Skip to the text

Nn. 714–758

  1. Habitum infusum spei necessarium esse necessitate medii ad salutem, colligitur cx eo quod justiflcatio non infunditur nisi cum virtutibus fidei, spei et caritatis (supra, n- 597)- Sed quaestio movetur de aclu spei, num videlicet hic aliquoties sit necessarius ad justiflcationem adipiscendam vel servandam. Hoc negaverunt Quietistce, asserentes dari statum perfe6lum, in quo omnis a6lus spei excluditur (supra, n. 710).

715« l0 Aliquis aclus spei theologicce,juxta legem ordira riam, adultis necessarius est necessitate medii ad justijicat 0nem consequendam.

(A) Tridentinum enim, dispositiones describens ad justi- ficationem necessarias necessitate medii, inter eas spem reponit2 : " In spem eriguntur, fidentes Deum sibi propter

Christum propitium fore ". Revera primus motus, qui in peccatoribus fidem et timorem Dei sequitur, estjiducia obti- nendae remissionis peccatorum quam concipiunt ad miseri- cordiam Dei se convertendo; ni.si enim in Deum confidant, in desperationem labuntur, de paenitendo non cogitant3, ideoque justificari nequeunt.

Fieri quidem potest absolute loquendo ut statim transeant ad eliciendum aclum perfeclae caritatis aut contritionis, quo justificantur, ideoque diximus "juxta legem ordinariam" . Sed hic aclus

1 Quod prasclare exponit M. tf/futst, Careme 1891, p. 200 et 412 : " Ce n'est pas parce que 1'homme vertueux aura fait un calcul qu'il sera beatifie, c'est parce qu'il aura fait son devoir. Plus il se sera oublie dans Peffort vertueux, plus grande sera sa recompense. Aux ames mddiocres, cprises d'elles-memes jusque dans la pratique du bien, le bonheur moindre; aux ames heVoiques, ddsoccupees d'elles-memes jusque dans le soin de leur salut, la felicite" la plus haute".

3 " Nemo enim, ait S. Amorosius, pctest bene agere paenitentiam, nisi qui speraverit indulgentiam ". (De Paenitent., c. I, n. 4, P. L., XVI, 466).

caritatis virtualiter includit spem : diligendo enim Deum ut amicum, speramus eum fore nobis propitium.

(B) Scriptura rem aperte non declarat, cum utilitatem magis quam necessitatem spei inculcct. Attamcn haec ncces- sitas logice ex ea infcrtur. Apostolus enim, dum absolutam fidei necessitatem praedicat, eam definit sperandarum sub- stantiam rerum1, ideoque supponit spem ad justificationcm requiri sicut ipsam fidem; peccator enim qui credit et non sperat, in desperationem facile cadit, et ita salvari nequit2.

  1. 2° Qui jam justificatus est, aliquoties tenetur aclus spei elicere ad perseverandum et saluiem consequendam.

(A) Id sane insinuat Scriptura : multis in locis, in quibus spes ita commendatur ut sub praecepto cadere videatur : " Divitibus hujus saeculi praecipe non sublime sapere, neque sperare in incerto divitiarum, sed in Deo vivo"3. — " Christus vero tanquam filius in domo sua : quae domus sumus nos, sifiduciam et gloriam spei usque ad finem firmam retineamus" *. Hinc Apostolus saepe fideles hortatur ad spem christianam : " Sic currite ut comprehendatis. Omnis autem qui in agone contendit, ab omnibus se abstinet ; et illi quidcm ut corruptibilem coronam accipiant, nos autem incorruptam "5; — " Pie vivamus in hoc saeculo exspeclantes beatam spem"6. Quae quidem omnia supponunt aliquoties saltem eliciendos esse aclus spei.

(B) Id pariter colligitur ex necessitate orationis. Hanc esse ad salutem necessariam probatum est in Tr. de Graiia, n. 42 et 58, et infra demonstrabitur in Tr.de Virtute religionis. Atqui cratio ad Deum supponit spem : ideo enim ab eo gratias petimus, quia in eum speramus; quare aitjacobus7 : " Postulet autem in fide(fiducia) nihil haesitans ". Aliquoties igitur eliciendi sunt aclus spei.

717« 3° Corollarium. Rejiciendus est ergo quietismus, neque admitti potest Jiabiiualis status amoris /?ei, qui spem omnino excludat. Potest quidem homo aliquoties elicere aclum caritatis perfectae, quo, sine ulla admixtione motivi proprii interesse, unice Deum diligit ut in se summe amabilem; potest ad eum caritatis excessum pervenire, ut cum Paulo conditionaliter (id est si possibile esset, absque dis-

DE VIRTUTE SPEl. 419 pcndio divini amoris), aeternae felicitati rcnuntiet : " Optabam cgo ipse anathema esse a Christo pro fratribus meis"1; sed mox cum eodem ad spem redire debet : " Ad destinatum persequor, ad bravium supernae vocationis Dei in Christo Jesu2... In reliquo reposita est mihi corona justitiae, quam reddet mihi Dominus in illa die justus judex "3. In praesenti igitur vita, dum peregrinamur a Deo, non solum eum diligere, sed in eum sperare debemus.

Quod etiam constat ex damnatione 68 propositionum Michaelis de Molinos ab Innocentio XI, 20 nov 1687, — et 23 propositionum, ex opere DD. Fenelon excerptarum, ab Innocentio XII, 12 mart. 1699. Ex hac enim condemnatione certo colligitur non dari habitualem statum amoris Dei, sine ulla admixtione proprii interesse^.

  1. 40 De Tempore quo prceceptum spei obligat. Idem fere dicendum acde fide, n. 644-647; videlicet hoc praeceptum :

(A) Obligatperjg : (a) quando quis usum rationis attigit, simulque ei sufficienter proposita fuit aeterna beatitudo ad quam tendere debet; (b) in periculo niortis, saltem probabilius, ut mens, judicii terroribus superatis, in Deum ultimum finem fiducialiter tendat; (c) scepius in vitd, quin tempora magis particulariter determinari valeant; ceterum qui christiane vivit, orat, et sacramenta digne recipit, eo ipso praecepto satisfacit; (d) quando urget contra spem tentatio quae nonnisi actu spei vinci potest; (e) quando per peccatum mortale desperationis amissus est habitus spei.

(B) Per accidens : (a) quando adimpleri debet praeceptum quod sine aclu spei impleri nequit, v. g. oratio, paenitentia; (b) si urgeat tentatio quae superari non possit nisi acl:u spei animus erigatur.

4 Has propositiones invenies ap. De?tzing.,r. 1088-1 155 et 1193-1215. — Hic etiam operae pretium est referre quosdam ex articulis Issiacensibus, de quibus convenerunt Bossuet, Noailles, ep. Catalaunensis, Fhielon, et Tronson, S. S. : " 1) Quivis christianus quovis in statu tenetur ad conservandum fidei, spei et caritatis exercitium, et ad earum aclus eliciendos, ut virtutum distinclarum aclus. 2) Non licet christiano i^iciifferentem esse ad salutem, et ad res qune in eam referuntur : sancfta indifferentia eventus hujus vitae (excepto peccato) solatiorumque atque ariditatum spiritualium dispensationem speclat ".

Art. III. Dc peccatis contra spein1.

719« Duplici modo contra spcm pcccari potest : omissionc, quando non elicitur aclus spci praeceptus; commissione, quando spes abjicitur per despcrationem aut pervcrtitur per prcesumptioncm. Ex di<5tis satis inteliigitur quandonam per omissionem contra spem peccetur. Animadvertere tamen liceat praecipuam horum peccatorum causam esse inordinatam adhcesionem bonis terrenis, qua temporalia reternis prseferuntur, ita ut non pauci perpetuo in hac vita manere exoptent. Quod praesertim accidit iis qui divitiis et voluptatibus affluunt : hi siquidem aliquando caelestia bona contemnunt, et in terrenis suam felicitatem reponunt2; et hoc peccatum grave est, quando nos avertit ab amore Dei aliisque vitas christianae officiis quae sub mortali obligant. — Dicendum igitur manet de desperatione et prcesumptione.

I. De desperatione.

  1. i° Notio et causae. (A) Desperatio est voluntaria diffidentia beatitudinem consequendi, vel media ad illam necessaria.

Ut peccatum sit, debet esse voluntaria ; distinguitur proinde ab invohmtaria perturbatione, quae in timcntibus Deum, aut in scruputosis frequenter exsurgit : hi siquidem, ex inani motivo, s?epe timent ne in statu peccati mortalis versentur, aut ne, propter malitiam suam, in damnationis periculum incidant. Differt pariter ab illo spiritualis dereliclionis sensu, quem aliquando patiuntur perfeclissimi : hi enim, Deo sic permittente, spirituali consolatione privan-

1 S. T/wm., 2. 2*, q. 20-21; Suarez, disp. II, sedt. 2-3; Billuart, De spe, art. 5; S. Alpho?is., lib. III, n. 20-21; Perrone, n. 145-158; Bouqiullon, n. 372-383; Lelimk., n. 310-313; Baller. P. n. 124-132.

