Skip to the text

Nn. 56–87

  1. Stuart Mill* illud systema expolivit lateque propagavit; docuit siquidem bona delectabilia non solum quantitative, sed etiam qualitative mensuranda esse, et ea quae sunt altioris ordinis multo praestantiora esse et longe majoris aestimanda quam ea quae sunt infimi ordinis; ex quo infert felicitatem, quae in exercitio virtutis invenitur anteponendam esse voluptati quae ex sensibus oritur. Praeterea, juxta ipsum, primum quidem aliis benefacimus ut nostram felicitatem procuremus; postea vero, abstrahendo a proprio commodo, alicrum felicitatem direcle intendimus; quae quidem dispo sitio educatione in junioribus potest ac debet augeri. Ita expo situs, utilitarismus non multum differt a systemate ecleclico, in quo norma morum in rec~la ratione sita est.

1 Ita comparat ebrietatem et sobrietatem, seu temperantiam : Ebrietas : intensitas + 30; duratio + 10; certitudo + 10; proxi- mitas + 20; puritas — 20; extensio — 20; fecunditas — 10 = 20.

Sobrietas : intensitas + 20; duratio + 10; certitudo + 10; proximitas + 20; puritas + 30; extensio + 20; fecunditas + 20 = 130. Ergo sobrietas pluris valet quam ebrietas. — Quid vero intelligendum sit per hujusmodi charadfteres, ipse declarat : " La valeur des peines et des plaisirs peut etre estimee par leur intensite, leur duree, leur proximite, leur certitude et leur etendue. Leur intensite, leur duree, leur proximite et leur certitude regardent les individus. Leur etendue concerne le nombre des personnes placees sour leur influence... Un plaisir fecond est celui qui a la chance d'etre suivi de plaisirs du meme genre. Une peine feconde est celle qui a la chance d'etre suivie de peines du meme genie. Un plaisir pur est celui qui n'a pas la chance de produire des peines. Une peine pure est celle qui n'a pas la chance de produire des plaisirs. (Deontologie^ t. I, p. 77; Traites de legislation, t. I, p. 58.)

2 S. Milt, Utilitarianism, gallice redditum, L'Utilitarisme, Paris, Alcan; cfr. Carrau, p. 227-268. — Recenter eidem systemati adhaerebat Sidgwick, Methods of Ethics; cfr. Fouillee, Critique des syst. de Morale contemporains, 3e ed., Paris; 1893, p. 36-38.

SEU DE FUNDAMENTO MORATLITATIS. 25

  1. (C) Utilitarismo sociali successit alia utilitarismi forma, quae theoriis evolutionis accommodatur ; cujus pr^ecipui fautores fuerunt in Anglid : Herbert Spencer1 (1820- 1904), et C Darwin 2 ( 1 809- 1882); in Gallid vero, A. Comtd, Littre et Taine^ idem fere systema, sub nomine positivismi, propugnarunt : quibus addi possunt M. Guyau, qui pro regula morum habet vitce intensitatem et expansionem 5 ; Bourgeots, Payot, multique alii qui hodie solidariiatem advocant6.

Fundamentum hujus systematis est theoria evolutionis, vi cujus entia superiora ab inferioribus longo processu procedunt : ita viventia a non-viventibus, animalia a plantis, homines a brutis originem duxerunt; homines ipsi primum in statu barbariae diu vixerunt, postea vero paulatim magis exculti fac~ti sunt. Jamvero mores eamdem fere secuti sunt evolutionem. Initio quidem homines, vix a brutis distincti, brutorum mores imitabantur, et nihil quaerebant nisi proprium commodum; postea vero, gregatim viventes, paulatim intellexerunt se non posse suam voluptatem quaerere cum aliorum detrimento : hi enim, quibus injuria infertur, poenas repetere non dubitant ; ad quas vitandas, melius est aliquid

1 H. Spencer, The Principles of Ethics, London and New-York, 1900; id., Les Bases de la Morale evolutioniste, Paris, Alcan; cfr. F. H. Collins, Re^sume dela Philosophie de H. Spencer, trad. par H. de Varigny, Paris, 1891, p. 513-542; J. Halleux, L'Evolutionisme en Morale, Louvain, 1901.

2 Darwin, The origin of species; The descent of man; gallice : L'origine des especes; La Descendance de 1'homme, trad. parii. Barbier, Paris, Schleicher.

3 A. Comte, Cours de Philosophie positive; Politique positive; L. Levy-Bruhl, La Philosophie d'A. Comte, Paris, 1900, p. 349-394.

4 Littre, La Science au point de vue philosophique; Taine, Les Philosophes francais au xixe siecle; cfr. Fouillee, Critique des systemes de Morale, p. 39-56.

5 Guyau, Esquisse d'une Morale; id., Education et heredite, Paris, Alcan. — Homo, inquit in op. cit ., bonum prosequitur ex eo quod naturaliter exoptat vitam suam expandere : quando enim conscius fit virium suarum, eas vult exercere; instinclu et educatione intelligit necessitatem non solum sibi sed aliis vivendi; difficultates vero superat quodam naturali desiderio obviam eundi periculis et rebus arduis; et ita quotidie progreditur.

6 L. Bourgeois, Solidarite, Paris, (Colin); id., Essai d'une Philosophie de la solidarite Alcan; Payot, Cours de Morale, Paris, 1904.

pati, scu ab aliqua voluptate abstincrc ; ct Ita sub influxu socictatis in qua coadunantur homincs, ex egolismo nascitur altruismus seu inclinatio ad promovcndam aliorum felicitatcm, quo mclius procurctur proprium commodum6.

  1. Quibus positis, sic explicari potcst origo idearum boni et mali. Homines primum animadvertunt quosdam aclus societati utiles esse, alios vero nocivos; priores laudantur et quandoque aliquod praemium accipiunt, posteriores autcm reprobantur et pcenis ple6luntur. Exindc infertur quasdam acliones esse vere laudabiles et praemio dignas, alias autem vituperandas et puniendas : quod quidem nihil aliud est nisi idea meriti et demeriti. Ex ea sequitur idea boni et mali : bona scilicet declaratur actio laudabilis, scu societati utilis, mala autem a6lio demeritoria, seu societati nociva. — Quae quidem ideae, semel ortae, hcereditate et educatione multum radicantur.

Praeterea primaevi homines excogitarunt aliqua esse entia invisibilia quse deos vocarunt; et, cum virtus saepe in terra mercedem non accipiat, nec vitium sufficienter puniatur, ad deos speclat aclus bonos praemiari in altera vita, et vitiosos punire. Haec omnia, inquiunt, nihil aliud esse nisi somnia, scientia hodierna demonstravit.

  1. Attamen evolutionistae utilitarismum rejiciunt ut incompletum : non enim exponit quomodo et quare quaedam a6liones sint utiles, aliae vero perniciosae. Ipsi rcm scientifice exponunt evolutionis ope. Cum enim natura tota in quamdam vitce evolutionem tendat, illae actiones vere utiles et bonae sunt quae vitae expansionem promovent in quolibct ordine physico, biologico, psychologico et sociologico, seu quando re6te ordinantur ad suum finem, sc\Y\cct prczsentis vitce evolutionem; perniciosae autem et malae quae huic fini

6 Alio modo altruismi originem explicare conatur Littre : duae sunt, inquit, essentiales fundt.iones in homine, nutritzo, qua vita individui servatur, et generatio qua propagatur humana species. Jamvero nutritio producit quidem egotismum, sed generatio promovet altruismum, amorem fovendo. (Ap. Fouillcey op. cit., p. 41.) Quod merito rejicit Fouillee; nam altruismus, qui ex generatione oritur, ad paucos tantum extend:tur, et saepe egotismum, imo et odium contra extraneos excitat. Ipse vero putat amorem erga alios oriri ex idea. pure intellecluali, quae utpote imiversalis, ad humanitatis amorem nos impellit; ita praesertim in opere La Psychologie des Idees-forces^ Paris, 1893.

plus minusve obstant. — Aliunde historice constat humanum genus constanter progrcdi in quolibet ordine, et proesertim altruismum, seu solidaritatis sensum, in dies praevalere ; quare tempus vcniet quando, vi pcrfectae solidaritatis, homines maxime boni et felices evadent.

  1. Hic opene pretium est notare quomodo Darwin conscienticz remorsum explicet. Modo generali sensus altruisticus in homine prsevalet; attamen, sub influxu violentae passionis, egotismus quandoque vincit. Urgente enim passionis motu, voluntas ita vehementer appetit objeclum sibi placens ut altruisticum sensum non amplius attendat. Si quis in hoc casu voluptati cedat, jam quietatur appetitus cessatque violentoe passionis motus; quapropter homo, jam sedatus, percipit se aliquid fecisse quod altruismo repugnat, et ex hac perceptione quamdam tristitiam experitur quse conscientiae rcmorsus appellatur.

