Nn. 474–524
- 20 Plena advertentia, ea scilicet quam homo plene sui compos ad negotium magni momenti adhibere solet;
quando enim agitur de amissione salutis aeternae, seu de aversione ab ultimo fine, non sufflcit semiplena advertentia, qualis existit in semi-dormiente aut in eo qui alia re distrac- tus^ est. Requiritur proinde ut actio clare apprehendatur aut clare suspicetur ut illicita, et quidem graviter : nam si solummodo confuse et obscure id appareat, dici nequit pec- catorem velle, explicite aut implicite, sese a Deo avertere1.
Necesse tamen non est ut quis iterum atque iterum, per longum tempus, rem mature et reflexe consideret tanquam a Deo sub gravi pcena prohibitam; sed sufficit a6lum clare et directe percipere, etiam per breve tempus, ut gi^aviter illicitum.
Hinc plena advertentia carent, ideoque graviter non peccant : (a) semi-dormientes, semi-ebrii, vel ii omnes qui sui compotes vere non sunt, (b) qui aliare occupati et distracli, tenuem tantum attentionem praebent aclioni quam peragunt; (c) qui vehementi passione, aut nervorum agitatione, aliove morbo physico vel statu pathologico (supra, n. 128-135), ita perturbantur ut ad rem nonnisi imperfecle attendant; (d) qui immediate aut paulo post factum, ejus malitiam magis attente perpendentes, judicant se ita non acluros fuisse, si antea serio cogitassent; et a fortiori si vix recordantur quid egerint.
475« 3° Plenus consensus, id est ille qui plenam advertentiam sequitur, simulque ea cum libertate praebetur quam requirit res magni momenti. Ad hanc libertatem necesse
1 Vieitx Moraliste, Peche precis et peche vague, ap. Ami du Cterge\ t. XX, 1898, p. 1025- 1030.
non est nt agens sit a passione vel metu immunis, sed sufficit ut, non obstante vchcmcnti passionc aut metu, mature deliberare et eligere valeat : ita a gravi peccato non excusatur qui, mortis metu, exterius fidcm denegat, aut, ad munus publicum servandum, dcliberate, quanquam rcluctanter, injustitiam committit.
In dubio autem num quis plene consenserit, hnec haberi possunt ut signa imperfecli consensfts : (a) qui habitualiter a mortali peccato ahhorret, ideoque timoratoe est conscientiae, ita ut paratus sit potius mori quam graviter peccare, prsesumendus est non plene consensisse. (b) Qui desiderium aliquod malum faciendi expertus est, et a peccato externo abstinuit, dum sese praebebat facilis occasio exterius peccandi, generatim censendus est plenum consensum non prsebuisse. (c) Idem dici potest de eo qui, statim ac plene tentationem advertit, ea.m repulit; aut angitur vel tristatur de cogitationibus aut desideriis pravis qure ejus mentem invadunt, etiamsi diu permanserint.
- Coroilaria. (A) Fieri igitur potest ut actio objective graviter peccaminosa non sit peccatum mortale :
(a) Ex defeclu plence advertentice plenive consensfts ex supra diclis;
(b) ex conscientia invincibiliter erronea, quando quis scilicet bona fide putat actionem esse leviter tantum malam ; (c) ex causd exatsante, quando agitur de aliqua lege, a cujus adimpletione excusare potest ratio sufficiens; v. g. grave incommodum omnino dispensata missa audienda die festo, et incommodum non ita gravc a mortali excusare potest, si non a veniali.
477« (B) Ex adverso peccatum, ex genere suo leve,fieri potest grave :
(a) Ex conscientid erroned, quando agens pro gravi habet peccatum veniale, v. g. minutum furtum; (b) ex fine graviter malo, si quis v. g. furetur rem parvi pretii ad committendum homicidium : medium enim quod ad finem graviter malum ordinatur participat gravem malitiam ipsius finis; propter eamdem rationem, mortaliter peccat qui adhaeret rei sub levi tantum prohibitae, ita tamen ut paratus sit potius Deum graviter offendere quam rei valedicere;
(c) ratione scandaii, quando certo moraliter praevidetur ex peccato, ceteroquin veniali, grave scandalum oriturum esse, v. g. si sacerdos ita leviter agat ut laicis grave scandalum prsebeat; (d) ratione periatti, si quis venialiter peccando (v. g. per otiosam conversationem) prsevideat se in gravem tentationem lapsurum; (e) ratione contempius, quando quis violat legem in materia. levi, sed cum intentione manifestandi contemptum erga legem aut legislatorem : quod tamen raro admodum occurrit; (f) ratione materice coalescentis, quando materiae, ex se parvse, ita ordinantur ad unum aliquodmo-
DE PKCCATIS. 281 ralc efficiendum ut notabilem ejusdem pracepti transgressionem efticiant; ita aliquando minutafurta in unura coalescunt, ct peccatum mortalc constituunt, ut declaratur in Tr. de /ustiiid, n. 440-444.
- (C) Cum valde difficilc sit in praxi definire num aliquod peccatum sit mortale, omnibus attentis circumstantiis et praesertim psychologicis agentis dispositionibus, confessor non sit pronus ad facile judicandum talem aut talem aclionem csse graviter malam, nisi de eo satis evidcnter constet1. Saepe prudenter agnoscet rem esse dubiam, eamque divino judicio relinquet; sed sollicitus erit de contritione in corclc p;enitentis excitanda, eumque enixe hortabitur ut ab omni dclibcrato pcccato abstincre conetur.
§ III. De teccato veniali2. Ejus naluram et effeclus breviter declarabimus. I* De natura peccati venialis.
Jam ex Scriptura et Patribus (n. 452 sq.) novimus dari peccata minora, seu venialia, quse mortem animae non inferunt. Idem colligi potest ex Tridentino declarante peccata mortalia in confessione exponenda esse, venialia autem citra culpam taceri, quia multis aliis remediis expiari possunt3. Quare a Pio Fdamnata est haec Baii propositio 20a : " Nullum est peccatum ex natura sua. veniale, sed omne peccatum meretur pcenam 3eternam"4.
i° Notio. Venial e,)wy±"& vim vocis,illud significat quod veniam consequi potest, et ex hoc capite omnia peccata dici possunt venialia, quia remissibilia. Sed veniale peccatum, prout a mortali distinguitur, ita vocatur quia non tollit gratiam san6lificantem, ideoque ex natura. sua. venid dignum est. Veniam de facto consequitur facla debita rctra6latione et soluta pcena temporali.
Quoad rem vero, peccatum veniale est aclus moralitcr malus, quo tamen non tollitur habitualis conversio ad Deum.
2 S. Thom.y 1. 2*, q. 88-89, et Quaest. disp., de Malo, q. 7; Suarez, disp. II, se<ft 5-8; Gonet, disp. IX; S. AlfiJious., nn. 11, 51, 64; Ball. P.y n. 670-680; Pesch, n. 516-556; Bittot, th. 8-10; Manning, ch. 3; Pratique ftrogressive de la confession, Paris, 1902, t. II, p. 1 15-132.
- 20 Discrimen inter veniale et mortale. Quod sic declarat S. Thomas :x (a) Cum peccatum sit quaedam infirmitas anima:, dicitur mortale quando inducit defectum irreparabilem, seu tollit principium vitae. Principium autcm spiritualis vitae est ordo ad ultimum finem, ideoque peccatum mortalc, quod est aversio ab ultimo fine, est ex se irreparabile, et nonnisi per virtutem divinam reparari potest. Peccata autem quae habent inordinationem circa ea quaj sunt ad finem, conservato ordine ad ultimum finem, reparabilia sunt, et dicuntur venialia.
(b) Alio modo rem exponit2 : peccans mortaliter vere avertitur a Deo, proindeque recedit a via quaeducit ad ultimum finem; peccans autem venialiter non avertitur a Deo, sed similis est ei qui nimis moratur in via, ideoque retardatur in consecutione ultimi finis.
(c) Iiinc peccans venialiter etsi displiceat Deo, non cessat eum diligere. Quando enim aliquid sub levi tantum prohibetur, id ficri potest quin agens ab ultimo fine avertatur, et divinam amicitiam amittat. Ejus proinde dispositio haec est : scio quidem hanc rem displicere Deo, sed non ita ut amicitiam ruam deneget iis qui eam eliciunt; fruor igitur hac re, sed mailem ejus ^molumento carere quam caritatem amittere. — Aliquid simile etiam in humanis contingit : quandoque amicus ea facit quae amico displicent, sed nolltt ullo modo aliquid prsestare quod fcedus amicitiae dissolveret.
Revera sicut homo a Deo per peccatum mortale aversus, potest nihilominus aliquot opera bona facere; ita pariter homo, dum habitualiter manet ad Deum conversus per gratiam, aclus elicere potest venialiter malos qui, etsi ad Deum non referantur, non ideo referuntur ad creaturam ut ad ultimum finem.