2 Quod ita exponit M. d' '//utst, Careme, 1892, p. 201 : " L'esperance est donc un devoir, et ce devoir si doux est couteux a ses heures. Oui, Messieurs, quand la vie semble sourire a nos esperances terrestres, il est dur de dedaigner ces promesses flatteuses qui nous prennent par le cote sensible de nous-memes; il est dur de se derober a l'enlacement du plaisir, de dire au bonheur qui s'offre a nous : tu ne saurais me suffire... II faut au chretien quelque chose de cet heVoisme (des martyrs) pour se ddgager des caressantes etreintes du plaisir et confler aux promesses lointaines d'un mysterieux au-dela tout 1'espoir de son bonheur".

tur, variisque tentationibus premuntur, ita ut ab ipsoDomino derelicli sibi videantur, atque omnino despondentes evadant '.

Ad sciendum num paenitens vere in peccatum desperationisconsenserit, confessarius opportune eum interrogabit utrum necne consueta religionis ac pietatis exercitia omiserit : si, non obstantibus timoribus et anxietatibus, orare non cessaverit, a peccato desperationis immunis censeri potest; si vero ab orando cessaverit, putans Deum nolle sibi subvenire, ex se graviter peccat; si, ex inordinata quadam tristitia animo despondens, tepidus et remissus fiat, venialiter peccat.

  1. (B) Inter praecipuas desperationis causas, recen- sentur :

(a) Fidei defeclus,qu\a fides est spei fundamentum; talis fuit desperatio Cain, quando dixit2 : " Major est iniquitas mea quam ut veniam merear"; supponere enim videbatur Deum non remittere peccata etiam vere paenitentibus. (b) /nordinata adhcesio vohiptatibus, praesertim libidini; nam ex affeclu harum deleclationum homo fastidit bona spiritualia; et, cum resipiscere vult, tam arduum est libidinem refrnenare et carnis illecebras deserere3, ut non pauci de vicloria et aeterna salute desperent. (c) Acedia spiritualis (supra, n. 562), id est languor et taedium in exercitio virtutis, horror difficultatis, labor certaminis, vi cujus utpote nimis difficile et impossibile reputamus bonum faciendum, ideoque ab eo abstinemus4. (d) Prcesumptio, quatenus nos inducit in tentationem, postea vero in multiplicia peccata et desperationem; Seduc~lor videlicet dolose incautos ad pecca-

1 Christus in cruce hanc spiritualem dereliftionem pati voluit, quando videlicet exclamavit : " Deus meus, Deus meus, utquid dereliquisti me?" (Matth., XXVII, 46). Quem statum ita describit Bona (De discretione spirituum, c. 13) : " In parte vero superiori densissima caligine mens obscuratur, languet voluntas, nusquam inveniens consolationem nec in Deo, nec in creaturis : omnis aestus amoris refrigescit; et, quod gravissimum est, tot tentationibus premitur, ut sibi saepius videatur diffidentiae, blasphemiis, ac desperationi assensum praebuisse. Hoc horribile tormentum pcenis inferni assimilant qui experti sunt ". Cfr. Schram, Instit. mysticae, § 226-237.

3 Quod graphice describit Augustinus (Contess. , lib.VIII, c. II, n.26, P. L., XXXII, 761) : " Retinebant nugae nugarum, et vanitates vanitatum antiquae amicae meae, et submurmurabant : Dimittisne nos? et a momento isto non erimus tecum ultra in aeternum? et a momento isto non tibi licebit hoc et illud ultra in asternum? Et quae suggerebant?... quas sordes suggerebant! quae dedecora!... Retardabant tamen cunctantem me abripere atque excutere ab eis et transilire quo vocabar, cum diceret mihi consuetudo violenta : Putasne sine istis poteris?"

tum inducit, suadendo peccati levitatem et facilitatem venire; sed, peccato jam commisso, a paenitentia deterret, ampliando ejus enormitatem, pravae consuetudinis ineludtabile pondus, implacabilem Dei justitiam. (e) Inter causas naturales recensetur melancholica qusedam dispositio, quae tristitiam et animi abjectionem generat.

  1. 20 Desperationis malitia. (A) Dcspcratio proprie dicla, quae versatur circa salutcm aut mcdia necessaria ad eam consequendam, est peccatum mortale ex toto genere suo, mintis quidem infidelitate et odio Dei, sed gravins peccatis quae committuntur contra virtutes morales ; nam ipsi motivo fidei directe opponitur, cum Dei misericordiam, aut potentiam implicite saltem deneget ; ideoque spem ipsam omnino destruit, sine qua salus impossibilis evadit. Insuper w sublata spe, irrefrenate homines labuntur in vitia, et a bonis laboribus retrahuntur " *. Quandoque etiam cum hcvresi conjungitur, quatenus quis credit Deum non posse aut non velle ipsum salvare : tunc specialem hczresis malitiam contrahit.

(B) Sed diffidentia circa ea quae ad salutem necessaria non sunt, v. g. circa aliquod peccatum veniale vitandum, aut talem perfeclionis gradum attingendum, non est desperatio proprie di6la, et ex se leve peccatum est Idem dicendum de quadam pusillanimitate, vi cujus de nostra cooperatione cum gratia, non autem de divina misericordia, aliquo modo desperamus.

II. De proesumptione.

  1. i° Notio et causae. (A) Praesumptio, quatenus spei adversatur, est temeraria exspeclatio beatitudinis mediorumque ad eam consequendam, contra Providentice ordinem. Deus enim, in collatione suorum donorum, quasdam leges statuit sapientiae conformes; et peccatum praesumptionis in eo situm est quod bona spiritualia optantur absque conformitate cum his legibus. Quod variis modis contingit.

(a) Praesumptio est hceretica, quando videlicet aliquem errorem contra fidem importat; talis est praesumptio/^/o^/awfl, in eo sita quod quis sperat remissionem peccatorum, aliamve gratiam, et ccelestem beatitudinem consequi propriis viribus; aut praesumptio hctheratia, qua quis confidit se consecuturum fore remissionem peccatorum aeternamque beatitudinem ex solis meritis Christi, sine psenitentia

proprie dicta et mandatorum observatione1; vel prcesumptio calviniana, qua quis sperat divinum auxilium ad aliquid mali peragendum, v. g. ad sumendam vindiclam de inimico, quasi Deus positive cooperari posset peccato.

(b) Praesumptio est simplex, seu non haeretica, quando quis, absque errore in fide, nimis de divina misericordia aut propriis viribus prsesumit, v. g. si confidiL se consecuturum esse extraordinarias gratias, quales maximis sanclis solum conceduntur, — aut divinam misericordiam assumit tanquam motivum liberius peccandi, multiplicando peccata, quia, inquit, Deus tam facilc remittit multa quam unum, et semper paratus est parcere paenitentibus etiam sero ad virtutem redeuntibus.

Si quis vero peccat aut in peccato perseverat ex passione vel fragilitate, cum spe venice consequendce, aut propter facilitatem accusandi peccata, non est proprie praesumptio, sed gratice abusus sedulo vitandus.

  1. (B) Praesumptionis causce praecipuae sunt, praeter errores in fide supra recensitos, superbia et inanis gloria.

Ex superbid speciatim oritur praesumptio, per quam quis confidit se gloriam sine meritis obtenturum, vel veniam sine paenitentia; ipse enim tanti se aestimat, ut speret etiam se peccantem a gloria non excludendum fore. Ex inani gtorid procedit praesertim praesumptio qua aliquid super vires attentamus, ita exspectantes ab aliis aestimari2. Quandoque tamen oritur etiam ex animi ieviiaie, vi cujus, propriae infirmitatis obliti, de propriis viribus nimis praesumimus : tunc levius est peccatum.

  1. 20 De malitia praesumptionis. (A) Prcesumptio hcereticalis est per se gravissimum peccatum,cum opponatur tum fidei, tum spei, divinisque attributis injuriam inferat; quando voluntaria est, habitum spei destruit, cum evertat fidem, quae spei fundamentum merito habetur. — Dixi tamen /^r 57?, quia dari possunt, inter Lutheranos, qui bona fide putent salutem ex solis meritis Christi, absque mandatorum observatione, obtineri posse.