2° Utilitarismus critice expenditur.

  1. Aliquid veri esse in recentioribus utilitarismi formis non diffitemur; verum est quidem aliquem nexum esse intcr virtuiem et felicitatem, praesertim quando hsec non in voluptate sensuum reponitur, sed in expletione nobiliorum mentis desideriorum, et in bono totius societatis. Attamen illud systema, etiam quale exponitur a Stuart Mill et H. Spencer, est mancum et imperfectum, nec veram tradit moralitatis normam.

(A)- Imprimis methodus, qua utitur, videlicet experimentalis observatio, est incompleta ; ad determinandam morum regulam, utilis est quidem historica et psychologica fa6lorum ct a6lionum observatio, sed minime sufficit; non enim solum quaeritur quid homlnes fecerint autfaciant, sed etiam et praecipue quid facere debeant. Jamvero ad hoc non sufficit cxpericntia, sed requiritur ipsius rationis exercitium : nam perscrutari debemus quoenam sit origo et causa hujus obligationis moralis cujus conscii sumus.

Insuper plerique utilitaristae nonnisi imperfecle methodo obscrvationis utuntur; quando asserunt nullum esse hominem qui non ultimo agat propter proprium commodum, ct aliud quaerat nisi suam felicitatem, non satis attendunt quosdam esse viros qui, propter Deum et concives, se suaque omnia expendunt. — Fariter, si plerique homines proptcr felicitatem agunt, habent tamen ideam recli ac justi, ab idea felicitatis omnino distin6lam, atque concipiunt quosdam ac~tus esse bonos, imo optimos et heroicos, qui, nedum voluptatem afferant, tristitiam et detrimcntum causent : hujus fa6t.i explicationem non reddunt1; idcoque normam moralitatis non explicant.

  1. (B) Utilitarismus non est vera ac suprema moralitatis normay cum neque universalis^ neque immutabilis aut efficax dici valeat.

(a) Non u?iiversalis. Non enim omnibus facile accommodatur; siquidem, juxta BentJiam, quisque debet ponderare et mensurare commoda et incommoda, quae ex tali talive actione sequuntur, antequam judicare possit utrum hsec sit bona an mala; quis autem id cito simul ac sapienter praestare poterit? Difficultas augetur si, juxta Stuart Mill et positivistas, non solum proprium commodum, sed etiam totius societatis, imo humani generis bonum considerare debeat. Et, cum ipse sit ultimus judex, nonne timendum est ne sibi faveat, cum aliorum detrimento? Nonne saepius altruismus egotismo cedet, et bonum privatum bono publico anteponetur?

Neque pariter omnes actus honestos explicat, praesertim eos qui sui abdicationem important. Omnes siquidem cordati viri merito approbant rationem agendi eorum, qui se suaque expendunt ob aliorum utilitatem; ita medicus qui, quando lues viget, vitam suam saepius in discrimen offert ad aliis subveniendum, recte agere censetur. Jamvero, si sola felicitas sit norma moralitatis, cur talis agendi ratio bona dici debet? Si propria felicitas quoeratur, sane melius et tutius est fugere civitatem lue infeclam. Respondent utilitaristae medicum in hoc casu suam felicita-

1 Quod Kantiits sic egregie declarat (Critique de la Raison prat., ed. Picavet, p. 63) : " Celui qui a perdu au jeu peut bien se facher contre lui-meme et son imprudence, mais s'il a conscience d'avoir triche (quoiqu'il ait gagne par ce moyen), il doit se mepriser lui-meme des qu'il se compare a la loi morale. Celle-ci doit donc etre bien autre chose que le principe du bonheur personnel. Car pour etre oblige de se dire a soi-meme : je suis un infame, quoique j'aie rempli ma bourse, il faut avoir une autre regle de jugement que pour s'approuver soimeme et se dire : je suis un homme prudent^ car j'ai enrichi ma caisse ".

tem invenirc in sese pro aliis devovendo. Hoc quidem intelligo si virtus propter se sit laudabilis, vel propter altiorem finem ; minime vero, si solummodo propter fclicitatem quam affert; multi enim medici se feliciores esse existimabunt, si ipsis liceat urbem lue infectam deserere. Ibi quidem mancnt, non propter felicitatem, sed propter officium adimplendnm, quia vox conscientiae di<5tat illud esse bonum.

45- (b) Nec immutabilis; cum enim felicitas sit quid subjeclivum et relativum,v\on eodem modo ab omnibus concipitur, sed pro variis temporibus, regionibus et hominibus diverso modo intelligitur, ita ut nihil sit magis mutabile quam hujusmodi regula. Revera nonnulli felicitatcm vocant quidquid sensibus placet ; alii vero contendunt sensuum voluptatem esse contemnendam, et nobiliorem felicitatcm mentis esse quaerendam ; non pauci putant satis esse proprium commodum consequi, dum alii tenent ad bonum aliorum attendendum esse. Jamvero, nisi recursus habeatur ad altius principium, quis poterit definire quodnam ex his systematibus sit anteponendum ? Unus quidem dicet majorem felicitatem obtineri in promovendo publico bono quam privato; sed alius id negabit, ac seliget quietam vitam ducere potiusquam periculum mortis obire ad aliis succurrendum. Revera quam pauci sunt qui de bono publico sollicitius curent quam de proprio bono? Nisi igitur ad supcrius et objeclivum principium recurratur, omnia incerta et instabilia erunt.

  1. (c) Neque ejficax ad obligationem moralem imponendam. Suprema moralitatis norma imperativa esse debet, seu apta ad obligationem moralem producendam. Atqui sola temporalis felicitas, quam utilitaristce advocant, nullam obligationem imponere valet. Si enim dc proprid felicitate agitur, quis unquam me adstringere potest ad illam prosequendam : tendimus quidem naturaliter ad beatitudinem, et forsan insipientes vocari possumus, si hanc non prosequimur; sed quo argumento probari potest nos ad temporalem felicitatem consequendam moraliter obligari? Idea o/ficii minime sequitur ex idea beatitudinis; volumus quidem modo generali esse beati, sed haec volitio seu inclinatio minime demonstrat nos ad id vel illud faciendum adstringi, sed solum nos beatiores fore si talem actionem de facto eliciamus. — Si veroagitur de felicitate aliorum, res etiam difficilior evadit. Cur enim obligatio nobis incumbit bonum aliorum promovendi, cum nostro detrimento? Cur v- 8"- egenus tenetur abstinere afurto? Cur felicitatem divitis potiusquam suam curare debet? Tu mihi dicis majorem beatitudinem inveniri in benefaciendo aliis et praesertim societati. Sed, si sola felicitas sit norma morum, ego dicam nihil mihi magis placere quam propriam beatitudinem prosequi, etiam cum aliorum detrimento, aut saltem abstrahendo a communitatis bono : alii bono patriae se devoveant, si velint! ego vitam quietam prosequor et in ea felicitatem invenio.

  2. Ex quo sequitur mancam esse explicationem remorsus quam tradit Darwin, supra, n. 42; sat feliciter quidem exponit quomodo emotio sensibilis diversa sit instanti quo urget passio et tempore quo, expleta. voluptate, quietatur animus. Sed conscientiae remorsus aliquid nobilius importat, videlicet tristitiam de morali obligatio?ie violata, quam minime explicat Darwin : urgente enim passione, homo obligationem moralem rejiciendi voluptatem propteraliorum utilitatem, minime percepit, ideoque conscius non fuit violati orricii; proinde moralem tristitiam experiri non deberet.

Nil dicimus de ipsa theoria evolutionis, quoe alibi expenditur l; sed notare liceat evolutionistas errare dum asserunt ideam boni et mali ex eo ortam fuisse quod dantur actiones quae sint utiles et aliae nocivae societati; nam inter utile et bonum saspe adest maxima contrarietas : perjurium v. g. aliquando utile esse potest etiam alicui societati, sed nemo dicet illud bonum esse.

Propius quidem veritatem accedit Spencer, dicendo bonitatem acluum desumi ex eo quod ordinantur ad finem, scilicet ad vitae evolutionem; sed finis hujusmodi, scilicet temporalis vitae evolutio non est nisi finis subordinatus, et nemo probare potest nobis incumbere officium talem finem prosequendi : id sane utile est, sed cur sit obligatorium Spencer non explicat.

Neque dici potest, cum G?/yau, bonum necessario sequi ex viia. inlensitale et expansione; vita enim, etiamintensissima, nonestsemper bona, sed aliquando injustitise, imo et crudelitatis plena; necesse est igitur ut alia norma inveniatur, qua. vita ad bonum honestum ordinetur.

II. De Rationalismo.

i° Stoicismus prcssertimqne Kantismus exponitur.