(d) Peccatum veniale sedulo distinguendum est ab imperfeclionibus quae, quamvis contra legem non sint, non pertingunt ad eum gradum quem studium perfectionis importat.
3° Quo sensu veniale dicitur praeter legem. Peccatum veniale a 5". Tkomfc et quibusdam aliis theologis, dicitur prater tegem ceternam, quatenus est praeter ultimum finem quem primario respicit lex seterna, et quia non destruit caritatem, quse est plenitudo legis. Ex boc autem inferre non licet peccatum veniale esse solum prceter, non autem contra legem. Omne peccatum, etiam leve, est transgressio legis; sed peccatum veniale non est contra ultimum fincrn, nec proinde stricte loquendo contra legem aeternam, qua omnia entia ad ultimum finem ordinantur.
- 40 Conditiones ad peccatum veniale requisitae. Veniale peccatum dupliciter committi potest : (a) quando ipsa materia levis est : tunc pcccatum manet veniale, etiamsi adsit perfccla cognitio plenusque consensus; (b) quando materia gravis est, sed deficit plena cognitio plenusve consensus (supra, n. 474-475). — Quandonam vero matcria levis habeatur, colligi potest ex dictis supra, n. 472-473, et in toto decursu hujus operis fusius exponetur.
II. De effectibus peccati venialis.
- Ut aequum feratur judicium de malitia et effectibus peccati venialis, sedulo distinguendum est inter ea quae ex merd fragilitate, absque matura deliberatione plenove consensu, committuntur; — et ea quae delibcrate fiunt, ex quodam affeclu, praescrtim si freqnenter et ex habitu committantur : hsec enim multo majus detrimentum animae inferunt. Quia vero non pauci oratores et ascetae has distincliones prae mente non habuerunt, malitiam et effec"lus peccati veniaiis plus aequo amplificaverunt.
i° Primum quidem exponere juvat quid culpa venialis nonproducat in anima. (a) Gratiam sanclificantem necextinguit nec minuit. Cum enim non .sit aversio a Deo, divinam amicitiam non destruit : imo gratiam habitualem in se non minuit : hsec enim, cum nihil aliud sit nisi status supernaturalis conversionis ad Deum, minui non posset nisi per actus ultimo fini aut caritati contrarios ; jamvero, ex dictis, peccatum veniale ultimo fini vel caritati minime adversatur. — Neque exinde minuuntur virtutes infusae, dona Spiritus Sancti, quae gratiae habituali adnectuntur, nec merita jam acquisita
(b) Hinc maculam proprie in animam non inducit; macula enim peccati consistit in privatione gratia^ sanctificantis; porro peccatum veniale hanc minime tollit aut minuit. Attamen sensu minus proprio aliquando dicitur maculam causare, et comparatur pulveri ac sordibus quae faciem hominis deturpant. Quod ita declarat S. Thomas1 : in anima duptex est nitor, unus quidem habitualis, ex gratia. san6tificante, alter aclualis ex aclibus virtutum; jamvero peccatum veniale impedit quidem fulgorem qui ex aclibus virtutum oritur, non autem habitualem nitorem, quia non excludit nec minuit habitum caritatis.
- 20 Perniciosos tamen effectus producit venialc peccatum, frtquenter ac deliberate ex affcclu commissum.
(A) Fervorem caritatis imminuitj fervor siquidem consistit in promptitudine ad omnia devote ac generose propter Dcum faciendaj jamvero qui frequenter, deliberate et ex affeclu peccat venialiter, ad omnia propter Deum agenda minimc paratus est, sed in multis sibi magis quam Deo placere deliberate eligit. Paulatim igitur ardua relinquit, et nonnisi faciliora prosequitur : in oratione, animi divagationes expellere non multum curat, in officiis status adimplendis negligenter se habet, in virtutibus progredi non studet; languent caritatis opera, torpentque voluntarire mortificationes; uno verbo, sensim et sine sensu, inducitur tcpiditas, seu status in quo languescunt animse vires.
(B) Ad peccatum mortale paulatim disponit, non quidem ex se, cum omnino diffcrat a mortali, sed per quamdam consequentiamy ut ait S. T/iomas1 : (a) Crescentc enim, ex habitu et affectu, dispositione rebus creatis inhaerendi, ita augeri potest libido peccandi, ut voluntas, etiam in rebus majoris momenti, creaturae inhaereat contra Dei voluntatem; sic, v. g., qui primum leviter iracundise consentit, repetitis aclibus deliberate commissis, facile irae motus graves admittit; pariter qui curiositati et sensualitati soepe indulget, legendo libros satis periculosos, fovendoque imaginationes ad voluptatem prope accedentes, mox, libidine viclus, graviter peccat. — Cujus ratio est quia peccans venialiter, ut ait Angelicus Doclor, "ex hoc quod consuescit voluntatem suam in minoribus debito ordini non subjicere, disponiturad hoc quod etiam voluntatem suam non subjiciat ordini ultimi finis, eligendo id quod est peccatum mortale ex genere. " Revera, teste Christo2, " qui in modico iniquus est, et in majori iniquus est. " (b) Insuper qui frequenter et ex affeclu venialiter peccat, eo ipso gratia. acluali abutitur, deliberate inspirationibus Spiritus san6li resistens; quapropter abundantioribus auxiliis privatur, et, quando gravis exsurgit tentatio, adeam superandam debilior invenitur.
(C) Peccatum veniale inducit etiam ?-eatum cutpce et reatum pocnce : (a) reatum adpce, quia, etsi divinam amicitiam non dissolvat, Deo tamen displicet eumque contristat : peccans enim venialiter suam voluntatem divino beneplacito praefert, ideoque verc culpae reus est; si id frequenter fiat, reatus quotidie augetur, et refrigescit caritas Dei erga nos sicut et nostra erga Deum : " Sed habeo adversum te, quod caritatem tuam primam reliquisti. Memor esto itaque unde excideris, et age prenitentiam, et prima opera fac. Sin autem, venio tibi, et movebo candelabrum tuum de loco suo,
DE PECGATlS. 285 nisi poenitentiam egeris1. " (b) Reatum pcence^ quatenus venialiter peccans, etsi poenam aeternam damni non mereatur, aliquam tamen poenam temporalem deliclo proportionatam subire debet, sive in praesenti tempore, sive in purgatorio. Quaenam veropcena peccato venialidebeatur,definirinequit,seddivinojudiciorelinquendumest3. Cum S. Francisco Salesio igitur concluderelicetcxtirpandumesse affeclum ad venialia3 : " Nunquam ex toto, ait, a venialibus puri et nnindi esse possumus, saltem ut diu in hac puritate vivanuis et mancamus; at possumus nullam erga venialia peccata voluntariam propensionem habere... AfTeclus hi devotioni direcle contrarii sunt, uti affeclus erga lethale (peccatum) caritati; etenim spiritiis vires evigorant, et languidas reddunt, consolationes divinas impediunt, tentationibus ostium patefaciunt, et, quanquam animam non occidunt, eam tamen valde debilitant et negrotam reddunt4 ".
§ IV. DE DISTINCTIONE PECCATORUM 5.
Cum, ex TridentinO) teneamur in confessione peccata mortalia accusare secundum speciem et numerum, et confessor in hoc onere paenitentes instruere et juvare debeat, necesse est quasdam regulas tradere de distinclione specificd et numericd peccatorum in genere; quibus addemus opportuna principia de peccatis intemis.
I. De clistinctione specifica peccatorum.
- i° Status qusestionis. (A) Speculative non consentiunt theologi de principio ex quo repetenda sit specifica peccatorum distinclio. (a) S. Thomas eam repetit ex peccatorum objeclis formaliter diversis 6 ; peccata videlicet spe-
1 Aftoc, II, 4-5. Hic agitur de Timotheo, Ephesino episcopo; cfr. Fouard, Saint Jean, 3e ed., Paris, 1905, p. 125.
2 Cavendum est proinde ab illis oratoribus et ascetis, qui exempla congerunt ex Veteii Testamento desumpta, ad probandum poenam mortis haud raro inflitftam fuisse venialiter peccantibus. Exempla allata referuntur ad fada publica, quae severe castigantur ob bonum publicum : immerito igitur ad alios casus extenduntur.
4 Hic animadvertere licet non omnia quidem venialia vitari posse juxta Tridentinum (sess. VI, cap. n), sed, juxta communem doc~trinam, vitari posse omnia venialia fttene detiberata. Hinc invalidum est votum de vitandis omnibus venialibus, non autem de vitandis omnibus deliberaiis venialibus.
5 S. T/iom., 1. 2X, q. 72; Billuart, diss. II; .S. Alfthons., n. 12-50; Lekmk., n. 240-256; Batt. P., n. 514-669; Noldin, n. 275-285.
28G DE PEGGATIS ET VITIIS.
cic difTerunt quando versantur circa objccla formalitcr divcrsa in esse moris; primaria enim moralitas desumitur cx objecto formaliter sumpto, ut dictum est supra, n. 114.
