Skip to the text

Nn. 460–495

  1. (B) Nec rninus mira est mutatip quae in moribus contigit. Historia enim constat Romanos, post deletam

Carthaginem Graeciamque subditam, pessimis indulsisse vi- tiis : id testantur non solum poetae, sed philosophi et historici; intemperantia profusioque in victu et cultu corpo- ris, luxuria et ebrietas, necnon infandum sodomiae crimen, tacentibus aut etiam approbantibus philosophis ubique vigebant.

Ait siquidem Tacitus de Romanis qui sub Nerone vivebant : 11 Ceterum abolitos paulatim patrios mores, funditus everti per accitam lasciviam, ut, quod usquam corrumpi et corrumpere queat, in urbe visatur, degeneretque studiis externis juventus, gymnasia et otia et turpes amores exercendo, principe et senatu aucloribus; qui non modo licentiam vitiis permiserint, sed vim adhibeant " *.

Quanta autem mutatio per praedicationem Evangelii inducta fuerit ex his S.Justini verbis colligi potest : " Oui olim stupris gaudebamus, nunc castimoniam unice ample6limur; qui magicis etiam artibus utebamur, bono et ingenito nos consecravimus Deo; qui pecuniarum et possessionum vias omnibus antiquiores habebamus, nunc etiam ea quae habemus in commune conferimus, et cum indigentibus quibusque communicamus; qui mutuis odiis et caedibus pugnabamus, et cum iis qui tribules nostri non essent communem

1 Nec aliter Juvenalis, Satir., VI, 292-300 : Nunc patimur longae pacis mala. Saevior armis Luxuria incubuit, victumque ulciscitur orbem; Nullum crimen abest, facinusque libidinis, ex quo Paupertas romana perit... Prima peregrinos obsccena pecunia mores Intulit, et lurpi fregerunt secula luxu Divitice molles...

Idem legitur apud Senecam {de Ird, II, 8); " Omnia sceleribus ac vitiis plena sunt : plus committitur quam quod possit coercitione sanari. Certatur ingenti quodam nequitioe certamine : major quotidie peccandi cupiditas, minor verecundia est. Expulso melioris aequiorisque respectu, quocumque visum est, libido se impingit. Nec furtiva jam scelera sunt : prseter oculos eunt... " De infando autem sodomiae crimine, cfr. Aristophanes, Lysiastra^ 110; Plato, Symposium, 191 ; Lucian., Amores, 18; Dialogi meretricii, V, 22; Juvenal., VI, 311; Martial., I, 91; VII, 67; ForsyuYs Life of Cicero, pp. 289, 336; D611inger's Heathen andfezv, II, 273 sqq., ubi probatur vix unquam hoc vitium a paganis scriptoribus, etiam optimis, ut Socrate, fuisse reprobatum; immo idem in nonnullis grxcis regionibus fuisse explicite laudatum, atque in Romano imperio, circa finem Reipublicoe ac tempore Imperatorum, late crevisse.

focum ob diversa instituta non habebamus, nunc, postquam Christus apparuit, convictores sumus et pro inimicis rogamus " *. Ita castitas, immo et virginitas, pietas in Deum, caritas erga proximum, honestas et justitia, modestia et humilitas mox floruerunt. — Quod aliunde confirmatur paganorum testimonio, qui fatebantur Christianos non propter furta, latrocinia, adulteria, aliave crimina condemnari, sed propter suam religionem 2. Non omnia quidem per Christianismum abolita fuere vitia, sed multa emendata sunt, nec ullum fuit probatum 3.

  1. 2° Familiam pariter instauravit, Ji/ios, uxores, servos protegendo. (A) Antiquitus paterfamilias potestatem vitae necisque in liberos habebat.

Apud Grcecos, filii non tam familiae quam reipublica? procreaban* tur; inde fiebat ut, statuente Lycurgo approbantibusque philosophis4, infantes manci vel debiles necarentur. Res aliter se non habebat apud Romanos; in lege enim decem Tabulanim (tab. IV) legitur : " Pater insignem ad deformitatem puerum cito necato " ; nec Senecam5 puduit scribere : " Portentosos fetus exstinguimus, liberos quoque, si debiles monstruosique editi sint, mergimus : non ira, sed ratio est, a sanis inutilia secernere ". Prseterea, toto vitae tempore, pater filios in carcerem conjicere, flagris caedere, vindtos ad rusticum opus detinere, imo et vendere poterat 6.

Sanciius certo de parvulis cogitabat qui dixit : <c Sinite parvulos venire ad me et ne prohibueritis eos : talium enim est regnum Dei;... Oui autem scandalizaverit unum de pusillis istis qui in me credunt, expedit ei ut suspendatur mola asinaria in collo ejus, et demergatur in profundum maris... Videte ne contemnatis unum ex his pusillis; dico enim vobis quia Angeli eorum u\ caelis semper vident faciem

3 L. Duchesne, Hist. ancienne de VEglise, t. I, ch. XXV; H. Grisar, Ilisloire de Rome et des Papes, 1906, t. I, n. 26.

4 Ita Aristoteles, [Politic, 1. VII, c. 14) : " Abolendis autem alendisque fetibus esto lex, ut nihil alatur mancum et debile. Propter multitudinem autem liberorum, quosdam fetus abolere oportet... quod si quibus fuerit aliquid praeterea genitum, abortionem facere conveniet ".

6 Cf. Dionysius Halicarn., Roman. AnriquiL, lib. II, c. 4

DIVINITAS CHRISTIAN^: RELIGIONIS. 2G9

Patris " * Ex hoc enini factum est pusillos ut filios Dei, heredesque regni cselestis habitos fuisse, et maxima cum reverentia2 et amore apud christianas gentes traclatos.

Hinc Laclantius* : "Ergone illud quidem concedi aliquis existimet ut recens natos liceat oblidere, quse vel maxima est impietas; ad vitam enim Deus inspirat.animas, non ad mortem... Tam igitur nefarium est exponere quam necare '.. Revera christiana religio, tanquam devota mater, infantium curam suscepit, et abortum vel parvulorum expositionem stricte prohibuit.

  1. (B) Nec minus uxorum dignitatem instauravit.

Apud veteres Romanos, uxores virorum dominationi omnino subdebantur; non solum propter adulterium, sed etiam propter ebrietatem, aliave delicla, morte puniri poterant, viri arbitrio. Exemplum habetur in Metello, qui uxorem, quod vinum bibisset, fuste percussam interemit ; in quo non accusatore tantum, sed etiam reprehensore caruit 4. Postea autem, quando humaniorem adeptae sunt conditionem, videlicet paulo ante Augustum, in licentiam praecipites se dederunt, ita ut, teste Tacito 5, Senatus legem condere coaclus fuerit ne nobiles matronae sui corporis queestum facerent et lenociniumprofiterentur. — Eodemtempore divortia commuma. fac"la sunt : Cato ipse, in avaritiam et luxuriam adeo vehemens, avaritia uxorem suam Marciam Hortensio locavit, eamque divitem faclam, Hortensio defuncto, iterum assumpsit ; Cicero uxori suas Terentije dedit libellum repudii, ut creditores suos pacaret dote novse uxoris Publiae, quam postea vano pnetextu dimisit6. Augustus, in coercendis adulteriis tarti sollicitus, ipse alienarum corruptor uxorum fuit, multasque concubinas habuit, quce ipsi undique etiamabuxore conquirebantur 7. Inde faclum est ut ad connubia cives legum vi compellendi essent ; maritatis, prsesertim qui prolem habebant, praemia statuta, pcenae vero in coelibes latoe sunt.

1 Marc.y X, 14; Luc, XVIII, 16; Matt.% XVIII, 6-10; Mare., IX, 41; Luc., XVII, 1-2.

2 Docuerat quidem Juvenalis maximam puero deberi reverentiam ; id vero sola prsestit.it christiana religio.

4 Valerius Maxim., lib, VI, c. 3; cf. Dionys. Halicarn., Romana Antiq., 1. II, c. 4. cfr. P. Gide, Etude sur la condition privJe de lafemme.

6 Tacitus, Annal., lib. II, n. 85; cfr. Suetonius, in Tiber., 35. c Plutarch., Vita Catonis, Vita Ciceronis.

7 Suetonius, Augnslus, 71. — Philosophi ipsi meretricios amores condemnare non audebant : " Verum si quis est qui etiam meretriciis amoribus interdiclum juventuti putet, est ille quidem valde severus; negare non possum; sed abhorret non solum ab hujus soeculi licentia, verum etiam a majorum consuetudine atque concessis. Quando enim hoc factum non est? Quando reprehensum? Quando non permissum"? {Ciceiv, Pro Coeiio, c. 20.)

  1. Christus autem, unitatem, indissolubilitatem sanctitatemque matrimonialis vinculi instaurando, conditionem feminei sexus ad pristinam dignitatem revocavit, immo ad altiorem statum evexit : viri uxores suas diligere tenentur sicut et Christus diiexit Ecclesiam, mulieres viris suis subdi sicut Domino; nec vincultim conjugii nisi morte alterutrius solvi potest x. — Diaconissis, et viduis, quae verae viduae esse debent, officia quaedam commendantur, praesertim vero caritatis opera2; unde fit ut femineus sexus valde nobilitetur. — Sed ad hoc praesertim tendebat cultus B. Virgini redditus, quae, cum virginitatis simul et maternitatis honore fulgeret, virginibus simul et maritatis exemplum esse poterat : hinc floruerunt modestia, pudor, virginitas, castus amor sive conjugum inter se, sive parentum erga filios, christianaque prolis educatio3.