  1. (A) Apud veteres *, stoicismus primum Athenis, postea Romse floruit. Fundator fuit Zeno (336-264), ex insuld Cypro oriundus, ejusque schola stoica dicta fuit ex porticu (<rcoa) in quo ejus disCipuli convenire solebant. Huic scholse adhaeserunt, inter Grazcos, Cleanthes, Chrysippus, Antipater, Posidonius aliique; inter Romanos, Persius Ftaccus, Seneca, Epicletus, Marcus 1 Ajjjxliits, etc. Fundamentum moralitatis, juxta Stoicos, est secundum rationem et naturam vivere; nomine vero naturse intelligunt non solum naturam hominis individualem, sed etiam naturam universakm totius mundi quam participat homo. Virtus in eo consistit quod voluntas iotis viribus et coustanter vivere conformiter naturre conatur; eo perfeclior est quo intensior et constantior est conatus; hinc summum bonum est vita sibi concors. Bonum, quod a pulchro non diffett, propter seipsum amandum et quserendum est, non propter aliud; est promdeji nis in se; csetera vero, ut sanitas, divitiae, indifferentia sunt; attamen sanitas et divitiae sunt res utiles, seu commoda qu?e potiora sunt segritudine et paupertate. — Verus autem sapiens hanc regulam sequitur • sustine, absthie : omnia incommoda patienter sustinet; a vanis gaudiis se abstinet; omnes animi affeclus et passiones rationi subdit, et, per quamdam impassibilitatem, ita super omnia elevatur ut nullo influxu dolorisaut voluptatis turbari possit2.

  2. CB) Antiquo stoicismo successit modernus kantismus3t quamvis ab illo non parum differat. In utroque

1 Ritter, Hist. de la Philos. ancienne, Paris, 1836, t. III, p. 516-583; Card. Gonzalez, Hist. de la Philosophie, trad. par P. de Pascal, Paris, 1890, t. I, p. 355-367; J. C. Meyer, Commentatio in qua doftrina Stoicorum ethica cum christiana comparatur, Gottingre, 1823; A. Chollet, La Morale stoicienne en face de la Morale chretienne, Paris, Lethielleux.

2 Stoico proinde accommodari potest descriptio justi ab Horatio delineata (Od., III, 3, 8) :

Justum ac tenacem propositi virum, Non civium ardor prava jubentium,

Non vultus instantis tyranni

Mente quatit solida, neque Auster, Dux inquieti turbidus Hadriae, Nec fulminantis magna Jovis manus;

Si fraclus illabatur orbis,

Impavidum ferient ruinae.

3 Kant, Grundlegung zur Metaphysik der Sitten, 1785; Kritik der praktischen Vernunft, 1788; opera gallice reddita : Fondements de la

32 DE ULTIMO FINE ACTUUM HUIVTANORUM systemate, officium propter seipsum est implendum; sed, juxta Stoicos, conformiter naiurce vivere debemus, dum, si Kantium audiamus, contra natnram semper pugnare debemus '. Emmanuel Kant (1724- 1804), criticce philosophice auctor postquam demonstrare conatus est purd rationc speculativd certo probari non posse Dei existentiam animaeque immortalitatem, alia via ethicae fundamentum statuere decrevit, rationis practicce ope.

Jamvero fundamentum ethicae est officium; quod sic declarat : Inter res mundanas, una est quae vere et in se bona sit, scilicet bona voluntas. Hsec autem voluntas bona est non ex objecto quod intendit, sed ex motivo quo movetur ad agendum; illud vero non aliud esse potest nisi officium adimplendum. Officium non est nisi conformitas cum lege morali universali, quae in ratione practicd insculpta est. Voluntas igitur, ut sit bona moraliter, facere debet quod imperatur, et quia imperatur; nam si legem adimplet propter aliquam felicitatem vel utilitatem consequendam, jam utile, non bonum prosequitur, nec proinde bona est moraliter.

  1. Lex moralis est vere imperans non conditionaliter et hypothetice (si velis esse beatus, hoc agas), sed absolute et categorice : bonum facias; hinc vocatur imperativum categoricum; et huic obedire debemus simpliciter, absque ullo respectu ad consectaria actiis aut praemium obtinendum, et absque ulteriori inquisitione in ejus auctoritatem. Nam lex moralis procedit a natura rationali, quae estfinis in se, ita ut homo non possit tamquam medium ad alium finem ordinari. Debemus igitur agere ex sold reverentid legis, abstrahendo etiam a divina voluntate, quia voluntas nostra autonoma manet.

Ut voluntas huic categoricae legi obedire valeat, libera metaphysique des mceurs, trad. Barni, Paris, 184S; Critique de la Raison pratique, trad. Picavet, Paris, 1902. Cfr. TJieod. Ruyssen, Kant, Paris, 1900, p. 191-285; A. Cresson, La Morale de Kant, Paris, 1904, A. Fouillee, Le moralisme de Kant et l'amoralisme contemporain, Paris, Alcan, 1905; Delbos, La Philosophie pratique de Kant, Paris, 1905;.//. Sidgwick, Lectures on the philosophy of Kant, London, Mac Nillan.

1 Comparationem inter stoicismurn et kantismum invenies ap. Cres son, op. cit., p. 171- 179.

csse debet : si enim cogeretur ad agendum, bona moraliter esse nequiret \

  1. Quibus positis, regula fundamentalis a Kantio statuta, haec est : " Ita age ut regula tuae voluntatis fieri possit regula universalis ", id est, antequam agas, sedulo perpende utrum aliquid absurdum sequeretur ex tua a6lione, posito quod omnes juberentur eodem modo agere, et ita de facto agcrent. Ouam regulam alibi sic exponit : " Ita age ut teipsum aliosque habeas tanquam finem, non autcm tanquam medium quo uteris " ; si enim te et aliis tanquam medio utaris, eo ipso propter utilitatem vel voluptatem, non propter officium, agis. Ex quibus principiis multas conclusiones infert, quas hic referre non est locus.

  2. Kantismum in Gallia docuit ac propagavit Renouvier'2, paucis tamen mutatis : admittit quidem aliquod esse imperativum categoricum, sed ejus vim cbligatoriam ex ratione humana abstraclci et universaii repetit, nec reprobat eos qui non propter officium tantum, sed etiam propter pnemium honeste agunt. — Merito tamen animadvertit Fouitlee hanc abstraclam et universalem rationem realiter non existere nisi in Deo3.

Inter discipulos Kantii, nonnulli, ut Schopenhauer et Hartmann mpessimismum inciderunt; putantes siquidem felicitatem non posse obtineri, et officii praxim esse impossibilem, tenuerunt hujus vitae miserias mitigandas esse per quemdam compassionis affeclum erga alios, sed earum cessationem obtineri non posse nisi per sui annihilationem, seu ingressum in nirvana\

1 Exinde assurgit philosophus ad Deum et animam immortalem : supremum bonum, inquit, consistit in intima et permanenti conjunclione inter beatitudinem et virtutem; atqui, in praesenti vitci, talis nexus minime existit, cum plerumque contra naturales tendentias agere debeamus ad virtutem colendam; necesse est igitur ut adsit altera vita, in qua Deus supremam felicitatem concedet iis qui virtutem excoluerunt.

3 Renouvier, La science de la Morale, Paris, 1869; G. Seailles, La Philosophie de Ch. Renouvier, Paris, Alcan, 1905.

3 Feuillee, Critique des systemes de Morale, p. 222.

4 Schopenhauer, Fondement de la Morale, 1841; traduclion frang. de Burcieau, 1888. — Pessimismum simul et sensualismum docuit F. Nietzche (Par dela le bien et le mal; La Genealogie de la Morale, traduit par H. Albert, Paris, 1900); duo sunt, inquit, genera hominum : priores, docli et nobiles, qui supra-humani dicuntur, nuila lege indigent, et suas propensiones libere sequi possunt, quaecumque sint ; posteriores, seu inculti, suas passiones frenare debent, ut humiliter prioribus serviant. Quantum rectae rationi tale systema adversetur, nemo est cjui non videat. Cfr. Fouillee, Nietzche et 1'immoralisme, Paris. 1903.

34 DE ULTIMO KINE ACTUUM HUMANORUM

2° Kantismus criticc expcnditur.

  1. Nil dicimus de veterum stoicismo, qui jam antiquatus est; aliunde praecipua argumenta quae contra Kantium affcremus, valent etiam contra Zenoncm.

Kantismus sane veritatem propius acccdit quam utilitarismus : merito siquidem asserit legem moralem cssc absolutam, universalem ac vere obligatoriam; officium paritcr egregie describit, motivumque assignat voluntati humanse quod multo perfeclius est quam utilitas aut voluptas. Attamen hujusmodi systema mancum est et plurimis scatct erroribus.