(B) Prcesumptio simplex est ex se grave peccatum, sed parvitatem materiae admittere potest3; nec per se destruit spei habitum, quiaejus motivum salvat : licet enim quis nimis in seipso praesumat, non ideo divinum auxilium omnino respuit.

1 A quo errore non satis recedunt qui sperant, ob nonnulla pietatis officia erga B. Virginem, se salutem consecuturos, etsi carnaliter vivant et liberius peccent. Cfr. Tyrrell, External religion {gallice La religion exterieure, Paris, 1902), lecl. V.

In praxi, ad dijudicandum num paenitens contra spcm pcccaverit, simulque contra fidem, intcrrogandus cst cur et quomodo desperaverit vel praesumpscrit, ct cx cjus responsis dignosci poterit natura et gravitas hujus pcccati.

CONCLUSIO : DE MEDIIS IN SPE PROFICIENDI1.

  1. Praeprimis notandum est spem augeri ipsis mcdiis quibus crescit fides (supra n. 689-694), cum hsec sit spci fundamentum. Sed insuper, sicut ceterae virtutes, exercitio firmatur et promptior evadit.

(A) Sed ut spes re£te exerceri valeat, rcquiritur primum bona conscientia, id est status gratiae et praxis bonorum operum, aut saltem sincerum et efficax desiderium gratiam recuperandi; qui enim in statu peccati mortalis manct, merito damnationem metuit; dum justus, qui novit se esse filium Dei, in ccelesti Patre facile confidit : "Si cor nostrum non reprehenderit nos, fiduciam habemus ad Deum, et quidquid petierimus, accipiemus ab eo, quoniam mandata ejus custodimus, et ea quae sunt placita coram eo facimus"2.

Cujus rationem sic exponit Augustinus* : " Spem gerit bona conscientia : quomodo mala conscientia tota in desperatione est, sic bona conscientia tota in spe... llle enim sperat, qui bonam conscientiam gerit. Quem vero pungit mala conscientia, retrahit se a spe, et non sibi sperat nisi damnationem. Ut ergo speret regnum, habeat bonam conscientiam; et ut habeat bonam conscientiam, credat et operetur ".

  1. (B) Quando quis bona fruitur conscientia, jam amplius non in homine aliisve creaturis confidere debet, sed in Deo; quapropter, in omnibus eventibus, a Deo solo petere et exspeclare consilium, vires et gratiam, in memoriam revocando motiva spei superius exposita, n. 700-703, vidclicet Dei infinitam potentiam, misericordiam et fidelitatem. Tunc enim, divino fretus auxilio, omnia adversa superare potest : " Dominus illuminatio mea et salus mea ; quem timebo? Dominus proteclor vitae meae; a quo trepidabo?... Si consistant adversum me castra, non timebit cor meum"4.

1 Scaramelli, op. cit., art. II. de Spe, c. 7-8; Schrain, Instit. theol. mysticas^ § 1 19-123; M. d'Hulst, Careme 1892, conf. 4-5. 2 I Joan., III, 21-22. 3 In ps. XXXI, n. 5, P. L., XXXVI, 261. — 4 Ps. XXVI, 1-3.

Ratio est quia nihil nos separare potest a caritate Dei, quae ad nos beandos plane sufricit : " Certus sum quia neque mors, neque vita, neque angeli, neque principatus, neque virtutes, neque instantia, neque futura... neque creatura alia poterit nos separare a caritate Dei, quae est in Christo Jesu Domino nostro"1.

  1. (C) Prsesertim vero in rebus adversis tota spes in

Deo reponi debet, qui solus potest nos a periculis eripere, simulque gratiam dare ut tribulationibus utamur ad aeter- nam beatitudinem augendam

Ita sane Paulus, dum dicit : " Non solum autem, sed et gloriamur in tribulationibus, scientes quod tribulatio patientiam operatur, patientia autem probationem, probatio vero spem; spes autem non confundit... "2. Ratio est quia si cum Christo et propter Christum patimur, cum ipso glorificabimur; gloria vero nostraproportionata erit tribulationibus patienter toleratis, et quodlibet opus arduum pro Deo factum aeternum gloriae pondus operatur in nobis : " Si tamen compatimur, ut et conglorificemur. Existimo enim quod non sunt condignae passiones hujus temporis ad futuram gloriam quae revelabitur in nobis"3. — "Id enim quod in praesenti est momentaneum et leve tribulationis nostrae, supra modum in sublimitate aeternum gloriae pondus operatur in nobis " 4.

  1. (D) Sed, et in rebus prosperis, mentem ad aeterna bona erigere debemus; secus enim, creaturse et voluptati adhaerebimus, maximo cum animae detrimento. Quando videlicet omnia prospere cedunt, proni sumus ad Deum praetermittendum, et ad spem nostram in creaturis, divitiis, amicis collocandam; unde fit ut terreni efficiamur, voluptati inhiantes, bonaque ccelestia contemnentes.

Quapropter ccelum intueri necesse est, " non contemplantibus nobis quae videntur, sed quae non videntur : quae enim videntur temporalia sunt, quae autem non videntur aeterna sunt " s. Necesse est etiam orare, ut, temporalia et terrena despicientes, amare ccelestia discamus : " Da populis tuis id amare quod praecipis, id desiderare quod promittis; ut, inter mundanas varietates ibi nostra fixa sint corda, ubi vera sunt gaudia " 6.

De exercitio spei seu fiduciae in oratione infra dicemus. His aliisque hujusmodi mediis spes firmatur et erigitur, viaque paratur caritati, de qua dicendum manet.

1 Rom., VIII, 38-39. — a Rom., V, 3-5. — 3 Ram.t VIII, 17-18. 4 7/ Cor., IV, 17. — 5 II Cor., IV, 18. 6 Missale, orat. pro Dom. 4a post Pascha.

Gaput iij.

Praenotanda de am )re et caritate in genere.

Inter virtutes theologicas eminet, teste Paulo, caritas : " Nunc manent fides, spes, caritas, tria ha?c; major autcm horum est caritas"1. Quia vero caritas est genus quoddam amoris 2, de amore pauca praenotare oportet.

i° De amoris naturd, causis et effeflibus 3.

  1. (A) Amoris notio et species. Amor in genere est motus in bonum, seu complacentia appetitiis in bono. Triplex distingui solet : naturalis, sensibilis et rationalis.

(a) Amor naiuralis est quaedam propensio cujuslibet entis infinem suum proprium : quisque enim finem suum appetit, et in eum quodam instinctu naturali fertur : hic existit etiam in entibus libertate carentibus, nec est proprie actus moralis, de quo proinde hic non agemus : (b) Amor sensibilis, seu sensitivus, una est ex undecim passionibus supra descriptis, n. 100, et definiri potest complaceniia appetitiis sensitivi in bono sensibiliter apprelienso. Versatur proinde circa qualitates quse sensibus placent, et non fertur versus bonum intelligibile nisi in quantum hujusmodi bonum per imaginationem appetitui sensibiliter proponitur. Quia vero hae qualitates frivoloe sunt et mutabiles, amor qui exinde nascitur est vanus et inconstans4.

2 Quod sic declarat S. Thomas (r. 2«, q. 26, a. 3) : " Omnis enim dilectio vel caritas est amor, sed non e converso; addit enim dileclio supra amorem eleclionem prascedentem, ut ipsum nomen sonat; unde dileclio non est in concupiscibili, sed in voluntate tantum, et est in sola rationali natura. Caritas autem addit supra amorem perfeclionem quamdam amoris, in quantum id quod amatur, magni pretii sestimatur, ut ipsum nomen designat ". — Revera vox carus etymologice significat aliquid magni pretii (Breal et Bailly, Dic"l. etymol., p. 36).

3 S. Tkom.j 1. 2*, q. 26-29; S. Fr. de Saies, Tr. de l'Am. de Dieu, (ed. d'Annecy, 1894), 1. I, ch. 1-13; Barrd, De virtutibus, t. I, n. 12-20.

4 "Anior, super sensualium vclupiatum communicationem fundatus, prorsus crassus est, et amicitiae nomine indignus, uti et ille qui vanis

  • Si existit inter personas diversi sexits, in ordine ad carnales delectationes, dicitur anior sexualis, et s?epe in vehementem passionem transit x.
  1. (c) Amor ratiouaiis, seu dileclio, est complacentia vo/uutatis i?t bofio intellecl.it apprelienso; oritur ex clotibus, non externis ac frivolis, sed intellectualibus et moralibus, puta scientia, prudentia, benignitate, fortitudine aliisque ejusmodi virtutibus. Quapropter magis constans est, quia dotibus innititur quae minus sunt mutabiles; dignus est homine atque honorabilis, utpote qualitatibus vere humanis fundatus. Qui pariter duplex est : quando aliquem diligimus maxime propter nostrum commodum, quia videlicet nobis bonus est et utilis, hic amor dicitur concupiscentice; si e contra eum diligimus praesertim quia ipsihovwxm volumus, vocatur amor benevolentice. Plerumque utrumque motivum simul conjungitur, aliosque diligimus propter nostrum illorumque commodum. — Praeterea, cum homo sit rationalis simul et sensibilis, saepe amor intellectualis sensibili amori permixtus invenitur.