(b) Scotus vero eam repetit ex virtutibus diversis quibus pcccata opponuntur r; cum cnim peccatum sit privatio, suam speciem desumit a forma cui adversatur, seu a virtute.
(c) Secundum Vasquez^, peccata specifice differunt quatenus prceceptis moraliter diversis opponuntur; cum enim peccatum sit transgressio legis, seu praecepti, speciem suam obtinet ex praecepto quod violatur.
(B) Prailice vero tres istae normae simul componi possunt; verum est enim peccata specie diversa esse secundum diversa praecepta quae violantur; sed praecepta ipsa generatim diversa sunt quia diversas virtutes respiciunt; virtutes autem diversae non sunt nisi quia versantur circa objecta specifice distincla. Unde dici potest peccata/>m7///£ suam distinctionem specificam accipere a prceceptis, aut virtutibus quibus opponuntur, remote vero ab objetlis moralibus circa quae versantur.
(C) Notandum est pariter multos fideles, theologicarum distinctionum ignaros, de variis speciebus peccatorum judicium ferre secundum prudentum moralem aestimationem, hanc autem esse diversam secundum loca, tempora, moralem educationem, etc. Unde, in praxi, confessarii introspicere debent, in quantum possunt, subjeclivas paenitcntium dispositiones, et de malitia peccatorum judicare secundum cognitionem et advertentiam quae paenitentibus inerat, et quidem eo ipso tempore quo peccabant. Si qui igitur nonnisi in confuso apprehenderunt diversas malitias in suis actionibus contentas, et unum solummodo peccatum agnoverunt in actu qui, stricle loquendo, triplicem malitiam specifice distin<5tam habebat, non sunt molestandi ut distincle accusent quod obscure perceperant; peccaverunt enim secundum gradum cognitionis ipsis proprium : nil volitum quin praecognitum.
20 Reguls practicse. (A) Ut specifice diversa haberi debent peccata quae diversis opponuntur virtutibus; ita
infidelitas, dcsperatio, odium Det sunt peccata spccic clwersa, quia tribus opponuntur virtutibus theologicis; item superstitio, quae rcligioni adversatur, specifice distinguitur ab homicidio quod est contra justitiam. — Proindc, si unus idemque actus plures specie diversas virtutes laedit, plures specie diversas continet malitias; sic sacerdos adulterium cum consanguinea conjugata. perpetrans, quatuor peccata committit spccifice diversa : contra castitatem, ut patet; contra religionem quia ligatur castitatis voto; contra justitiam, jus violat mariti, et contra pietatem, quia cum consanguinea peccat.
(B) Specifice diversa sunt peccata eidem virtuti contrario modo opposita, v. g. desperatio et prcesumptio, quae eidem virtuti spei adversantur, sed modo contrario, prior videlicet per defieclum, posterior per excessum.
(C) Specie pariter diversa sunt peccata eidem virtuti opposita, sed modb moraliter diverso, seu diversis functionibus ejusdem virtutis; ita detra6lio, furtum, homicidium specie differunt, licet eidcm virtuti justitiae opponantur, quia modo moraliter diverso jura proximi violant, jus scilicet ad famam, jus ad bona externa, jus ad vitam : hsec enim jura, secundum moralem omnium aestimationem, omnino diversa sunt.
491- N. B. Quando unus idemque aCtus variis legibus prohibetur, unam tantum malitiam habet, si praecepta hujusmodi ex eodem motivo lata sunt : ita est furtum, quod lege naturali, divina, canonica et civili prohibetur, propter idem motivum. Si vero praecepto ex diverso motivo lata sunt, unus idemque actus plures malitias specifice diver.^is in se continet; sic qui frangit jejunium ad quod tenebatur tum ex voto, tum ex praecepto Ecclesiaa, duplex peccatum committit.
II. De distinctione numerica peccatorum.
Peccata specifice diversa eo ipso sunt numerice distincla. Sed quaestio est quandonam in eddem specie peccata sint numero distinrJta. Nihil hac de re ab Ecclesia definitum est; proindeque ex morali prudentilm cestimatione, attentis etiam psychologicis dispositionibus pamitentis, quaestio dirimenda est. Quae communius docentur ad duo principia revocari possunt; de tertio principio multum disputatur.
i° Principium i,u". Tot sunt peccata numerice distincla quot sunt aclus voluntatis . mali realiter distiucti. Dlcituv aclus voluntatis, qu\a peccatum cst primario in voluntate; realiter distincti, quia si actus mali simul coadunantur ad aliquid moraliter unum efficiendum, unum est tantum peccatum,ut infra declarabitur, n. 494. Si vero actus voluntatis mali sunt vere et realiter distincli, unusquisque eorum suam habet malitiam et est vere peccatum. Ita qui pluribus a£tibus a distinclis personis furatur, tot furta committit quot diversos aetus elicit; qui tribus aclibus hedit famam trium personarum, triplex detraclionis peccatum committit.
2° Principium 2um. Tot sunt peccata numerice distincla quot sunt adus moraliter interrupti. Ouoties enim aclus moraliter interrumpuntur, singuli sunt completi, ideoque peccatum constituunt.
Aclus autem interrumpuntur moraliter duplici modo : (a) per retraclationem, sive explicitam, sive etiam implicitam, videlicet quando voluntas deliberate cessat ab aclu sine proposito ad illum redeundi, aut convertitur ad aliquid cum eo incompossibile; (b) per meram cessationem etiam involuntariam ab aclu (v. g. per somnum, aut pcr aliam occupationem), ita diuturnam, ut, judicio prudentum, subsequens actus cum priore moraliter non coalescat.
Quo melius autem res intelligatur, principia variis generibus a6luum applicare juvat, videlicet actibus mere iutemis, internis exterius consummaudis, et externis.
Applicationes. (A) Aclus mere inlcmi, qui in ipsa voluntate consummantur, quales sunt aclus complacentiae aut dele6lationis morosae in pravis cogitationibus, toties multiplicantur quoties,-/^/ retraclationem aut diutumam cessationem, innovantur.
Ita qui voluntarie ccnsentit deleclationi malce ex prava cogitatione ortse, postea studio incumbit per longum tempus, deindeque ad malam deleclationem voluntarie redit, duo peccata committit; idem dic de eo qui inimicum videns, interius ei mala imprecatur, postea ludit per notabile tempus, iterumque de inimico cogitans. eidem dira imprecatur. Si vero quis per horam in deleclatione morosa perseveret, ex eodem passionisimpetu, quanquam perbreve tempus de alia re cogitat, unum tantum peccatum committit, quia brevis interruptio non impedit quominus aclus moraliter unus censeatur. Attamen qui per integrum diem easdem pravas imaginationes revolvit, eisque post notab.Uem interruptionem, de novo consentit, plura peccata committit, cum aclus peccaminosi per varias occupationes interrumpantur. Quo casu, difficile est numerum peccatorum accurate recensere; sed sufficit ut pcenitcns dicat se per unam aut alteram diem frequenter consensum praebuisse his occurrentibus imnginationibus : ex hoc enim prudens confessarius, ratione habita omnium circumstantiarum, dijudicare poterit quot circiter peccata commissa fuerint, ut exponimus in Tr. de Pamitetitid, n. 157.
- (B) Aclus interni eliciti cum intentione eos exterius consummandi, videlicet proposita seu desicieria aliquod malum faciendi, v. g. furandi, occidendi, toties multiplicantur quoties post revocationem, aut valde dinturnam cessatiouem, renovantur. Ad moralem interruptionem longius requiritur intervallum pro desideriis quam pro complacentiis in cogitationibus; nam desideria, eo ipso quod in aclum externum tendunt, virtualiter durare censentur usquedum opus externe perficiatur, nisi tamen mora valde diuturna ponatur inter propositum ejusque executionem.
Quodnam vero intervallum ut notabile habeatur, nonnisi ex judicio prudentum, pro diversitate acluum, determinari potest. Ita propositum legendi pravum librum qui prae manibus habetur, interrumpi censetur per intervallum plurium horarum aut saltem unius diei, dum propositum furandi aut vindiclam sumendi per plures dies aut hebdomadas persistere potest, si videlicet tempus opportunum exspecletur ad propositum exsequendum : tunc enim omnes aclus interni aiiquid moraliter unum efformant, quia referuntur ad eumdem a6tum exterius exsequendum. Secus autem dicendum, si, quando sese praebuit occasio, agens hac uti noluit, quia, per voluntariam cessationem ab iniquo proposito, prima volitio moraliter interrupta fuit.
4p6. (C) Aclus externi toties multiplicantur quoties itcrantur dummodo sint completi et ab' invicem indepen- dentes; non autcm multiplicantur si, tanquam aclus incom- pleti vel media, ordinantur ad unum aclum principalem com- plendum. Uncle hi actus moraliter non interrumpuntur per solam cessationem, quamvis diuturnam, sed solum per retrac- tationem explicitam aut implicitam.
