Skip to the text

Nn. 88–131

  1. Quaedam sunt dispositiones mentis et corporis, in quibus homo non est sui compos, et de quibus nihil speciale

1 S. Thom. 1. 2X, q. 76; Suarez, disp. IV; Sah)ia?it., op. cit., cap. XIV; S. Alfthons., De ac~t. hum. n. 26-29; Billuart, diss. I.,art. 9; Bouquillon,x. 332-334; Balleri?ii P.y n. 35-58; Vieux Moraliste, ap. Ami du clerge, XX, 1898, p. 11 53-1 161; Didiot, Morale surnaturelle Fondamentale, n. 383-432.

hic diccndum occurrit, videlicct : dcfcctus rationis in infantibus; in adultis vero, amcntia sivc totalis, sive partialis (monomania), somnus sive plenus sive semiplenus, ebrietas, Jiallucinatio, obsessio diabolica. In his omnibus, si omnino deficiat rationis usus, deerit libertas; si quaedam maneat advertentia, a<5tus plus minusvc libcr erit sccundum ipsum gradum cognitionis. — Sed, cum ignorantia ct error multo frequentius in aclus humanos infiuant, de his speciatim agendum est.

1° Ignorantice notio et spccies.

  1. (A) Notio. Ignorantia in genere est carcntia alicujns cognitionis in subjeclo cceteroquin capaci; vocatur negativa,se\ simplex nescientia, quando est carentiascientiae quam acquirere 11011 tenemur, v.g.ignorantia medicinae in rustico; privativa dicitur, si est carentia debita scientia?, ut est ignorantia theologiae in sacerdote; de posteriori hic agitur.

Ignorantia differt ab errore, qui, praeter carcntiam cognitionis, involvit judicium veritati contrarium, ut si quis putet odium inimicorum esse quid honestum. DirTert etiam ab inadvertentid, quae in eo consistit quod mens aclu ad rem non attendit, etsi hanc habitualiter cognoscat, ut occurrit in divagationibus : proinde inadvertentia est carentia aclualis attentionis, dum ignorantia statum Jiabitualem denotat. — Sed, in re morali} principia quae de ignorantid trademus, errori oblivioni et inadvertentice applicari possunt, cum hoc tamcn discrimine quod facilius excusatur inadvertentia, propter humanae mentis infirmitatem.

  1. (B) Divisio. (a) Ratione objecli, ignorantia duplex est : ignorantiay^?^, quando ipsa lex ignoratur, v. g. si quis nesciat in vigilia Assumptionis jejunium esse servandum; et ignorantia facli, quando quis nescit legem, caeteroquin cognitam, in casu esse applicandam, quia v. g. non advcrtit hanc diem esse vigiliam Assumptionis J.

  2. (b) Ratione subjecli, ignorantia est : 1) vincibilis, ideoque culpabilis, quando morali adhibitd diligentid depelli f[y*»j&jAj\

1 Quidam praeterea admittunt ignorantiam pomce, deliclo annexae, v. g. si quis nesciat excommuuicatione puniri leclionem libri haeresim propugnantis : haec autem revocari potest ad ignorantiam juris.

potest ct debct. Moralis diligentia, de qua agitur, non est summa diligentia, sed ca quam prudentes adhibere solent in rebus hujusmodi : haec enim pro variis circumstanstiis personre, rei, loci, ctc. divcrsa esse dcbet, ncc mathematice definiri valet, sed moraliter ex modo agendi prudentum in iisdem adjunctis. — Insuper ignorantia vincibilis moraliter non dicitur, nisi quando agens animadvertit aut saltem suspicatur obligationem eam deponendi, et voluntarie occasionem inquirendi dimittit : ignoti enim nulla cupido.

Gradus igitur esse possunt in vincibili ignorantia; si quis ex industrid velit ignorantiam, quo liberius legem, si forte existat, violare possit, h?ec dicitur ignorantia affeclata; v. g. si quis dubitans num hodie sit jejunandum, interrogare non vult, etsi facile possit, ne forte conscius fiat obligationis jejunandi. — Quando quis vero debitam inquisitionem omittit, non quia rem vult ignorare, sed ex negligentia, verecundia, animi levitate aut alia simili causa, ignorantia dicitur simpliciter vincibilis; si nulla aut fere nulla diligentia adhibita fuerit, \ oc^Xnr ^crassa^ vel supina.

    1. Invincibilis, ideoque inculpabilis dicitur ignorantia quae, morali adhibita diligentia, expelli nequit, et a fortiori ea quae ita radicatur ut ne suspicio quidem oriatur inquircndi. Si nullo modo cognitio acquiri potuerit, ignorantia est absolute invincibilis (de qua tamen vix agitur in re morali); si nonnisi aegre ac cum extraordinaria diligentia deponi potuerit, est moraliter invincibilis. — Jamvero multos esse hodie qui hac ignorantia in rebus religiosis et moralibus laborent, non solum inter rusticos, sed etiam inter viros in rebus profanis caeteroquin doclos, optime norunt qui sacro ministerio, per aliquod temporis, operam dederunt. Et haec quidem ignorantia versatur non solum circa leges mere positivas, ecclesiasticas aut divinas, sed etiam circa juris naturalis secundarii principia.

93- (C) Alia divisio, minoris tamen momenti, apud theologos invenitur, videlicet in ignorantiam antecedentem, concomitantem et consequentem; quae tamen non est membris opposita, sed diverso modo accipitur.

  1. Ratione operis circa quod versatur, ignorantia est antecedens, quando est vere causa operis, ita ut agens aclionem non poneret, si veritatem sciret; ita venator, qui occidit amicum, quem putat esse feram, et certe eum non accidisset, si novisset eum esse amicum; — concomitans, quando non est causa operis, quia operans ita dispositus est utaclionem poneret, etiamsi rem sciret : talis est venatorqui occidit inimicum, quem putat esse feram, sed aliunde occidisset si novisset.

  2. Ratione vohmtatis, ignorantia est antecedens, quando omnem voluntatis a6tum prazcedit, ideoque est omnino 'mvincibilis, ut est ignorantia jejunii in eo qui de jejunio minime cogitat; consequens, quae est aliquomodo volita, proindeque vincibilis, ut existit in eo qui de jejunio cogitans, de eo inquirere negligit, cum facile possit.

2° Principia de influxu ignorantice in aclus liberos.

  1. (A) Ignorantia moraliter invincibilis, sive aclualiter sive in causd, tollit liberum, ideoque imputabilitatem, circa id quod ignoratur. Etenim, vi principii nil volitum quin prcecognitum, libere non volumus id quod nescimus; atqui quod invincibiliter ignoratur, non cognoscitur in se, ut patet, neque etiam in causd, cum ignorantia supponatur invincibilis, nec proinde moraliter dispelli possit1.

Dicitur circa id quod ignoratur; fieri enim potest ut operans aliquam a6liis moralitatem percipiat, etsi non totam; ita qui occidit innocentem, quem nescit esse sacerdotem, non est quidem sacrilegii reus, sed homicidii, quia scienter hominem injuste occidit.

Ex hoc capite, syepe pueri et rudes, qui inhonesta peragunt, quorum malitiam non bene intelligunt, secundum gradum ignorantise plus minusve a peccato gravi excusantur.

  1. (B) Ignorantia aclualiter vincibilis liberum non tollit, sed minuit, saltem si non est affeclata. — Dicitur aclualiter vincibilis, ut distinguatur ab ignorantia quae olim vincibilis fuit, etsi hic et nunc invincibilis sit.

(a) Ratio prioris est quia ignorantia vincibilis, ut patetex ipsa notione, supponit aliquam saltem cognitionem aut cogitationem de obligatione inquirendi; jamvero qui negligit inquirere, quando ad id tenetur, eo ipso libere intendit, saltem confuse, effeclus qui ex ejus aclione sequi prsevidentur Ita, si venator, sclopetum explodit in aliquod objeclum, nesciens utrum sit fera an homo, satis libere in homicidium

1 Quid sit voluntarium in se et i?i causd, necnon imputabilitas {responsabilite) fusius exponetur, ubi de ?noralitaie acluumhumanorum.

consentit; si putat esse fcram, suspicans esse hominem, minus libere, sed tamen aliquo gradu consentit.

  1. (b) Ratio posterioris est quia eo minus aliquid liberum est quo minor habetur illius cognitio; atqui, in casu nostro, non habetur nisi cognitio confusa, aut probabilis, vel etiam mera suspicio; ergo minuitur liberum et culpa, et quidem eo magis quo minor est cognitio.

Di<5tum est saltem si non est affeclata; nam communius theologi, post 5. Thomam1, tenent ignorantiam affeclatam non minuere,sed^/^^peccatum,cum agens liberius peccare intendat. Id tamen nonnulli negant cum Lugone"2, quia, inquiunt, pejus est violare prasceptum notum quam nolle illud cognoscere ut sine remorsu violetur : aliquid enim reverentiae et timoris ostenditur in secundo casu. — In praxi, res pendet ab intentione agentis eo instanti quo inquircre non vult : si reipsa nihil intendit nisi liberius et audacius peccare, ejus culpabilitas non minuitur; si vero inquirere negligit ex quadam reverentia erga legem, quam violare timet, minuitur culpa.