  1. (A) Afet/iodus, qua utitur, videlicet sola mcthodus a priori, est incompleta; ratio sane necessaria est ad dcfiniendum quid agere debeamus, ut supra diximus, n. 43; sed observatio historica et psychologica humanae natura: respui nequit; secus, regula morum viribus humanis non erit proportionata. Ita Kantius declarat aclum in sc honestum, qui elicitur cum spe praemii aut metu pcenae, non essc moraliter bonum : jamvero historice simul et psychologice constat paucissimos esse homines qui bonum faciant, sine ullo respectu ad beatitudinem, aut qui a vitio deterreantur absque metu alicujus pcenae; ergo hujusmodi norma humanaj infirmitati non est accommodata. — Insuper, rationis speculativae incapacitatem ad verum attingendum propugnando, co ipso rationis pra£ticae vim ad bonum cognoscendum multum deprimit : cur enim certiores sumus de existcntia obligationis moralis quam de veritatibus mere speculativis?

  2. (B) Affirmat Kantius legem moralem esse univcrsalem, abso/utam, et obligatoriam, sed rationem non reddit hujus obligationis. Eam non repetit ex Deo, sed solum ex humana ratione1 : haec autem non est universalis, sed indi-

1 Postea quidem agnoscit, semel admissa Dei existentia, rationis imperium speclari posse ut divinum imperium {Raison firatique, pp. 235, 238); sed obligationis fundamentum statuit antequam Dei existentiam demonstraverit. — Quidam christiani, dum errores Kantii rejiciunt, quasdam principia ab eo tamen mutuantur ut ad christianam fidem perducant eos qui subjedlivismo et criticismo favent; cfr. Fonse- <rrive, Le Kantisme et la pensee contemporaine, in periodico La Ouinzaifie, ier mars 1904, p. 86-107.

SEU DE FUNDAMENTO MORAHTATIS. 35 vidualis, — nec absoluta, sed relativa et finita, suas perfectiones a Rationc increata mutuans, — nec concipitur qua auctoritate tam categorice imperare valeat. Id enim explicari nequit, nisi ratio nostra nihil aliud sit nisi manifestatio increatae Rationis, quae utpote infinite sapiens et suprema omnium rerum domina, legem universalcm et categoricam condere potest. Hoc autem negat Kantius, dum asserit rationem esse autonomam. — In alium errorem cadit, dicendo humanam naturam esse fincm iu se : cum enim sit finita et creata, ad suum Creatorem necessario referri debet. — Falso pariter supponit illas solas acliones esse bonas quas lex moralis absolute praecipit, et quia eas praecipit. Saepe enim ut honestae merito habentur actiones, quae nullo modo praecipiuntur, v. g. si quis ultro se totum operibus misericordiae devoveat. Insuper cur bonae non essent acliones quae fiunt, non quia praecipiuntur, sed ex motivo caritatis, quia utiles sunt proximo?

  1. (C) Kantius sibi contradicit, asserendo ex una parte, aclum, propter spem beatitudinis elicitum, non esse moraliter bonum, — et ex altera, supremum bonum in conjunclione virtutis et beatitudinis situm esse. Nam, si supremum bonum veram beatitudinem importat, cur prohibemur eam exoptare et quaerere? Sane malum esse nequit prosequi quod perfectius est; porro, teste Kantio, perfeclius est virtutem colere simulque beatitudine frui; et nihilominus-, si de beatitudine cogitamus et illam appetimus, aclio nostra cessat esse moraliter bona !

30 Varia ethicce independentis systemata exponuntur.

Omnia hujusmodi systemata in eo concordant quod independentia esse volunt; diverso tamen gradu diversoquc modo, ut ex sequentibus patebit.

  1. (a) Quidam nempe tenent ethicam esse quidem independentem a religione revclatd, non autem a Deo1. De his modo non agimus; quemdam codicem legum moralium sola ratione statui posse minime negamus; sed, ut probatum est in Tr. de Vera Religione> n. 50, in statu praesenti, genus humanum non potest moraliter, sine aliqua, revelatione, cognoscere expedite, firma certitudine

1 ha Ravaisson; Franck; P.Janet, La Morale; J. Simon, Le Devoir, Paris, 1854; E. Caro, Problemes de Morale sociale, 2e ed., Paris, 1887, P- !5"95> ubi diserte reprobat et confutat systema ethicai a Deo indepe?ideiiiis.

et nullo admixto errore, veritatum moralium codicem completum et perfectum.

  1. (b) Alii dicunt eam independentem esse etiam a Deo, quatenus essentialia principia morum tuto ac certo definiri possunt, quin demonstretur existentia Dei, ex sola consideratione ordinis moralis, qualis ratione detegi valet, sola admissa hominis libertate1. Libertatis siquidem existentiam sola conscientia agnoscere possumus, absque ullis metaphysicis disquisitionibus; cum vero libertas sit potestas inviolabilis, jus aliquod supponit cui respondet officium : et ex duplici idea juris et officii tota ethica deduci valet.

Aliunde maximi interest ethicam a theodicea et metaphysica minime pendere : tot enim sunt dissensiones de rebus metaphysicis ut nisi ethicae fundamentum sit extra has controversias positum, regulam morum communiter receptam invenire jam impossible evadat.

59- (c) Alii contendunt regulam morum omnino independentem esse ab ipsa ratione speculativd, et in sensu morali reponendam esse : illud siquidem honestum aut inhonestum dici debet quod plurium sympathiam aut antipathiam excitat; seu, ut aliis placet quod sensui morali conforme aut dirTorme est. Siquidem, quidquid dicatur de veritatibus mere speculativis, homines communiter consentiunt de certis regulis moralibus quas sensu morali ut veras agnoscunt. Ille autem sensus aliquando vocatur sensus cotnmunis, moralis instinclus, quandoque sympathia et antipathia mora/is, aut simpliciter conscientia. In omnibus quidem existit, sed excoli potest ac debet, prsesertim sympathiam erga alios excitando : tunc bonum facile cognoscitur et quodam naturali instinctu perficitur2. Quae schola prsecipue in Anglia floruit, etsi non paucos discipulos in aliis regionibus assecuta fuerit.

40 Systema etJiicce independentis critice expenditur.

  1. Aliquid veri in his systematibus inveniri non negamus : quasdam sane morum regulas recla ratio invcnire potest ex ipsa contemplatione rerum et finis ad quem destinantur; verum est pariter nonnulla officia nobis manifestari, absque ullo discursu, quodam sensu morali, qui dicitur vcx

1 Ita C. Coignet, La Morale independante, Paris, 1869; M. frerraz, Philosophie du Devoir, 2e ed., Paris, 1869; Beaussire, Les principes de la Morale, Paris, 1888.

2 Ita, inter alios, Shaftesbury, An inquiry concerning virtue and merit, 1699; Adam Smith, Theory of moral sentiments; T. Reid, Inquiry into the Human mind, or the principle of common sense, Edinburgh, 1765; F. Huicheson, System of Moral Philosophy, Glasgow, 1755; Hoffding, Morale, Essai sur les principes theoriques et leur application, trad. de i'allemand par L. Poitevin, Paris, 1903.

SEU DE FUNDAMENTO MOR ALITATIS. 37 conscientice. Sed quam incompleta et imperfe6ta sit norma moralitatis independenter a Deo constituta, ex sequentibus patebit.

  1. (A) Norma suprema morum debet esse absoluta et universalis; jamvero ratio humana et sensus moralis, si independenter a Deo speclentur, nihil absoluti et immutabilis prae se ferunt : ratio, utpote creata et finita, veritatem nonnisi finito et imperfeclo modo percipit, et, nisi divinae rationi innitatur, saepe fallitur; hinc historice constat non pauciores fuisse philosophorumdissensiones de principiis morum quam de veritatibus metaphysicis, ut constat ex variis systematibus jam supra expositis. Ratio igitur humana, si seorsum specletur a ratione divina, saepe incerta erit, diversasque proponet regulas secundum diversa tempora aut varias gentes; proindeque essentialiter mutabilis et subjectiva erit.

  2. (B) Praeterea aucloritate caret ad imponendam moralem obligationem; haec enim intelligi nequit sine ente superiore. Si recta ratio sit quaedam participatio divinae rationis, et ordo naturalis apprehendatur ut manifestatio divinae voluntatis sapienter omnia disponentis, jam exsurgit obligatio vivendi et agendi secundum hunc ordinem a supremo omnium Domino constitutum; sed si ratio in se consideretur, absque ullo respeclu ad Deum, percipere quidem potest aliquem actum esse honestum, sed obligationem imponere nequit illum faciendi, cum ratio non sit homini superior, sed solum pars hominis. Idem a fortiori dicendum est de sensu niorali : si idem sit ac praclica ratio, majorem vim non habet; si vero habeatur ut sensus specialis, a ratione distinctus, minori etiam potietur auctoritate, cum sensus sit aut debeat esse rationi subordinatus. — Fatemur equidem sensum moralem re6le informatum signum esse alicujus obligationis, sed hanc creare aut inducere nequit.