  2. (C) Servorum conditio pariter paulatim in melius mutata fuit.

Antiquo jure Romano servi non personae, sed res existimabantur, quibus proinde uti abutique dominis licebat, juxta illud : In servum nihil non domino iicet, vel nulla in servum injuria cadit. Hinc eis non licebat verum connubium contrahere, sed more pecudum vivebant. Haud raro catenati servabantur, et, post multos labores, jam morbo aut senio confecti, aut necabantur aut in desertis locis exponebantur fame perituri. Cato ipse scribit de patrefamilias 4 : " Vendat boves vetulos,... plaustrum vetus, ferramenta vetera, servum senem, servum morbosum, et si quid aliud supersit, vendat". Servis de fuga suspeclis collaria ferrea imponebantur, fugitivis frons nota inurebatur. Ssepe ipsse matronae ancillas acubus et spinulis transf.gebant, vel ad crucis supplicium servos damnabant. Pollio, familiaris Oclavii Augusti, mursenas sanguine humano saginabat, et servos qui contra se aliquid offenderant, in vivarium serpentibus objici jubebat5. Lege statutum fuerat ut, si quis occide-

3 Hinc Lecky, op. cit., vol. II, p. 316 sq., agnoscit a christiana religione castitem, ut virtutum nobilissimam, maxime promotam fuisse, vitiumque contrarium gravissimis poenis castigatum; et infra (p. 367) addit, cultu B. Virginis, femineas virtutes mirum in modum excultas fuisse. Cfr. Nicolas, La V. Marie vivant dans PEglise, 1. 4, c. I, Paris, 1860, t. II, p. 295.

5 Senec, de Clement., 1. I, c. 18; Juvenal, Satir., VI; Valerius Maximus, 1. VI, c, 8; Laur. Pignorius, De servis et eorum apud veteres ministe-

DIVINITAS CHRISTIANJE RELIGIONIS. 271 retur dominus, omnes indiscriminatim servi qui tunc temporis in domo erant, morte punirentur, quod revera sub Nerone faclum est, ut narrat Tacitus x. " In servos, ait Seneca 3, superbissimi, crudelissimi, contumeliosissimi sumus".

  1. Servitutis rigirem statim temperavit, et deinde paulatim exstinxit christiana religio. Christus enim saepe docuerat omnes homines filios esse ejusdem caelestis Patris, omnesque pariter heredes Dei; Paulus apertedixerat coram Deo non esse servum neque liberum, sed omnes esse unum in Christo Jesu, slve servos, sive liberos, fidelesque hortatus est ut servos ad fidem conversos jam non ut servos, sed pro servis carissimos fratres reciperent3; sic quasi a radice prascidebatur quidquid inhumani erat in ratione agendi cum servis, simulque via parabatur plenae eorum emancipationi.

Reapse Ecclesia quatuor praesertim quoad servos praestitit: (a) Ab initio eddem reverentid et caritate amplexa est servos et dominos. Utrique idem recipiebant baptisma, absque ulla personarum acceptione, eidem aderant sacrificio, de eadem mensa eucharistica corpus Domini accipiebant, in eisdem catacumbis indiscriminatim sepeliebantur. Inter servos et liberos valida contrahebantur matrimonia. — Servi baptizati liberos catechumenos praecedebant; quidam ex eis ad sacerdotium, immo et ad Petri cathedram evecti sunt, qualis fuit Callixtus. Hac aequalitate via parabatur pleniori emancipationi. (b) Servorum manumissio tanquam eximium caritatis opus commendabatur ; revera plerique christiani, antequam morerentur, paucos et quandoque multos ex servis suis manumittebant ; hi autem speciali episcopali patrocinio tegebantur. (c) Statim ac religio christiana praevaiuit, imperatoribus suasit ut varia decreta ederentur quibus servorum conditio mitior fieret, eorumque numerus paulatim imminueretur; videlicet statutum est ne quis, absque judicis sententia, eos occideret aut graviter flagris verberaret; ne filii a parentibus, uxores a viris, fratres riis, p. 14-15; Lecky*, op. cit., vol. I, p. 302 sp. ; Wallon, Hhtoin de VEsclavage, vol. II, p. 293 et alibi passim.

3 CaL, III, 28; Coloss., III, 11; IV, r; Ephes., VI, 9; I Cor., XII, 13; Philem., 16.

a sororibus separarentur ; ne mulieres prostituerentur, sed liberae fierent, si, contra legem, prostitutioni exponerentur. Qui ad ecclesias confugiebant, a corporalibus suppliciis excusabantur; captivi redimebantur, aliquando etiam sacra supellectili vendita; saepe die dominica aliisque festis, servi manumittebantur ; nefarium negotium quo homines sicut bruta animalia venundabantur interdiclum est. (d) Praeterea laborem nobilitando,via.m paravit servitutis abrogationi. Opera, quae"hucusque servilia reputabantur, quia nempe a servis peracta, Ecclesia tanquam honesta et laude digna comprobavit1; ex quo fa6lum est ut etiam viri liberi his operibus vacarent, proindeque servorum numerus minueretur. Paulo post, suadente Ecclesia, servituti substitutus est colonatus {servage\ vi cujus servi alicui praedio addicebantur quod in perpetuum colebant. Non erant quidem omnino liberi, sed, certis diebus et horis, partem fundorum sibi assignatam colebant, fruclusque exinde perceptos suos faciebant, et, mediante pecunia, sese redimere poterant.

His aliisque mediis abrogata est servitus apud Christianos, non quidem subito, quia id prudentia non sinebat, sed paulatim, prout se dabat opportunitas 2. Nec aliter egit Ecclesia quando, detecta America, servitudo iterum viguit : abusus siquidem repressit, humanitatisque principia incuicavit. Omnibus pariter notum est quid Leo XIII statuerit ad ultima servitutis vestigia, prout fieri potest, prorsus abolenda 3,

1 Cicero, Dc officiis, 1. I, c. 42, n. 150, iiliberalia et sordida vocat opificum opera : " OpiScesque omnes, inquit, in sordida arte versantur. Nec enim quidquam ingenuum potest habere officina. " Christiani autem, Christi et Apostolorum vestigiis inhoerentes, manibus laborare non dedignabantur. Ad rem P. Allard, Revue des Quest. historiques, Oct. 1879, P« 592 : " L'indication de la profession du mort est frequente dans les epitaphes chretiennes. Les premiers fideles negligent volontairement de nous apprendre que tel ou tel mort est de race illustre ou au moins de naissance ingenue. Ils ne rougissent jamais de nous apprendie qu'il a sur Ia terre exerce un metier. "

2 Varios Conciiiorum Canones de servili conditione emendandd collegit Balmes, Le Protestantismecompari.au Catholicisme, Paris, 1855» t. I> P' 378-425; anglice Protestantism and Catholicity compared in their effccls on ciin/ization, not. 15, p. 430 sq. — Quod aliunde Rationalistse agnoscere coguntur; ita Lecky*, op. cit., vol. II, p. 66.

3 Leo XIII, Litterce ad Em. Card. Lavigerie, 27 Octob. 1888; 17 jul. 1890 {Acla S. Sedis, XXI, 195; XXIII, 3). — De servitutis abolitione fusius trac-

  1. 30 Societatem . etiam civilem renovavit, libertatem, caritatemjusqiie gentium promovendo.

(A) Tyrannis siquidem saepe ssepius apud paganas gentes vigebat; quaecumque fuerit regiminis forma, monarchica, aristocratica vel democratica, cives omnipotenti Statui in omnibus quoad corpus et animam, subdebantur. x Quicumque enim gubernabant, non tam subditorum quam proprium sibi proponebant bonum : exinde natae sunt licentia factionum, dissensio ordinum, seditiones vel abjecla tyrannis subjectio, quae omnem virilitatem enervat2; ut axioma siquidem admittebatur : " quod principi placuit legis habet vigorem ".

Res autem aliter se habet apud christianas gentes : subditi docentur non esse potestatem nisi a Deo, nec magis licere legitimis superioribus quam divinae voluntati resistere, juxta illud : " Qui resistit potestati, Dei ordinationi resistit"3. Aliunde qui in au6loritate sunt, monentur ut cum requitate simul et paterna caritate imperent, ad civium, non ad suam utilitatem, Deumque imitentur cujus justissima in homines potestas est cum paterna bonitate conjuncta. Ita sane tuta servatur majestas imperii simul cum libertate civium 4. Revera, historia teste, christianae nationes paulatim civilem libertatem acquisierunt, justitia et dignitate hominis fundatam, quam paganse nunquam attigerant nationes; nostrisque diebus illi populi ut liberi existimantur qui vel christiani sunt vel a christianis principibus reguntur; nec mirum, nam "duo sunt, inquit Petrus Blesensis 5, justitia et libertas, pro quibus quisque fidelis usque ad sangui- tarunt Mohler, Bruchsiiicke aus der Geschichte der Aufhebung der Shtaverei, 1834, gallice redditum : De Vaboliiion de V Esclavage par le Christianismf, Paris, 1841; Wallon, Histoire de V Esclavage dans VAntiquitd; Ozanam, La civilisation au Ve S., 1862, I, p. 200 sq.; A. Cochin, V Abolition de l 'Esc/avage, Paris, 1862; Balmes, op. cit., c. 15-19; Lightfoot*, Commentary on Philemon; P. Schaff*, Christ and Christianity, N. York 1885, p. 184-212; Storrs, op. cit. , p. 160-163; 488-493; Allard, Les Esclaves chrttiens, Paris, 1900, ubi breviter contrahit, p. 476-492, quod Ecclesia praestiterit ad servos liberandos.