97' (C) Ignorantia Jiic et nunc invincibilis, quce olim tamen vincibilis fuit, tollit quidem liberum acltiale et in se,sed re/inquit voluntarium in causd.

Fieri siquidem potest 11 1 ignorantia fuerit olim vincibilis et culpabilis, quin tamen hic et nunc advertatur; puta, si confessarius non satis theologiam excoluerit, aut hujus studium diutius et culpabiliter intermiserit, erroneam decisionem paenitenti tradere potest, quin hujus erroris conscius sit. Quo casu non est liber, nec peccatum incurrit eo instanti quo paenitentem inadvertenter decipit; si vero, dum theologiae studeret, omissae diligentiae conscius fuerit, ac praeviderit, saltem in confuso, pravos effeclus ex incuria secuturos, eo ipso illos effectus voluit, plus minusve libere et culpabiliter secundum gradum cognitionis; et ita illi effe6tus non sunt a<5tualiter et in se liberi, sed tantum in causa.

Hinc, si quis ignorantiae culpam olim commissam, per congruam paenitentiam et debitam diligentiam, retra6lave-

rit, aequiparari potest ci qui itivincibili ignorantia laborat l . Attamen si, etiam post paenitentiam, ignorat ea quae necessaria sunt ad munus obeundum2, ab illo exercendo abstincre debct, donec necessariam scientiam acquisierit; nam munus sine scientia competente liberc excrcendo, novum pcccatum committeret.

  1. Corollai'ium. Cum voluntas co libcrior sit quo pcrfeclior est cognitio, maximi interest veram scientiam acquirere, praesertim earum rerum quae ad honeste et religiose vivendum prosunt. Quia vero scientia eo magis influit in voluntatem quo vividius agenti occurrit, ad re<5le vivendum haud parum inservit nobilium rerum frequens recogitatio seu meditatio; cum enim voluntas sit caeca, nec nonnisi ab intelle<5tu illuminetur, qui re£te cogitat, ad recle agendum pronus est; et frequenti rerum honestarum meditatione con» suetudo honeste vivendi paulatimefformatur3. Multum pariter expedit serio cogitare de a<5tus moralitate in se et in suis effeclibus antequam agamus, ut, omnibus sedulo perpensis, quod melius est eligamus.

II. De passionibus directe in voluntatem influentibus4.

Internae causoe quae praecipue movent voluntatem, sunt passiones : in intelle<5tum quidem influunt, plus minusvc judicium turbando, sed insuper et praesertim voluntati vires

2 Hic agitur de scientia compeiente, non de scientia eminente, quse in doclissimis reperitur; confessarius, judex, medicus, etc, qui illa pollent et proportionata diligentia utuntur, munus exercere possunt absque culpa, etiamsi aliquoties errent.

3 Ouam meditationis utilitatem agnoverunt non solum mysiici, sed etiam rationalistae et positivistae, ut/. Payot, Education de la volonte, Paris, 1904, p. 92-134, et Fouillde, in op. cit, Les idees-forces.

4 .S\ T/tom., 1. 2ae, q. 22-48; q. 6, a. 6-8; Suarez, disp. III; Senau/t, De 1'usage des Passions, Paris, 1664; Billuart, Tr. de Passionibus, diss. I; id. de Aclibus hum., diss. I, art. 7-8; Meyer, I, n. 119-129; Bouquillon, n. 335-343; A/ibert, Physiologie des Passions, Paris, 1827; Letoumeau, Physiologie des Passions, Paris, 1868; Be/ouino, Des Passions, Paris, 1883; A. Bain, The Emotions and the will, gailice redditum auclore P. Le Monnier, Les Emotions et la volonte\ Paris, 1885; Mercier, Psychologie, 6e ed., Louvain, 1904, n. 134-137; Ribot, La psy- :hologie des sentiments, Paris, Alcan.

addunt aut minuunt, eam ad bonum aut malum vehementcr impellendo.

  1. i° Passionum notio ct partitio. (A) Lato sensu, passiones dicuntur quicumquc animi afTectus, etiam mere interni. Apud yu/gus, passjo denotat quamlibet inordinatam seu excessivam propensionem voluntatis : quo sensu avaritia dicitur passio1. Philosopliice communiter passiones vocantur animi affeclus, qui ex appetitu sensitivo oriuntut cuni quddani organicd corporis commotione ; ita amor, odium, ira, etc, non solurn sensitivum appetitum, sed etiam corpus commovent; v. g. cor dilatatur gaudio, contrahitur tristitia.
    1. De partitione passionum, quae a pluribus modernis vocantur etiam emotiones, non consentiunt philosophi.

Cornmunior divisio ea est quam tradit S^Thgmas, post Aristotelem. Undccim distinguuntur, quarum sex ad appetitum concupiscibilem spe£tant, et dcleclationem prosequuntur : amor et odium, desiderium (seu concupiscentia) et horror seu fuga, gaudium et tristitia ; quinque vero ad appetitum irascibilem referuntur, quae ad bonum arduum et ad pugnam contra obstacula tendunt : spes et desperatio, audacia et timor (seu metus), necnon ira, cujus non est contrarium.

Ratio divisionis haec est : in homine, sicut in animalibus, duo sunt genera inclinationum, quibus ad bonum sensibile movemur, prout illud est simpliciter dcleftabih aut arduuni. Appetitu concupiscibili tendimus in bonum, quatenus est deleclabile; amore videlicet inclinamur in bonum, abstrahendo utrum sit praesens aut absens; desiderio prosequimur bonum quatenus absens, et gaudio in bono prcesenti deleclamur; ex adverso autem, odio malum absolute aversamur, horrore malum absens refugimus, et tristitia de malo prccsenti dolemus. Quando vero agitur de bono sensibili arduo, quod non sine strenuo conatu adipisci valemus, appetitu irascibili illud prosequimur : si bonum, quamvis arduum, sit obtentu possibile, oritur spes; si inipossible appareat, nascitur desperatio; si agatur de malo futuro facile fugiendo, surgit audacia; si vero repulsu difficile appareat, serpit timor; tandem si premat malum prcesens vindicanduni, exardescit ira.

Bossuet luculenter ostendit quornodo omnes passiones ab amore

1 Quam notionem suam faciunt quidam hodierni philosophi, ut Rabier, Psychologie, 6e ed. Paris, 1898, p. 516.

u/ procedant ct ex amore causentur'; cui jam praeierant S. T/iomas ct S. Augustinus; hic enim ait2 : " Amor inhians habere quod amatur, cupiditasest; idautem habens eoque fruens, lretitiaest; fugiens quod ei adversatur, timor est; idque si acciderit sentiens, tristitia est." ioi. Aliae divisiones a modernis propositoe sunt, quin tamen rem magis lucide explicent. Ita Cartesiu^s sexoriginarias passiones recenset:admirationem,amorem,odium,desiderium,gaudiumetl&titiam3. Juxta Hume\ duae sunt species passionum; aliae direclce : desiderium, aversio, tristitia, gaudium,spes, timor, desperatio et securitas; aliae indirecla : superbia, humilitas, ambitio, vanitas, amor, odium. invidia, commiseratio, malitia, generositas. Secundum Ribot5, quinque sunt originariae, videlicet metus, ira, sensibilis amor {tendresse,)sui ipsius amor, sexualis amor : ex quibus aliae, quadam evolutione, derivantur6.

  1. (B) In re morali, sedulo distinguendum est inter passiones voluntarias et non voluntarias. (a) Voluntari.x esse possunt diverso gradu : direcle et in se, i) quando studiose excitantur, 2) quando sponte ortae libere admittuntur, 3) quando ex vehementi afifectu voluntario redundant; — aliquando sunt aclualiter quidem voluntaria:, sed tantum indirefle, ut si quis ex mera curiositate librum legat, praevidens exinde pravas cogitationes orituras esse; quandoque sunt pr&cedenter voluntariae, non autem aclualiter, quia videlicet causa olim libere posita retraclata fuit. (b) Involuntarice dicuntur, quando neque olim neque aclualiter, nec in se nec in causa, volitai sunt, sed sponte exsurgunt sive ex fortuita occasione, sive ex corporis dispositionc, absque deliberatione et consensu.

Juxta loquendi modum theologorum, passiones dicuntur antecedentes, quando voluntatem praeveniunt et alliciunt ad ac~tum ; consequentes, quando ab ipsa voluntate excitantur, ideoque consensum voluntatis subsequuntur.