(a) Plura igitur peccata facit qui decies sacrilege communicat, etsi intra breve tempus, — qui jejunium praescriptum per plures dies omitlit, — qui inimicum pluries successive percutit, absque intentione eum occidendi, — aut ab eodem divite mille nummos pluribus vicibus furatur, sine praevia intentione totam hanc summam furandi; hi enim sunt aclus completi et independentes.
(b) Unum vero peccatum patrat qui inimicum occidere volens, a<5tum vindic~he concipit, de mediis ad illum exsequendum cogitat, arma emit et parat, viam aTripit, pluries perversam voluntatem occidendi innovat, vulneribus inimicum afficit, eumque tandem occidit; — qui mille nummos ab eadem persona surripere volens, centenis vicibus hanc intentionem renovat, variisque intervallis modo plus, modo minus aufert, donec summam compleverit; omnes enim hi aclus in eumdem finem diriguntur et unum homicidium aut furtum constituunt. — Idem dicendum est de eo qui, ex eodem irai impctu, plures blasphemias evomit, aut pluribus contumeliis eamdem personam afficit, quia hi aclus eodem passionis moiu moraliter uniuntur.
- 30 Controversia de disiinclione peccatorum ex diversitate objec~lorum. Quando uno eodemque a£tu attinguntur obje<5ta numerice distincta, qurestio oritur utrum plura peccata committantur an unum tantum.
(A) Juxta S. Alphonsum (n. 45) multosque alios, tot sunt peccata quot sunt objecla distincla, etiamsi uno aclu apprehendantur. Ratio est quia malitia peccati desumitur ex objeclo formaliter sumpto, ideoque multiplicatur secundum diversa objecla vere distincla.
Plura igitur peccata committit qui sciens et volens uno iclu plures homines occidit, — uno a6tu pluribus malum imprecatur aut varias personas detreclat, — unico proposito praescript.um jejunium per plures dies vult omittere, — unica aclione a pluribus surripit, nisi bona ejusdem sint communitatis, etc.
- (B) Suarez, Lugo, Laymann, aliique' contendunt unicum aclum qui ad plura objecla distincla refertur, dummodo non sint specifice diversa, et per modum unius a mente apprehendantur, unum iantum peccatum constituere.
Ita qui unica explosione plures homines vulnerat et occidit, quos in confuso tantum apprehendit per mbdum unius multitudinis, unum peccatum committit; secus, si singulos distincle apprehendit ac vult occidere. Qui uno sermone familiae aut communitati detrahit, cujus membra per modum unius percipit, unum peccatum patrat; secus, si singula membra aut qurednm ex eis distincle Iredere velit. Qui uno a£tu decem homines odio habet, unum peccatum facit, quia sub confuso conceptu pluralitatis eos attingit. Qui uno desiderio tres mulieres concupiscit, semel peccat; si vero tres concupiscit sub diversa ratione, liberam, conjugatam, monialem, tria peccata specie distincla patrat.
1 Suarez, in 3 p. S. Thom., disp. XXII, se(ft. 5, n. 34; Lugo, Dc pjenitent., disp. XVI, n. 104 seq. ; Laymann, 1. I, tr. 3, c. 3, n. 2; Noldin. n. 284, 285.
Judicio nostro, dici potest in hoc casu utium esse peccatum, sed spccialcm prae se ferens malitiam, quDe in confessione declarari dcbet. Discrimen certo adcst, moraliter loquendo, inter occisionem unius et occisionem plurium; unde si quis, una explosione, scienter et volenter plures occidit et vulneravit,nonsufficitinconfcssionediccre : scmcl homicidium patravi; sed necesse est addere : uno iclu plures occidi et alios vulneravi; secus plane deciperetur confessor. Pariter si quis plurcs scandalizavit, id confiteri debet, nec satis est dicere : semel scandalum prsebui. Quando numerus nonnisi in confuso apprehensus est, in co?ifuso pariter accusari potest, etiamsi postea numerus corum qui vulncrati vel scandalizati fuerunt accurate cognosceretur.
III. De peccatis internis.
- Status qusestionis. Cum saepc difficultates oriantur circa pcccata mere intema, de his spcciatim dicere expedit. Tria vero sunt interna peccata : deleclatio morosa, desiderium et gaudium. (a) Delectatio morosa refertur ad opus malum per imaginationem exhibitum ut prcesens. Quando videlicct imaginatio aliquid mali dcpingit, v. g. furtum, homicidium, turpem aclum, et voluntas deliberatc in co dcleclatur, quin tamen concipiatur desiderium id exsequendi, habetur deleclatio mala; et hajc dicitur morosa, quia • voluntas in ea sistit, seu moratur, licct forsan unico instanti. Ad pcccatum cnim non requiritur ut diu perscveret complacentia, sed sufficit ut consensus voluntarie praebeatur; unde delcclatio morosa idem significat ac voluntaria.
(b) Desidcrium ad rem futuram spectat : quando quis sibi depingit delectationem malam \.futiiram) et deliberate vult ea frui, habctur pravum desiderium.
(c) Gaudium vero est complacentia libera de opere malo ut pnelerito, et habetur quando quis sibi represcntat a6tum malum praeteritum, simulque in eo deliberate sibi complacct. Huc ctiam spectat tristitia de bono peracto, vel de malo non pcraclo, ut si quis dicat : doleo quod tunc temporis, quando sc dabat occasio, inimicum non percussi.
De deleclationc ct gaudio cadcm sunt principia, cum hoc tamcn discrimine quod gaudium, utpotc de rc praeterita magis concretd, facilius induit malitiam circumstantiarum obje6li in imaginatione dcpicli.
i° De delectatione morosa et gaudio. (A) Dc- lcclatio vel gaudium potcst cssc dc ipsd rc cogitatd, vcl de cognitionc hujus rci; ita medicus, audiens aliqucm vulncratum fuisse, potest gaudere de ipso vulncrc inflicto, quia, v. g., vulneratus cst inimicus, vcl gaudcre cx eo quod sciat talcm fuisse vulneratum, ut ipsi succurrere valeat. Gaudcre de rc mala quatenus mala est, peccatum mcrito ccnsctur; gauclere de cognitionc hujus mali pcr se non pcccatum, imo bonum esse potest, si ex honcsto fine id fiat. Ita qui arti medicae studet, ea discere debct quse ad gencrationcm spectant; si de cognitionc acquisita intelleclualitcr delectetur, ut possit artem suam exercere, nullomodo pcccat; si vcro de his rebus deliberate cogitct ut veneream voluptatem inde percipiat, peccati reus est.
(B) Dcleflatio morosa, seu voluntaria, vel gaudium de rc mald est peccatum ejusdem spcciei et gravitatis ac opus malum pcr imaginationem reprcesentattim.
Etenim delectatio morosa vel gaudium suam moralitatem accipit ab objecto formaliter sumpto, sicut quilibet alius a6lus humanus (supra, n. 144). Si igitur res, de qua deliberate cogitatur, mala cst, delectatio exinde orta est peccatum; si dele<5tatio circa furtum versatur circa furtum leve, peccatum est veniale; mortale autem, si agitur de furto gravis momenti.
Notandum est pariter delectationem malam assumere malitiam objecti, quale in imaginatione//;^V//r/ ita delectatio defurto rei sacrce dupliccm malitiam induit, dummodo circumstantia rci sacrce ab agente apprehendatur. Si vero imaginatio idcoque voluntas has circumstantias non apprehendit, probabilitcr non contrahitur specialis malitia ex his circumstantiis orta; ita qui dele6tatur de furto rei sacra:, non quia sacra est, sed quia pretiosa, probabiliter solam incurrit malitiam furti, non autcm sacrilegii.
- (C) Illicitum est deleclari vel gaudcre de re mald propter effeclum bonum exinde secutum ; licitum est tamen per se loquendo, dcleclari de bono effeclu cx re mald secuio dummodo ipsa res mala sincere improbetur.
Ratio prioris est quia non licet approbare malum, etiam propter finem bonum, ut cxposuimus, n. 151. Unde merito ab Innocentio XI damnatae sunt propositiones I3a ct 15'1 quae dire6te spcctant aAgaudium de malo praeterito, ct indirec"te ad deleclationem dc praesenti : " Si cum debita modcratione facias, potes absque peccato mortali dc vita alicujus tristari, et de illius morte naturali gaudere... non quidem ex displicentia personae, sed ob aliquod temporale emolumentum. — Licitum est filio gaudere de parricidio parcntis a se in cbrietate perpetrato, propter ingentes divitias inde ex hexeditate consecutas * ".
Ratio posterioris est quia delc6tatio non fertur in objectum malum, quod improbatur, sed in cffectum bonum. — Dicitur tamen per se loquendo, quia in praxi qui voluntarie dele£latur de effeclu bono, haud raro exponitur periculo consentiendi in ipsum objeclum malum; hinc istud sincere improbare non negligat.