1 Fustel de Coulanges, Lei CitJ antique, 1. III, c. 18*

2 Tacit, Annal., Iib. III, c. 26-27; T. Livius, Dec. I, lib. I, c. 17- Digest., lib. I, tit. 4, § 1. — Cfr. Pressense, op. cit., p. 489 sq.

4 Leo XIII, Encycl. /mmoriale Dci, ubi egregie exponuntur commoda quse Christianismus civili contulit societati. — Cfr. Troplong, De Vinflwnce du christianisme sur le droit civil des Romains, Paris, 1843.

6 Apud Migne,P. L.t CCVII, p. uii.

nem stare debet"; et longe antea Apostolt dixerant : " Obedire oportet Deo magis quam hominibus" *; quae quidem verba veram conscientiae libertatem in tuto collocarunt.

  1. (B) Paganam tyrannidem consecuta fuerat inhumana crudelitas, quae non solum in agendi ratione cum servis, sed etiam in ludis amphitheatricis sese manifestabat.

Romae siquidem instXtutzz sunt gladiatorum scholce, in quibuscaptivi a magistris discebant jugulare et jugulari; nec ullum spectaculi genus Romanis acceptius quam gladiatoriae pugnae, in quibus millia hominum coram populo senatuque, coram mulieribus et puellis inhumane occidebantur. Optimi imperatores hac in re saevissimi fuerunt: Titus, cum adhuc in Judaea esset, exercitum suum recreare non erubuit gladiatorio ludo, in quo tria millia captivorum una die caesa sunt 2. Nec humani sanguinis parcior fuit Trajanus, qui "spectacula edidit dierum 123, in quibus interdum caesae sunt ferae mansuetaeque bestiae mille : interdum etiam ad decem millia : itemque gladiatorum decem millia inter se certaverunt"3. Nec ipsi philosophi, ante Senecam, tam exsecrabiles ludos reprobaverunt. Temporis progressu, csedium aestus adeo increvit ut non solum servi, sed etiam equites senatoresque, imo et mulieres aliquando in arena decertarent 4.

  1. Christiana autem religio dignitatem hominis sanguine Christi redempti aeternseque vitse candidati, ita extulit, ut non solum gladiatorum inhumana certamina prohibuerit et feliciter aboleverit 5, sed etiam caritatis instituta ubique fundaverit pro orphanis, vel expositis infantibus, pro infirmis, pro senibus aliisque hujusmodi, ut libenter fatentur adversarii nostri 6. Laurentius pauperibus thesauros Eccle-

2 Josephus, de Bellojudaico, lib. VII.

3 Dion. Cass., lib. 66. — De his gladiatoriis ludis cf. Martial., de Spectaculis; Sueton., Claudius, 34; Juvenal., Satir., III, 36-37; Valer. Max., II, 4, § 7; Seneca, de Brevit. vitcc, c. 13; ep. 7; Wallon, Histoire de VEsclavage, vol. II, p. 129-139; Lecky, op. cit, p. 271 sq.

4 Sueton., Vita Neronis, c. 12; Vita Domitiani, c. 4; Juven., Satir. VI, 248; Martial., de Spectaculis, VI; Cf. Lecky, op. cit., p. 280 sq.

s Theodoretus, {Histor. Eccles., 1. V, c. 26), narrat quomodo Honorius morem digladiandi prohibueril. Attamen, etiam post Ilonorium, non obstante lege, aliquot fuerunt speclacula hujusmodi, quae nonnisi sseculo VI omnino cessasse videntur.

6 Ita, inter alios, Lecky*, op. cit., vol. II, p. 79-80, fateri coactus est christiana religione fraternam caritatem maxime floruisse : quod tribuendum est hujus religionis Auftp.ri, qui speciali amore pauperes, infirmos ac pusillOs pro- sise distribuit; Fabiola, Pammachius, Mclania1 aliique multi suas opes immensas ad pios usus devovebant, Diaconi et diaconissae in qualibet ecclesia instituebantur ut pauperum, orphanorum et miserabilium curam gererent. Ouam caritatem ipsi pagani mirabantur, immo, instigante Juliano Apostata, imitari conati sunt, infelici tamen exitu, cum vera fraternitas ex amore Dei nascatur; aiebat siquidem Julianus : " Quid causre est cur non potius convertamus oculos ad ea quibus Christianorum religio crevit, id est ad benignitatem in peregrinos, ad curam ab illis in mortuis sepeliendis positam, et ad sanctimoniam quam simulant? Non turpe profecto est, cum nemo ex Judseis mendicet, et impii Galilcei non suos modo, sed nostros quoque alant " 2.

  1. (C) Deficiente apud Gentiles humanitatis sensu, relationes inter varios populos non tam sequitate quam vi regulabantur : hinc frequentia bella, solo viclos spoliandi motivo ; ssepe etiam inermium csedes, direptio rei sacrae et profanse, prsedseque partitio inter viclores; postea venditio hostium non csesorum,tandemque cooptatio regionum domitarum in provincias romanas3.

Suadente vero christiana religione, paulatim nova crevit idea,varias scilicet nationes unicam effonnarefami/iam, juxta. illud Tertulliani* : " Unam omnium rempublicam agnoscimus, mundum". Hinc bellorum horror paulatim imminutus ; inermes mitius tractati ; ipsique bellantes post partam secutus est. Hinc ab initio colledlae fiebant diebus dominicis ad sublevandas pauperum necessitates; hinc opera caritatis permulta, approbantibus episcopis, a diaconis instituta, ita ut vinculum unitatis esset simul vinculum caritatis. Tollemer, Origims dela chariU catholique, Paris, 1863; Fr. de Champagny, De la charite" chrgtienne dans les premiers siecles de V Eglise; Ryan, History of the effefts of religion upon mankind, Dublin, 1820; Storrs*, op. cit, p. 164- 168, 493-497; Baluffi, La Chiesa romana riconosciuta alla sua carita, Imola, 1855, anglice redditum The charity of the Church, a proof of her divinity, Dublin, 1885; L. Lallemand, op. cit., t. II.

1 Card. Rampolla, Santa Melania Giuniore, 1905 ; G. Goyau, Sainte MHanie, 1908, Paris, Gabalda.

3 Cf. Tit. Liv., Dec, I, lib. 5, c. 21-22; Dec. V, lib. 5, et alibi passim; Sallust., Bellum Catilin. ; Tacit., Annal., I, 51; II, 21; etc.

4 Apologet., c. 38, P. L., t. I, p. 465. In corpore juris canonici, Decretal. 1. I, tit. 34, de Treugci et pace, legere est quid Ecclesia statuerit ad bella minuenda; cfr. Balmes, op. cit., c. 32; Montesquieu, Esprii des Lois, 1. XXIV, c. 3.

vidloriam jam non occisi ; jus gentium sive in pace sive in bello communiter agnitum; fides in pactis melius servata ; lites inter varias nationes saepe arbitrio Episcoporum et Pontificum compositae. Uno verbo barbarae agendi raticni cum alienis Gentibus successit aequitas et moderatio.

Non diffitemur equidem apud christianas nationes quosdam obrepsisse abusus, sicut et inter paganos nonnullas floruisse virtutes. Sed si generalis instituitur comparatio inter paganismum et christianismum, hic omnino transcendens apparet x. Religio siquidem christiana vere fuit vitae magistra, vitiorum expultrix, ac virtutum fecunda parens, non solum privatos homines, sed etiam familias societatesque paulatim instaurans et perficiens, promissiones habens vitae quae nunc est et futune x.

§ II. Factorum explicatio.

  1. Rationalistarum explicatio. Hanc mirabilem diffusionem christianae religionis morumque instaurationem causis naturalibus adscribunt Rationalistae.

Ita, inter alios, Gibbon existimat quinque praesertim intrinsecis causis conversionem mundi naturaliter explicari posse : zelo intoleranti, quo religionem suam Christiani propagabant; promissione alterius vitcej potestate miraculosd, quam sibi vindicabant; puritate vitce omniumque virtutum praxi; stricld disciptind et optimd constitutione reipublicae christianae2. — Alii autem, cum Lecky3, addunt hanc conversionem fuisse extrinsecis etiam causis promotam, praecipue coadunatione populorum sub una imperii romani aucloritate, indole philosophice quae hac setate ad legitimas animorum aspirationes implendas sufficiens non erat, et exspeclaiione magnce renovatiotiis in totum fere orbem a Judaeis diffusa.