  1. 20 Passionum influxus in actum liberum. 7 (A) Pas-

1 Bossuet, Connaissance de Dieu et de soi-meine, ch. I, n. 6.

3 Descartes, Les passions de l'ame, 2e partie.

5 Ribot, La psychologie des sentiments, Introduclion.

7 De quo disserunt theologi ubi de concupiscentidj tsepe enim hoc nomine omnes passiones appetitus concupiscibilis designant.

sio antecedcns auget quidem intensitaiem aclus, scd minuit liberum, et quandoque illud tollit.

(a) Ratio primi asserti est quia, sub influxu passionis, vividius bonum sensibile apprehendimus, ita utmajus apparcat quam antea, et voluntas nostra in illud fertur cum vehementiori propensione, ut ex attenta suiipsius consideratione quisque colligere potcst.

(b) Sed exinde minuitur libernm ; nam eo minor est libertas quo magis ratio a deliberando quiete ac sapienter impeditur, et quo magis voluntas in unam partem inclinatur ; atqui motus antecedens passionis plus minusve turbat rationem, eamque impedit ne attente ac perseveranter motiva opposita consideret; vehementer etiam voluntatem sollicitat ad consentiendum, et dum auget vires ad prosequendum bonum propositum, vim resistendi non parum minuit1. Quod quidem psychologice ex eo constat quod, passionis mctu sedato, jam res diverso modo a ratione percipitur ac saepe voluntis vehementer dolet de consensu prsestito.

(c) Imo quandoque, licet raro, passio adeo vehemens est ut mentem penitus disturbet, et rationis judicium de moralitate a6lus impediat : tunc agens non est proprie sui compos, sed per aliquod tempus veluti insanit, Porro, ubi nulla adest deliberatio, a6lio non est vere libera2. Ita praesertim in iis qui hysterid laborant, ut infra dicetur, aut qui ird vehementer incenduntur.

Plerumque tamen passio usum rationis non penitus aufert; et tunc minuitur tantum libertas. Quare, in praxi, si paenitentes dicant se non potuisse vehementi passioni resistere, interrogandi sunt utrum media adhibuerint necne ad eam vincendam, et ex omnibus adjunclis dijudicabitur num et quatenus liberi et culpabiles fuerint.

  1. (B) Passio consequens, quce cx imperio voluntatis oritur, non minuit liberum, sed signum est intenscz volitionis.

(a) Ratio prioris est quia passio fuit libere volita; v. g. si

' Quod innuit S. Jacobus (I, 14) : " Unusquisque vero tentatur a concupiscentia sua abstraclus et itteclus. "

8 " Si concupiscentia totaliter cognitionem auferret, sicut contingit in illis qui propter concupiscentiam fiunt amentes, sequeretur quod concupiscentia voluntarium tolleret. " (.S*. Thom., 1. 2^, q. 6, a. 7, ad 3.)

quis deliberate recogitat injuriam sibi illatam utexinde iracundiam concipiat, jam libere vult irae consentire.

(b) Imo talis agendi ratio est signum intensce volitionis; ideo enim quis passionem in sc excitat, quo efficacius ac vehementius objectum intentum assequatur.

Attamen fieri potest ut, vehementi passione semel excitata, agens sit minus sui compos et ulterius progrediatur quam prius proeviderat, v. g. occidat eum quem vulnerare volebat; quo casu prsedicla passio, in quantum movet ad aclus non praevisos nec intentos, quasi antecedens dici potest relate ad illos actus.

  1. Speciatim de metu. (A) Inter passiones quse mentem perturbant et voluntatis vires minuunt, merito recensetur metus ; in re autem morali metus non est tantum passio, sed etiam affeclio qucedam spiritualis, quae definiri solet trepidatio mentis, instantis vel futuri pericuii causa. Oritur quidem ex apprehensione mali ab intellectu percepti, sed voluntatem afficit, et quidem duplici modo : vires ejus deprimit, sLriulque movet ad strenue fugiendum malum imminens1; quare voluntas, sub influxu metus, ssepe eligit quod alias noluisset; ita nauta, naufragii metu, in mare projicit quse cseteroquin servare voluisset; seger, propter metum mortis, brachii amputationem, quamvis reluclanter, eligit.

Ratione intensiiatis, metus cstgravis vel levis, prout mentem multum perturbat vel non. Generatim ad graveni metum duo requiruntur : apprehensio gravis mali, cum pericido vere probabili illud incurrendi ; non enim valde timemus mala quae possibilia, sed non probabilia sunt. Attamen, ad judicandum de gravitate metus, attendendum est etiam ad indolem personce ; mala enim quae unam leviter tanturn commovent, graviter alteram turbare valent; unde in re morali distinguitur metus absolute gravis, qui serio turbare potest etiam virum fortem ct constantem, ut metus mortis aut exilii ; et metus relative gravis, qui, omnibus attentis circumstantiis sexus, setatis, indolis, etc, graviter

1 Metus psychologicam notionem, indolem et eflectus describit A. Bain, Les emotions et la volont^, p. 147-167.

DE AGTIBUS LIBEtMS. 63 turbare potcst pcrsonam dc qua agitur. Ilinc ctiam mctus revereutia/is, quo parcntum aut supcriorum indignatio timctur, ex adjunclis gravis aliquando judicari potest.— Rationc influxus \\ aclum, mctus dicitur antecedens quando vere est :ausa acflus, qui proinde elicitur ex mctu ; vcl concomitans, qui non est causa aclionis sed tamen cum ea coexistit, ita ut ha^c fiat cuni metu. Ita viator qui crumenam dat latroni, agit ex metu mortis; latro autem qui viatorem exspoliat, quandoque agit cum nietu ne a satellitibus arripiatur.

  1. (B) De influxu metus in actum liberum. (a) Metus qui adeo veJiemens est ut usuui rationis oninino perturbet, tollit liberum. Etenim ubi non est deliberatio ex parte intelleclus, ibi non est libcrtas; jamvero qui ita vehementer turbatur, non deliberate sed sub influxu vivida^ impressionis agit. — Id tamen raro contingit; nam generatim timor non tollit omnem deliberandi facultatem, sed solum eam aliquatenus impedit.

(b) Aclus positus ex metu, etiani gravi, nou tollit liberum, sed ordinarie illudminuit. Nam operans ex metu deliberate eligit aet.ionem tanquam medium ad vitandum majus malum ideoque vere vult quod facit, quamvis afTe6lum retineat ad oppositum ; ita mercator, qui, ex metu mortis, projicit merces, libere id facit, etsi reluclanter, quia deliberate vitam divitiis anteponit r.

Attamen metus minuit libertatem, et quidem eo magis quo gravior est; minuit enim indifferentiam voluntatis, hancque movet ad eliciendum quod secus non elegisset. — Dicitur ordinarie, quia quandoque act-iis, ex metu gravi inceptus, sine ulla repugnantia completur; v. g. potest quis, ex metu gehenna?, a peccandi occasione secedere, posteaque omnino libere peccatum detestari.

(c) Metus /evis, sive in se sive relative, minuit quidem liberum, sed multo minus quam metus gravis, cum rationis usum ac delibcrationem minime impediat; quare in foro extemo non attenditur, quia parum pro nihilo rcputatur.

1 Quandonam verometus ab obligatione legem servandi et a peccato excuset, infra declarabitur, ubi de Peccatis, de Fide, de Ccntraflibus, <ie M<xiriynonio, etc.

  1. De recto passionum usu1. Passiones, in se soectatae, nihil inhonesti prae se ferunt, cum ex hominis natura scnsitivo-rationali, cx intima scilicet unione corporis organici cum anima spirituali oriantur, et aliunde ab ipso auctore naturae nobis inditae fuerint; revera vires constantiamque humanae attivitati addunt, ita ut homo his omnino orbatus, veluti inermis appareat, et apathice deditus. Saepe tamen, quando non recte ordinantur, nos ad peccatum alliciunt, contra rationis dictamen. Quare eas vincere, atque voluntatis imperio subdere, non minus fides quam ratio nobis praecipit : " Qui autem sunt Christi, carnem suam cruclfixerunt cum vitiis et concupiscentiis ; si spiritu vivimus, spiritu et ambulemus. 2 " Cum enim ratio corpori et sens:bili appetitui praecellat, passiones rationi obedire debent.

Media vero quibus passiones recte ordinare possumus sunt : (a) statim ac strenue mentem avertere ab obje<5to delectabili quod sensus aut imaginatio nobis proponunt,et quidem non solum negative, sed etiam positive, de re honesta attente cogitando,animoque revolvendo illa motiva superioris ordinis quae nos ab inhonestis delectationibus dissuadent3. (b) Sedulo abstinere ab actibus externis ad quos provocat passio, et a6lus contrarios exercere : cum enim per aclus externos excitentur aclus interni ejusdem generis, qui exterius lascivum se habet, libidini multo facilius indulget quam qui modestiam colit 4. (c) Extemas occasiones fugere, quae, ex

1 Hac de re disserunt mystici, ut Schram, Instit. Theologise mysticae, Parisiis, 1868, t. I, § 90; necnon philosophi, ut Payot, L'education de la volonte, p. 66-108, ubi hic, quanquam positivista, non pauca mutuatura catholicis ascetis; medici etiam, ut Descuret, La medecine des passions, 3e e"d., Paris, 1860; ztSurbted, La Morale dans ses rapports avec la Medecine, t. III, p. 16-56.