- (D) Dele6lari vel gaudere non de opere malo, sed de modo ingenioso quo pcrficitur, aut de modo lepido quo narratur, per se culpd vacat, etsi haud raro sit periculosum. Voluntas enim in hoc casu fertur in aliquid bonum aut indifferens, non autem in objeclum malum; sed, cum facilis sit transitus de modo ad rem, praesertim in materia castitatis, talis dele6latio periculo non vacat.
Ita deleclari de modo artificioso quo quis furtum perficit, de modo ridiculo quo mulieres inter se rixantur, de picturis maxima. arte factis, licet immodestis, de lepida narratione rerum minus pudicarum, per sewow est peccatum, sed facile ad peccatum ducit.
- 2° De desideriis pravis. Desiderium dicitur efficax, seu propositum, quando quis absolute intendit rem malam exscqui; inefficax vero, si conditionate tantum, v. g. si possem, si liceret.
(A) Desiderium absolutum rei vel aclionis malce est peccatum ejusdem speciei et malitice ac externus aclus in quem feriur. Etenim malitia actiis, ejusque gravitas et species desumitur ex objeclx» in quod tendit. Unde Christus dixit 2 : " Qui viderit mulierem ad concupiscendam eam, jam maechatus est eam in corde suo ". — Desiderium igitur omnes malitias includit quae in ipso objc6lo reperiun-
tur, clummodo implicitc saltem apprehendantur; facilius autem apprehcnduntur in casu desiderii quam in casu sitnplicis deleclationis ; qui enim exoptat aliquam rem.generatim in eam fertur qualis cst, — dum qui delectatur de rc cogitata, haud raro abstrahit a quibusdam ejus dotibus.
- (B) Desidcrium conditionatum per sc peccaium non est, si conditio vere malitiam aufert; secus, peccatum cst.
Ad quod intelligendum, distinguendum est intcr ea quae extrinsece et ea quae intrinsece mala sunt.
(a) In iis quae sunt extrinsece maia, conditio apposita " si iiceret" tollit peccatum, quia tollit malitiam objecli; v. g. hodie carnes comederem, si non prohibereturab Ecclesia; nuberem, si voto castitatis non essem ligatus. — Soepe tamen hujusmodi desideria non solum otiosa, sed periadosa sunt, quia facilis est transitus de desiderio conditionato ad absolutum.
(b) In omnibus intri?isece et absolute malis, conditio apposita non tollit peccatum, quia ab his aclibus malitia sejungi nequit; peccant igitur qui dicunt : vellem blaspJiemare, furari, turpiter agere, pejerare, si liceret.
(c) A fortiori non excusat a peccato conditio qure ad liceitatem non speclat, v. g. furtum committerem, si clarn fieri posset, blasphemarem si infernus non esset.
- Notandum est tamen aliquando desiderium inefficax rei malae non esse peccatum, aut saltem non esse grave, quia non est deliberatum, sed solum manifestatio naturalis cujusdam propensionis, qua. sensitivus appetitus in malum fertur, quin voluntas eidem consensum, saltem plenum, prsebeat. Ita nonnulli ad vindictam, iram aut voluptatem proni, dicunt se libenter his vitiis indulgere velle, nisi esset infernus; sed, quia credunt infernum esse, ista clesideria compescunt. — Q.uidquid sit, cogitationes et desideria, etiam conditionata, de rebus malis, quamprimum atque strenue expellere necesse est, ne forte voluntas his vanis ac periculosis phantasmatibus illecla, mox consensum prasbeat.
CONCLUSIO HUJUS ARTICULI :
DE PECCATO MATERIALI J.
- Peccatum materiale est transgressio legis involuntaria, ideoque agenti non imputabilis ad cidpam.
i° Jamvero multa committi hujusmodi peccata, inferre licct ex diclis sive in hoc Trac~latu sive in praeviis Trac5lati-
1 Cfr. Vieux Moraliste, ap.'Ami du Clerge, t. XXI (1899) 1105-1109; 1169-1175; t. XXII (1900)49-55; 111-117.
bus. Insupcr non pauca peccata quae objeclive gravia sunt, fiunt venialia propter psychologicas agentium dispositiones.
Praecipuae causee, tollentes aut minuentes objeclivam malitiam peccati, sunt (A) ex parte intelleclus : (a) ignorantia legis, ejusve vis obligandi, aut saltem gravitatis pnecepti : tot sunt cnim leges quai a fidelibus penitus ignorantur, vel quarum vis, aut amplitudo vel gravitasplus minusve mentem eorum fugit, in iis praesertim locis ubi multi nonnisi raro sacras conciones audiunt, vel ubi sacri oratores nonnisi modo vago et confuso, absque logica connexione, christianam ethicam exponunt ! (b) Defeclus advertentice seu deliberationis : quam multi parum cogitant, antequam agant, ideoque non prasvident mala ex ipsorum actionibus secutura? Alii mente distracli, terrenisque rebus toti inhserentes, parum advertunt ad gravem malitiam certorum acluum, aut facile omittunt officia per se gravia, v. g. auditionem missse quibusdam festis diebus, vel jejunium, etc. (supra, n. 89-98).
(B) Ex parte voluntatis : (a) vehementes passionum impetus, et propensiones quibus vix resisti potest, habitus vitiosi sive innati sive acquisiti, status quidam pathologici, qui vires voluntatis multum extenuant (supra, n. 99-135); (b) causae externae, violentia, metus injuste incussus (supra, n. 105 et 112), mundi illecebrae (441). aliaque hujusmodi.
- 20 Quibus positis, ad judicandum de numero, spccifica. malitia et gravitate peccatorum quae in sacro tribunali accusantur, confessarius non solum prae mente habere debet regulas superius traditas (n. 472-498), sed etiam a.d psychologicas cujuslibet pcenitentis dispositiones scdulo attenderc. Has autem melius cognoscet, si paenitentes b e nigne excipidit, ctiarn et prsesertim eos qui multis gravibusque peccatis sunt onerati; si verbis caritate et misericordia plenis eos alloquatur et interroget.
(A) Quoad prceterita, facile admittet omnes causas quae sive a toto sive a tanto peccatores excusant. Scinejudex est pro tribunali sedens, ideoque aequum ferre judicium debet, in quantum sinit humana infirmitas; sed, si res dubia sit, in benigniorem partem propendere juvat, cum psenitentes a peccato efficacius deterreantur benignitatis quam severitatis excessu.
- (B) Quoadfutura vero : (a) confessarius non negligat eos instruere qui per ignorantiam peccaverunt, non praetermittendo tamen prudonticz regulas. Peccatum snim materiale, etiamsi non imputetur ad culpam, vera est deordinatio,
29G DK pr.CCATIS ET VITIIS.
ut supra monuimus, n. 356, saepe scandalum prnebet, bonis moribus societatis nocet, et aliquando periculum formaliter peccandiinducit. Quare confessarius istudextirpare, in quantum fieri potest, conabitur, paulatim et prudentcr instruendo paenitentes; quod quidem pracstare dcbct, etiamsi praevideat eos quaedam peccata formalia exinde commissuros, dummodo serio exspe6lari possit eorum futura cmendatio. Non expedit tamen omnia officia ipsis ignota simul exponere, sed solum successive, prout se dabit opportunitas, et attentis etiam eorum viribus ac dispositionibus. — In privatis colloquiis, necnon in publicis concionibus, sed pnxsertim in sacro tribunali possunt pariter ac debent instrui.
(b) Si qui vero, ob voluntatis infirmitatem, gravesque tentationes, paulatim conscientiam laxam sibi efformaverint, doceantur quomodo fortes in Domino effici valeant, ca exponendo quae tradidimus de voluntatis et conscientiae educatione, nn. 136, 422, necnon de remediis conscientiae laxse, n. 358. His aliisque similibus mediis praecavebuntur multa peccata materialia, atque bonum paenitentium totiusque societatis christianae promovebitur.
Art. II. De vitiis seu peccatis capitalibus1.
I. Notio et partitio vitiorum capitalium.
- i° Saepe ad peccata inclinantur homines per habitus vitiosos, sive innatos sive acquisitos. (a) Adsunt siquidem in homine propensiones ad malum, quse dimanant ex ejus naturd : cum enim componatur ex anima. et corpore, tendit non solum ad bonum spirituale, sed etiam ad bonum sensibile, aliquando contra ordinem rationis, saltem in statu praesenti naturae lapsse, ut dictum est de Deo Creante,n. 171 et 198. Praeterea, etiarn quando bonum spirituale proscquitur, haud raro inordinate propriam excellentiam appetit, contra divinam voluntatem, quia naturaliter ejus ratio vult
1 S. Tkom.y 1. 2^, q. 84, a. 2-3; Quasst. disp. , de Malo, q. 8-15; Natalis Alexa?ider, De peccatis {Mig?ie, Theol. Curs., XI, 707-1168); Pruner^ Theol. Mor., trad. Belet, Paris, 1880, t. I, p. 336-352; Ball.P. n. 697-744; Alibert, Physiologie des Passions, 2e cd., Paris, 1827; Noidi?i, n. 301-312; Descuret, La Medecine des Passions, Paris, 1860; Paulhan, Les Caraclcres, Paris, Alcan, 1902.
autonoma esse. — Aliquando etiam istae propensiones hcsreditate firmantur et augentur, supra, n. 1 16-1 19. (b) Eaedem educativuc et repetitis aclibus multum crescunt, ut dicluin est supra, n. 10S et 123.