  2. Amor autem dicitur amicitia, quando est mutmts, utrique amanti qua talis cognitus, ideoque quamdam communicationem bonorum importat : " Amor omnis amicitia non est : amare quippe possumus et tamen non amari, et tunc amor est, sed non amicitia, cum amicitia mutuus quidam et reciprocus sit amor. Secundo, satis non est eum esse mutuum, sed necesse est praeterea amicos se invicem amantes reciprocum suum affe6lum nosse; si enim hunc ignorent, amorem quidem habebunt, non vero amicitiam. Tertio requiritur ut inter eos aliqua sit communicatio, quae amici- et frivolis quibusdam dotibusgloriatur a sensibus perceptis. Sensuales autem voluptates voco illas qiue immediate et praecipue circa sensus exteriores versantur, uti est voluptas illa quse e conspeclu pulchritudinis corporalis, suavis vocis auditu, molli taclu oritur, et aliae id genus. Dotes autem frivolas appello vanos quosdam naturas habitus, quos imperiti et futiles virtutum et perfeclionum nomine vocant... Itamagna virtute praeditus esse censetur qui eleganter saltat, in omni lusus genere versatissimusest, scite se vestit, canit, jocatur, aut confabulatur, elegantes habet gestus ". (S. Fr. de Sales, Introducl., p. III, c. 17).

1 Descuret, op. cit., t. II, p. 151-180; Vieux Moraliste, ap. Ami du Clerge, t. XXI, 1899, p. 129-137 et 241-248; Ribot, Psychologie des sentiments, Paris, 1896, p. 244-255.

tiae basis sit et fundamcntum. Jamvcro,pro diversitate communicationum, diversa ctiam cst amicitia... si falsa et vana sint ca qune communicantur, falsa et vana est amicitia; si vera et solida, vera etiam est amicitia; ct quo excellcntiora sunt hujusmodi bona, eo excellentior amicitia " T.

De vera amicitia pneclare scribit Ambrosins - : " Solatium quippe vitce hujus est, ut habeas cui peclus aperias tuum, cum quo arcana participes, cui committas secretum pecloris tui; ut colloces tibi fidelem virum, cui in prosperis gratuletur tibi, in tristibus compatiatur, in persecutionibus adhortetur... Pietatiscustos amicitia est, et aequalitatis magistra, ut superior inferiori se exhibeat aequalem, inferior superiori... Non enim vecligalis amicitia est, sed plena decoris, plena gratiae. Virtus est enim amicitia, non quaestus, quia non pecunia paritur, sed gratia : nec licitatione pretiorum, sed concertatione benevolentire ". — Ambrosio praeiverat Scriptura3 : "Amicus fidelis protectio fortis; qui autem invenit illum invenit thesaurum; amico fideli nulla est comparatio, et non est digna ponderatio auri et argenti contra bonitatem fidei illius; amicus fidelis medicamentum vitae et immortalitatis ".

733- (B) Amoris causae4. Tres sunt praesertim quffi amorem inducunt vel augent : bcnum,similitudo,familiaris consuetudo.

(a) Bonum quidem est causa principalis amoris, cum appetitus, sive sensitivus sive rationalis, naturaliter feratur in bonum sensibile aut intelle6luale; et generatim eo intensior est amor qub perfeclius apparet objec~tum amatum. Si malum quandoque amatur, id non fit nisi quia sub specie boni apparct; ita non diligitur iniquitas, nisi quia dele6lationem aut commodum praebet. — Ad hanc causam refertur pulchrum, quod nihil aliud est nisi bonum in quantum v 'isum placet.

(b) Similitudo inter amantes amorem secundario inducit, juxta illud 5 : "Omne animal diligit simile sibi, sic et omnis homo proximum sibi ". Revera homo naturaliter seipsum

1 S. Fr. de Sales, Introdudt., p. III, c. 17. — De amicitia eximium tradlatum scripsit Cicero> Laelius sive de Amicitia.

  • S. Thom. 1. 2X, q. 27; S. Fr. de Sa/es, Traite de 1'Ain. de Dieu, 1. I, ch. 8; M.d'Halst, Careme 1892, 6e Conf., p. 217-220. 5 Eccti., XIII, 19.

primario diligit, ideoque, inter homines, vi cujusdam affinitatis ct sympathice, eos qui sibi magis similes sunt, v. g. qui ad eamdem gentcm aut familiam pertinent, aut similibus dotibus gaudcnt. Unde amicitia cequales accipit aut facit. — Attamen haec similitudo, quae causa amoris est, non excludit qusedam discrimina; imo plerumque intensius se invicem diligunt qui, dum m multis similes sunt, in paucis tamen differunt, ita ut unus in alio quaerat sui complementum; sic qui mitis sed debilis est, facilius amicitia. conjungeturei qui iracundus quidem sed fortisest acstrenuus1. Unde non perfecta sequalitas, sed quaedam proportio inter amantes requiritur.

(c) Familiaris consuetudo amorem haud parum auget ; nihil enim volitum quin praecognitum, idcoque bonum, pulchritudo et similitudo ad amicitiam non movent, nisi in quantum cognoscuntur. Multum igitur amicitiam fovent intima ac frequens conversatio et colloquia : ita enim amici se melius cognoscunt, ita praesentia obje6li amati delectantur, et ex hoc duplici capite crescit amor. Ad hanc causam refertur amoris exhibitio et redamatio ; nam, ut ait Seneca 2, " si vis amari, ama " ; teste Augustino 3, " nulla est enim major ad amorem invitatio quam praevenire amando et nimis durus est animus, qui, si diledtionem nolebat impendere, nolit rependere ".

734- (C) Amoris effectus 4. Praecipui sunt unio} exstasis, zelus, ordinatio aclionum in objeclum amatum.

(a) Unio quidem; nam amor quilibet eo tendit ut amantes conjungat, et ex duobus vel pluribus unum moraliter efficiat, juxta illud : u Multitudinis autem credentium erat cor unum et anima una"S. Duplicem efficit unionem :

1 " En cette sorte les melancholiques et les joyeux, les aigres et les doux s'entr'ayment quelquefois reciproquement, pour les mutuelles impressions qu'ils regoivent les uns des autres, aux moyens desquelles leurs humeurs sont mutuellement moderees. Mais quand cette mutuelle correspondance est conjointe avec la ressemblance, l'amour sans doute s'engendre bien plus puissamment ". (S. Fr. de Sates, op. cit., 1. I, ch.8).

3 Epist. IX ad Lucilium.

unam affecTuosam, vi cujus amici eadem velle et eadem nolle satagunt, et amans est in amato, sicut sua rcputans bona amici; ita legitur in Scripturd1 : " Anima Jonathae conglutinata est anima? David, ct dilexit eum Jonathas quasi animam suam " ; — alteram 1'ealem, quae consistit in praescntia et possessione rei amatae 2 ; quae tamen, quamvis ab amantibus exoptata, aliquando pcr obstacula impeditur aut retardatur.

(b) Exstasis (i'x cxaat;, egressus), qua veluti extra se ponitur amans; quod fit duplici ac~tu intellecliis et voluntatis; secundum inielleclum, amans, sui oblitus, de amato frequenter cogitat; secundum affeclum extra seipsum fertur : per amorem concupiscefitiai, non contentus de bono quod habet, qu?erit aliud quo fruatur extra se; per amorem amicitice, non sibi solum agit, sed vult et operatur amico bonum, ejusque curam gerit. Quare maximi momenti est nonnisi honesta et sandta diligere, cum amans veluti a se exeat et similis fiat objeclo amato 3.

735« (c) Zelus pariter ex intensionc amoris provcnit : quo enim vehementius in aliquid tendimus, eo fortius repellimus quidquid huic propensioni adversatur. Ita, in amore concupiscentiai, qui intense aliquid concupiscit, eo ipso fertur contra omne illud quod ejus consecutioni aut quietae fruitioni obstat ; in amore amicitice, qui sincere vult amici bonum, eo ipso vehementer movetur contra omne illud quod ejus bono repugnat 4.