3 Ad rem etiam agnosticus Payot, op. cit., p. 87 : " On doit meme souvent renoncer a la lutte direc~le, et par exemple calmer 1'emoi sensuel en se levant, en partant se promener, en allant rendre une visite, etc, en un mot en tachant d'eliminer l'idee fixe, de 1'user, de la deranger, de l'obliger du moins a partager la conscience avec d'autres etats introduits ainsi artificiellement."

4 Quod sic illustrat Payot, op. cit., p. 80 : " Un ddsir, une tendance sont absolument separ^s du monde ext^rieur; ilsne peuvent s'assouvir que par des acles musculaires : la colere se satisfait par des injures ou des coups; 1'amour par des etreintes, des baisers, des caresses; mal»

communiter contingentibus, passiones commovere solcnt ■ ; ita iracundi de illis rebus taccre debent quibus facilius ct vehementius ad iram provocantur. (d) Optimum tandem medium cst passiones ordinare ad mcliora bona : cum enim vires voluntati addant, multum proficiet voluntas si eis utatur ad bonum strenue prosequendum. Ita qui amore sensibili facilius capiuntur, ad Christum, sub speciebus eucharisticis delitescentem, se convertant, et in sinu ejus dulciter recumbant; ambitiosi gloriam Dei et salutem animarum flagranti zelo promoveant; pavidi non homines eorumque vana judicia timeant, sed "eum qui potest ct animam et corpus perdere in gehennam 2" ; et ita. prudentcr fugiant peccati occasiones; audaces fortitudinem colant; invidia in nobilem aemulationem vertatur; tristitia in paenitentiam, et ita de ceteris.

III. De violentia quatenus liberae volitionis executionem impedit3.

  1. i° Notio. Praeter causas quae in intelleclum et voluntatem agunt, dantur quae direcle volitionis executionem impediunt, et indirecle in ipsam voluntatem influunt : talis est viotentia, quae definitur motio qucedam ab extrinseco impressa contra voluntatis indinationem*. Haec est violentm p/rysica, et distinguitur a violentia morali, quae in minis, increpationibus aliisque hujusmodi consistit, et in meium recidit : ex his enim comminationibus oritur mentis trepi- nos muscles dependant dans une large mesure de notre vouloir : et puisque tous nous pouvons refuser momentane^ment le ministere de nos membres a une passion, il est clair que nous pourrons developper notre pouvoir et parvenir a enterrer l'emotion en nous-memes."

2 Matt., X, 28. — Cfr. Feuchtersleben, Hygiene de Pame, Paris, 1904, p. 188-247; Senault, op. cit., p. 132-140.

3 S. T/iom., 1. 2«, q. 6, a. 4-5; Suarez, De voluntario, disp. II; Sai/nant., de volunt. et involunt., disp. v. ; Billuart, diss. 1, art. 5-6; Frins, De actibus hum., n. 247-280; Bouqnillon, n. 344-346; Bail. P., n. 67-72.

4 Pauci quidem viotentiam adesse dicunt, quoties imaginatio turpia experitur phantasmata, aut appetitus patitur motus concupiscenti:e inordinatos, contra voluntatis inclinationem; sed melius ha?c omnia vocantur aclus primo firimi, de quibus supra, n. 79.

d itio. Ex quo patct violcntiam non proprie cogcre voluntatem, scd cadere solum in illos actus qui a voluntatc impcrari possunt. Attamcn indircc~te in conscnsum influcrc valet, quatenus aclus externus, qucm agens efficere cogitur, conscn - sum voluntatis sollicitat. Ita, si quis vinum suave et gencrosum bibere cogatur, sensibilem deleclationcm cxperitur, cui conscntire voluntas aliquomodo inclinatur; ita mulier, vi oppressa, in periculum incidit voluptati interius consentiendi.

  1. 20 De influxu violentise in actus liberos. Quando fit alicui violentia,ejus voluntasdiverso modo se habere potest.

(A) Si resistat inteme et externe, qnantum moraliter potest, violentia dicitur absoluta, et aclus ita patratus nullo modo liber est, nec proinde imputabilis : talis est is, cujus genua vi externa coram idolo incurvantur, et manus moventur ad incensum falsis diis. offcrendum, contra ejus inclinationcm ; aut is qui violenter cogitur contractum aut testamentum subscribere, contra ipsius assensum.

110 (B) Si vero agcns extcme quidem vi illatce resistat, sed iuterius consentiat, minuitur quidem liberum, sed per se non tollitur.

(a) Minuitur liberum, nam in tali casu mens quiete delibcrarc ncquit,nec voluntassuae indifferentiae relinquitur, sed ad consensum praestandum allicitur, et quidcm eo vchementius quo vividius sentitur delectatio quae veluti necessario aclum cxternum comitatur; unde multum minuitur libertas et imputabilitas; talis est casus mulieris cui vis infertur.

(b) Nec tamen ex se tollitur; nam, etiamsi voluntas potenter alliciatur, et mens non tam facile possit deliberarc, attamcn, dummodo rationis exercitium non penitus impediatur, voluntas dissentire valet, ut optime notat S. Anselmus1 : " Ligari potest homo invitus, quia nolens potest ligari; torqueri potest... velle autem non potest invitus, quia vcllc nou potest nolens vellc; nam omnis volens suum velle vult ".

III. (C) Si agens exterius omnino passive se habcat, nec consentiens nec resistens, quamvis interius dissentiat, libcrc pcrmittit aclum externum, qui proinde ipsi imputatur quotics rcsistcndi obligatio adcst.

DE ACTIBUS LIBEKIS. 67

Fieri siquidcm potcst ut obligatio adsit ctiam cxtcrne rcsistendi, sive ob scandalum praecavendum, v. g. in causa fidci, sivc ad rcmovendum pcriculum intcrius consenticndi, ut in matcria castitatis ; quo casu non licct sc pcrmissive habcre, ut patct. Si vcro nulla adsit hujusmodi obligatio, rcsistentia cxterna judicari potcst inutilis, ncc proindc imputabilis. Quare cx omnibus circumstantiis judicari debct utrum agcns peccavcrit necne.

In praxi, quando delcclatio, quae a6lum externum comitatur, est vchemens, obligatio incumbit externe resistcndi, in quantum ficri potcst, ne voluntas voluptate illecla, interius consentiat. \

§ II. De causis qu/e magis remote

IN ACTUM INTERNUM INFLUUNT.

Praecipuae sunt : i° Jicereditas et tempcramcntum ; 2° edncatio ; 30 habitus ; 40 status quidam pat/ioiogici, in quibus minuitur aut tollitur libertatis exercitium.

I. De propensionibus hsereditariis et temperamento.

Ha^c duo simul comprehendimus, quia quod vocatur tcmperamcntum, ex ipsis parentibus, vi htfrcditatis, sa^pe traducitur.

i° De propensionibus hcereditariisx.

  1. (A) Facta exponuntur. Haereditate quasdam transmitti propensiones omnes admittunt, et solum dc extcnsione hujus legis controvertitur.

Jamvero, etsi multa hac de re incerta sint, generatim eo facilius et efficacius traducuntur propensiones quo magis proxime ab organismo pendent; ita frequenter physici morbi aut defeclus necnon corporeae qualitates ad posteros transmittuntur, ita ut qurcdam familiae certis anatomicis et physiologicis characleribus per plura saecula signentur2; eodem fere modo, quamvis non tam efrlcaciter,

1 Theologi pauca hac de re habent, pracsertim tibi de transmissione originalis peccati; ita 5. T/10/nax, 1. 2X, q. 81, a. 1; inter modernos, cfr. Ribot, L'hcredit<f psychologique, 4e ed., Paris, 1890; M. Guyait, Education et hcredite, 4e ed., 1'aris, 1895; P. Vallct, La vie et rheredite, Paris, 1891.

2 Exempla habes apud Riboi, p. 3-14; P. Lucas, Traite philosophique et physiologique de l'heredite naturelle, Paris, 1847-1850.

traducuntur quaedam sensitivrc facultates, ut acuitas in visu, facilis memoria, etc. ' — Mentis ctiam aptitudines haud raro, licet minus frequenter, hrereditate a parentibus in filios transeunt, quales sunt specialis habilitas ad artem musicam, vcl ad mathematica problemata solvenda2. — Quoad morales propensiones, certum videtur quasdam pariter in filios transfundi, eas pnesertim qu?e magis ab organismo pendent, quales sunt inclinationes ad iracundiam, ebrietatem, vitia carnis, etc; revera, in plerisque regionibus, exempla allegantur familiarum, in quibus qusedam virtutesaut vitia per multas generationes transmissa fuerunt3.

