistunt, nisi motivo quodam superiori ad obedientiam proni efficiantur. Motivum illud supplet religio quse nos edocet omnem aucloritatem legitimam esse a Deo, ideoque omnem animam sublimioribus potestatibus.subditam esse oportere, ut finem suum consequi valeat '. Religione autem sublata, nil manet nisi pcenarum metus. Hic autem saepe est inefficax, quia multis persuasum est se posse leges violare quin a magistratibus puniantur; et ita paulatim vis legum enervatur et ordo publicus turbatur.

i89. (b) Nec mores diu honesti esse possunt sine religione. Id jam supra probavimus, n. 156-159. Hic igitur sufficiat referre quse hac de re scribebat Leo XIII2 : " Sublato Dei metu legumque divinarum verecundia, despecla principum auctoritate, permissa probataque seditionum libidine, projeclis ad licentiam cupiditatibus popularibus, nullo nisi paenarum freno, necessario secutura est rerum omnium commutatio et eversio ". — Et revera, evanescente religione, mores pagani mox redeunt, crudelitas et libido : ita accidit in Italia, tempore Renascentiae; in Anglia, tempore Restaurationis; in Gallia, tempore generalis perturbationis s?eculo XVIII exeunte3. — Itaque ut societas salva et incolumis servetur, aliqua religio necessaria est;ideoque societas ipsa publice religionem promovere debet.

1 Quam doctrinam diserte exposuit Leo XIII in Encycl. Diuiurnum, 29 junii 1881.

8 Encycl. Hiimanum genus, § Ceterum ex iis.

3 Quod vivide exponit Taine*, Les Origines de la France coniemporainey Le Rigime moderne, t. II, p. 118-119, ubi inter alia hoec habet : " En Italie pendant la Renaissance, en Angleterre sous la Restauration, en France sous la Convention et le Direcloire, on a vu 1'homme devenir paien, comme au premier siecle; du meme coup, il se retrouvait au temps d'Auguste et de Tibere, c'est-adire voluptueux et dur : il abusait des autreset de lui-meme; 1'egoisme brutalet calculateur avail repris 1'ascendant, la cruaute et la sensualite s'etalaient, la societe devenait un coupe-gorge et un mauvais lieu ".

Caput tj.

  1. Probatum est necessariam esse aliquam religionem. Plurimae autem religiones se declarant exclusive veras; lm.mo multae contendunt se esse divinitus revelatas, ideoque ab humano genere observandas. Operae igitur pretium est scire quaenam sit fide digna.

Quamobrem necesse est expendere plures quaestiones praevias, nempe : quid sit revelatio divina, — num possibi/is, — num necessaria, — - num obligatoria — quomodo detegendaf .

Art. I. De conceptu divinas revelationis r.

Duo breviter declarabimus : i° notionem revelationis divinae proprie dictae; 2° varias ejusdem species.

I. Notio revelationis divinae proprie dictae.

  1. i° Revelatio in genere. Etymologice revelatio est remotio veli, seu ablatio velaminis quod impedit rei visionem vel intelligentiam, et proinde manifestatio rei antea obscurce, occultce aut ignotce 2.

Dicitur humana vel divina^ prout res ab homine vel a Deo manifestatur. — Hic agemus tantum de revelatione divind.

  1. 20 Revelatio divina proprie dicta, seu stricto sensu accepta, est manifestatio alicujus veritatis a Deo nobis fafla per supernaturalem mentis nostrce illuminationem, sicut nempe Deus multifariam locutus est olim patribus in prophetis, et novissime nobis in Filio3.

1 Hettinger, § 12; Mazzella, n. 91-98; Lambrecht, Demonst. christiana, p. 104 sq. ; Ottiger, p. 41-49; Wilmers, n. 57-62; Gondal, Le sumaturelt 1. III, ch. 1; Mystere et Rtvelation, 1905, p. 91-146.

2 Revelalio graece dicitur a7ioxaXu^i<; vel (pavspwats, quas in Novo Teste fer promiscue sumuntur.

3 Hebr. I, I. — Dicitur autem improprie revelatio divina, quando veritas nobis apparet per simplex exercitium facultatum quse naturaliter nobis insunt, v. g. sic per intellectum nostrum Deum cognoscimus ex creaturis. — Hinc quidem

Explicatur definitio : (a) Veritas revelatur eo sensu quod manifestatur quaedam convenientia, hucusque nondum percepta, inter duos conceptus jam naturaliter cognitos. Ita, quando Apostolis revelatum est Christum esse Filium Dei unigenitum, jam Christum noverant et intelligebant quid significaret Filius Dei unigenitus, sed nesciebant divinam filiationem ipsi convenire ; hoc autem eis manifestatum est. (b) A Deo, ita ut Deus ipse testetur hanc veritatem, — quae proinde creditur propter aucloritatem Dei revelantis. (c) Per supernaturalem illuminationem, qua convenientia inter duos conceptus manifestatur prceter naturales cognoscendi modos. — De modo autem quo fit hax illuminatio dicetur n. 197.