Jamvero illae propcnsiones ad peccatum nos sollicitant, ideoque sunt veluti fontes ct capita, ex quibus multa oriuntur peccata; hinc vocantur capitalia peccata, non quidem eo sensu quod aclus ex iis procecientes sunt semper gravitcr peccaminosi, sed quia hujusmodi propensiones sunt quasi capita multorum delictorum. Melius tamen dicerentur vitia capitalia, quia plerumque non considerantur ut arjlus peccaminosi, sed ut inclinationes ad peccandum.
- 20 Septcm communiter recensentur peccata seu vitia capitalia, post S. Gregorium et 5. Thomam.
(A) Prior, vitia describens, tradit eorum radicem esse superbiam, ex qua septem proferuntur principalia, quoe et ipsa in multa alia dividuntur1 : —
"Radix quippe cun6ti mali superbia est, de qua, Scriptura. attestante, dicitur : initium omnis peccati est superbia2. Primae autem ejus soboles, sepiem nimirum principalia viiia, de hac virulenta radice proferuntur, scilicet iuanis g/oria, invidia, ira, tristitia, avariiia, ventris ingluties, luxuria. " — Singula autem vitia suum habent exercitum : " Nam de inani gloria inobedientia, jaclantia, hypocrisis, contentiones, pertinacise, discordioe, et novitatum przesumptiones oriuntur. De invidid odium, susurratio, detraclio, exsultatio in adversis proximi, affliclio autem in prosperis nascitur. " Et ita cuique vitio capitali assignat qusedam vitia minus principalia. — I^ostea vero eorum genesim et inter se connexionem ita describit : " Prima namque superbiae soboles inanis est gloria, quse dum oppressam mentem corruperit, mox invidiam gignit, quia nimirum dum vani nominis potentiam appetit, ne quis hanc alius adipisci valeat tabescit. Invidia quoque iram generat, quia quanto interno livoris vulnere animus sauciatur, tanto etiam mansuetudo tranquillitatis amittitur; et quia quasi dolens membrum tangitur, idcirco oppositse actionis manus velut gravius pressa sentitur. Ex ira. quoque tristitia oritur, quia turbata mens quo se inordinate concutit, eo addicendo confundit... Tristitia quoque ad avariiiam derivatur, quia dum confusum cor bonum laetitiae in semetipso intus amiserit, unde consolari debeat foris quaerit; et tanto magis exteriora bona adipisci desiderat, quanto gaudium non habet ad quod
1 S. Greg., Moral. lib. XXXI, c. 45, P. L., LXXVI, 620-622. • Eccti., X, 1 5 intrinsecus recurrat. Post haec vero duo carnalia vitia, id est vcntris inghtties ct luxuria supersunt. "
- (B) S. Thomas theoriam S. Gregorii expolivit*. Capitaiia vocat ea peccata quae sunt non solum principia aliorum, scd etiam direcliva ct quodammodo ducliva eorum. Convenienter autcm septem numcrantur vitia capitalia. Voluntas cnim inordinate prosequitur bonum aut refugit malum. (a) Quatcnus inordinate appetit bonum animcc, videlicct excellentiam laudis vel honoris, dicitur inanis gloria-; inordinate proscquendo bonum corporis, vocatur gula aut luxuria; quserendo bona extcrna, contra ordincm rationis, avaritia nominatur. (b) Inordinate etiam refugit quaedam mala : (jiiandoque tristatur de bono alieno, in quantum cst impeditivum propriae excellentia?, ct haec cst invidia; si dc codem tristatur cum violento appetitu vindiclce, exardescit ira; quando refugit laborem, bono spirituali ndjunctum, exoritur acedia, scu pigritia3.
Haec autem vitia capitalia proxime e triplici concupiscentia origi- nem sumunt, et reviote ex inordinato suiipsius aniorc. Unde a qui- busdam dicitur unum esse vitiorum firincipium. videlicet inordina-
^r^-tum sui amorem, — triplex fynien tum. scuicet concupiscentiam car-
£♦*<../ nis, concupiscentiam oculorum et superbiam vitae, — septiformt
t^w.rf -ty^ caput, septem namque vitia capitalia.
V
- Haec divisio non est quidcm adcequata, ncc membris opposita, sed prcecipuas tamcn pravas propensioncs ampleclitur, ad quas ceterae facile reducuntur. Eam proinde sequemur, agentes primum de superbid, nccnon dc invidid ct ira, quae magis dirccte e supcrbia dimanant; postea dcgula et ebrietate, quae bona sensibilia corporis prosequuntur; dein de avaritid, quae bona externa appetit; tandem de pigriiia, quae laboris difficultatem horrescit. De luxurid in speciali Tr. de Castitate scrmo erit.
2 S. Doclor inanem gloriam rccenset inter peccata capitalia; sufxrbiam vero declarat esse initium omnis peccati, ideoque fontem peccatorum capitalium, dum avaritia est radix omnium malorum ex parte exsecutionis (q. 84, a. 2).
3 De aliis partitionibus peccatorum capitalium, quas exposuerunt Cassianus et S. Joannes Climacus^ vide Mangenot, Dicl. de Theol., t. 1 1, p. 1689- 1690.
II. De superbia1.
- i°Superbia describitur. Superbia est inordinatus, *^ proprice excellenticc appetitus. Seipsum diligere, de seipso '' bonam existimationem habcre sccundum justitiam et veritatem, ideoque propriam excellentiam appctcre modo rationi consentaneo, non est quidem peccatum.
Sed quadruplici proescrtim modo hanc excellentiam inor- -iinate quaerimus : (a) cum quis a semetipso habere existimat quod a Deo habet, aut saltem ita agit quasi id existimaret; jamvero, teste Apostolo, quidquid in ordine naturali aut supernaturali nobis incst, a Deo proccdit, Deoque primario tribui debet2 : " Quid autem habes quod non accepisti? si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis? " (b) Quando quis putat se haec bona acccpisse a Deo, sed ex propriis meritis tantnni ; quod quidem pariter falsum est; nam multa accipimus quae nullomodo meremur, et ipsa merita, quamvis vere nostra, Deo magisquam nobis tribuenda sunt, cum esse, facultates, merendi facultatem, et divinum auxilium, ad merendum necessarium, nonnisi a Domino habeamus. Quare de donis supernaturalibiLS scribebat Pauius* : " Gratid enim estis salvati per fidem; ct hoc non ex vobis : Dei enini donum est; non ex operibus, ut ne quis glorictur. Ipsius cnini sunius faclura, creati in Christo Jesu, in operibus bonis quse praeparavit Deus, ut in illis ambulemus. " Idem dici potest de bonis naturalibus, quae merita nostra multum excedunt. (c) Cum quisjaclat se habere quod non habet, aut saltem niajus bonum quam habet; haud raro enim nostras dotes, ex inordinato vanae glorise desiderio aut pro-
1 S. Thom.y 2. 2^, q. 162 et 132; de Malo, q. 8-9: Nat. Atexa?idc>r, op cit., 728-818; Bossuet, Tr. de la Concupiscence, c. 10-23; *d., Sermon sur 1'Ambition; Bonrdaloue, Careme, Serm. pour le mercredi de la 2e sem.; Atibert, op. cit., t. I, p. 23-57; Descuret, op. cit., t. II, p. 191-240; Paulhan, Les Caracleres, p. 167, aliique allegati n. 120; necnon Formatio?i d V Humilite, Paris, 1902. p. 33-55; Thomas, L'Education des sentiments, Paris, Alcan, 1904, p. 1 13-124, p. 1 13-123 et 133-M8.
2 / Cor. , I V, 7. — Si superbus vere crederet hasc omnia a seipso habere. hoereticus esset; plerumque tamen id non putat, sed ita praclice se habet quasi ha?c dona non essent a Deo.
prifi deceptione, extra modum amplificamus. Quod quidem reprobat Joanues l : " Quia dicis quod dives sum, ct locuplctatus ct nullius cgco; ct ncscis quia tu cs miscr, ct miscrabilis, ct pauper, ct caecus, ct nudus. " (d) Quando quis, propriae cxcellentiae conscius, alios cxinde contemnit, et vult singu/ariter videri et cestimari; ita pharisaeus, gratias agens Dco quod non erat peccator, sicut ccteri homines, publicanum despiciebat; sed Christus hanc agendi rationcm sic rcdarguit2 : " Omnis qui se cxaltat, humiliabitur, et qui sc humiliat, exaltabitur. "
- 20 Filiae superbiae recensentur. Superbia, modo gener a/i, matcr ovamwm vitiorum dicitur; quodquidcm verum est, si sumatur sensu lato, quatenus est sui ipsius aiuor; si vero sensu striclo superius exposito intelligatur, quaedam vitia magis immediate ex ea proccdunt, cjusque filise sensu speciali vocantur, videlicet ambitio, prcesumptio, vana gloria.