  1. Ambo parentes ad hanc transmissionem qualitatum aut defecluum concurrunt, non tamen eodem gradu : haud raro filii matris dotes, filiae vero patris propensiones hrereditate accipiunt; plerumque tamen prolis inclinationes temperantur ex quadam veluti mixtura qualitatum utriusque parentis. Quandoque etiam hjereditaria transmissio non est immediata, sed mediata, videlicet ab avis ad nepotes, quo casu atavismus dicitur4.

Facile quidem intelligitur quomodo physiae dotes simulcumsubstantia corporea et sanguine traducantur; ali?e vero mediate in prolem transeunt, propter intimam et substantialem unionem corporis et animae, ex qua fit ut physicus organismus, praesertim vero nervi et cerebrum maxime influant in sensus tum externos cum internos, et, mediantibus sensibus, in intelleclum et voluntatem5.

  1. (B) De influxu hsereditatis in libertatem. (a) Non

1 Cfr. Ribot, p. 38-64; Darwin, The descent of man; gallice : La descendance de 1'homme; H. Spencer, Principles of Biology, § 82; gallice : Principes de Biologie, Paris, Alcan.

3 Ribot, p. 86-102; Aubry, La contagion du meurtre, 2e ed., Paris, 1894, p. 17-51; R- L. Dugdale, The Jukes, New York, ubi describitur per quinque generationes historia familiae americanae, cujus omnia fere membra vitio publice indulserunt.

4 Leges haereditariae transmissionis hucusque notas exponit Ribot, p. 157-262.

5 Quod declarat S. Thomas, ia, q. 118, a. 1-2 et q. 119, a. 1-2, ad 2, ubi haec inter alia habet : " Assimilatio generantis ad genitum non fit propter materiam, sed propter formam agentis, quod generat sibi simile. Unde non oportet ad hoc quod aliquis assimiletur avo, quod materia corporalis seminis fuerit in avo, sed quod sit in semine aliqua virtus derivata ab avo, mediante patre". Et alibi, Quaest. disp., de Pot, q. III, a. 9, ad 7 : " Dicendum quod ipsam dispositionem corporis sequitur dispositio animse rationalis, tum quia anima rationalis accipit a corpore, tum quia .secundum diversitatem materiae diversificantur et formae ". Cfr. P. Vat/et, op. cit., p. 315-334. — Varias hypotheses ad hasreditariam transmissionem explicandam recenset et expendit Ribot, p. 385-409.

DE AGTIBUS LIBERIS. 6S pauci hodierni deterministcs contcndunt haereditatis lege pcrimi libertatem : nam, ex una partc, propcnsiones traducuntur in filios absquc eorum consensu, et ex alia, his resistere moraliter impossibile est; ad quod probandum, exempla quaedam adducunt familiarum, in quibus vitium pcr plures generationes haereditarium esse videtur.

Quod tamen non minus faclis historicis quam testimonio conscientiae repugnat. Fatemur equidem haereditariis propensionibus minui liberum arbitrium, quatenus illis obnubilatur ratio et vis voluntatis aliquo modo enervatur, prout diximus de passionibus quibus haereditariae inclinationes assimilari possunt. Nec diffitemur quandoque a parentibus vitiosis traduci quamdam amentiae speciem, quae penitus libertatem tollit. Sed quoties manet rationis usus, eo ipso manet potestas deliberandi et eligendi. Ouod constat historice; nam, etiam in his familiis quae vitio deditae videntur,filii inveniuntur qui re<5le vivant r, praesertim quando bonam educationem adepti sunt; dum ex adverso inter honestissimas familias reperire est filios qui turpiter agant. — Praeterea, etiam urgentibus hujusmodi propensionibus, quiclam eisdem consentiunt, alii autem resistunt; imo unus idemque homo quandoque se vinci patitur, alias autem strenue obsistit ; ergo etiam psychologice constat libertatem non penitus extingui2.

  1. (b) Attamen, cum haec attenuetur et ad malum inclinetur, cum magna benignitate excipiendi sunt qui pra-

2 Quod fatetur Ribot (op. cit., p. 324), saltem pro multis casibus : " Le premier cas est celui ou les tendances heritees n'ont pas un caractere irresistible. L'homme, hdritant des modes de sentir et de penser de ses peres, est sollicite a vouloir et par suite a agir comme eux. Cette heredite des impulsions et des tendances constitue pour lui un ordre d'influences internes au milieu desquelles il vit, mais qu'il a la faculte de juger et de vaincre. Elles n'entrainent pas plus que les autres circonstances internes ou externes la suppression, Fandantissement du facleur personnel (quelle qu'en soit la nature), la necessite irresistible des acles. " — Postea tamen addit in quibusdam casibus illas propensiones esse irresistibiles : quod tamen non evenit nisi quando suspenditur rationis exercitium. — Cfr. Guyau, op. cit., pp. 16-32 et 70-80, ubi ostendit haereditarias propensiones per educationem reformari posse.

vas inclinationes a parentibus accepcrunt, atque suavitcr hortandi ut impigro constantique conatu cas vinccrc satagant, mediis utendo supra descriptis, ubi de passionibus. — Insuper, ubi agitur de ele6lione status vitae, qui speciales requirit virtutes, animarum dire6lores his propensionibus attendere dcbent; ita Ecclesia non facile sacerdotio cooptat illegitimos filios, ne paternam incontinentiam imitentur; idem dici potest de ebriosorum filiis, qui ad ebrietatem haud raro vehementer inclinantur.

2° De temperamento et morali characlere'1 .

  1. (A) Notio. Complexus illarum propensionum quae, sive ex haereditate sive ex organismo cuique proprio, alicui individuo competunt, ejusque specialem indolem constituunt, vocatur temperamentum. Nativae autem hujusmodi dispositiones educatione, externis circumstantiis, propriisque conatibus aliquo modo immutantur. Exinde oritur character, seu complcxus nativarum propensionum quatenus educatione aut proprid voluntate immutatce sunt,et aliquam stabilitatem acquisierunt. — Quandoque tamen temperamentum et chara6ler promiscue sumuntur2.

De speciebus temperamentorum minime consentiunt physiologi et moralistae. Quatuor olim distinguebantur, secundum quatuor praecipua elementa corporis humani, videlicet : sanguineum, in quo praevalebat sanguineum systema; nervosum, ubi nervi dominabantur; biliosum, in quo bilis plus valebat; lymphaticum, seu phtegmaticum, ubi pars aquea sanguinis praecipue existebat. Hodierna vero physiologia hanc divisionem rejecit, utpote fundamento carentem; hucusque vero nullum aliud scientificum fundamentum inveniri potuit.

  1. Satis communiter tamen quatuor praecipua temperamenta distinguuntur, quae, quoad psychoiogicas notas, proxime accedunt divisionem superius traditam. Inter homines siquidem, alii sunt magis seusitivi, quia vividius sentiunt, et alii magis aclivi, quia

1 Quoad antiqica systemata, cfr. Debreyne-Ferrand, La Theologie morale et les sciences medicales, Paris, 1884, p. 9-46; quoad nova, cfr. Fouillee, Temperament et CaraCteres, Paris, 1895; Pauihan, Les Caracleres, 2e ed., Paris, 1902; Malapert, Les elements du caractere et leurs lois de combinaison, Paris, 1897; •£"• Ledos, Traite de laPhysionomie humaine, 2e ed., Paris, 1904, t. I, p. 85-161.

2 Haud raro etiam temperamentum aliquid physiologicum^ et character aliquod psycJiologicum designat.

vehementius in sensationes re-agunt (reagisseut). Iterum inter priores, alii sanguinis abundantia,alii nervoruni organisationepollent; inter posteriores, alii promptius et intensius ut cholerici, alii nonnisi tarde et remisse agunt, ut ph/egmatici. Quatuor igitur distinguuntur temperamenta ' : —

(a) Qui sensitivi sunt et sanguinei prompte et vivide sentiunt, non autem intense et perseveranter; quare multum instabiles sunt; facile peccant et contritionem concipiunt, sed, promissorum obliti, mox in peccatum labuntur. Inter quos recensentur Marcus Antotonius, Ludovicus XIV, Mirabeau, etc.

(b) Qui sensitivi sunt et nervosi multo intensius et durabilius sentiunt; in eis proinde passiones, sive ad bonum sive ad malum ordinentur, multo vehementiores sunt; ideoque moralis eorum characler maxime pendet ab objeclo ad quod sese vertunt; aliquam paritcr instabilitatem habent, ex diversis emotionibus quibus dediti sunt orientem : ita Voltaire et Fridericus, rex Borussiae. Aliquando melancJwlici fiunt, quando idealem perfeclionem, quam prosequuntur, attingere nequeunt : ita Pascal.

(c) Cholerici non solum intense sed perseveranter cum maxima vi agunt; ambitiosi sunt, aliis dominari volunt et gloriam quocumquc modo adipisci : tales fuere Cazsar, Cromivell, Napoleo.