  1. Nostris diebus, A. Harnack rem explicat dicendo christianismum esse quemdam syncretismum optimarum religionum : (a) ex una, parte causae externce, nempe Judaismus, monotheismum ubique propagando, et Hellenismus, socialem unitatem promovendo, viarn paraverant christianismo; ex altera vero, causse intertue, videlicet sensus religiosi renovatio, insufficientia vividius percepta paganismi, qusedam aspirationes magis et magis explicitae versus Deum a mundo distinclum et unionem animse immortalis cum eo,

1 Quod prceclare exponit Abbe de Broglie, Relig. et Critique, p. 131 -139.

2 The decline andfall of the Rom. Empire, ch. XV.

animos disponebant ad veritates christianas gustandas et ampleo tendas. (b) His aspirationibus optime respondebat christiana religio : simplicitate simul et oppositoram complexione, antiquitate et novitatejuciditate suge doclrinae et mysteriorum profimditate, multis arridebat, atque omnibus unicam salutis viam praebebat. Aliunde perfeclam morum regulam atque efficacem legum sanclionem iis ofTerebat qui ad perfecliorem vitam anhelabant. Aucloritati simul et ratio?ii innixa, absolutam fidem a suis fidelibus exigebat, sed eam esse rationi consentaneam ostendebant christiani Apologetse. Seposito nationali et particulari indole Judaicse religionis, omnibus gentibus sese accommodabat, et ita universalis fieri poterat1.

  1. Vera explicatio. Non diffitemur quidem divinam Providentiam Christianismo viam parasse mediis in se natuturalibus, quae ejus propagationi faverint : Deus enim secundis etiam causis utitur ad fines suos attingendos; sed omnes causae supra allegatae, aliaeque hujusmodi, per se ipsas nunquam potuissent tantum effectum producere, immo quaedam ex illis manifeste divinum supponunt interventum. Quodl lucidius apparebit, considerando : 1° impedimenta quae huic propagationi obstabant ; 2° media adhibita, quae in se spectata ad hanc diffusionem explicandam imparia sunt.

  2. 1° Multa siquidem et gravia impedimenta diffusioni christianae religionis obstabant, sive extrinsccay ex parte Judaismi et Gentilium, sive interna, nempe ex parte doctrince quae annuntiabatur.

(A) Non defuerunt obstacula extrinseca, ex parte eorum quibus religio christiana praedicabatur. (a) Jitdcei siqui-

1 " D'un cote, elle etait si simple qu'on pouvait la resumer en quelques courtes formules, la vivre dans une seule grande emotion; de 1'autre, elle etait assez complexe et riche pour feconder toutes les pensees, pour vivifier tous les sentiments. Presque des le commencement, elle pouvait rivaliser avec toute recherche du bien et de l'heroisme moral, comme aussi avec toutes les speculations et tous les mysteres. Elle etait ancienne et nouvelle, transcendante et terrestre a la fois; elle etait claire jusqu'a la transparence, et, en retour, pleine de mysterieuses profondeurs; elle etait bien reglementee et en meme temps elevee audessus de toutes les lois; elle etait une dodlrine et plus qu'una dodlrine, une philosophie et au-tre chose pouvtant qu'une philosophie. On a d.it du catholicisme occidental qu'il est, dans Fensemble, la syathesc descontraires {cojnplexw oppositoriini) ; cela est vrai aussi du Christianisme dans ses premiers dcbuts ". (A. Harnack*, op. cit., p. 73, ap. Riviere, op. cit., p. 73-74). — Nil dicimusde opere C. Guignebert*, Jlfauue/ iVHist. ancienne de VEglise, 1906, ubr quoedam ex his argumentis iterum proponit, sed modo minime scientifico.

dem, etsi monotheismo addicti, eumque apud exteros propagantes, tenacissime adhaerebant non solum mosaicce religioni, quam divinitus revelatam esse noscebant sed etiam ritibus et cceremoniis extemis sl Moyse praescriptis, imo et traditionibns permultis quas Pharissei praesertim disseminabant; quod adeo verum est, ut etiam multi ex eis, qui ad fidem christianam conversi fuerant, non solum legem mosaicam adhuc servarent, sed eamdem a Gentilibus servari vellent *, — Praeterea Messiam quidem exspectabant, sed eumdem sibi, utpote omnino rebus carnalibus deditis, ut Regem potentissimum fingebant, cujus temporale dominium super omnes Gentes extenderetur; hinc a Christo humili et paupere, Gentilium aeque ac Judaeorum Salvatore, ultro abhorrebant. — Aliunde hunc Jesum crucifixerant, et certo illos pudebat eum tanquam Deum colere quem nuper infami damnaverant supplicio; hinc, teste Apostolo2, praedicatio christiana Judceis erat scandalum!

474- (b) Gentilibus autemerat stultitia. Multi siquidem apud eos omnino indifferentes erant circa religionem, totique ambitioni vel voluptatibus dediti, proindeque prompti ad despiciendam religionem quae eorum vitia reprobrabat. Qui autem religiosi erant, Christianismo pariter obstiterunt, et quidem ex omnibus civium ordinibus, populus, plrilosophi et sacerdotes, necnon politici 3.

i) Populus enim adhuc deorum avito cultui tenaciter adhaerebat, eo magis quod libidinibus facile accommodabatur,cuncT;isque artium decorabatur illecebris, quas Graeci praesertim tanti faciebant, etcum institutis et fortuna patriaz conneclebatur. — Nonnulli quidem orientales superstitiones amplexi fuerant, sed eas tantum quae cum patrio cultu sociari poterant. Religio autem christiana, utpotealiarum exc/usiva, naturaliter eis displicebat; utpote spiritualis et mysteriis plena, segre ab eis intelligi poterat, ita ut vilissimae calumniae circa catholica dogmata inter eos facile spargerentur viamque aperirent sgevissimis persecutionibus 4.

  1. Aliud obstaculum opponebant sacerdotes gentilium : cum enim eorum aucloritas ac sustentatio maxime ab idolorum cultu penderet, novae religioni, praesertim idolis adversae, bellum indicere neces-

3 De quibus luculenter disserit Freppel, Saintjustin,\e€t. I-IV.

sario debebant \ Quia vero Imperatores ut Summi Pontifices habebantur, immo tanquam dii colebantur, patienter ferre non poterant religionem quae talem cultum aperte damnabat, sed diris persecutionibus eam exstinguere conabantur.

  1. Philosophi pariter omni studio eam evertere tentabant; eam siquidem vocabant superstitionem exitiabilem, amentiam furiosam, opinionem a scientiis et artibus alienam, homine grasco vel romano indignam 2. Nec mirum ; nam, apud Epicureos, fcedissima vigebant vitia, quae Apostolus nominare etiam vetat; apud Stoicos autem, fiducia et complacentia in ratione ac virtute propria, quam certo ad pedes Crucifixi ejurare nolebant; apud omnes, despeclio religionis quae de pauperibus et ignaris seque curabat ac de divitibus et sapientibus.

  2. Ultimum tandem obstaculum ex politicis oriebatur, qui patienter ferre non poterant peregrinum cultum, ceterorum exclusivum : tolerabant quidem extraneos cultus, qui simul cum patrio cultu sociari poterant, alios autem penitus expellebant 3; diffidebant pariter ab illa fraternitate ac cequalitate, quam nova religio inter homines cujuslibet nationis ac generis inducere tentabat, necnon a spiritu libertatis quem fovebat, praedicando melius esse obedire Deo quam hominibus; jam enim tyrannis, seu Caesarolatria, sub Imperatoribus vigere cceperat. Ex quibus faclum est ut per tria saecula saevissimispersecutionibus obnoxius fueritChristianismus, et postea etiam nonnullis principibus et populis invisus.

  1. Dicunt Rationalistae unitate etpace Imperii Romani novam religionem maxime promotam fuisse. — Haec unitas opportunam quidem praebebat facilitatem ut evangelica praedicatio citissime divulgaretur, sed simul ut citissime et efficaciter repelleretur ; inde enim factum est ut persecutiones per totum orbem saevirent, ita ut Imperatores non semel nomen christianum penitus deletum esse putaverint. — Aliunde poterat quidem philosophice indoles aliquos disponere ad ampleclendam religionem christianam quoad illas veritates, qu?e sive rationi sive cordi magis placent, non autem quoad mysteria, quae philosophorum superbiae tam directe adversabantur, nec quoad virtutes arduas, quae corruptioni morum tunc temporis apud populum vigenti tantopere contrariabantur. — Insuper exspeclatio cujusdam renovationis curiositatem excitare poterat, sed neque Judaei neque Gentiles renovationem per Messiam pauperem et humilem, per Dominum crucifixum exspeclabant, multique a tali praedicatione abhorrebant, ut testantur pagani scriptores.