(A) Ambitio, quse est inordinatus appetitus Ziouoris indebiti, vel debito majoris, — aut honoris debiti, sed niodo mediisve indebitis. — Quo vitio laborabant scribce et pharisoei, de quibus Christus dicebat3 : " Amant autem primos recubitus in ccenis, et primas catbedras in synagogis, et salutationes in foro, et vocari ab hominibus rabbi". Huic tentationi obnoxius esse voluit Dominus, dum diabolus eum tulit in montem excelsum, ostenditque ei omnia regna mundi, et gloriam eorum, dicens : " H?ec omnia tibi dabo, si cadens adoraveris me4". — Nec desunt hodie qui diabolo et mundo serviunt, ut honores dignitalesque assequi valeant; in ipso ordine sacerdotali, sunt nonnulli, teste S. Gregorio5, qui "videri doclores appetunt, transcendere ceteros concupiscunt, atque, attestante Veritate, primas salutationes in foro, primos in ccenis recubitus, piimasin conventibus cathedras quaerunt. " Quos sane Magister his verbis redarguit6 : "Scitis quia principes gentium dominantur eorum, et qui majores sunt potestatem exercent ineos; non ita erit inter vos : sed quicumque voluerit inter vos major fieri, sit vester minister; et qui voluerit inter vos primus esse, erit vester scrvus; sicut Filius hominis non venit ministrari, sed ministrare, et dare animam suam redemptionem pro multis. "
(B) Praisumplio, qure opera aggreditur vires excedentia. Ita non pauci dignitates et munera appetunt, ad qure cxercenda imperiti
1 Apoc, III, 17. — 2 Luc, XVIII, 14. \itt., XXIII, 6-7. — 4 Matt. IV, 9. s S. Gicg:, Pastoral., p. I, c 1, P. L., LXXVII, 14. 6 Afa/t., XX,>4-28.
COL
CE VITIIS. 301 sunt, magno cum proprio aliorumque detrimento; alii, de propriis yiribus nimium praesumentes, imprudenter sese in pericula projiciunt, ibique frequenter peccant.
- (C) Vana gloria, quae est inordinaius appetitus manifestandi propriam exccllcntiam, et capta^idi custimationem laudesque Jwminum r. Multi sunt enim qui de ^estimationc proximi magis curant quam de ipsa virtutum praxi : placere volunt, ideoque dotes veras aut commentitias, corporis aut animi, naturales aut supernaturales, vana cum ostentatione aliis exhibent.
Sunt qui de generis nobilitate aut magnatum favore gloriantur; alii quod splendide vestiuntur, aut nobili equo insident; at quis non videt quanta haec sit fatuitas : si quae enim hac in re sit gloria, proavis, magnatibus, sartori aut equo tribuenda est. " Alii, ait S. Franciscus Satesius2, ob unciam unam scientiae honorari et coli ab omnibus volunt, tanquam si omnes eos ceu oraculum consulere, semper ab iis discere, et ipsos ceu magistroshabere deberent : hinc non immerito pcedagogi vocantur. Alii se jaclant ac venditant, dum suam considerant pulchritudinem, putantque seabomnibuspropter eam coli et amari. Omnia haec valde sunt vana, stolida, impertinentia; et quae a rebus adeo inanibus mutuatur gloria, vana, stulia et frivola appellatur. " Illos vero qui de bonis operibus laudari volunt sic reprehendit Christus :3 " Attendite nejustitiam vestram faciatis coram kominibus, ut videamini ab eis; alioquin mercedem non habebitis apud Patrem vestrum, qui in ccelis est.'"
Inter filias inanis gloriae, quae septem recensentur 4, tres eminent : (a) jaclantia, qua propria excellentia vei-bis inordinate manifestatur; (b) ostentaiio, qua per facla aliave externa signa, aestimatio hominum quaeritur; (c) hypocrisis, quae, per simulatas virtutes aut dotes, gloriam appetit.
- 30 Superbis malitia. Quae malitia speclari potest in se et in suis conseclariis. (A) De gravitate hujus peccati in se speclati. (a) Quando superbia completa est, videlicet quando quis ita aliis excellere appetit ut neque Deo neque Iegitimis superioribus subesse velit, peccatum est mortale ex genere suo, et quidem gravissimum : tunc enim a Deo
1 Superbia proinde ab inani glorid distinguitur in eo quod haec famam seu aliorum astimationem quaerit, dum superbia in firofirid excellentia complacet. Hasc duo tamen saepe unita in eodem hoinine inveniuntur : in quibusdam tamen praevalet superbia, in aliis vanitas. Cfr. Thomas, L'Education des sentiments, Paris, Alcan, 1904, ch. 14.
302 DE PEGCATIS ET VITIIS.
scse avertit, non proptcr ignorantiam aut infirmitatem, vcl proptcr dcsiderium cujuscumque altcrius boni, sed quia non vult Deo et ejus supremo dominio subjici r. — Hoc tamen superbiae genus raro admodum occurrit.
(b) Supcrbia incompleta, qua. quis, salva subjectione Deo et superioribus debita, se pluris facit ac vult ab aliis pluris aestimari quam par est, per ^peccatum veniale non exccdit, quia gravem deordinationcm non importat. Per accidens autem*grave peccatum fieri potest, si gravem injuriam proximo infert, vel ad alia peccata gravia inducit, v. g. si ex la:sa superbia gravis excitatur ira, aut vindiclae appetitus.
- (B) De pravis conseclariis superbia>. (a) Notant Patres superbiam fuisse initium omnis peccati, per eam angelos fuisse e ccelo projeclos, et homines e paradiso eliminatos; addunt nullum esse malum quod conferri possit cum superbia, propter effeclus pravos quos producit : " Hominem efficit daemonem contumeliosum, blasphemum, perjurum, facit ut appetantur caedes. Superbus semper vivit in doloribus et molestis, semper irascitur, semper est tristis 2". Siquidem, teste Gregorio, 3 radix est omnium vitiorum : " Alia vitia eas solummodo virtutes impetunt quibus ipsa destruuntur...superbia autem, quam vitiorum radicem diximus, nequaquam unius virtutis exstinclione contenta, contra cuncta animae membra se erigit, et quasi generalis ac pestifer morbus corpus omne corrumpit, ut quidquid illa invadeute agitur, etiamsi esse virtus ostenditur, non per hoc Deo, sed soli vanae gloriae serviatur. "
(b) Animadvertunt insuper superbiam esse maximum malum ex eo quod, teste Scriptura, Deus superbis resistit4 : " Scriptura ait : Superbis Deus resistit, humilibus autem dat gratiam. Vide, frater, quale malum sit, quod adversarium habet Deum. Ob quod in Evangelio et pharisaeus arrogans spernitur, et humilis publicanus auditur." Revera Deus, qui tam profuse sua bona nobis largitus est, gloriam suam alteri dare non vult s, ideoque superbis resistit qui sibi retinent gloriam quae soli Deo competit; eos privatione gratiae aliisque pcenis affligit : " Dies Domini super omnem superbum, etexcelsum, etsuperomnem arrogantem : et humiliabitur6".
- 40 Remedia contra superbiam. Cum inter homines, etiam simplices et rusticos, multi sint qui superbiae
4 S. Hiero?iymus,vp. 12 ad Anton., n. 26, P. L., XXII, 346. s Isa.y XLH, 8. —6Isa., II, 12.
indulgeant T, pauca de mediis cam evcllcndi, dicere juvat. (A) Ad coercendos superbiae motus, multum sane prodest suiipsius iniima et sincera cognitio; qui enim praeterita peccata recogitat, propriasque infirmitates aut morales defectus attente considerat, simulque agnoscit dotes, quibus prrcfulget; a Deo essc2, — super alios sese extollere rationabiliter non potest Quod quidem eo efficacius est quo simul bcnignius aliorum virtutes dotesque consideramus, eorum vitia caritatis vclo tegentes. Cum enim proni simus ad proprias virtutcs amplificandas vitiaque dissimulanda, nccesse est ut, sepositis hujusmodi praejudiciis, ad ea qua^ alii re<5le agunt vel dicunt attendamus : tunc alios nobis meliores esse ssepe deprehendemus.