  3. (C) In illo pariter systemate deficit sanclio ad incitandum hominem ad bonum. Deus quidem, utpote justus ac supremus remunerator, bonis praemium malisque pcenas tribuere valet, ut eos ad virtutem alliciat et a vitio deterreat. Sed, si abstrahatur a Deo, quaenam erit sanctio ? Non humana felicitas : haud raro enim justi opprimuntur ac mali divitiis et voluptatibus affluunt. Neque couscientice remor- sus; nisi onim hic ut vox Dci habeatur, malos parum terret :

imo quo hi scelestiores sunt, eominus remorsum sentiunt, et longa. vitii consuetudine vox conscientiae tandem muta redditur. Nulla igitur erit sanelio vere efficax; jamvero si pauci homines, inter nobilissimos, legcm sine san&ione adimplere non dubitant, plerique tamen eam contemnere solent.

CONCLUSIO IIUJUS TRACTATUS.

  1. Critica expositione horum systematum non parurr. confirmatur catholica moralitatis norma. Ouidquid enim veri et honesti illa continent, in catholica doclrina invenitur. Ita cum utilitarismo admittimus beatitudinem esse finem. nonquidem primarium, sed secundarium hominis, ct quidem veram et perfeclam beatitudinem quae perfecle quietat omnes ejus legitimas aspirationes; eamdemesse non quidem moralitatis normam, sed unum ex motivis quibus ad bene agendum adjuvamur. Cum kantismo fatemur legem moralem esse absolutam, universalem et categorice obligatoriam; sed rationem exhibemus cur res ita se habeat, quia videlicet lex moralis nihil aliud est nisi manifestatio divinae rationis et voluntatis. Rationalistis concedimus reclam rationem sequendam esse, tanquam normam moralitatis proximam; sed simul ostendimus id fieri non posse nisi quia ratio nostra est quaedam participatio divinae rationis, quae est ultima et infallibilis morum regula. Neque negamus alicujus sensus vwralis existentiam, ejusque influxum in mores humanosN sed ostendimus hunc sensum nihil aliud esse nisi judicium re6lae rationis, et signum altioris normae, videlicet ipsius rationis divinae, quae falli nequit.

Cum evolutionismo tenemus aliquem progressum admittendum esse sive in individuis1, sive in societate; ita lex nova perfeclior est antiqua lege, atque ipsa christiana societas quotidie proficere potest, melius intelligendo atque colendo virtutes christianas; hic autem progressus non caeca necessitate, sed sapienti Providentia dirigitur. Iis assenti-

1 " Et qui justus est, justificetur adhuc; et sanclus, sanctificetur adhuc. " (Apoc, XXII. 11.)

mur qui, cum Guyau, vitam intensissimam promovcnt1; sed vitam ordinamus in Deum, supremum et infinitum bonum.

Aliunde catholica regula sedulo vitat errores et scopulos aliorum systematum, ut supra ostendimus; ergo est admittenda. Ergo in toto decursu Theologiae moralis nihil amplius manet nisi expendcre quomodo, juxta lumen rationis ac fidei, aclus nostri ad Deum, finem ultimum, ordinari possint

1 " Ego veni ut vitam habeant, et abundantius habeant. " [Joan., X, 10.)

  1. Ad finem ultimum tendimus per actus liberos, moralcs et meritorios, qui proinde dicuntur vitce cetemce semina. (a) Liberi quidem esse debcnt, quia finis ultimus per modum praemii et mercedis obtinctur, ideoque per aclum libcrum, qui solus praemio aptus est; (b) moralcs et honesti, quia Dcus a6lus malos remunerari nequit; (c) meritorii, seu illis conditionibus vestiti quae ad supernaturale meritum dcsiderantur, quia de faclo ad finem supernaturalem dcstinamur. Dicemus igitur :

I. De aclibus liberis, seu de libertate actus humani.

II. De actibus moralibus, seu de moralitatc aclus humani,

III. De actibus meritoriis} seu de merito.

Notio et species.

Principia quae eos producunt.

Causae in eos influentes.

De a6libus moralibus j f Elementa e quibus moralitas derivatur. ' Extensio morali- tatis ad voluntarium indireclum. cooperationem.

De aclibus meritoriis

Conditiones ex parte r operantis; operis; Dei.

%ja^bcfedbd^^

Caput j.

_ — W — . 'v_— TX— - >^_ IX — , — A , — TX^-^^As ■TX A ->T7»-~ *^_- — -TTrc-— *— «-- — .^W rprprfcrprprprpnp

  1. Status quaestionis. Inter a6lus qui ab homine perficiuntur, alii sunt voluntarii, alii involuntarii. Priores peraguntur a voluntate cum proevia cognitione intellectiis. Posteriores autem sine praevia cognitione aut voluntate fiunt. Hujusmodi sunt a6lus plene somniantis, ebrii aut delirantis, qui incapaces sunt consciae cognitionis1; — pariter a6lus vitcs vegetativce, ut alimentorum digestio aut sanguinis circulatio, qui voluntati non subduntur; — necnon a6lus \om\x\?> plene distracli qui, quamvis sit attentionis capax, de fa6lo non animadvertit ea quoe facit, quia ejus attentio ad alia divertitur. — Priores a6lus, scilicet voluntarii, vocari possunt aclus humani, quia ab homine, ut homo rationalis est, procedunt; posteriores autem dicuntur aclus hominis, quia procedunt quidem ab homine, sed non quatenus est rationalis, cum fiant sine advertentia et voluntate2.

Hic agimus de a6libus voluntariis; nec de aliis erit sermo, nisi ut a prioribus distinguantur. Inter a6lus vo/untarios, alii sunt necessarii, alii autem liberi seu dcliberati. Priores procedunt quidem a voluntate cum proevia cognitione, sed

1 Ita acius votuntani distinguuntur a spontaneis, qui cum cognitione niere sensitiva fiunt, quales sunt aclus infantium aut amentium.

2 Aliquando tamen adtus humani ii soli dicuntur qui vere sunt liberi, ideoque a voluntate deliberata procedunt, secundum ea quce infra exponuntur. Ad rem S. Thomas, i. 2., q. i, a. i : " Aclionum quae ab homine aguntur, illae solae dicuntur humance quae sunt propriae hominis in quantum est homo. Differt autem homo ab aliis irrationalibus creaturis in hoc quod est suorum aftuum dominus. Unde illae solae acllones vocantur proprie humanae quarum homo est dominus. Est autem homo dominus suorum acluum per rationem et voluntatem... illae ergo a<ftiones proprie humanae dicuntur quae ex voluntate deliberata procedunt. "

ita ut voluntas ab eis abstinere non possit; sic bonum in comviuni volumus necessario x ; malum enim non ample<5limur nisi sub specie boni, seu quatenus aliquo modo bonum esse nobis apparet. Econtra aclus liberi ita procedunt a voluntate, ut voluntas pro libitu suo aclum poncre vel non ponere possit. Ita voluntarium est vcluti genus, quod sub se duas species continet : voluntarium necessarium et voluntarium liberum seu deliberatum; sed, cum prius non versetur nisi circa bonum in communi, saepe voluntarium et liberum promiscue sumuntur. — Quod quidem fusius declarabimus, exponendo : i° notionem ac species a6tus liberi; 2° principia quae ad ejus produclionem concurrunt; 30 causas quae in actum liberum influunt.

Art. I. Notio ac species acluum liberorum2, I. Actuum liberorum notio.

  1. i° Definitio. Liber dicitur a<5tus qui immunis est a coaclione et necessitate.

(a) Libertas seu immunitas a necessitate, quae dicitur etiam libertas exercitii, seu liberum arbitrium, est facultas eligendi unum prce altero, ita ut agens uon sit i?itrincese determinatus ad unum. Ad libertatem minime requiritur ut voluntas sit in statu indifferentice; sed sufficit ut, non obstantibus variis causis, sive externis sive internis, quae in eam influunt, ultimo alterutram partem eligere valeat. — Triplcx est : libertas coutradiclionis, quae exercetur circa contradi6toria, v. g.

1 Quidam tamen putant hominem esse liberum etiam circa bonttm in communiy quia, inquiunt, ad illud naturaliter quidem, sed non ex necessitate tendit; ita. Piat, La Liberte, t. II, Le Probleme, p. 262-269. — Attamen psychologice constat quoddam esse discrimen inter appetitionem beatitudinis quam omnes implicite saltem eliciunt, et volitionem mediorum quas ad eam conducunt : cum enim hasc sint diversa, et consequenter bona limitata, non necessario nostrum assensum sollicitant. — Caeteroquin, in praxi, parum refert, dummodo admittatur nos vere esse liberos circa eleclionem mediorum ad beatitudinem consequendam.