1 Idem dicendum est de opificibus qui statuas deorum conficiebant aut eas vendebant, ut constat ex AcL, XIX, 23.

2 Freppel, op. cit., p. 22 sq.; cf, Tacit., Annaf., XV, 44; Plin., Ep. ad 1 "rajannm ; Min. Felix, Oclavins, II.

  1. (B) Nec deerant impedimenta inirinseca ex parte doclrince. Licet enim religio christiana, ex dictis, legitimis aspirationibus humanse naturse satisfaciat, multa tamen complectitur quse superbis et corruptis cordibus omnino adversantur. (a) Complectitur siquidem dogmata et mysteria humanse rationi impervia, quibus nonnisi humiles corde assensum prsebere volunt : talia sunt mysteria Trinitatis, Incarnationis, originalis culpse et justificationis per gratiam, aliaque multa quse naturaliter superba ratio respuit. Quibus addi debet scandalum crucis : Apostoli enim Jesum prsedicabant et hunc crucifixum z; porro nihil ignominiosius erat tum apud Judseos tum apud Romanos quam supplicium crucis, et sane adoratio Crucifixi naturaliter nihil nisi horrorem vel irrisionem excitare poterat.

477- (b) Ethica pariter christiana, quamvis in se admirabilis et puris corde consentiens, corruptse societati, prout romana erat respublica, ut supra probavimus, odiosa erat, quia omnibus cupiditatibus bellum indicit.

Nam, ut recte animadvertit S. Augustinus*, dicitur avaris : il Nolite thesaurizare vobis thesauros in terra, ubi aerugo et tinea demolitur..." 3; dicitur luxuriosis 4 .• " qui seminat in carne sua, de carne et metet corruptionem; qui autem seminat in spiritu, de spiritu metet vitam oeternam "; dicitur superbis : " omnis qui se exaltat, humiliabitur; et qui se humiiiat, exaltabitur"5; dicitur iracundis : " Et qui te percutit in maxiilam, praebe et alteram " 6; dicitur discordiosis : "diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos"7; dicitur superstitiosis : " ecce enim regnum Dei intra vos est " 8; dicitur curiosis : " non contemplantibus nobis quae videntur, sed quae non videntur : quae enim videntur temporalia sunt; quae autem non videntur, seterna sunt " 9; postremo dicitur omnibus : "Nolite diligere mundum neque ea quae in mundo sunt... quoniam omne quod est in mundo, concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et superbia vitae " I0. Porro haec omnia admodum contraria erant sive Philosophorum placitis, sive populi moribus, et nonnisi aegre et pedetentim eorum mentes pervadere potuerunt; nam etiam Stoici, qui carnis voluptates despiciebant, superbiam pro virtute, humilitatem pro vitio habebant.

3 Matt., VI, 19. — * Galat., VI, 8. — 5 Luc, XIV, n; XVIII, 14. — 6 Luc, VI, 29; Matt., V, 39. —7Luc, VI, 27. — 8 Luc, XVII, 21. — 9 /Z Cor., ,IV, 18. — IO LJoau., II, 15-16.

  1. (c) Solvuntur difficultates. 1) Dici nequit christianum syncretismum multis arrisisse. Religio enim christiana, etsi in se compleclens quidquid veri et asqui in ceteris per partes invenitur, firmiter et pertinaciter quaslibet alias religiones excludit, proptereaque multorum invidiam et odium provocat. — Insuper syncretismus, quantumvis absolutus et perfeclus, non sufficienter movet animos adampleclendam religionem procujus veritatequisqueparatusesse debeat ad bona, honores, parentes vitamque amittenda, prout christianis contingebat, ut mox dicemus.

479- 2) Nec id satis explicat sola promissio vitcz aternce, absque Dei speciali auxilio; nam homines plerique bonis visibilibus ac praesentibus multo magis alliciuntur quam invisibilibus et futuris; ideoque ceterae religiones aut philosophica systemata, quse tunc temporis immortalitatem animse praedicabant, paucos tantum asseclas habuerunt.

    1. Fatemur equidem puritatem vitce virtutesque Christianorum fuisse in se validum argumentum ad convincendos optimos paganorum novam religionem divinam esse; sed undenam Christianismus paganorum mores tam radicaliter mutare potuit, nisi sit divinus? Numquid domestioe Christianorum virtutes eorumque austeritas convertissent homines moribus perditos, qui nihil exspectare poterant nisi suorum iram, infinitas prope serumnas, et ssepe mortem ignominiosam ? r.
    1. Ad perfeclam reipublicoe christianae constitutionem quod speclat, sane non negamus eam esse stabilitatis causarn; sed homines antequam huic auc~loritati sese subjicerent, converti debebant et certiores fieri auctoritatem esse a Deo. Aliunde quomodo unitas, sine armorum vi, potest in aliqua societate subsistere, nisi ope aucloritatis a Deo ipso constitutse? Nonne variae Christianorum communitates, quge eam respuerunt, cito in varias seclas sibi inimicas divisae sunt? Igitur illa ipsa unitas quam adversarii in vero Christianismo agnoscere coguntur, signum est ejus divinitatis, quum explicari nequeat sine divino interventu?
  1. 2° Auxilia adhibita, in se speclata, sine Dei interventu,fini obtento incsqualia fuere. Tria enim sunt auxilia praecipua quibus societas naturaliter late propagari valeat : vis armorum, qua non pauci etiam inviti subduntur; voluptas, qua plures alliciuntur; eloquentia vel argumentorum vis} qua multi persuadentur. Atqui nullum ex his a primis christianis fuit usurpatum.

1 Quod egregie declarat J. H. Newjian, Gramniar of Assent, 1S87, 461.

(A) Nou armorum vis, cum Ecclesia neque Romanos neque Graecos violentia suo imperio subdiderit, sed potius ab utrisque multas persecutiones passa fuerit * ! a Constantini tempore, libertate quidem imo et favore frui ccepit, et quandoque ad coercendum paganismum vis adhibita fuit, sed jamdudum Christianismus sola persuasione multos sibi conciliaverat. Barbari pariter sine vi et metu ad fidem conversi sunt, exceptis tamen paucis qui, saec. IX° et X°, indiscreto zelo, ad christianam fidem ample<5lendam plus minusve coacti sunt.

483» (B) Neque voluptatis blandimenta; nam, ut supra diximus, n. 477, nova religio omnibus libidinibus et vitiis bellum aperte indicebat, proptereaque multorum irrisioni et impugnationibus obnoxia fuit.

Exinde jam solvi potest difficultas quae contra nos urgetur ex fausta Islamismi propagatione 2 ; nam, ut jam animadverterat S. T/iomas3, Mahumetes carnalium volnptatum promissis populos illexit; praecepta etiam tradidit promissis conformia, voluptati carnali habenas relaxans, cui in promptu est a carnalibus hominibus obediri. Praeterea non aliquot sapientes in rebus divinis humanisque ei crediderunt a principio, sed homines divinse doclrinae prorsus ignari, indesertis morantes, per quorum multitudinem alios armorum vi in suam legem coegit. £x adverso autem, non armorum violentia, non voluptatum promissione, sed potius inter persecutorum tyrannidem, innumerabilis turba non solum simplicium sed etiam sapientium hominum ad fidem christianam convolavit, in qua omnem humanum intelleclum excedentia praedicantur, voluptates carnis prohibentur, et omnia quae in mundo sunt haberi contemptui docentur. Quod quidem maximum miraculum est et manifestum divinae inspirationis opus.

  1. (C) Neque eloquentia aut argumentorum vis. (a) Duodecim siquidem Apostoli, quos Christus ut suse religionis praecones elegit, erant rudes et illiterati piscatores,

1 Christus siquidem Apostolis dixerat : " Ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum... Tradent enim vos in conciliis, et in synagogis suis flagellabunt vos..." {Matlh., X, 16-17.)

2 "Neque fausta Ecclesice propagatio et conservatio, quod eadem et islamiticoe religioni contigit, inter documenta veritatis atque originis divinse referri potest". Ita Wegscheider (p. I, c. 2, § 51) quem sequuntur hodierni rationalistoe.

DIVINITAS CHRISTIANvE RELIGIONIS. 283 et Judaei omnibus, praesertim Romanis, invisi x ; plerique neque ratiocinandi, neque dicendi arte pollebant, graecum idioma nonnisi imperfe6le loquebantur, ut ex eorum scriptis constat; et inter eos peritissimi, ut Joannes, Paulus, Lucas, Graecis Latinisve philosophis qui eadem aetate rlorebant, multum sane inferiores. (b) Praeterea non in persuasibilibus humanae sapientiae verbis neque in arte logica et vi argumentorum confidebant ; sed solum divinam au6t.oritatem allegabant, miracula Christi ejusque resurredlionem. Quomodo ceteroquin dialeclica aut eloquentia sola illos persuadere poterant, quos nec Aristotelis diale6lica, nec Platonis Ciceronisve eloquentia ad meliorem frugem convertere potuerat? Isti sane philosophi majori humana aucloritate pollebant quam Apostoli, sed, praeter paucos quos formaverunt discipulos, ecquid profecerunt? Non ergo rhetorica vel dialectica. mundum instauraverunt, sed speciali divino interventu seu miraculc 2

  1. Nulla enim alia causa hujus mirae propagationis ac conservationis assignari potest, et cum Augustino 3 sic arguere licet : vel patrata sunt ad conversionem mundi evidentissima miracula, et tunc Christianismus divinus est et ab ipso Deo approbatus; vel nullum patratum est miraculum, et tunc ipsa mundi conversio absque miraculo, est maximum omnium miraculorum, utpote legibus ordinis

1 Judaei a Romanis scriptoribus vocantur " teterrima gens, despectissima pars servientium" (Tacit., Hist., V, 5, 8); " gens contumelia deorum insignis" (Plin., Hist. Nat., XIII, 9); "fcetentes ettumultuantes" (Ammiam. Marcell., XXIII, ?).