- (B) Sedulo pariter consideranda est vanitas eorum quibus gloriari solemus. Qua de re audiatur Chrysostomus 3 : " Robustus esac superbis? Inde potius deprimi debueras... Etenim et leo te audacior cst, et sus robustior... et latrones et sepulcrorum effossores et gladiatores et famuli tui, fortasse vero et qui inter ipsos hebetiores sunt, te robore et viribus superant... At pulcher es et formosus? Cornicum haec gloriatio est; non es pavone pulchrior... At divitiis abundas? Unde? Quibus rebus abundas? Auro, argento, lapillis pretiosis ? Haec et latronum gloriatio est." Et ita percurrit varia bona de quibus jaclant homines, ostenditque quam insulsum sit his gloriari. Praeterea, homo mortalis ts.\ et in sepulchro quis discemit servum a domino, pauperem a divite, vindtum a rege, pulchrum a deformi ?
Qui igitur humanae glorise sunt cupidi, altius mentem erigant, aeternamque ambiant gloriam. Qui propriam excellentiam quaerunt, non in caducis dotibus, sed in virtute, quae perennis est et vere excellit, eam prosequantur, secundum ea quae sapienter sci ibebat Apostolus4 : " Qui autem gloriatur, in Domino glorietur... Libenter igitur gloriabor iri infirmitatibus meis, ut inhabitet in me virtus Christi".
- (C) Praesertim vero contemplare juvat humilitatem Christi, qui, " cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo; sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens,
2 " Absit tamen ut christianus homo in se ipso confidat, vel glorietur, et non in Domino; cujus tanta est erga omnes homines bonitas, ut eorum velit esse merita, quae sunt ipsius dona". {Trident., sess. VI, c. 16.)
- S. Chrysost., in ep. ad Philip., c. 2, hom. 7, n. $, P. G., LXII, 23^. 4 I/Cor.^X, 17; XII, 9.
304 DE PEGCATIS ET VITIIS.
in similitudinem hominum faclus, ct hahitu inventus ut homo; humiliavit semetipsum, faclus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis ' ". Et sane. infans cum esset, in praesepi jacuit; in domo fuit fabri et matris paupcris, utrique subditus2. Initio vitae publicae, a Joanne baptismum pacnitentiae accipit, a diabolo tentatur, insurgentibus in se non resistit, neque potestatem divinam, qua praeditus crat, adversus inimicos exercebat. In passione, injustis aggressoribus quasi potentioribus se tradebat, sistebaturpontificibus injuste ipsum accusantibus, ad praesidem ducebatur, et, cum potuisset falsos testes redarguere, silentio ferebat calumnias; conspuebatur a servis, flagellabatur, spinea corona ignominiose coronabatur, morti turpissimae tradebatur injuste. Merito igitur ad humilitatem nos allicit : " Discite a me quia mitis sum et humilis corde3"; merito ,5. Hieronymus addit 4 : "Nihil habeas humilitate praestantius, nihilque amabilius. Haec est enim praecipua conservatrix, et quasi custos quaedam virtutum omnium; nihilque est quod nos ita et hominibus gratos et Deo faciat, quam si vitce merito magni, humilitate infimi sumus."
III. De invidia 5.
522, i° Invidiae notio. Invidia, quse dicitur etiam iivor, zelus, zelotypia, ex superbia oritur : cum enim quis inordinate propriam excellentiam appetit, facile de bono alterius tristatur quatenus concipitur ut proprise excellentiae diminutivum, ac consequenter ut malum nostrum. Invidia siquidem est tristitia de bono alterius in quantuni concipimus nostram excellentiam exinde minui.
Proinde si quis dolet de bono alterius, quia hunc hujusmodi bono indignum putat, non est invidia, sed indignatio. — Fariter si tristamur de alterius elevatione, quia aliquod
1 Phit.y II, 6-8. Quo argumento utitur Apostolus ad urgendam humilitatis necessitatem : " Cum metu et tremore vestram salutem operamini. " (II, 12.)
2 De quo exclamat Bossuct, Elevat. sur les Mysteres, 2oe Sem., 8 : "O Dieu, je suis saisi encore un coup. Orgueil, viens crever a ce spe<ftacle : Jesus, fils d'un charpentier, charpentier lui-meme, connu par cet exercice, sans qu'on parle d'aucun autre emploi, ni d'aucune autre aclion ! " — Cfr. 24° Sem., 1, ubi agit de humilitate J. Baptistae.
s S. Cjprianus, De zelo et 'livore, P. L., IV, 637-652 ; S. Gregorius, Moral., lib. V, c. 46 (alias 31), P. L., LXXV, 727-730; S. Thom., 2. 2*, q. 36, et De Malo, q. 10; Nutal. Alexandcr, op. cit., 1027-ioci; Alibert. :;p. cit., t. I, p. 331-340; Dcscuret, t. II, p. 241-274.
malum exinde nobis imminet, non invidiae, sed timoris effectus est — Dolerede bono proximi, quia hoc caremus volumusque honestis mediis idcm aut aliquid simile assequi, non est invidia, sed cemulatio : cavendum est tamcn ne proximum velis co spoliare.
Plerumque invidia inter ccquates aut fere ccquales reperiri solet : quando enini agitur de iis qui multum excellunt, minus timendum est ne eorum gloria nostram excellentiam minuat. — Haud raro etiam in viris perfeclis hujus vitii semen atque primos motus invenire est. Oritur plerumque ex illis bonis quae honorifica censentur, qualia sunt dignitates, magistratus, titulorum insignia, divitiae, pulchntudo, ornatus, celebritas nominis, eloquentia, eruditio, amiciti?e, pietas, virtutes, etc.
- 20 Invidiae filise. Quinque numerantur, videlicet stisurratio, detraclio, exultatio in adversis proximi, ajffliclio in prosperis} odium.
Cum enim invidus de bono proximi doleat, mox cupit ut hic eodem privetur. Hinc illud minuere conatur vel penitus destruere, puta, male de proximo loquendo, sive occulte per susurratio?ie??i, sive magis aperte per detraclionem; si finem intentum assequitur, exsidtat in adversis alterius, secus in ejus prosperis affligitur; porro haec omnia, quando diu perdurant, odium generant ".
- 30 Malitia invidise. (A) Invidia proprie dicla est peccatum ex genere suo mortale, quia directe opponitur caritati quse per se sub gravi obligat; est enim de ratione amicitise ut proximo velimus bona, sicut et nobis ipsis; porro invidus e contra vult proximo malum, cum tristetur de bono quod hic possidet.
Sed, ut invidia sit peccatum grave, duo requiruntur : (a) ut bonum proximi, ad quod refertur, sit, omnibus sedulo perpensis, gravis momenti; unde quo majus est hujusmodi bonum, eo gravius est peccatum. Hinc .S. Thomas ait 2 : "Est tamen invidia quae inter gravissima peccata computatur, scilicet invidentia fraternse gratise, secundum quod aliquis dolet de ipso augmento grati?e Dei. " Cui affinis cst invidia eorum qui tristantur de bono spirituali ab aliis prsedicatoribus, confessariis, parochis peracto. (b) Ut invidus
1 De susurratio?ie et detraclio?ie fusius agitur in Tr. de Virtutc Juslitiai, n. 374-396; de aliis dicitur ubi de Caritate 8 S. T/io?n., 2. 2ae, q. 36, a. 4, ad 2.
30G DE PEGGATIS ET VITIIS.
deliberate et serio velit proximum hoc bono carere; ex ho< capite, multi invidiae motus veniale non excedunt, quia sunt impcrfecte delibcrati, aut plenum voluntatis conscnsum non obtinent.
525« (B) Invidia est etiam grave peccatuiu, quoties nos iuducit ad grave daiunum proxhuo inferoidum ; malitiaenim alicujus a6tus non solum ex ejus natura, sed etiam ex effectibus dimetienda est.
Jainvero, teste S. Cypriano1, multa sunt mala ex hoc vitio orta : " Radix est malorum onmium, fons cladium, seminarium deliclorum, materia culparum. Inde odium surgit, animositas inde procedit. Avaritiam zelus inflammat, dum quis suo non potest 1 contentus, videns alterum ditiorem. Ambitionem zelus excitat, dum cernit quis alium in honoribus altiorem. Zelo excrecante sensus nostros, atque in ditionem suam mentis arcana redigente, Deitimor spernitur, magisterium Christi negligitur, judicii dies non providetur ... Hinc dominicce pacis vinculum rumpitur, hinc caritas fraterna violatur, hinc adulteratur veritas, unitas scindiiur, ad hrereses atque ad schismata prosilitur, dum obtreclatur sacerdotibus, dum episcopis invidetur, dum quis aut queritur non se potius ordinatum, aut dedignatur alterum ferrepramositum ". Raro sane hiec omnia simul ex invidia nascuntur, sed saepe caritas fraterna laeditur, — unio, inter catholicos hodie tam necessaria, abrumpitur, — legitimis superioribus obedientia aut detraclatur aut saltem nonnisi aegre prsestatur : et haec satis superque !
Chapter 38 of 73