2 S. Thom., 1. 2«, q. 8-17; Suarez, Tr. de voluntario et involuntario, disp. I, II, VI-X; Saimaniicenses, De principiis moralitatis, cap. I, n. 9-21; Bii/uari, De aclibus humanis, diss. I-III; Bouquiiion, n- 31S-330; Baittrifii-Paimieri, t. I, n. 1-34.

quando eligere possumus inter amare et nonamare; libertas contrarietatis, quai eligit inter contraria, v. g. inter amare et odisse, bonnvi et malum; libertas specificationis, cujus est eligere inter objecla specie diversa, ut sunt edere et ambulare. Jamvero ad essentiam libertatis sufficit sola facultas eligendi inter contradicloria, seu inter agere et non agere.

(b) Libertas a coaclione, seu libertas executionis est expedita facultas pro libitu age?idi, ita ut agens externd vioientid non cogatur ad agendum, nec ab agendo impediatur. Necessitas igitur ipsam internam eligendi facultatem afficit, dum coaclio solummodo ligat externam exsequendi potestatem.

  1. 20 Existentia. (A) Libertatis existentiam hodie negant determinista?1 qui contendunt omnes actiones hominis a circumstantiis, praecedentibus aut concomitantibus, ita pendere ut vere ab eis determinentur, non autem libere a voluntate eligantur. Nostri non est propositi contra eos liberi arbitrii existentiam vindicare; id praestant Philosophi.

  2. Pnecipua eorum argumenta in memoriam revocare sufficiat : (a) Psychologica'2. Ex intimo conscientiae testimonio constat nos, in multis saltem aclibus, vere liberos esse. Non obstantibus enim variis motivis quae ad agendum hoc aut illo modo nos impellunt, possumus,pro arbitrio nostro, haec motiva attente considerare vel non, et de eis judicium praclicum ferre; — conscii sumus nos inter bonum deleclabileei bonum /lonestuweUgere posse; — eo ipso instanti quo bonum eligimus, ssepe ad malum allicit voluptas, ideoque conatuniy id est adlum voluntatis voluptati contrarium exigit officii adirnpletio; — si bonum facimus, nobis ut veris aucloribus actionem ut

1 Ita, inter alios, A. Fouillee, La liberte et le d^terminisme, 4e ecl., Paris, Alcan, 1895. Ipse tamen fatetur nos paulatim liberos fieri : conceptum enim habemus libertatis; atqui omnis conceptus eo tentlit ut tandem aliquando in actum erumpat, atque realis evadat. Ceteroquin deterministae plerique fatentur nobis aliquam potestatem inesse circumstantias immutandi, et ita indirecle quod volumus assetmendi.

2 Piat, Le probleme de la liberte, p. 37-127; Mercier, Psychologie, t. II, n. 203-206; Meyer, op. cit., n. 109-114; Fonsegrive, Essai sur le libre arbitre, 2e ed., Paris, Alcan, 1896, p. 434-452, ubi psychologicum et metaphysicum argumentum simul conjungit.

laude dignam imputamus; si male egimus, nos tanquam vihtperio dignos reprobat conscientia. Tandem aliquando discrimen percipimus inter aclus ex invincibili propensione ortos et eos qui libere peraguntur. Nisi igitur manifesto nos decipiat conscientia, vere liberi sumus saltem in multis.

Quod confirmatur ex conceptu officii adimplendi, qui omnibus inest, ut supra ostensum est. Officio enim non cogimur nec deierminamur, sed sollicita?nur ad agendum; hinc aliquando officii imperio resistimus, reluclante conscientia; aliquando eidem consensum praebemus, reluclante concupiscentia; in priori casu, nos paenitet ordinem naturae violasse; in posteriori, gaudemus de bono libere eleclo.

(b) Metaphysica. Objectum proprium et adaequatum voluntatis est bonum universale; quare, si proponitur voluntati aliquod objectum quod sit, et evidenter appareat universaliter bonum, secundum omnem considerationem, ex necessitate voluntas in illud tendet, si aliquid velit; non enim poterit velle oppositum. Si vero proponitur aliquod objeclum, quod non secundum omnem considerationem sit et appareat bonum, non ex necessitate voluntas fertur in illud. Jamvero particularia bona quaelibet, in quantum non sunt universale bonum, sed ab aliquo bono deficiunt, possunt accipi ut non bona; et secundum hanc considerationem, possunt repudiari vel approbari a voluntate1.

Subjeffum igitur libertatis est pruprie volwitas, cujus est eligere inter agere et non agere, hoc vel illud facere. Radix vero libertatis est ratio, quae potest habere diversas conceptiones boni2 : summum bonum concipit ac voluntati proponit ut quid necessarium; particularia autem bona concipit ac proponit ut desiderabilia in quantum cum beatitudine plus minusve connecluntur.

  1. (B) Theologi pariter, contra Lutheranos, Calvinistas et Jansenianos, probant voluntatem humanam, etiam in statu naturae lapsae et sub infiuxu gratiae, manere liberam a necessitate3. (a) Id sane constat ex generali modo loquendi Scripturte; praecepta siquidem homini dantur; facientibus bonum praemia promittuntur, malis autem pcenae infliguntur; peccatores ad paenitentiam vocantur, justi monentur ne, nimium sibi fidentes, in peccatum labantur; duo sunt in nobis propensionum genera sibi mutuo opposita, quibus ad bonum et ad malum allicimur4; sed, si sine Dei auxilio, nihil ex nobis possumus facere, omnia possumus in eo qui nos confortat5.

3 Quod probavimus in Tr. de Gratid, n. 94-98.

5 Philip.y IV, 13. — Dodtrinam Scripturae et Patrum de libertate exponit Fonsegrive, op. cit., p. 79-124.

(b) lYidetitinum igitur merito declarat Adae praevaricatione liberuni hominis arbitrium, viribus licet attenuatum et indinatum, minime extinclnm esse, illudque gratiae Dei dissentire posse, si velit1. Tanquam hoeretica pariter reprobata est propositio ■$■ Jansenii : " Ad merendum et demerendum in statu naturae lapsae, non requiritur in homine libertas a necessitate, sed sufficit libertas a coaclione. "

II. Actuum liberorum species.

  1. Primaria distinclio acluum liberorum desumitur ex principio a quo procedunt : alii quidem sunt eliciii et alii imperati. Eliciti seu immanentes a voluntate immediate proccdunt et in ea perficiuntur ac consummantur2, ut volitio, intentio, eleclio, etc; imperati ii sunt qui non immediate procedunt a voluntate, sed, ex ejus imperio, ab alia potentia sive interna sive externa, ut cogitare, ambulare, etc. Dc quibus pauca dicenda, quo melius natura aclus liberi intelligatur.

_ J2. i° De actibus elicitis. Sexgeneratimdistinguuntur voluntatis actus eliciti, quando non praecipitanter, sed prudenter et mature agimus : simplexvolitio, intentio, consensus, eieclio, usus,fruitio.

(a) Quando intelleclus aliquid ut bonum apprehendit, voluntas in illud fertur tanquam in se amabile, et illa inclinatio dicitur simplex vo/itio, seu complacentia, aut amor.

(b) Haec autem volitio movet intelleclum ad expendendum utrum illud bonum sit subjeclo conveniens etpossibi/e; et si revera intelleclus judicat rem ita se habere, nascitur intentio, qua voluntas tendit in finem ut assequibilem.

(c) Vi hujus intentionis, intelleclus inquirit de mediis fini obtinendo congruis, et voluntas pra;bet consensum, seu appetit media ad rem consequendam utilia.

(d) Vi hujus consensus, applicatur intelle6tus ad discernendum quae sint aptiora media ad objectum assequendum, et ex parte voluntatis fit eleclio, qua unum medium prae aliis approbat.

a Modo generali eliciti dicuntur aclus qui ab illa facultate perficiuntur, quae est proprium subjeclum illorum adtuum; ita aclus fidei est dicitus ab intelleclu et imperatus a voluntate. In re autem morali, aclus elicitus dicitur relate ad voluntatem, cujus est moraliter agere.

(e) Ele£to jam mcdio, voluntas, dirigcnte intellectu, impcrat executionem hujus medii, proindequc applicat potentias executivas ad a6lum ; quod quidem vocatur usus aclivus, seu imperiumvoluutatis ad agendum.

(f) Tandem, quando voluntas bonum assccuta cst, in co quiescit, eoque fruitur, et inde nascitur fru itio, .seu jucunda quies in fine possesso.