(d) Praeterea qui vehementer aliqucm diligit, suas acliones in eum ordinat, videlicetad ei placendum ejusque amicitiam consequendam ; et, cum ceterae passiones ex amore procedant, omnes animi motus plus minusve reguntur ab amore praedominante. Ex quo sequitur nil magis interesse quam recle suas affecliones ordinare, ut vita ipsa re6le instituatur. Vere igitur sapientes sunt qui Deum ex toto corde diligunt; nam, ut ait Augustinus, " fecerunt itaque civitates duas amores duo; terrenam scilicet amor sui usque ad contemptum Dei, ccelestem vero amor Dei usque ad contemptum sui " 5.

2 Quod vivide describit S. Fr. de Sales, Tr. de l'amour de Dieu, 1. I, ch. 9.

2° De virtutc cantatis iu genere.

  1. Caritas, ut habitus, est virtus theologica qud iuc/iuamur ad Dcutu supcr ouiuia diligendum eo modo quo seipsum amai, et omnia qiue Deus diligit et sicut ca diligit.

Qu;e definitio aequivalet ei quae tradi solet, nempe est virtus theologica qud inclinamur ad Deum super ouiuia diligcuduiu propter scipsum, uos vcro et proximum propter Dcum. Ad quod melius intelligendum, exponendum est quodnam sit objectum, motivum et subjectum caritatis.

737» (A) Objectum primarium et principale caritatis est Deus ipse, super omnia diligendus : " Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex omnibus viribus tuis, et ex omni mente tua" l. Objeclum vero secundarium sunt omnes creaturae in quantum divinae gratiae et gloriae sunt capaces : " Secundum autem (praeceptum) simile est huic : diliges proximum tuum sicut teipsum"2. Etenim, cum amor essentialiter tendat in bonum, primarium dilectionis obje6lum non potest esse nisi summum et infinitum bonum; secundarium vero omnia entia quae divinam bonitatem aliquo modo participant.

  1. (B) Motivum proprium caritatis est Dei bonitas absoluta in se et propter se infinite amabilis. Ita distinguitur ab amore spei, cujus motivum est bonitas Dei reiativa, qua scilicet erga nos bonus est Deus siquidem amari potest duplici modo : quatenus est bonus nobis, imo summum bonum nostrum, cujus fruitione beati aliquando erimus, et hic est amor spei, seu castce conj&piscentice ; potest insuper diligi ut bonus in se, seu quia est infinite amabilis/7-<?//£r se : hic est amor caritatis.

  2. (a) Pauci quidem theologi, ut Bolgeni et Ballerini3, contenderunt amorem concupiscentice referri etiam ad caritatem, et ad justificationem sufficere ante aclualem sacramentorum susceptionem. Nam, inquiunt, in sacra Scriptura nunquam proponitur nobis amor Dei solummodo propter se dilecli , sed saepe Deus

3 Bolgeni, Della carita o amor di Dio, Roma, 1788; Baller. P., t. II, n. 135-139; — Quos confutarunt Muzzarelli, Del motivo formale dell'atto di carita, Foligno, 1791 ; Perrone, op. cit., de Caritate, n. 29-62; Pesch., n. 537-564; Mangenot, Dic~l. de Theol., t. II, p. 2220.

U-*^-v€- exhibetur ut diligendus quatenus est summum bonum nostrum, fons omnis nostri gaudii, etc. Praeterea unicum motivum quod hominem excitat ad agendum est amor proprius, ideoque Deum non diligimus nisi in quantum eum concipimus tanquam nostrse beatitudinis fontem. — Sed communjter theologi hanc opinionem ut erroneam rejjciunt. (a) f.icet enim Scriptura direcle et explicite non doceat Deum esse diligendum propter se, id tamen insinuat quando asserit eum amandum esse ex tota mente, ex toto corjje, ex totis viribus, — aut caritatenielseexceTIentiorem spe \ — vel imitandam proponit caritatem qua animam suam ponit quis pro amicis suis2. (b) Aliunde, licet homo saepe agat ex amore proprio, non semper tamen, nec exclusive; sed paulatim ab amore Dei, quatenus bonus est nobis, ad amorem Dei in se et propter se amabilis assurgit, quia intelligit eum, qui in se infinite bonus est, in se et propter se esse diligendum 3.

  1. (b) Sed, utrumque motivum saepe ^itum_jnyenitur in uno eodemque a£tu, et amor spei minime impedit exercitium caritatis. Etenim, ex una parte, Deus est summe bonus in se, ideoque amore benevolentice diligendus, et summe bonus nobis, ideoque amore castae concupiscentice amandus ; ex altera vero, finis noster ultimus est tum gloria Dei, quam exoptamus amore benevolentice, tum seterna nostra beatitudo, quam amore concupiscentics prosequimur. Imo amor concupiscentiae re<5le ordinatus nos ducit ad amorcm benevolentiae : nam quanto magis Deum possidere optamus, tanto magis ad ejus honorem anhelamus4.

Quare damnata est propositio qua Fenelon asserebat dari statum habitualems amoris Dei, sine admixtione motivi proprii interesse lICor., XIII, 13. — *Joan. XV, 13.

3 Ab hac opinione multum differt doclrina S. Fr. Salesii (op. cit. 1. X, ch. 10), asserentis nos non posse diligere Deum, nisi in quantum ipsi conjungi possumus : u Mais si par imagination de chose impossible, il y avait une infinie bonte a laquelle nous n'eussions nulle sorte d;appartenance, et avec laquelle nous ne peussions avoir aucune communication, nous 1'estimerions certes plus que nous-memes... mais a proprement parler, nous ne 1'aymerions pas, puisque 1'amour regarde 1'union; et beaucoup moins pourrions-nous avoir la charite envers elle, puisque la charite est une amitie, et 1'amitie ne peut estre que reciproque, ayant pour fondement la communication et pour fin Punion".

8 Juxta communem doclrinam, elici tamen possunt aclus purae benevolentiae seu puri amoris ergaDeum, sine ullo proprii commodi intuitu : si enim quandoque homines diligimus, absque ulla spe mercedis, cur

(supra, n. 710). Psychologice eniin constat nos non posse diu, aut saltem per totam vitam, excludere considerationem et dcsiderium ccelestis beatitudinis (supra, n. 717). Quod lucide declarat pius Bernardus, quatuor gradus in amore distinguens1 : "In primis ergo diligit seipsum homo propter se. Caro quippe est, et nil sapere valet praeter se. Cumque se videt per se non posse subsistere, Deum sibi quasi necessarium incipit per fidem inquirere et diligere. Diligit itaque in secundo gradu Deum, sed propter se, non propter ipsum. At vero, cum ipsum cceperit occasione proprise necessitatis colere et frequentare cogitando, legendo, orando, obediendo, quadam hujuscemodi familiaritate paulatim sensimque Deus innotescit, consequenter et dulcescit; et sic gustato quam suavis est Dominus, transit ad iertium gradum, ut diligat Deum, non jam propter se, sed propter ipsum. Sane in hoc gradu statur, et nescio si a quoquam hominum quartus in hac vita apprehenditur, ut se scilicet homo diligat tantum propter Deum. Asserant hoc, si qui experti sunt : mihi, fateor, impossibile videtur".

741» (c) Bonitas Dei, quae m^tjvixrjQ^e^L^jitatis, Qon^ex solo naturali lumine, sed etiam et praesertim exjidei luniine cognosci debet; nam caritas est virtus supernaturalis, proindeque ejus objectum et motivum supernaturaliter percipiendum est. Haec divina bonitas in se compleclitur omnes Dei perfe6liones. — Multi tamen theologi putant quamlibet perfeclionem divinam seorsim acceptam, v. g. sapientiam, benignitatem, misericordiam, esse sufficiens caritatis motivum2; et merito, ut putamus, nam in Deo variae perfe6liones a divina essentia realiter non distinguuntur, et quaelibet perfectio, utpote infinita, ad summum amorem nos provocare potest. In praxi, nulla est difficultas; non solent enim homines inter Deum et ejus perfectiones discrimen instituere, sed Deum ipsum infinite sapientem, benignum, misericordem diligunt : quod certe ad caritatem sufficit.

Eadem divina bonitas est motivum caritatis erga nosmetipsos et proximum : " Et hoc mandatum habemus a Deo,

Deum aliquando amare non valemus, sine ullo appetitu mercedis Quare longius processit Bossuet (Instr. sur les Etats d'oraison), duin contendit nullum dari actum amoris Dei, qui omnem excludat respectum ad bonum proprium. (Gosselin, op. cit., p. CXLVI-CLXXXIII).

2 Ripalda, disp. XXV, de Caritate, sect. 1-2; Wirceburgenses, n. 287, Lehmk.) n. 315.

ut qui diligit Dcum diligat ct fratrcm suum"1. Etenim, pcr caritatem, proximum diligimus quia filius Dei est, ad ejus gloriam destinatus, quia imaginem ct similitudinem ejus gerit, ideoquc proptcr bonitatcm Dei in eo manifcstatam.