  1. (A) Haec igitur revelatio est quid supernaturale, id est, superans essentiam, exigentias et vires naturce humancz.

DeUs quidem, creando hominem, debet ei donare quod ad constitutionem seu essentiam humanam requiritur, nempe animam rationalem et corpus; insuper quidquid exigitur ut possit operari secundum naturam, scilicet potentias, concursum, etc; ita ut, vires suas exercendo, ipse acquirere virtutes aliasque dotes et finem suum consequi valeat. — Hoec omnia sunt naturalia.

Idem vero Deus Optimus Maximus potest largiri dona indebita quae superant essentiam, exigentias viresque naturse, — et quae merito vocantur supernaturalia.

  1. (B) Haec revelatio potest esse supernaturalis duplici gradu : vel secundum quid et quoad modum tantum, vel simpliciter et quoad substantiam.

Quando veritas quae revelatur est aliunde ratione naturaliter cognoscibilis, v. g. Providentia Dei, tunc revelatio dicitur supernaturalis quoad modum tantum; quando autem jure et merito plures theologi distinguunt lato sensn triplicem veluti gradum revelationis : revelationem natura, per opera creationis, — graticz, per verba legatorum divinorum, — etgforite, per claram visionem divinae essentiae; — cui respondet triplex lumen rationis , jidei et gloria. — Modernistae autem, post plures rationalistas, nedum distinguant, prorsus confundunt improprie et proprie diclam revelationem (infra n. 196.)

veritas est omnino rationi impervia, prout sunt mysteria Trinitatis, Incarnationis, etc. quae ad vitam divinam spectant, tunc revelatio dicitur supernaturalis quoad substantiam x.

  1. (C) Hinc revelatio divina facile distinguitur : (a) ab iliustrdtionibus quibus mens nostra gratiae auxilio juvatur, quo melius intelligat veritates jam revelatas; (b) a simplici assistentid, qua error quidem praecavetur, sed nulla veritas denuo manifestatur; (c) ab inspiratione, quae potest existere sine revelatione, quando scilicet auctor sacer jam novit quae, Deo inspirante, scripturus est.

  2. 30 Falsae notiones. Hinc patet quantum adulteterent notionem divinae revelationis Protestantes-liberalesf plures Rationalistce et Modernistce. Inter quos : (a) Kantius (f 1804), modernorum rationalistarum pater, rejicit omnino religionem supernaturalem, sed retinet vocabulum revelationis, ad significandam vocem conscientice seu rationis practicae. — Pariter ejus discipulus Schleiermacher (1768- 1834) tenet revelationem consistere in conscientid nostrarum cum Infinito relationum. — Idem fere docet Ritschl (t J^99) nempe christianam religionem a divina revelatione oriri eo sensu quod Deus christianam educavit conscientiam 2.

(b) Quod A. Sabatier (f 1901) ad usum Gallorum sic explicat : Religio primario consistit in quodam commercio cum Ente universali, praecipue per orationem; revelatio autem non est manifestatio alicujus doctrinae, sed progressiva Dei cognitio intra conscientiam se manifestantis3.

(c) Similiter Modernistce; v. g. A. Loisy declarat revelationem nihil aliud esse nisi acquisitam ab homine suae ad Deum relationis conscientiam*. — Item auctores italici Pro-

1 Eadem fere distindlio redit in Tr. de Deo Creante et Elevante. a Cf. Baldensperger, La TheologiecCA. Ritschl, Lausanne, 1883.

3 A. Sabatier, Esquisse tfune Philosophie de la Religion, Paris, Fischbacher, 1897; Les Religions cfautorite: et la Religioti de PEsprit, ibid., 1903. — Idem fere tenent Stap/er, Mtntgoz aliique.

4 " Ce qu'on appelle revelation.n'a pu etre que la conscience acquise par rhomme de son rapport avec Dieu " (Loisy*, Autour d^un petit /ivre, p. 195). — " Les conceptions que 1'Eglise presente comme des dogmes reveles ne sont grammatis Modemistarum docent revelationem esse quoddam verbum Dei intra mentem loquentis, quo nobis praebetur non abstracta quaedam divinitatis notio, sed pra6lica directio ad Deum colendum ejusque voluntatem implendam. Itaque isti omnes, retinendo eadem verba quae Catholici, sensum omnino diversum eisdem tribuunt, et revera naturalismum profitentur.

II. Variae species revelationis divinae.

Chapter 4 of 81