  • Quod jam aiebat Paulus : " Quae stulta sunt mundi elegit Deus ut confundat sapientes : et infirma mundi elegit Deus, ut confundat fortia... ut non glorietur omnis caro in conspectu ejus ". (/ Cor., I, 27-29).

3 " Ipse modus quo mundus credidit, si considerctur, incredibilior invenitur. Ineruditos liberalibus disciplinis et omnino, quantum ad istorum dodlrinas attinet, impolitos, non peritos grammatica, non armatos dialeclica, non rhetorica inflatos, piscatores Christus cum retibus fidei ad mare hujus sseculi paucissimos misit, atque ita ex omni genere tam multos pisces et tanto mirabiliores quanto rariores, etiam ipsos philosophos cepit... Si vero per Apostolos Christi, ut iis crederetur, resurrectionem atque ascensionem prsedicantibus Christi, etiam ista miracula facta esse non credunt, hoc nobis unurn grande miraculum sufficit, quod eam terrarum orbis sine ullis miraculis credidit ". S. Augnst. de Civ. Deiy 1. XXII, c. 5, P. L., XLI, 755757; cf. S. Chrysostom., quod Christus sit Deus, P. G. XLVII, 813 sq.

moralis omnino contrarium; ergo in utroque casu Christianismi propagatio vere miraculosa est, ejusque divinam originem evidenter demonstrat.

Quocumque igitur se vertunt adversarii, nullam naturalem causam invenire possunt qua stupenda mundi conversio explicari possit; causae sive extrinsecae sive intrinsecae, quas allegant, vel impares sunt omnino ad tantum efTeclium producendum, vel,si aliquam vim habeant, eam desumunt a speciali Dei Providentia; igitur digitus Dei est hic : hcec mutatio dexterce Excelsi.

  1. Thesis II a : Heroica martyrum constantia confirmatur divinitas christianse religionis1.

Inter obstacula quae Christianismus superanda habuit, fuerunt persecutiones, quibus manifestata est invicta fides tot Christianorum, qui pro religione bona temporalia et vitam ipsam amittere non dubitarunt; ex quo novum eruitur argumentum ad thesim praecedentem confirmandam : constantia enim martyrum, omnibus speclatis adjun6lis, ut miraculum ordinis moralis considerari potest.

  1. i° Facta exponuntur. Quo melius vis argumenti perspiciatur, pauca praenotemus oportet de numero, conditione, tormentis et patientid martyrum. (A) Eos innumeros essc tota docuit antiquitas; attamen, circa finem saec. XVII, H. Dodiuell, vir ceteroquin eruditus, contendit paucos admodum martyres in primaevis persecutionibus passosfuisse2; sed ejus erroneas assertiones statim confutavit Ruinart in praefatione generali eruditi operis in Acla Martyrum, novaque documenta, quae in Catacumbis praesertim reperta sunt, antiquas traditiones hac de re confirmarunt, ita ut hodie etiam Rationalistae fateantur numerum martyrum maximum

1 Lactantius, Divince Insiitut., 1. V, c. 19 sq.; T. Ruinart, O. S. B.,Ac7a primorum Martyrum, Parisiis, 1689; Monsabre, Introd. au Dogme, 37eConf. ; Brugere, n. 60 sq.; Hurter, n. 89 sq., Patrum Opuscula, vol. IV, diss. III, Martyrum sanguis vox veritatis, p. 143 sq.; E. Le Blant, Les Persicuteurs et les Martyrs, Paris, 1893; H. Marruchi, EUments d'Archeol. chrtt., t. I, 1900, p. 1-66; H. Leclercq, O. S. B., Les Martyrs, prsecipue t. I. et II, 1902-1903; P. Allard, Dix lecons sur le Martyj-e, 3e ed., Paris, 1907; J. Riviere, Autour de la question du Martyre, in Rev. prat. d'' 'Apol., t. IV, 1907, p. 625-643.

2 H. Dodwell*, De paucitale martyrum, inter Dissertationes Cyprianicas.

fuisse x, etsi impossibile sit eum modo certo determinare. Revera, in Imperio Romano, per tria priora saecula, decem saevierunt persecutiones 2, et ex testimonio tum Paganorum, tum Patrum, patet innumeros Christianos pro fide passos fuisse.

Sic, teste Tacito 3, sub Nerone, multitudo ingens; teste Bruttio 4, sub Domitiano, plurimi Christianonwi crudeli martyrio necatisunt; juxta Eusebi?ims, Marco Aurelioregnante, innumerabiies propc martyres per universum orbem enituerunt. Tertio autem saeculo, multo rigidiores fuerunt persecutiones, prsesertim Diocletiano et Maximiano imperantibus, ut omnes hodie fatentur6; tunc enim non singu/i, sed gregatim circumdato igni amburebantur1 Christiani, et in Phrygia urbs qusedam Christianorum tota, cum omnibus incolis, mulieribus ac parvuiis, igne concremata est8. Idem constat ex inscriptionibus, quae in Catacumbis inventas sunt, ubi hsec et similia leguntur: " Marcelia et Christi martyres CCCCCL (550)" : " CL (150) martyres Christi"9. Hinc jam suo tempore Cyprianus declarabat numerari non posse martyres christianos I0.

Ceterum etiamsi pauciores essent martyres quam olim censebatur, argumentum vi non careret ; nam, fatentibus adversariis, certum manet plura millia pro fide fortiter tor-

1 Renan*, /ouruat des Savants, 1874, P- 697; G. Boissier, La Fin du Paganisme, vol. I, Append., p. 343-394; Lecky, op. cit., vol. I, p. 428 sq., qui tamen numerum martyrum minuere nititur in quantum fieri potest.

2 Decem vulgo computantur persecutiones, sed fatemur plures vel pauciores computari posse, prout generales vel locales .tantum recensentur. Ut vero magis praecise loquamur, ab anno 64, quo Neronis inccepit persecutio ad 313 quo promulgatum est Mediolanense ediclum, Ecclesia per 129 annos varias persecutiones passa est, et per 120 annos pacem plus minusve perfeclam habuit, ut egregie exponit P. Allard, in erudito opere Histoire des Perseculions, Paris, 1885- 1890. Nec incredibile est etiam mansuetos imperatores soevissimos fuisse persecutores, nam ipse Titus, delicia generis humani> ad celebranda natalitia fratris et patris, plura millia Judaeorum igni, ferro et bestiis tradidit (Joseph., De bello jud., VII, 6, 8); aliunde populus, qui crudelibus spectaculis gaudebat, saepe inclamabat : Chrisiianos ad leonesl " Si Tiberis ascendit in mcenia, si Nilus non ascen^it in arva, si ccelum stetit, si terra movit, si fames, si lues, statim : Christianos ad ieonem!" (Tertull., Apologet., c. 40, />Z.,t. 1,479-480.)

4 Apud Eusebium, Chronicl., lib. II.

menta et mortem sustulisse. — Praeterea, etiam qui de fa<5to non perierunt, merito timere poterant ne et ipsi occiderentur, ideoque fortitudine maxima indigebant ad amplectendam aut servandam fidem x.

Nec in solo Imperio Romano martyres fuere, sed etiam apud Persas, postea apud Musulmanos, recentius apud Japonenses, Sinenses, Annamitas, nostrisque etiam diebus tum in Asia tum in Africa, ita ut nunquam in Ecclesia defuerit sanguinis testimonium 2.

  1. (B) Si ad qualitates martyrum attenditur, cujuscumque conditionis, aetatis, ac sexus fuere; sic, inter eos, inveniuntur nobiles, ut Fl. Clemens, Apollonius, Chromatius ; docli, ut justinus, Irenaeus, Cy prianus ; p/ebeii, ut Theodotus, Serenus; mi/ites, ut Vi6lor, Sebastianus, Mauritius cum sociis, et quadraginta Martyres Sebasteni ; mulieres sive nobiles ut Perpetua, Caecilia, Agatha, sive servilis conditionis, ut Blandina et Potamiana; senes, ut Polycarpus et uterque Simeon ; pueri puettceque, ut Quiricus, Tharcisius, Eulalia, Agnes 3. Hinc Laclantius aiebat : " Dum latrones et robusti corporis viri ejusmodi lacerationes perferre nequeunt, exclamant et gemitus edunt vic~li dolore, pueri et mu/ierculce tortores suos tacite vincunt, et exprimere illis gemitum nec ignis potest ".