  1. (d) Amor gratitudijiis, quo videlicet gratum animum Deo exhibemus pro beneficiis acceptis, saepe dicitur acl perfe6tum caritatis amorem pertinere. Certum est saltem ex gratitudine facillime oriri amorem benevolum erga ipsum benefaclorem; hic autern amor tamquam a6lus caritatis haberi potest, cum innitatur uni ex divinis attributis, videlicet beneficentiae. Saepe igitur expcdit homines excitare ad gratitudinem erga Deum ex beneficiis acceptis, — ut reipsa plerumque fit in Scripturis, — ct deinde ad amorem ipsius benefacloris : quando enim diligitur ut bonus nobis, facile amatur tanquam bonus in se.

  2. (e) Pariter amor erga Christum, pro nobis passum et crucifixum, facillime in amorem caritatis transit : credunt enim fideles Christum esse Deum, et quando Christum diligunt, eb ipso Deum amant; aliunde, si gratitudine moti divinum Redemptorem amant ut sibi bonum,mox eumdem diligunt tamquam simpliciter bonum et infinite amabilem2. Cum haec via facillima sit, humanseque naturae accommodata, optimo consilio concionatores et confessarii eamdem hdelibus notam facient, quo facilius hi aclus caritatis et contritionis perfe6tae eliciant.

  3. (C) Subjectum caritatis ii sunt omnes et soli qui gratiam habitualem possident : caritas enim indivulse cum gratia san6lificantc conne6titur (supra, n. 604). — Haec virtus proprie in voluntate inhaeret, cum amor boni divini, quod nonnisi intellectu et fide percipitur, a voluntate eliciatur3;

  • Quo motivo utebatur Apostohis ad excitandos fideles ad praxim caritatis : "Etambulate in dilectione, sicut et Christus dilexit nos, et tradidit semetipsum pro nobis oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis". (Ephes., V, 2).

3 " Objeclum appetitus sensitivi est bonum per sensum apprehensum; objectum vero appetitus intelleclivi vel voluntatis est bonum sub communi ratione boni, prout est apprehensibile ab intelleclu. Caritatis attamen, quia nil volitum quin praecognitum, cognitio et fides multum ad caritatem concurrunt, motiva pra^bendo quibus voluntas ad amandum allicitur; praeterea amor divinus quandoque redundat in facultates sensitivas, et in eis pias generat emotiones.

Divisio. Cum duplex sit caritatis objectum, Deus scilicet et proximus, dicemus : i° de caritate erga Deum ; 2° de caritate erga proximum.

Art. I. De caritate erga Deum1.

Dicemus : 1° de ejus natura; 2° necessitate; 30 peccatis eidem oppositis.

§ I. De NATURA CARITATIS.

Caritas duplicem comple6litur amoris speciem, videlicet amorem benevolentice, qui intendit bonum amati, et amorem amicitice, qui praeterea importat mutuam redamationem.

I. De amore benevolentiae.

  1. Hic amor in eo consistit quod, in quantum possumus, Deo bonum volumus : tres actus complectitur, scilicet gatidium de bonis divinis, desiderium eadem augendi, in quantum fieri potest, et zelum ad promovendam Dei gloriam.

1° Gaudium, seu complacentiam de bonis quae Deus possidet; quando enim aliquem vere diligimus, ipsius bona ut nostra habemus, ideoque de ejus bonis gaudemus et in eis complacemus, quasi nostra essent; quod Christus his verbis innuit2 : " Si diligeretis me, gauderetis utique quia vado ad Patrem ", quia videlicet hanc vallem miseriae desero, 11 1 divinam felicitatem adipiscar.

(a) Quare justi de infinitis perfeclionibus Dei in se speclatis lretantur, de ejus potentia, sapientia, benignitate, etc; imo plus gau- autem objecftum non est aliquid bonum sensibile, sed bonum divinum, quod solo inteliectu cognoscitur. Et ideo caritatis subjeclum non est appetitus sensitivus, sed appetitus intellectivus, id est voluntas". (S. Thom., 2. 2*e, q. 24, a. 1).

1 S. Thom., 2. 2ffi, q. 23-27; Snarez, de Caritate, disp. I-VI; S. Fr. de Sates, Tr. de 1'Amour de Dieu, ex integro; Miiller, § 19-23.

tient de gloria Dei quam de proprii beatitudine. Ita Augustinus dixisse refertur' : "Domine Deus, sic te diligo, ut si ego Deus essem et tu Augustinus, vellem ego esse Augustinus, ut tu Deus esses". Ita pariter S. Franciscus Sa/esius* : "O dileclissime cordis mei, non cupio quidem quod possim aliquid boni tuae majestati exoptare, sed ex toto corde complaceo in illo supremo bonitatis gradu quem tu habes, cui neque desiderio neque etiam cogitatione aliquid addi potest; sed, si tale desiderium possibile esset, o infinita Deitas et divina Infinitas, anima mea vellet esse hoc ipsum desiderium et nihil aliud ". (b) Gaudent pariter de externd manifestalione Dei attributorum, ideoque de divina providentia qu?e omnia suaviter et fortiter disponit, de extensione regni Dei, de externa gloria quam accipit ab Angelis, Sanctis in ccelo regnantibus, necnon justis in terra pro ejus honore militantibus. (c) Ex hac complacentia sponte nascitur laus Dei, qua ipsi gratulamur de omnibus quse in ejus gloriam conferunt : "Gloria in excelsis Deo... Laudamus te, benedicimus te, glorificamus te... Te Deum laudamus, te Dominum confitemur"3.

  1. 2° Desiderium bona divina augendi, in quantum fieri potest, seu benevolentiam proprie di<5tam.

(a) Si agitur de perfeclionibus Dei intrinsecis, non possumus qui dem absolute earum incrementum optare, cum nihil boni Infinito accrescere valeat; sed conditionaliter, prout legitur apud S. Franciscuvi Sales 4 .• " Dixi Domino, Deus meus es tu, immensa. plenus bonitate, qui nec meorum nec alterius cujusque bonorum indiges; si tamen possibile foret te boni alicujus indigere, nunquam id tibi exoptare desinerem, et, ad illud tibi procurandum, vitam omniaque mihi carissima libenter impenderem".

(b) Si agitur de gloria Dei extriusecd, amore inducimur ad eam promovendam tum in nobis, tum in aliis : in nobis quidem, quatenus parati sumus omnia pati et agere ad proficiendum in divino amore; ita S.Joannes a Cruce, interrogatus a Christo quid pro tot et tantis laboribus propter Deum suscepis exoptaret, respondit : Domine, pati et contemni pro te"5. Quoad alios vero, sincere desideramus ut hi, qui in tenebris et in umbra mortis sedent, illuminentur, et Deum cognoscant, ament atque glorificent : "Confiteantur tibi populi, Deus, confiteantur tibi populi omnes... Laudate Dominum de ccelis... Laudate Dominum de terra... reges terrae et omnes populi, principes et omnes judices terrae" 6.

(c) Exinde oritur tristitia de peccatis a nobis aliisve commissis,

3 In psalmis et Ecclesi?e precibus liturgicis laudes divinae jugitei celebrantur.

DE YIRTUTE CARITATIS. 437 in quantum Deum summum bonum offendunt; necnon filialis tivwr ne Deus offendatur; quando enim aliquem diligimus, cum eo compatimur, et de iis quibus tristatur dolemus.

  1. 30 Zelum ad gloriam Dei promovendam, seu beneficentiam. Amor enim non m solo affeclu consistit, sed opere manifestatur. Hoc autem fit dupliciter : vehemcnter repellendo ea quae sunt contra honorem Dei1, et positive peragendo quae hunc honorem promovent. Qui igitur Deum vere &\X<gux\., strenue laborant ut gloriam Dei externam procurent : (a) In seipsis, ea omnia agendo quae ejus honorcm augere possunt, mandata et consilia melius servando, se suaque ei devovendo et omnia opera ad ei placendum efficiendo. (b) In aliisy eos scilicet ad Christum trahendo oratione, verbo et exemplo.

II. De amore amicitiae.

  1. Amicitia, ex dictis, n. 732, tria importat : amorem bencvolentice, amorem mutuum et communicationem alicujus boni inter amantes. Jamvero haec tria invenire licet in caritate erga Deum. (a) Deus certe nos ample6litur amore benevolentiae, nam multa et maxima bona nobis gratuito donavit : "Et in caritate perpetua dilexi te; ideo attraxi te, miserans2... Sic enim Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret3... Qui etiam proprio Filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum, quomodo non etiam cum illo omnia nobis donavit?4" Et sane hic amor est benevolus, cum Deus plane sibi sufficiat, nec bonis nostris indigeat. Aliunde possumus et nos Deum diligere amore bencvolentiae, sensu superius exposito, n. 745.