J3. 2° De actibus imperatis. Ad recte judicandum dc libertate, proindeque de moralitate horum actuum, maximi interest ut definiatur quibus facultatibus voluntas impcrarc possit, et quali imperio. Duplex enim distinguitur imperium : unum absolutum, seu despoticum, cui resisti ncquit; et alterum non-absolutum (quod politicum a Scholasticis vocabatur), cui resistere possumus.

(a) Jamvero voluntas nullum imperium exercct in illas , I intcl/eclus apprehensiones quae omnem volitionem antecedunt, v. g. impedire nequit quin ratio percipiat veritatem ipsi propositam ; direcle non influit in judicium quod fertur de re evidenter vera aut falsa, sed indirecle, quatenus animi affeclus , aliquo modo judicium inclinant in eam partem quae magis placet. — Intelleclus liberae voluntati subjacet quoad app/icationem, quatenus tali vel tali objeclo applicari potest, non tamen absolute, ut patet ex animi divagationibus quibus obnoxii sumus; et aliquo.modo quoad adhcesionem, quando veritas non evidenter patet, v. g. in mysteriis fidei; tunc enim voluntas imperare valet assensum firmiorem quam meretur pondus rationum quae in medium proferuntur x.

  1. (b) Voluntas imperium exercere nequit in primas imaginationis repraesentationes aut memorice recordationes, quae aliunde non fuerunt volitae, nec in primos appetitfis seusitivi (seu passionum) motus ; haec enim omnia ejus aclum antevertunt. Sed quoad ceteros harum facultatum actus aliquod imperium exercere valet; potest siquidem phantasias, recordationes aut passiones excitare, et ex adverso concupiscentiae motus aliquo modo compescere, his facul-

1 Patet ex damnatione hujus propositionis ab hinocentio XI : " Voluntas non potest efficere ut assensus fidei in seipso sit magis firmus quam mereatur pondus rationum ad assensum impellentium.5, {Denzing., n. 1036.)

Di: ACTIBUS JLIBERIS. 47 tatibus imperando ut ad alia objecta se divcrtant. Saepe tamen phantasmata, recordationes aut passionum motus, etiam contra imperium voluntatis, redeunt : " Vidco autem aliam legcm in membris meis, repugnantem legi mcntis meae, et captivantcm me in lcge peccati, quaeest in membris mcis " *. £\tfc~JL a**iuo

(c) Idcm fcre dicendum est de sensibus exteniis : a voluntate pendent quoad applicationem, aut aversionem ab objectis, non autem quoad sensationem, seu imprcssionem : sensus enim ita disponuntur ut producatur sensatio, quotics objeclum sensibile organa percellit; ex illa autem sensatione nccessario sequitur quaedam vo/?/ptas aut tristitia. Attamen saepe voluntas, quando deliberationi locus est, indirect-e praevenire potest sensationes et motus ex illis consequentes, sensibus imperando ut a certis objectis se avertant. Exorta vero voluptate aut tristitia, voluntas libere potest consentire vel dissentire.

75« (d) Vis autem motrix externorum corporis membrorum voluntatis imocrio fere absoluto subjacet,dum modo non lmpediatur aiiquo vitio, ut paralysi, aut aliquo statu extraordinario, ut somno hypnotico aut obsessione diabolica.

(e) Vitce vegetativce (\m€x\or\e.s, quaedam, ut nutritio, non- fojjbf nisi indirecle a voluntate pendent, quatenus v. g. haecimpe- '■* Mj rare potest ut talis vel talis cibus edatur; quaedam tamen, ut respiratio, a voluntate diriguntur; omnes remote alicui voluntatis imperio subjacent, quatenus animi dispositiones, ut gaudium vel tristitia aliaeque passiones, in harum facultatum exercitium haud parum influunt.

Quae quidem omnia prae oculis habenda sunt ad re6le judicandum de libertate et moralitate actuum qui a voluntate plus minusve imperantur.

  1. Ratione manifestationis, aclus humani sunt mere interni, quando ab animae potentiis perficiuntur absque ullo exteriori signo, ut cogitatio, imaginatio, volitio; externi, quando per externacorporis organa exercentur, ut deambulatio, capitis inclinatio, etc; mixti, qui a potentiis,externis et internis simul exercentur, ut pia rosarii recitatio, devota genuflexio, etc. — Aline sunt divisiones, de quifous infra suo loco dicemus.

Art. II. De principiis qua? ad actus liberi produftionem concurrunt.

yy. Quando agitur dc actu mere naturati, principia interna quae ad ejus produftionem concurrunt, sunt variae facultates quae in Psychologid dcscribuntur ; si agitur de a6tu supematnrali et meritorio, requiruntur insupcr quaedam dona supernaturalia, quibus facultates complentur et elcvantur; quae fusius in Tr. de Gratid declarantur. Ilic in memoriam revocare sufficiat quae magis utilia sunt ad intelligentiam a6tus liberi et meritorii.

§ I. De principiis naturalilus ad actum liberum

CONCURRENTIBUS x.

Quamvis omnes hominis facultatcs aliquomodo ad actus liberi produclionem concurrant, duae sunt tamen quae proxime eum producunt, intelleclus scilicet et voluntas : prior cognoscit obje6lum, de ejus morali bonitate aut malitia judicat, illudque voluntati proponit : nil volitum quin prcecognitum; posterior bonum prosequitur ab intelle6lu propositum. — Aliae quidem facultates ad a6lum libcrum concurrunt, sed solum in quantum voluntate diriguntur, cx diclis supra, n. 73-75.

I. De cognitione ad actum liberum requisita.

  1. Ut a£tus vere et quoad omnia sit liber, cognitio seu advertentia mentis praecedere debet voluntatis electionem ; et agens duo advertere debet : ipsum aclum ut moralem, variaque elementa quae ejus moralitatem afficere possunt : et quo perfeclior cognitio^co liberior est aclus, quia voluntas eo liberius elicit a6tum quo lucidius ipsi proponuntur motiva agendi.

i° Agens conscius esse debet ipsius aclionis quam elicit, ut haec sit libera; cum enim a6tus liber sit in potestatc operantis, agens ita dispositus esse debet ut actum ponere vel non ponere, continuare vel abrumpere possit; atqui id praestare nequit nisi conscius sit se agere et talem actum

1 S. Thom., I. 2*, q. 9-15; Suarez, op. cit., disp. VI, VIII; Billiiart, diss. III. Confer Philosophos, ubi de Psychologid disserunt.

perficere. Nec sufficit ut ipsum materialem a<5tum advertat, sed requiritur ut ejus moralitatem percipiat.

79- (a) Ratione ipsius subfecli, advertentia est plena aut semi-plena : plena, quando nihil ex parte intellectus impedit quominus actus advertendi eliciatur, cum illa perfectione quam prudentes in rebus alicujus momenti adhibere solent, v. g. quando quis evigilans, sui compos, nec turbatus nec distractus, ad rem attendit; — semi-plena, seu potius non-plena, quando aliquid mentem impedit ne actus advertendi perfectus sit, v. g. quando quis de re aliqua cogitat nondum plene e somno excitatus, vel sui non plene compos, aut aliis rebus distractus.

Pro diversa mentis advertentia, triplicis generis aclus distingui solent : molus primo-primi, seu indeliberati qui omnem advertentiam praeveniunt, v. g. motus naturalis aversionis, irae, vindictae cum excitantur antequam advertantur; motus secundo-primi, seu semi-deliberati, quorum nonnisi imperfecte conscii sumus, quia non plene evigilati, aut aliquo modo distracti ; motus secundi, seu deliberati, qui cum plena advertentia eliciuntur, ab eo scilicet qui est omnino sui compos et ad rem plene attendit.

  1. (b) Ratione objecli, advertentia est distincta, quando objecti moralitas clare percipitur, — confusa, quando non apprehenditur nisi obscure. Ita qui e fenestra lapidem projicit, praevidens fore ut ex eo vulneretur transiens inimicus, distincle malitiam hujus ac~tionis advertit; si vero id faciat, suspicans quidem aliquem forsan praetereuntem posse vulnerari, nesciens autem utrum quis reipsa transeat, nonnisi confuse vulnerationem proximi advertit. — Quae quidem distinctio maximi momenti est, cum effectus confuse tantum praevisus multo minus agenti imputabilis sit quam ille qui clare percipitur *.

  2. 2° Ut agens libere velit omnes circumstantias actus, eas advertere debet; cum enim nil sit volitum quin prcecognitum, si in aliquo objecto plura sint elementa moralia quae agens non percipit, eadem libere non vult. Ita si quis

1 Quod lucide exponit Vieux Moraliste, ap. Ami du Clerge, t. XX, 1898, p. 1025-30.

patrcm occidcrit,putans eum essehomincmsibi infensum.reus est quidem /io//iicidii,non autem/tfrr/<:/V///,quia,propter tcncbras aliamvc causam, non advertit hunc hominem suum esse patrem ; si eum occiderit inter venandum,existimans id quod v idebat feram esse, nec parricidii, nec homicidii reus est.