(d) Phlegmatici magis frigide et lente, sed cum magno robore et invicla constantia. agunt; ita multi Batavi, sed praesertim, inter ipsos Gulielmus, Bataviae dux, Angliae rex faclus.

Haec autem quatuor genera saepe mixta in unoeodemque individuo inveniuntur, et quidem variis gradibus.

  1. (B) Influxus temperamenti in libertatem. De quo jam dixerat Aquinas2 : " Anima regit corpus et repugnat passionibus quae complexionem sequuntur; ex complexione enim aliqui sunt magis aliis ad concupiscentias vel iras apti; qui tamen magis ab eis abstinent, propter aliquid refraenans, ut patct in continentibus. " — Revera Jiistorice constat non paucos fuisse qui, ex temperamento ad iram proni, mitissimi facti sunt, ut S. Franciscus Salesius; alios, ad ambitionem inclinatos, humiles ac zelo animarum plenos faclos fuisse, ut exemplo *S. Francisci Xaverii patet. — Quod non minus evidenter experientid probatur; nam unus idemque homo saepe agit secundum suum characterem, quandoque autem contra eumdem 3; insuper temperamen-

' Ita Fouillce, op. cit., p. 3-80; aliam partitionem proponit Paulhan, op. cit. — - Sum. Cont. Gentil., lib. II, cap. 63.

3 Unde haud raro de aliqua aclione dicitur : " c^est contraire a son caraclere. n tum haud raro. educatione mutatur, ita ut nonnulli c\ eis qui primum sensibilitate pollebant, postea maxima. gaudeant a6livitate.

Ergo, si temperamento saepe minnitiir liberi arbitrii excrcitium, non penitus tollitur. Educatores vero ct confessa- . rii totis viribus conentur juniores juvare ut quidquid boni in suo chara6lere est, assidue excolant, quidquid mali contrariis a£tibus corrigant, ut dictum cst ubi de passionibus J. — Confessariis vero quaedam variorum characteris generum psychologica notio maxime utilis est, quo tutius suos paenitentes ad praxim virtutum dirigant : sanguineis suadendum est ut omnia magis deliberate et constanter perficiant, ne transeunti ardore permoti aliquid supra vires assumant, et postea animo dejecli in desperationem cadant; nervosi ct cholerici moderandi sunt ne, prae nimio ardore, excessibus indulgeant, sed praesertim monendi ut suas passiones ad bonum finem vertant; melancholici solatio indigent, ne tristitia. et desperatione opprimantur; phlegmatici excitandi sunt, ne sopiti, pigri et laxi fiant.

II. De educatione quatenus in libertatem influit2.

  1. Haereditariae propensiones, naturalesque inclinationes quae ex temperamento oriuntur, et ex charactere firmantur, educatione multum augentur aut minuuntur. Anima enim juniorum est veluti cera mollis quae facile externas impressiones accipit et in se retinet.

Jamvero juniores instituuntur non solum a parentibus et magistris, sed etiam ab omnibus quibuscum conversantur et ab ipsa. societate : leges enim civiles animos flectunt ad id quod praescribunt : si ebrietati, divortio aliisque vitiis faveant, eo ipso multos ad illa peccata inducunt; ex adverso autem, si vitia proportionatis pcenis pleclantur, non pauci, justae castigationis metu, ab iis deterrentur.

1 De quo etiam vide A. Marti?i, L'Education du caraclere, Paris, 1889.

3 Dnpanloup, De 1'Education, 7e ed., Paris, 1866, t. 1, p. 89-402; t. II, p. 108-484 et p. 547-599-; Martin, Educ. du caraclere, p. 126-365; Cfr. Marion, Legons de Psychologie appliquee a 1'education, 8e ed., Paris, 1895; H. Spcncer, Education, New-York, 1885; galtice De 1'Education, 7e ed., Paris, il

  1. Triplici praesertim modo in liberum arbitrium educatio influit : principia inculcando, exemplum praebendo, et passiones excitando.

i° Principia inculcando. Cum enim, ex dictis, voluntas non agat nisi ab intelleclu illuminata et mota, ille qui ideas atque emotioncs inspirare potest, eo ipso voluntatem flectit. Experientid constat quantum, praesertim in rebus religiosis et moralibus, valeant praejudicia juniorum mentibus vivide impressa; sic quidam, inter protestantes et socialistas, ita praejudiciis contra Catholicos a pueritia imbuti sunt ut eos cujuslibet criminis reos esse judicent, ideoque eos contemptu et odio prosequantur; pariter non pauci, inter anarchistas, persuasum habent nihil magis ordini sociali prodesse quam divitum bona diripere. Alii vero, propter moralis educationis defectum, ignorantia laborant etiam circa quaedam legis naturalis praecepta et actus ex se malos bona fide patrantur.

Jamvero, in his aut simiiibus casibus, ad dijudicandum utrum aclus, ex se pravi, dici possint liberi et imputabiles necne, principia applicanda sunt superius exposita de ignorantia et errore, n. 94-98. Caeteroquin mitius cum his agendum est, ut, benigna et sincera veritatis expositione, dispellantur praejudicia, et voluntas ad meliora vertatur.

  1. 2° Exemplum prcsbendo. Dupliciter exempla in libertatem influunt : indirecle, intelleclum paulatim inducendo ad approbandum id quod fit a pluribus, praesertim vero ab iis qui aliqua aucloritate fulgent; direcle, consensum voluntatis trahendo, quia, ut fert adagium, verba movent, exempla trahunt : homines siquidem, praesertim juniores, naturali quadam propensione, imitari exoptant quod ab aliis patratum vident. Ita non pauci pueri, bonae caeteroquin indolis, ad blasphemandum, furandum aut inhoneste agendum majorum exemplis saepe inducuntur; ita pariter, in carceribus ubi juvenes atque adulti promiscue includuntur, plerique exeunt pejores quam antea erant, quia aliorum verbis et exemplis ad multa vitia allecti sunt.

His omnibus sane m inui tur potestas mature deliberandi vel libere agendi, non autem extinguitur. Quare partim excusandi sunt qui, pravis exemplis decepti atque sedu<5ti, vitio indulserunt; totisque viribus conandum est ut, malis sociis reliclis, alios frcqucntcnt in bono stabiles, quorum conversationc ct cxemplo ad meliora revcrtantur.

  1. 30 Passiones excitando aut moderando. Sicut cnim optima cducationc passioncs moderantur et ad bonum diriguntur, ita pariter mala educationc cxcitantur ct ad malum femntur. Sic, v. g., qui libros accipiunt ct legunt, in quibus cxtollitur quidquid cst veri, pulchri ac boni, multo facilius passiones suas ad virtutis praxim vcrtunt; c contra, si iisdem legendi pnebeantur libri amatorii, in quibus vitia vivide describuntur, curiositas eorum cxcitatur, desideria inflammantur, viaque libidini paratur.

Hic igitur applicanda sunt principia superius tradita de passiouibus, n. 103-104, quae plerumque non tollunt, sed minuunt libertatem.

III. De habitibus quatenus in acLum liberum influunt1.

  1. i° Notio. Praeter temperamentum et educationem, habitus naturales in libertatem influunt; cum enim repetitis a6libus acquirantur, inclinationem augent ad similes actus perficiendos. — Hic non agimus nisi de habitibus tiatura- /ibus, qui repetitis adtibus acquiruntur, — non autem de supernaturalibus qui divinitus infunduntur, — et quidem in quantum adturn liberum afficiunt.

Quo sensu, habitus definitur constans inc/iuatio iteratis aclibus comparata ad simi/es aclus efficiendos. Jam primo a£tu quaedam acquiritur initialis facilitas ad eumdem repetendum ; sed, quando iidem adtus saepe iterantur, brevi intervallo, cum attentioneet voluntatis propensione, praesertim si agitur de re deledtabili, mox vehemens efformatur et radicatur inclinatio ; quae haud raro lege avitce kcereditatis, de qua supra, multo facilius acquiritur ac roboratur. Haec inclinatio variis facultatibus superadditur, ideoque afficere potest non solum appetitum sensitivum, sed etiam intelle6tum et voluntatem.

1 S. Tkom., 1. 2*, q. 49-54; Suarez, Disput. metaphysic3e,disp.XLIV; Meyer, t. I, n. 130-139; Bouquitlon, n. 338; Vieux ATora//ste,a.p. Ami du Cter°e, XXI, 1899, p. 529-593, 673 sq. ; Rabier, Psychologier P- 571-5^7; F- Ravaisson, De 1'habitude (these), Paris, 1838.