(b) Amorem hujusmodi mutuum esse et ut talem cognitum non minus evidenter constat; nam multoties Dominus declaravit se diligere eos qui ipsum diligunt : "Ego diligentes me diligo, et qui mane vigilant ad me, invenient meS... Si . quis diligit me, sermonem meum servabit, et Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus,et mansionem apud eum faciemus6.

1 S. Thom., 1. 2* q. 28, a. 4; 5. Fr. de Sa/es, op. cit.,1. X, ch. 12. tferetn.} XXXI, 3. — sjoan., III, 16. — 4 Rom., VIII, 32. 5 Prov. VIII, 17. — 6Joan., XIV, 23.

(c) Ex hoc amore mutuo oriri bonorum communicationem, non minus luculenter patet; nam Deus nobis largitus est bona tum naturalia, tum supernaturalia, imo propriae vitae quamdam participationem : " Per quem maxima et pretiosa nobis promissa donavit, ut per haec efficiamini divinoe consortes naturae " J. Ex parte nostri nihil quidem addere valemus divinis perfectionibus, sed quidquid sumus et habemus possumus Deo donare, omnes actioncs nostras propter ipsum peragendo, in ejus gloriam2; possumus etiam in ejus attributis complacere, ejusque externam gloriam promovere, juxta superius exposita, n. 746. Et ita fit mutua bonorum communicatio, mutuaque amicitia, in quantum inter Deum et homines existere valet.

Hinc Scriptura nos Dei amicos saepius declarat; ita Abraham dicitur Dei amicus^, et qui sapientiam colunt, participes sunt amicitiae Dei4; sed praesertim in Novo Testamento amici Dei vocantur qui ejus mandata servant : " Vos amici mei estis, si feceritis quae ego praecipio vobis"5 ; speciatim vero apostoli sunt Christi amici, quia ejus secreta noverunt : " Vos autem dixi amicos, quia omnia quaecumque audivi a Patre meo, nota feci vobis"6.

§ II. De necessitate caritatis.

  1. Caritatis habitum necessarium esse necessitate viedii ad salutem, ex eo constat quod caritas et gratia sanctificans indivulse conjunguntur, n. 597. Quaestio est igitur de caritatis ac~lu. Hic necessarius non est necessitate medii ad justificationem consequendam, quando recipiuntur sacramenta baptismi et pcenitenticz : tunc enim sufficit contritio imperfetSla, seu attritio, ad quam non requiritur amor caritatis, ut alibi exposuimus7. Sed a<5tus

2 Quod perbelle in hac oratione S. Ignatii exprimitur (Exercit. spiritualia, ex autographo hispanico, Romae, 1854, p. 118-119) : " Sume, Domine, et suscipe omnem meam libertatem, meam memoriam, meum intelleclum, et omnem voluntatem meam, quidquid habeo et possideo . tu mihi haec omnia dedisti, tibi Domine ea restituo : omnia tua sunt, dispone (de illis) pro omni voluntate tua. Da mihi tuum amorem et ^ratiam, nam haec mihi sufficit."

3 Isa.y XLI, 8; Judith,V\, 22. — 4 Sap., VII, 14. sjoan., XV, 14. — 6 Joan., XV, 15.

7 Synop. Theol. Dogmat., De Baptismo, n. 52, et Syn. Theol. Mor. De Paenitent.. n. 85-92.

contritionis perfe&ae, ideoque caritatis, necessarius est necessitate medii adultis, in statu peccati mortalis versantibus, qui sacramenta recipere nequeunt1. Praeterea adest praeceptum aliquoties in vita eliciendi actus caritatis : dc cujus existentid et extensione dicendum manet.

  1. i° Existentia : Datur pr&ceptitm specia/e a\quot\es in vita eliciendi aclus caritatis perfectse erga Deum.

(A) Quod praeceptumjamtraditum fuerat///<^/V,et quidem tanquam primarium, omnibus, etiam parvulis, inculcandum, ct prae oculis semper habendum : "Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota fortitudine tua. Eruntque verba haec, quae ego praecipio tibi hodie, in corde tuo; et narrabis ea filiis tuis, et meditaberis in eis sedens in domo tua, et ambulans in itinere, dormiens atque consurgens" 2. — In novo Testamento, exhibetur ut essentiale, et summa totius legis3 : " Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et in tota anima tua, et in tota mente tua. Hoc est maximum, et primum mandatum". Necesse est igitur ut aliquoties saltem eliciamus aclus divini amoris, cum hujusmodi praeceptum sit omnium maximum.

(B) Sane rationi consentaneum est hujusmodi praeceptum : cum enim Deus sit ultimus finis noster, simulque infinite amabilis, natura ipsa exigit ut ad eum mentem, voluntatem, totamque animam, necnon acliones nostras referamus, ideoque eum super omnia diligamus : amor enim est donum suiipsius, et qui vitam suam in Deum ordinat, eo ipso eum super omnia diligit. Hoc autem praestare nequimus nisi aliquoties in vita positivum amoris actum eliciamus.

Hoc praeceptum est speciale, seu ab aliis distinclum, ita ut ad distinctos ac~tus nos obliget ; colligitur ex textibus allegatis, et ex documentis infra citandis de ejus extensione

  1. 20 De extensione hujus prsecepti. (A) Debemus quidem amare Deum ex toto corde, ex totd mentey ex totd

3 Matth., XXI 1,37-38. — Discrimen inter Veterem et Novam legem in eo est ut in priori Deus exhibeatur pi-sesertim ut Dommus, dum in posteriori ut Pater sa?pe ostenditur. Cfr. Batiffol^ L'Enseignement de Jesus, Paris, Bloud, 1905, p. 94-105.

animd et ex totis viribus. Quod sic declarat S. Thomas1 : " Pra^cipitur ergo nobis ut tota nostra intentio feratur in Deum, quod est ex toto corde; et quod intelleclus noster subdatur Deo, quod est ex totd mente; et quod appetitus noster reguletur secundum Deum, quod est ex totd animd; et quod exterior aclus noster obediat Deo, quod est ex tota fortitudine, vel virtute, vel viribus Deum diligere".

752« (B) Pnecepto caritatis tenemur amare Deum super omnia amore appretiative summo, non autem intensive summo.

(a) Amore appretiative summo, quatenus pluris eum facere debemus in mente nostra quam quodlibet aliud bonum, ita ut parati simus omnium jacturam pati potius quam ejus amicitiae. Id constat ex textibus allatis, et ex his Christi verbis2 : " Qui amat patrem aut matrem plus quam me, non est me dignus; et qui amat filium aut filiam super me non est me dignus". — Revera Deus est summum bonum infinite amabile, in se compleclens omnes et singulas creaturarum perfecliones, et quidem modo infinite superiori, et absque ulla imperfectione ; injuriam igitur ei inferret qui pluris faceret aliquam creaturam quam Deum. — Amor vero appretiative summus, cum in parte animae superiori resideat, coexistere potest cum amore creaturarum magis sensibili; creaturae enim, utpote visibiles, amorem sensibilem saepe magis excitant quam contemplatio invisibilium Dei perfe6tionum. Unde non peccant qui magis sensibiliier parentes, amicos, sponsos diligunt, quam ipsum Deum dummodo mente et voluntate parati sint omnia potius amittere quam Dei amicitiam.

753« (b) Non autem amore intensive summo ; nullus enim amoris gradus in Scriptura prsescribitur, proeter eum qui mortale et veniale peccatum excludit. — Ad cujus intelligentiam, sciendum est triplicem gradum in amore Dei communiter distingui : primus quidem gradus in eo consistit ut homo recedat a peccato mortali, ideoque strcnue resistat concupiscentiis quse caritatem evellere possunt; secundus in eo est ut in bono proficiat, recedendo

DE VIRTUTE CAKITATIS. 441 a peccato veniali deliberato, virtutesque assidue colendo; in tertio, ad hoc principaliter intendit ut Deo inhaereat eoque fruatur, pnecipuos actus sub infiuxu caritatis eliciendo l. Jamvero, ad satisfaciendum praecepto, satis est primum caritatis gradum habere.