II. De volitione ad actum liberum requisita.

Cum actus libcr dire6le a voluntate eliciatur, de ipsa volitione dicendum manet, quo melius dignoscatur quandonam sit vere libera.

  1. i° Ratione deliberationis et ad/icesionis, volitio, sicut ipsa cognitio, perfecta vel imperfecta dicitur, prout fit cum plend aut se/ni-plend advertentia, simulque cum ple/10 vel se/ni-pleno consensu. Itaque in voluntario, seu libero, plures gradus esse possunt, prout plus minusve perfecta est cognitio, aut volitio. Quidam putant perfecuonem vo!itionis a sold cognitione pendere; sed alii, quibus assentimur, censent esse gradus in ipso consensu. Etenim aliquando nullus datur consensus, etsi plena sit advertentia, ut in casu aboulice, infra, n. 128. Quandoque se/ni-plenus est consensus, quamvis plena sit advertentia, ut in casu habitus jam retractati, n. 125. Alias voluntas nonnisi reluclanter conscntit, sub influxu metiis : ita christianus qui, mortis metu, exterius fidem denegat; aut offlcialis, qui, ut munus servet, reluctanter contra conscientiam agit. Quo casu, si advertentia est plena, volitio non desinit esse libera, et quidem satis plene ad p<jccatum mortale committendum : tunc enim agens deliberate praefert bonum tcmporale et transitorium bono spirituali et aeterno, quod sub gravi praecipitur. Illustratur comparatione : mercator qui, exorta tempcstate, suas merces in mare projicit ad vitam servandam, id quidem relutlanter, sed tamen libere et efficaciter facit, quia vitam divitiis anteponit; ita qui ex metu consentit peccato, /ibere, etsi re/uclauter agit. — Aiias autem consensus tota anima, toto corde praebetur. Sunt igitur varii gradus in ipso consensu.

  2. 2° Ratione manifestationis, volitio est expressa, quando distincte verbis vel aliis signis externe declaratur; tacita. quando consensus elicitur quidem, sed distincle non manifestatur, et solum ex aliquo facto vel fa<5li omissione adcsse colligitur : ita, si superior, scicns aliquid contra legem fieri, illud non prohibeat, quando facile potest, consentire videtur. — Exinde natum est axioma : qui tacet, consentire videtur; notandum est tamen solam taciturnitatem ex se non significare consensum, sed ex adjunclis ejus sensum definiendum esse, secundum regulas quae in toto decursu operis tradentur.

A voluntario seu consensu tacito sedulo distinguendum est vo\xx\d,x\xxxi prcesuviptum, quod quis de fac~lo non elicuit, sed eliciturus esset, si res ipsi proposita fuisset ; v. g. si in casu particulari lex positiva sine gravi incommodo servari nequit, prsesumi potest dispensatio legislatoris.

  1. 30 Ratione modi quo exprimitur, volitio est positiva, quando terminatur ad aliquem aclnm\ negativa, quando in aliqua oviissione consistit; v. g. pater qui advertit suum filium furari bonum alienum, et non impedit, negative vult huic furto cooperari. Hsc autem omissio vera libera est et imputabilis, quando quis agere potest et teneiur.

Hic notari potest omissionem voluntariam multiplici modo fieri posse. Si agatur v. g. de missa audienda. : (a) quis expresse dicere potest : nolo audiremissam; (b) aut eligere a6tionem cumauditione missae incompossibilem, v. g. venationem; (c) vel positive se determinare ad nullum aclum eliciendum sive volitionis sive nolitionis; (d) aut omnino passive se habere, ut accidit iis qui in statu indifferentiae seu aboulicc, ut aiunt, versantur. In tribus prioribus modis, omissio libera est; in quarto, controvertitur : aboulia siquidem est morbus psychologicus, qui saepe voluntarius fuit in causd, sedvalde minuit et quandoque tollit libertatem.

Aliaedivisiones voluntarii seu liberi^/m^zet indirecli;aclualis, virtualis et habitualis opportunius infra declarabuntur.

^ II. De principiis supernaturalibus ad actum

MERITORIUM CONCURRENTIBUS.

  1. Facultates naturales, divino concursu adjutae, sufficiunt quidem ad a6lum naturaliter bonum eliciendum, dummodo nimis arduus non sit x ; sed, cum de fa6lo ad finem supernaturalem ordinati simus, qusedam obiter dicere juvat

1 Quid possit, quid nequeat homo lapsus, sine gratia, quoad opera ethice bona, declaratum est in Tr. de Gratid, n. 33-48. — In eodem Traclatu fusius exponuntur ea omnia quae ad atftum meritorium concurrunt.

de illis principiis qure ad a6lum mcrilorium efficiendum natume nostrae superadduntur.

i° Christianus, baptismum suscipiendo, constituitur filius Dei adoptivus, haeresque regni ccelestis, et quamdam recipit participationem divinae naturae, gratiam scilicet habitualem, vi cujus natura humana ad statum supernaturalem elevatur, et radicaliter fit capax meritorie agendi; — virtutes simul infunduntur animae potentiis, quae eas perficiunt et proxime habiles reddunt ad eliciendos aclus supernaturales; quibus adduntur dona Spiritus Sancti, ad opera perfectiora et magis arduadivino quodam instinctu peragenda. Tandem, ut facultates nostne, virtutibus et donis supernaturalibus jam exornatse, prorumpant in aclum operaque supernaturalia de fac~to eliciant, ipsis praebentur auxilia indebita, quae gratiae actuales dicuntur. Ita in christianis natura perficitur gratia; facultates complentur virtutibus et donis infusis; concursus,quo Deus aclibus nostris cooperatur, est supernaturalis; ita non solum honeste, sed etiam supernaturaliter et meritorie agere valemus.

Quando vero peccato mortali amittitur gratia habitnalis et caritas, manent in anima fides et spes, dummodo quis graviter contra has virtutes.non deliquerit; nec ei denegantur^r<2^ acluales, quarum ope aclus supernaturales1 timoris Dei, spei, paenitentiae et amoris elicere valet, gratiamque san6lificantem recuperare.

  1. 2° Infideles autem, qui baptismali regeneratione justificati non fuerunt, tempore opportuno accipiunt auxilia indebita, quorum ope legem naturalem adimplere possunt. Quando per aliquod tempus hanc legem servaverunt, Deus, juxta communem sententiam, ipsis benigne largitur, non ex justitia,sed ex misericordia,quasdam gratias actuales illuminationis, quibus si consentiant, pedetentim ad fidem, spem, caritatem ct justificationem perducentur; justificati autem, christianis aequiparantur, atque vere mereri possunt. — Quae quidem omnia fuse exponuntur in Tr. de Gratid2.

1 Hi acftus peccatoris sunt quidem supernaturales, sed non meritorii de condigno, ut declaratur in Tr. de Gratid.

2 Cum nonnisi obiter hcec attingere in praesenti Tractatu valearmus, professor, pro variis adjun<ftis, plus minusve eadem discipulis suis ex^ponet.

Art. III. De causis quas in aftum liberum influunt, ad libertatem minuendam vel augendam.

  1. Post ea qure exposuimus de principiis quae actum iiberum producunt, inquirendum manet de causis qu;e in eumdcm injluunt, ad ejus libertatem augendam, aut minuendam, vel penitus tollendam. Generatim theologi agunt solummodo dc aclus liberi impedimentis, quae a S. TJ10ma quatuor numerantur : ignorantia, concupiscentia, vis et metus. Alia tamen alibi recensentur, de quibus pauca hic dicere juvat,ut confessarius aequior esse valeat in dijudicandis paenitentium operibus. Magis opportunum vero ducimus hic agere non solum de impedimentis libcrtatis, sed de prsecipuis causis quaD in cam influunt ad eam minuendam aut augendam. Jamvero quaedam sunt causae quae magis proxime in voluntarium influunt : i° direcle quidem in intellecturn, et indirecle in voluntatem, ut error et ignorantia; 2° direcle et principaliter in voluntatem, ut passiones; 30 direcle in volitionis executionem, et indire6le in intelle6lum et voluntatem, ut violentia. — Aliae vero sunt causae quae mag"is remote in intelledlum et voluntatem influunt, ut hcereditas et temperamentum, educatio, habitus necnon morbidi quidam status, corpus aut animam afficientes. De quibus seorsim dicendum.

§ I. De causis magis proxime in actum liberum

INFLUENTIBUS.

Cum a£tus liber ab intellcclu et voluntate pendeat, id omne quod utramque facultatem afficit, eo ipso libertati prodesse vel nocere potest.

I. De causis directe in intellectum influentibus, et praesertim de errore et ignorantia.1.

Chapter 29 of 73