In re morali, scdulo distingucndum cst inter habitum voluntarium ct involuntarium. (a) Quaiulo habitus scicnter et libcre comparatus fuit, nec cfiicaciter rctraclatus r, dici potest aclualiter voluntarius; imo, si inadvcrtenter comparatus fucrit, aclualiter fit voluntarius, quando non est retra<5latus postquam agens hujus habitus conscius evasit. (b) Quandoinclinatio inadvertentcr comparata fuit ct retractata statim ac operans ejusdem fuit conscius, omnino involuntaria dici debet. (c) Si advertenter acquisita aut retenta fuerit, scd postea efficaciter retraclata, vocatur antecedentet voluntaria et aclualiter involuntaria, nec agenti moralitcr imputatur.

  1. 20 De influxu habituum in libertatem. (A) Quod fit ex habitu voluntario, nondum retraclato, liberum est, et imputabile : in se quidem, si habitus sit actualiter voluntarius ; in causa, si sit antecedenter voluniarius.

(a) Etenim qui aclualiter vult retinere habitum, cujus conscius est, eo ipso libere vult frequcnter elicere aclus quos pra^videt ex illo habitu naturaliter secuturos ; secus enim, habitum retractaret.

(b) Si vero actualiter non vclit positive habitum retincre, sed olim libere cumdem acquisierit, quin unquam eum retraclavcrit, a£lus qui ex habitu proccdunt dici possunt voluntarii in causd, quatenus agens, libere acquircndo inclinationcm, eo ipso libere voluit effeclus quos praevidebat inde secuturos. Scd, ut supra notavimus, n. 97, liberum in causd minus imputabile est quam liberum in aclu.

(c) Imo habitus acluaiitcr volitus auget voluntarium, proindeque meritum aut demeritum; qui enim conscius est alicujus habitus, boni aut mali, ac positive vult eum retinere, eo ipso ostendit quam vehementer intendat a<5tus ex habitu procedentes ; sciens enim eos frequenter et intcnsive ex habitu oriri, vult tamen habitum retinere, ideoque hanc frequentiam et intensitatem intendit.

  1. (B) Quod fit ex habitu involuntario aut ejficaciter retraclatOy minus est liberum et imputabile.

1 Efficaciter retraclatur quando media adhibentur apta ad superandam consuetudinem, etiamsi non statim haec vincatur.

Nam, cx una parte, habitus ipse non cst voluntarius, ct cx altera, ita rationis deliberationem impedit, ct voluntatem allicit, ut vires hujus enervet valdeque libertatcm minuat. — Imo, quandoque tam vehemens est habitus ut, cum in actum erumpit, judicium rationis praeveniat liberumque conscnsum, praesertim si afficiat potentias executivas, ut constat exemplo eorum qui formulas blasphematorias proferunt, absque ulla deliberatione. Haud raro etiam consuetudo altissimas radices misit, ita ut, ctsi non penitus tollat rationis usum, illum tamen libertatis gradum aufert, qui ad peccatum grave requiritur, ut videri potest apud quosdam ebriosos qui, etiam post habitum retra£tatum, propensione quasi invincibili ad bibendum impelluntur.

Quare, ubi habitus praevalet, ex omnibus adjunctis moraliter dijudicari debet quantus libertatis gradus in agente maneat.

  1. 30 De ratione agendi quoad habitus. Ex quo intelligi datur quanti momenti sit bonos habitus acquirere malos autem eradicare. Consuetudine enim vires voluntatis centies augentur, actusque promptius, facilius, perfeflius et dele6labilius perficiuntur, et sic via paratur ad verum et constantem progressum : nam cum minori conatu major producitur efTeclus.1 Qui igitur pietatis ac virtutis consuetudinem adepti sunt, vias Domini expedite ambulant et perfectionis arduas semitas corde magno ascendunt; qui

1 De utilitate habitus dicit A. Lemoine, apud Rabier, Psychol., p. 587 : 11 S'il fallait que la volonte fit toujours les memes efforts pour diriger les mouvements des membres, s'il ne restait aucune trace aujourd'hui de Pexercice d'hier, Phomme ne marcherait pas; il se trainerait a peine comme Penfant en bas age. II ne parlerait pas, il bdgayerait. II verrait sans regarder, il apprendrait sans jamais savoir. S'il lui fallait toujours vaincre la meme rdsistance des instincts et des passions sans que la passion perdit de sa force, sans que celle de la volonte s'accrut, le plus vaillant serait vite a bout d'energie morale; il succomberait a cette lutte sans cesse renouvelee et la vertu ne serait qu'un mot. Cest grace a Phabitude que Phomme peut courir au lieu de ramper, que les sciences se constituent et s'enrichissent; que la vertu s'acquiert, qu'en toutes choses le progres s'accomplit. A mesure que Pacle n'exige plus pour etre repete qu'un simple effort, Pexcedent de puissance, que la cause ne depense pas pour le reproduire, devient en quelque facon disponible pour des efforts nouveaux et superieurs."

vero pravos habitus formavcrunt, in peccata facile labuntur, passionum tyrannidem subeunt, et nonnisi aegre heroicisque conatibus ad virtutis praxim redire valent. Felices igitur qui, jam a pueritia, honestatem, pietatem, sui ipsius abnegationem et caritatem erga alios caeterasque virtutes, repetitis aclibus colere discunt!

Si vero pravi habitus jam altas radices miserunt, non est tamen desperandum : consuetudo.'Consuetudine vincitur. Quo efficacius prava consuetudo vincatur, (a) praeire debet attenta consideratio seu meditatio omnium motivorum quae nos movere debent ad illam penitus eradicandam;(b)urgente mala inclinatione, mentem ad alia divertere debemus, externamque occasionem, si adsit, statim fugere totamque attentionem ad aliquid honesti dirigere; (c) media adhibere superius dcscripta, n. 107, ad superandas passiones1.

IV. De statibus pathologicis qui in libertatem influunt2.

  1. Propter intimum nexum inter corpus et animam, quidam sunt status pathologici, in quibus libertas minuitur aut tollitur. Omnes hujusmodi status directe nervosum systema afficiunt, et indirecle voluntatem, Inter quos, agemus : i° de aboulid et invincibili propensione, quae in statu vigiliae maxime libertati nocent; 2° de neurasthenid, hysterid et epi- /epsid, quae in eodem statu minus libertatem laedunt; 30 de somno hypnotico et suggestione.

1 ° De aboulid et invincibili propensione.

  1. (A) Aboulia (voluntatis carentia) consistit in quadam incapacite efficaciter volendi quod exoptatur. Hunc esse ipsius voluntatis morbum positivistce inferunt ex eo quod invenitur in viris caeteroquin apparenter sanis et robustis, qui proprio marte non possunt aut nolunt velle id quod

1 Quomodo prassertim sensualitas voluptasque a junioribus vinci possint exponit Payot, op. cit., p. 200-222, post ascetas.

2 Ribot, Les maladies de la volonte, 18° e'd., Paris, 1904; anglice versum auclore Fitzgerald " The diseases of the will"; brevius Rauh et Revault, Psychologie appliquee a Ja Morale, Paris, 1900, p. 282-286.

caetcroquin perficcrc cxoptant et valent. Sed cx his factis conclusio erui nequit : nam, etiam in iis qui sani esse videntur, laterc potest nervorum aut ccrebri morbus. Ouare ii omncs qui spiritualitatcm animae admittunt, doccnt abouliam oriri cx quodam statu pathologico corporis, vi cujus organa non sunt in ea conditionc ut voluntas expcditc suas operationes excrcere valcat.

Quandoque haec impotentia cst univcrsalis, quandoque ad quosdam aclus, aut certa tempora limitatur1.

De causa hujus morbi nihil certi cognoscitur 2; scd periculum in eum incidendi incurrunt qui promptius et facilius, absque sufficicnti ratione, propriam voluntatem abdicant ct segnes se ostendunt; aut qui soporiferis mcdicamentis, v. g. opio, abutuntur3.

Quidquid est, quando morbus invaluit, multum minuitur libertas, et quandoque tolli videtur saltem quoad ccrtosaclus; ideoque omissio acluum qui praescribuntur, /';/ se aut parum aut nullo modo libera est; est autem libera in causd, quando quis scientcr ac libere hunc statum sua culpa induxit. — Nequc talis dispositio est omnino incurabilis; juvantibus cnim proximis et amicis, qui abou/id \a.bora.nt, faciliora velle et exequi incipiunt, et pedetentim etiam difficiliora, dummodo ipsis suadeatur id haud arduum esse 4.

  1. (B) Veliemens etinvincibilis propensios. Hic agitur de illis propensionibus quae motu quasi ineluclabili impellunt aliquem ad faciendum id quod caeteroquin abhorret. Aliquando tam subito et vehementer quidam istis impulsibus ita premuntur, ut conscii non sint eorum quae patrantur; alii vero conscii sunt hujus violentae propensionis, et ad amicos confugiunt ut, ab ipsis incarcerati vel vincli, malam aclionem, ad quam impelluntur, vitare valeant6. Ita qui-

1 Aboulice exempla multa refert Ribot, op. cit., p. 38 59.

2 Physiologicam explicationem tradit Ribot, p. 50-56.

3 Hoc modo notissimus T. de Quincey in abouliam inciderat; cfr. Ribot, p. 40-43; T. Quincej', Confessions of an opium-eater.