  1. (C) Ad tempus quod speclat, praeceptum caritatis obligat per se :

(a) Quando homo, usum rationis jam adeptus, et sufficienter instruclus de Dei bonitate, clare intelligit obligationem eum super omniadiligendi; tuncenim tenetur sese convertere in Deum : quod fit per aclum caritatis. (b) Scepius in vita*, quin possit mathematice determinari tempus : alii dicunt semel in hebdomade, alii semel in mense aut in anno, alii singulis trienniis; quare in praxi hortandi sunt fideles ut saepe eliciant aclus caritatis sive explicite, sive implicite orando devote ut sanclificetur nomen Dei, adveniat ejus regnum, — aclum perfeclae contritionis eliciendo, vitandoque peccatum quia Deo displicet, — bona opera exerccndo, quia Deo placent, etc. (c) Probabilius, in articulo nwrtis, quia in exitu vitae, debemus ultimo fini adhaerere per caritatem. (d) Si urget tentatio contra caritatem quse. nonnisi per actum dilectionis superari valet; saepe autem vinci potest alio modo, v. g. animum ad alias res diverkendo.

Per accidens obligat :

(a) Quando quis versatur in statu peccati mortalis teneturque statum gratise recuperare, puta ad suscipiendum aut ministrandum sacramentum, et aliunde sacramentalem absolutionem accipere nequit : tunc enim justificari nequit sine actu contritionis perfeclae, ideoque caritatis. (b) Quando gravis urget tentatio contra aliquam virtutem christianam, quae removeri nequit sine actu caritatis.

In praxi, qui christiane vivunt, precesque matutinas aut vespertinas assidue recitare solent, non sunt hac de re inquietandi, cum praecepto caritatis his orationibus plene satisfaciant.

1 S. Thom.t 2. 2X, q. 24, a. 4; S. Bonaventura, De profeclu religiosorum,, c. 15 (Opera, ed. Vives, t. XII, p. 386); M. d'Hulst, Careme 1892, p. 234-237.

2 Huc spetflant propositiones damnatse ab Innocentio XI, 2 martii 1679 : " An peccet mortaliter qui ac~lum dilectionis Dei semel tantum in vit& eliceret, condemnare non audemus. — Probabile est ne singulis quidem rigorose quinquenniis per se obligare praeceptum caritatis erga Deum. — Tunc solum obligat, quando tenemur justificari, et non habemus aliam viam qua justificari possimus ". (Denzing., n. 1022-1024; Viva, in proposit. iam Alexandri VII).

§111. De pi-xcatis contra cakitatkm.

755« Praeter pcccata omissionis, quae ex jam dictis faciic intelligi possunt, dantur peccata commissionis contra caritatem erga Deum. Omnia quidem peccata mortalia aliquomodo sunt contra caritatem, cum eam destruant. Sed duo sunt quae direc~te et speciatim caritati opponuntur : acedia, seu tristitia de bonis spiritualibus, de qua supra, n. 562; et odium Dei, de quo dicendum manet.

  1. De odio Dei. (A) Odium in genere est actus quo quis aliud aversatur. Duplex esse potest : (a) quando aliquid aversamur ut nobis vel nostris malum, habetur odium quod dicitur abominationis ; hoc directe opponitur amori concupiscentiae; sicut enim concupiscimus aliquid nobis bonum, ita abominamur quidquid nobis est malum. (b) Si alicui personae volumus malum, quatenus ipsi malum est, habetur odium inimicitice seu malevolentia?, quod direcle adversatur amori amicitiae seu benevolentiae.

Jamvero odium Dei hoc duplici modo committi potest : aliquando enim homines Dcum aversantur, eique indignantur, quia talem actionem prohibuit, aut pcenas peccantibus infligit, vcl adversitates immittit l : est odium abominationis. — Quandoque autem Deo volunt malum, odio videlicet inimicitice; v. g. contristantur de eo quod est omniscius, aut omnipotens vel justus; optant ut Deus non sit, aut non sit omnipotens; ejus gloriam exteniam minuere satagunt, Ecclesiam persequendo, justos opprimendo.

Tale odium haberi, ctiam nostris diebus, historid et experientid constat. In sacris Litteris pluries commemorantur inimici Dei, qui Deum et Christum oderunt2; hodie vero dantur qui ipsum Dei nomen penitus deleri vellent, ideoque juniores atheismum, aut monismum vel positivismum docent, qui proclamant Deum esse malum, et contra eum acerbe biasphemant vel ei maledicunt3.

3 Ita, in conventu massoni-co an. 1903 habito, F .'. Delpech exclamabat : " Les Dieux se meurent : les populations, enfin desabusees.

757- (B) Odium Dci est peccatum intrinsece malum, ct quidem per se omnium gravissimum, quia dirc6le opponitur pcrfcctissimae virtuti, videlicet caritati, ct injuriam facit infinitae Dei bonitati. Parvitatem matcriae non admittit, idcoquc, dummodo sit dclibcratum, cst pcccatum mortalc ex toto genere suo.

Si simul comparcntur dure species superius distinclae, gravius est peccatum inimicitice quam peccatum abominatiouis, quia prius adversatur interna? Dei bonitati, dum postcrius extemce ejusdem manifestationi.

CONCLUSIO : DE MEDIIS IN AMORE DEI PROFICIENDI *.

  1. i° Cum inordinatus amor suiipsius divino amori contrarietur, necesse cst imprimis hunc inordinatum amorem minuere et paulatim eradicare, ut in amore Dei tuto progrcdi valeamus.

Quare nutrimentum caritatis est imminutio cupiditatis, et tantum in caritate proficimus quantum amorem proprium deprimimus. Hinc qui Christi discipulus vult esse, primum seipsum abnegare debet, juxta illud2 : " Si quis vult post me venire. abneget semetipsum ". Quge quidem verba praeclare exponit pius scriptor libri de, Imit. CJiristi : " Si dederit homo omnem substantiam suam, adhuc nihil est; et si fecerit paenitentiam magnam, adhuc exiguum est... adhuc multum sibi deest, scilicet unum, quod summe sibi necessarium est. Quid illud? Ut omnibus reliclis se relinquat, et a se toialiter exeat nihilque de privato amore retineat, cumque omnia fecerit quae facienda noverit, nil se fecisse sentiat3 ". Ad quod praestandum, in memoriam revocentur quae de superbiae remediis diximus, n. 519-521.

sont contraintes de reconnaitre, a la lumiere des faits certains, que 'es dieux, pas plus le Christ que Boudha et Mahomet, n'ont tenu les promesses faites aux humanites par les pretres ". (Ap. P. Nourrissofty les Jacobins, p. 253). In ephemeride La Raison, 28 febr. 1904, iycc scribebat E. D., pasdagogus : " Faisons une politique de vrais apaches, ecrasons Vinfdme" (Correspondant, 25 juin 1904, p. 1027). Et haec inter multa !

1 S. Bonavent., Stimulus amoris (Opera, ed. Vives, t. XII, p. 631- 703); De Imil. Christi, lib. III, c. 5-6; S. Fr. de Sates, op. cit., 1. V-X; Scaramelli, Direclorium, Tr. IV, art. 3, c. 3-4; Gay, op. cit.. Tr. XII, de la Charite envers Dieu; Faber, The Creator and the Creature, gallice redditum, Le Createur et la creature, 1. II.

759- 2° Frcquenter etiam considerare debemus motiva quae voluntatcm ad divinum amorem inflammare valent. Psycliologice ita procedi potest : Deus est amator nostri, — Deus vult a nobis amari, — Deus est infinite amabilis.

(A) Deus est amator nostri. Ab aiterno vidclicct nos dilcxit, de nobis singulis cogitavit, ac nobis bencfaccrc voluit : inter innumera possibilia nos selegit ut ad existentiam perduceret. Tempore opportuno nos creavit, et quidquid entis, quidquid boni nobis inest, in ordinc cum naturali tum supernaturali, gratuito et benigne largitus est, " non ad augendam suam beatitudinem, nec ad acquirendam, scd ad manifestandam perfe<5tioncm suam per bona quae creaturis impertitur r ".

Cum vero, per peccatum originale, bona supernaturalia amissa fuerint, sic Deus dilexit mundum ut Filium suum unigenitum daret, ut omnis qui credit in eum, ea fide qu?e per caritatem operatur, per eum salvetur. Dilexit nos eo tempore quo per peccatum eramus filii irae et inimici ejus, et quidem certo praevidens multos fore qui ipsum contemnerent. Jamvero sic nos amantem quis non redamaret? — Praeterea considerari possunt Christi labores doloresque pro nobis patienter tolerati, praesertim vero ea omnia quae in horto Gethsemani, necnon in cruce amanter passus est; nonne enim, dum Christum crucifixum contemplamur, cum Ecclesia. exclamare possumus2 : "Omnis enim figura ejus amorem spirat et ad redamandum provocat : caput inclinatum, manus expansae, peclus apertum?"1 Ex amore autem Christi facile ad amorem Dei ascendimus.

His aliisque ejusmodi cogitationibus fovetur amor gratitudinis, qui, si noN est amor caritatis, ad eum facile ducit (supra, n. 742).

Chapter 43 of 73