  2. (C) Tormenta autem martyribus inflicta exquisitissima fuere, taliaque quae fortissimorum constantiam inclinarent : (a) Quoad tormenta physica, auclores cum pagani tum christiani, eorum acerbitatem describunt. " Pereuntibus, ait Tacitus^, addita ludibria, ut ferarum tergis contecti, laniatu

1 Quod fatetur A. Harnack, op. cit., p. 345 : •' Sur chaque chretien pendait 1'epee de Damocles : il avait la sensation d'etre toujours sous le glaive, meme si celui-ci tombait rarement. "

2 De Christianis martyribus in Perside vide Ruinart, op. cit. pp. 567, 604; in prima persecutione sub Sapore rege, juxta veterem persicum auctorem, 190,000 Christiani necati sunt. — De recentibus martyribus in Asia apud Sinenses, Annamitas, Coreenses, lege La Salle des A/artyrs, vel Leblant, op. cit., c. 27, p. 343 sq. ubi comparantur novae persecutiones cum antiquis. Quoad Martyres in regione Ouganda pro fide trucidatos, lege graphicam descriptionem a missionariis editam in opusculo Les Martyrs negres de V Ouganda, aut Mgr d'Hulst, Conf. de N.-D., Careme 1892, p. 443-453.

3 Ita fere Brugere, p. 154; cf. Ruinart, op. cit., passim,

canum interirent, aut crucibus affixi, aut flammandi atque, ubi defecisset dies, in usum noclurni luminis urerentur". Apologetae et historici varia describunt suppliciorum genera, quae Christiani perpessi sunt, videlicet ignem ac ferrum,clavorum suffixiones, bestias, profundos maris gurgites, membrorum abscissiones ac perustiones, confixiones et effossionem oculorum, totius denique corporis mutilationes, famem, ferrum, metalla ac vincula *. — Testantur pariter lentis suppliciis tentatam fuisse martyrum patientiam, ut vi6li dolore, fidem negarent : u Verum hostis callidus, tarda ad mortem supplicia conquirens, animas cupiebat jugulare, non corpora, et ut ipse qui ab eo passus est Cyprianus ait : volentibus mori 11011 permittebatur occidi " 2. (b) Majora quandoque fuerunt moralia tormenta eisdem inflicla 3. Saepe enim muneribus, officiis,dignitatibus, re familiari privabantur, ita ut tota familia, dignitate amissa, in viliorem statum redigeretur. — Christianae virgines haud raro ad lupanar mittebantur, a quo magis quam a morte horrebant. — Aliunde, quofacilius inclinaretur martyrum patientia, apostatis promittebantur voluptates, honores, divitiae, imperatoris gratia ac favor. — Quod magis est, saepe adversus carnem et sanguinem, contra affeclus naturae, lacrymas parentum, uxorum filiorumve pugnare debuerunt 4.

  1. (D) His tamen non obstantibus, martyres fortiter et constanter atrocissimos cruciatus ferebant, immo alacriter.

Ita S. Ignatius, timens ne Romani martyrium suuni impedirent, eos obsecrabat ne intempestivam sibi benevolentiam exhiberent : 11 Sinite me ferarum cibum esse, per quas Deum consequi licet. Frumentum sum Dei et per ferarum dentes molar ut purus panis Christi inveniar. Feris potius blandimini, ut mihi sepulcrum flant nihilque mei corporis relinquant, ne, postquam obdormiero, g.ravis alicui fiam " s. JEodem modo locuti sunt plerique, et hilari vultu, gaudentes, descendebant ad carceres mortemque crudelissimam

1 Eusebius, H. E., lib. VII, c. 10-12, P. G., t. XX, 658-674; cf. Tertullian., Apologet., XII; Lactant., Div. Instit., 1. V, c. 11, P. L.t t. VI, 584. Quod fateri coguntur ipsi Rationalistse, Lecky, op. cit., vol. I, p. 467 sq.

2 S. Hieronymus, In vitd Pauli eremitce.

3 Quae descripta videre est ap. Allard, op. cit., p. 1S9-221.

4 S. Augustin., Enarrat. in ps. 47, n. 10, P. I., t. XXXVI, p. 541. Hujus rei exemplum vide in passione S. Perpetuce, apud Ruinart, op. cit., p. 93 sq.

subibant ". Quare Snlpicius Severus de nona persecutione scripsit : "Certatim gloriosa in certamina ruebatur, multoque avidius tum martyria gloriosis mortibus quserehantur quam nunc episcopatus pronis ambitionibus appetuntur " *. Fuerunt quidem Christiani qui, timore perterriti, Christum denegarent, sed ex hoc clarius resplendet virtus eorum qui usque ad sanguinem fortiter restiterunt.

  1. 20 Haec constantia omnibus rite spectatis, est miraculum ordinis moralis, ex quo probatur divinitas christiance religionis. Ad quod probandum, duc requiruntur et sufficiunt : ut haec constantia cum religione christiand intime conneclatur, — et sine divino interventu explicari nequeat. Atqui utrumque constat : —

( A) Martyres vere pro fide christiand mortui sunt ; constat enim ex Aclis martyrum optionem eis datam fuisse eligendi inter abnegationem Christi ettormenta, immo maximabona eis promissa fuisse si Dominum negarent; eOs verq Christum ut Filium Dei et Redemptorem infraclo animo confessos fuisse.

(B) Aliunde eorum constantia divinum interventum manifestdt : (a) supponit enim aclus heroicos fortitudinis saepe repetitos, ab innumeris hominibus peraclos, sine ulla spe temporalis retributionis ; atqui aclus heroici non solent tam saepe, nec tam constanter a multitudine hominum omnis conditionis, aetatis et sexus perfici, absque nullo motivo humano nisi speciale prsesto sit auxilium divinum 3. Martyrum enim constantia naturalibus causis explicari nequit. Duo sunt praesertim quae ad mala fortiter sustinenda homines naturaliter impellunt : spes laudis et fanatismus. Haec autem in christianis martyribus desunt. (b) Hi enim sincera humilitate plerique fulgebant, ita ut, etsi jam semel atque iterum pro fide tormenta subiissent, et vulnerum impressa vestigia toto corpore circumferrent,tamen nec seipsos martyres praedicarent, nec ab aliis ita se appellari paterentur 4. Aliunde plu-

1 Legantur v. g. Passiones SS. Ferpetuoe et Felicitatis, S. Pionii, SS. Saturnini et Dativi, rnartyrum Scillitanorum, S. Marcelli, S. Cypriani, etc, apud Ruinart, op. cit.

2 Sulpit, Sacra /iist., lib. II, 32, P. L., t. XX, 147. Eosdern fuisse sensus recentium martyrum ccnstat ex litteris editis in periodico Annales de la Propagation de lafoi, passim.

3 Cfr. A. de Poulpiquet, O. P., Largument des martyrs, in Rev. prat. cCApol., t. VII, 1909, p. 881-893 et t. VIII, ier avril 1909.

4 Ita pnesertim refertur de martyribus ecclesiarum Lugdunensis et Viennensis apud Eusebium, //. £., 1. V, c. 2, P. G.y t. XX, 434.

res vel privatim vel conglobatim occisi sunt, adeo ut certi essent sua nomina ad posteritatem perventura non esse l ; immo infamia publica coram majori communitatis parte notati erant, nec spes laudis futurse et incertae apud eos praevalere potuisset contra certitudinem praesentis opprobrii. (b) Necfanatismo eorum constantia tribui debet Fanatismus enim est caeca quaedam obstinatio, quae generatim apud ignaros invenitur, omni discussioni est infensa et vesano manifestatur enthusiasmo. Porro, inter martyres, non deerant qui scientia coruscarent, ut apparet tum ex apologiis quas scripserunt, tum ex responsis sapientia et sobrietate plenis cqram judicibus. Aliunde non omnem fugiebant discussionem, sed fidei suae rationem libenter reddebant; neque vesani furoris signa dabant, sed plerumque cum mansuetudine, modestia et prudentia persecutoribus respondebant tormentaque subibant; pro ipso judice, pro imperatoribus ac carnifice orabant 2; milites ipsi, qui vi resistere potuissent, arma deponebant et mori quam sese defendere malebant 3. Porro haec omnia fanatismum minime redolent. — Praeterea vesanus ille fanatismus fervere quidem potest primis novae religionis initiis, sed cito deficit, nec per plura saecula manet, aut reviviscit toties quoties refervescit persecutio. Ergo martyrum constantia non humanis motivis, sed supernaturali fortitudini tribui debet.

  1. (B) Quod sane confirmatur ex variis adjunflis : (a) martyribus ipsis siquidem persuasum erat se divino juvari auxilio^ nec nisi omnipotenti gratia Dei se posse tormenta superare; ita v. g. S. Felicitas respondit ministro interroganti quomodo bestiarum morsus ferret, cum vix partus dolores ferre posset : " Modo ego patior, quod patior; illic autem alius erit in me qui patietur pro mey quia et ego pro illo passura sum " 4; ita et Andronicus judici dixit : " Armaius a Deo meo ante te assisto infide et virtute Domini

1 Quodjam notabat Prudentius {PerisUphanon, hymn. XI, P. Z., LX, 533 :

u Quorum soltis habet comperta vocabula Christus ".