6 " Ces inipulsions irresistibles sont les unes inconscientes, subites, suivies d'execution immediate, sans que k sujet ait eu seulement le dam ad suicidium, homicidium, furlum, ebrictatcm inviti feruntur toto tcmpore quo crisis pcrdurat, posteaque, crisi superata, haec omnia detestantur suique compotes efficiuntur.

Unde ex omnibus adjunctis dijudicandum est utrum, in his casibus, solummodo minuatur, an tollatur libcrtas. In praxi vero, statim ac quis conscius cst occurrentis crisis, amicos rogare debet ut curent ne invincibilis propcnsio in aclum transeat. — Insuper ea omnia sedulo vitari debent quibus ejusmodi propensiones induci possunt.

2° De ncurasiJicnid, Jiisterid et epiJepsid.

  1. (A) Neurasthenia cst status quidam pathologicus, in quo nervi apparent debilitati et exhausti, ita ut agens, quamvis sui compos, maxima inconstantia laboret, multumque physice et mcntaliter deprimatur. Generatim hujusmodi status variis excessibus causatur, sive nimis laborando, sive voluptatibus indulgendo, aut quibusdam narcoticis medicamentis abutendo1; aliquando tamen Jicr.reditate transmittitur. Totum corpus afficit, ideoque non tam morbus quam morborum coJiors vocari potest.

Ex hac nervorum debilitate voluntas fit valde infirma et instabilis, inepta ad fortiter malis propensionibus resistendum; quare minuitur, quin tamen tollatur, libertas. — Praeter physica medicamenta, quae medici praescribunt, temps d'en prendre connaissance, sans qu'il soit informe de son aclion ni avant ni apres; les autres sont pleinement conscientes : le malade sent qu'il n'est plus maitre de lui-meme, qu'il est domine par une force interieure, invinciblementpousse a commettre des acles qu'il reprouve et dont il a horreur. Un jeune homme adore sa mere et est hante' de 1'idee de la tuer; pour s'empecher d'executer son atroce desir, il est oblige' de supplier qu'on 1'attache dans la grange comme un loup." (RauJi et Revautt, op. cit, p. 283).

1 " Toutes les passions ou meme les sentiments excessifs, sont susceptibles cVentrainer la neurasthenie; que ce soit 1'amour oul'ambition ou 1'affeCtion filiale, ou encore la cupidite qui entre en jeu, il va suffireque leur developpement soit entrave pour que se declare un etat neurasthenique consecutif. Dans la sphere intellecfluelle, tous les exces de travail pourront etre incrimines, et, s'il s'y joint, ce qui n'est pas rare, des preoccupations morales, la combinaison des deux ordres de causes entrainera la neurasthenie plus facilement encore". (Dr Block, cite par H. Vigouroux, Traite de Medecine, t. III, p. 125.)

multum prosunt spiritualia rcmedia, qualia sunt fiducia in Deum *, firma voluntas et spes morbum istum depcllendi, moderatio in agendo, quicta vita longe a civitatum tumultu, socictas amicorum qui suavitcr aegrotum solari ct fortiter ad benc et quiete agendum saepe hortari valcant.

  1. (B) Hysteria (a graeca. vocc Darrepa, utcrus, quia olim putabatur hunc esse uteri morbum) est etiam dcordinatio nervosi systematis, sed multo gravior quam neurasthenia; in eo praesertim consistit quod nervorum sensibilitas minuitur aut ad tempus extinguitur in quibusdam corporis partibus (anesthesia), dum in aliis multo intensior redditur (hyperesthesia). Haec nervorum irritabilitas totam hystericorum naturam commutat, mentem perturbat, voluntatem debilitat, atque viam aperit hallucinationibus : phantasmata sibi vivide repraesentant, quae statum inducunt exstasi aut somnambulismo afifinem. Ad diversos contrariosque affectus proclives, atque summa inconstantia laborantes, a risu ad lacrimas, ab amore ad odium illico transeunt. Saepe ad mendacium recurrunt : simulant animi sensus quos non habent, pietatem atque imaginarias visiones; quandoque falso affirmant sibi vim illatam fuisse a persona, cujus nomen patefaciunt, minutas criminis circumstantias describendo, proptereaque discordias et scandala excitant Haud raro ad furtum proclives sunt, et quidquid ipsis placet, facile surripiunt. — Caveant igitur sacerdotes ne ab istis decipiantur.

Non solum mulieres, sed etiam viri hysteriam incurrere possunt : ad eam disponunt vita mollis, abstinentia a phy-

1 Quod candide agnoscit vir caeteroquin incredulus, qui de nervosis morbis scripsit : " La foi religieuse pourrait etre le meilleur preservatif contre ces maladies de 1'ame et le plus puissant moyen pour la guerir, si elle etait assez vivante pour cre'er chez ses adeptes un vrai stoicisme chretien. Dans cet etat d'ame, helas ! si rare dans les milieux bien pensants, 1'homme devient invulndrable. Se sentant soutenu par son Dieu, il ne craint ni la maladie ni la mort. II peut succomber sous les coups d'une maladie physique, mais moralement il reste debout au milieu de la soufTrance; il est inaccessible aux emotions pusillanimes des nevroses ". Dubois^ Les Psychonevroses et leur traitement moral, Paris (Masson), 1904, p. 245-246; ibidem describuntur varia media therapeutica et moralia ad illos morbos curandos; cfr. Feuchtersleben, Hygiene de 1'ame, Paris (Bailliere), 1904, p. 147.

DE AGTIBUS I-IBERIS. 81 sicis exercitationibus,le<5tio librorum romanensium qui phantasiam excitant et cor perturbant, praecox et cxccssivum studium, libidinosi excessus, uno verbo quidquid debilitationem physicam inducit et nervosum systcma commovet. — Varii sunt hysteriae gradus, variaque stadia, quae a physiologistis describuntur; aliquando morbus invalescit, et paroxismum attingit \ qui a medicis dici solet magna hysteria {la grande hyst/rie).

Difficile est admodum definire num et quo gradu hysterici maneant liberi. Unde, in praxi, nonnisi ex omnibus circumstantiis, et ipsorum hystericorum declaratione (cui tamen non est omnino fidendum), probabiliter cognosci potest quae libertas in ipsis maneat. — Remedia vero duplicis sunt generis : pliysica, quae sapiens"2 medicus praescribet, v. g. physicae exercitationes, assiduus, etsi moderatus, labor;

1 P. Richer, Etudes cliniques sur 1'hystero-epilepsie; Axenfeld et Hucharciy Traite des nevroses, p. 967-1012; Ribot, op. cit., p. 1 15-125; Surbied,ov. cit., t. IV, p. 72-78; Antonelli, Medicina Pastoralis, Romae, 1905, t. I, n. 436-449. — Physiologice ita describitur hysteria : " L'hysterie est une neVrose a manifestations nombreuses et variees. Les trois principales sont : la sensation d'une boule qui part du ventre et remonte a la gorge ou elle determine un sentiment de constriclion; des acces nerveux s'accompagnant de cris, de perte de connaissance; des anesthesies ou des paralysies partielles ". ( Vigouroux, op. cit., P- 95)« ~~ Psychologice ita describitur a Huchard, ap. Ribot, p. 117 : " Leur caraclere change comme les vues d'un kaleidoscope, ce qui a pu faire dire avec raison par Sydenham que ce qu'il y a de plus constant chez elles, c'est leur inconstance. Hier, elles etaient enjouees, aimables et gracieuses; aujourd'hui, elles sont de mauvaise humeur, susceptibles et irascibles, se fachant de tout et de rien, maussades et boudeuses par caprice, mecontentes de leur sort; rien ne les interesse, elles s'ennuient de tout. Elles eprouvent une antipathie tres grande contre une personne qu'hier elles aimaient et estimaient, ou au contraire temoignent une sympathie incomprehensible pour telle autre... Parfois leur sensibilite' est exaltee par les motifs les plus futiles, alors qu'elle est a peine touchee par les plus grandes emotions... Tour a tour douces et emportees, bienfaisantes et cruelles, impressionnables a 1'exces, rarement maitresses de leur premier mouvement, incapables de resister k des impulsions de la nature la plus opposee, presentant un defaut d'equilibre entre les facultes morales superieures, la volonte, la conscience, et les facultes infe^rieures, instincls, passions et desirs".

2 Dico sapiensj nam, cum hysterici facilius quam alii in somnum hypnoticum cadant, quidam medici, experimenti causa, illos hynotisnnt et saepe eorum conditionem reddunt pejorem.

82 CAPUT L ct spiriiua/ia, praesertim vero conatus satis cpnstans ad vana phantasmata statim compescenda, et passiones refrenandas, dum hysterici sunt sui compotcs.

Chapter 30 of 73