2 Cfr. Eusebius, de Martyribus Palesiince, c. 8.

3 Ita S. Victor, ejusque socii apud Ruinart, op. cit., p. 292 sq.

Dei omnipotentis...", divinoque fretus auxilio, atrocissima patienter sustinuit tormenta *. (b) Nec defuerunt miracula, quibus hoc divinum auxilium manifestaretur : haud raro bestiae mansuefactae martyribus parcebant2; aliquando mediis in tormentis nullus aut certe exiguus eis erat doloris sensus3; nonnumquam eorum vulnera subito sa-nabantur4 ; unde faclum est ut nonnulli pagani, his perterriti prodigiis, fidem christianam amplecterentur. (c) Quod majus est, semen fuit sanguis Christianorum : patiendo et moriendo non solum non vi£ti sunt, sed adversarios vicerunt, et, quemadmodum Christus potentior fuerat morte quam vita,ita martyres morte sua persecutoribus potentiores evaserunt, ultimoque vi6toriam de paganismo retulerunt. Hinc Tertullianus aiebat : "Cruciate, torquete, damnate, atterite nos... nec quidquam tamen proficit exquisitior quaeque crudelitas vestra; illecebra est magis sectae. Plures efficimur quoties metimur a vobis; semen estsanguis Christianorum " 5. Porro hsec non videntur ab homine fieri; continuatis persecutionibus Christianismus naturaliter non poterat nisi minui vel destrui; ergo cum Ecclesia Smyrnensi concludere possumus " Dominum martyribus astitisse et cum ipsis esse versatum •" 6. Hoc aliunde probant tum miracula ab ipsis patrata, tum intima eorum persuasio; ergo digitus Dei est hic, et si error est, a Deo ipso decepti sumus.

  1. Scholion. Ad confirmandum praecedens argumentum, nonnulli apologetae ex ipso martyrum testimonio inferunt divinam Christianismi originem 7. (a) Et sane, si agitur de primis martyribus, nempe de apostolis et discipulis qui miraculorum et resurre6tionis Christi testes fuere, sanguinis effusione eloquentius quam verbis et scriptis testimonium ferunt de hujusmodi factis. De hoc autem jam supra egimus, n. 446. (b) Si quaestio est de aliis, qui miracula Christi non viderunt, hi proprie non sunt testes, sed,

3 Ibid., p. 194, ubi narratur a Prudentio martyrium S. Laurentii.

DIVINITAS CHRISTTAN^E RELIGIONIS. 291 sincera fldei confessione usque ad mortem, manifestant quanta fuerit eorum persuasio de divinitate christianismi : haec autcm explicari nequit, nisi eis proposita fuerint motiva credibilitatis vere apodict-ica, praescrtim miracula : homines enim vitam suam tradere non solent pro opinionibus mere probabilibus; et ita confirmatur 5. Augustini argumentum superius expositum,"n. 485. Necesse igitur non est de eodem iterum agere.

  1. Objiciunt RationalisUe multas religiones suos habere martyres, ideoque nihil e praefato argumento inferri posse. Ita, apud hoereticos sive antiquos sive modernos, non defuerunt qui pro flde sua mortem strenue subierint. Pariter, in India, multi se sternunt coram idolorum plaustris ut ab eis conterantur; nostra aetate, multi Babystcz in Perside tormenta mortemque subire maluerunt quam suam religionem deserere.

Resp. Ad hanc difficultatem solvendam, notandum est martyrium solum adprobandam alicujus religionis divinitatem non sufficere, sed martyrium talibus adjunclis vestitum, ut, ex una parte, cum veritate alicujus religionis indivulse connectatur, et ex altera, non humanis viribus sed divince virtuti sit tribuendum, — prout demonstratum est quoad christianos martyres.

Quibus positis, pauca de allegatis casibus dicamus. (a) Ad hcereticos quod speclat, pauci tantum martyres antiquitus apud eos inveniuntur, teste Irenecco l : " Ecclesia omni in loco ob eam, quam habet erga Deum dileclionem, multitudinem martyrum in omni tempore praemittit ad Patrem; reliquis autem omnibus non tantum non habentibus hanc rem ostendere apud se, sed nec quidem necessarium esse dicentibus tale martyrium". — Inter Protestantes^ non diffitemur quosdam pro fide sua fortiter tormenta et mortem subiisse. Nonnulli tamen, ut Anabaptistce, signa haud dubia pra> buerunt fanatici furoris, superbiae, stoliditatis, immo et credulitatis2, ita ut divinus interventus minime in eorum agendi ratione apparuerit. Alii vero, ut qui, annis 1885- 1886, in Ouganda interfecli sunt, bona ftde credebant, ut e veridicis relationibus constat, religionem quam amplexi fuerant esse religionem divinitus a Christo revelatam; ideoque gratid divind juvari poterant ut vitam traderent pro religione, quse, quamvis incompleta, veritates ad salutem necessarias compleclebatur; in hoc casu, divinus interventus veritatem christianismi, non autem protestantismi quatenus hic Ecclesiae catholicre opponitur, demonstrabat.

(b) Si vero agitur de iis qui sibi vulnera aut mortem inferunt, ob

quemdam fanaticum sensum aliamve causara, sed non direcle quia optio eis datur inter religionis abdicationem et tormenta, hi non sunt martyres. ' Ita Indi, qui se sternunt coram plaustris-idolorum, eligere non habent inter vitam et religionem quam sequuntur, sed> propter speciales quas tenent opiniones de animarum transmigratione, mortem ut aliquid boni appetunt, scilicet ut medium quo facilius nirvana attingere valeant.

(c) Babystas autem fuisse fanatico sensn vere captos fatentur ipsi adversarii1; insuper illi contra civilem auctoritatem vi etarmis acriter pugnaverunt, et ex hoc capite nostris martyribus comparari nequeunt, qui non vi sed patientia et mansuetudine persecutores vicerunt.

Art. V. Confirmatur divina Christi missio messianicis prophetiis 2.

Praenotanda.

  1. i° Scopus argnmenti. Divinitatem christianae religionis non solum ex ejus excellentia, sed etiam e Christi testimonio et miraculisy necnon ex mird ckristianismi propagatione hucusque probavimus. Firmius erit argumentum, si probamus Christi missionem novissimam esse manifestationem consiliorum Dei, ultimumque et perfeclissimum stadium hujus judao christiance revelationis, qua Deus genus

1 Cf. J. de Gobineau, Les Relig. et les Philos. dans V Asie Centrctle, Paris, 1865, p. 141 sq.; Renan*, L.es Apdtres, Paris, 1882, p. 378 sq.

2 Hengstenberg*, Christologie des alten Test., anglice Chrisiology, 2a ed., 1854; Delitzsch*, Messianische Weissagungen, anglice Messianic propheciesy •tr. by Curtiss., 1891; Knabenbauer, Comment. in Prophetas; R. Cornely, Lntrod. specialis in didacticos et propheticos V. T. libros, Paris, 1887, p. 267-305; Card. Meignan, Les PropMtes d'Lsrael; id., Le Messie depziis Salomon jusgu 'a Daniel, 1893; Monsabre, Lntrod. au Dogme, n-20e Confer.; Brig-gs*, Messianic Prophecy, N. York, 1891; Payne Smith*, Prophecy a preparation for Christ, Bampton Lecl. for 1869; Gloag*, Messianic Prophecies,iS-jg; Green*, Moses andthe Prophets, New York, 1883; F. H. Woods*, The Hope of Lsrael, a review of the argument from Prophecy, 1896; Dublin review, 1895, P- 322-332; J. B. Pelt, Histoire de VAnc. Testament, 3° ed., Paris, 1902, t. II, p. 138 sq.; E. Laur, Die prophetennamen des atten Testamentes, Fribourg, 1003; A. B. Davidson*, Old Test. Prophecy, Edinburg, 1903; Abbe de Broglie, Questions bibliques, 1897, p. 244-380, Les Prophetes; Schanz, Christian Apology, vol. II, c. xi, p. 358; A. Van Hoonacker, Les douze petits prophetes, Paris, 1908; J. Touzard, in Rev. prat. d' 'Apoioget., t. VI, pp. 906-933; t. VII, p. 81-116; 73i-75o: in Rev. du Clerg: francais, t. LVI, p. 513-548; E. Mang-enot, ap. Vigouroux, Dict. de la Bible, t. V, p. 705-747.

humanum illuminare dignatus est, juxta illud Apostoli1 : " Multifariam, multisque modis olim Deus loquens patribus in prophetis, novissime diebus istis locutus est nobis in Filio". Providentia enim divina, quae omnia disponit suaviter, et humanae infirrriitati sese accommodat, nonnisi gra~ datim lucis suae radios manifestavit per prophetas, qui viam paraverunt christianae revelationi dupliciter, prcedicando religionem -magis ac magis spiritualcm, et prcedicendo perfectam et universalem religionem3 a Messid instituendam, Postquam autem hoc duplici modo intelleclus humanus ad plenam veritatis manifestationem dispositus est, Messias, jam a saeculis praeparatus ac promissus, in terris apparuit, ut thesaurum doctxinae revelatae confirmaret, evolveret ac perficeret, eumque ad omnes populos extenderet. Jamvero hic habemus singularem Providentiae intcrventum, qui per multa saecula sese extendens, firmissimum praebet argumentum divinae Christi missionis : demonstrat siquidem Messiam esse non solum unum e divinis nuntiis, sed etiam primariwn ac principalem legatum, ejusque doclxinam esse ultimum complementum ac veluti apicem omnium revelationum quae praecesserunt.

Pauca igitur de prophetis praenotemus.

Chapter 11 of 81