Nn. 394–432
- i° Systema antiquorum probabilistarum 3. (A) Primus qui illud systema expresse propugnavit, est praefatus Medina, qui, 1. cit., ita suam mentem declarat : " Sed mihi
1 Quodlib., 8, a. 13. — De mente S. Tho?na> late scripsit Thyrsus Go?izatez, S. J., in famoso opere, cui titulus : Fundamentum Theologiae moralis, id est Tr. theol. de reclo usu opinionum probabilium, diss. IX; cujus operis compendium invenies ap. Migne, Curs. Theol., t. XI, p. 1397-1476.
2 Bartholo??i. a Medina, Expositio in iarn 2«, q. 19, a. 6, concl. 3% p. 178-179 ed. Venetae, 1580.
3 De mente antiquorum probabilistarum erudite scripsit Fr. Ter Haar, De systemate morali antiq. probab., Paderbornae, 1894.
DE GONSGIENTIA DUBIA. 225 videtur, quod si est opinio probabilis, licitum est eam sequi, licet opposita probabilior sit. "
Haec autem adducit argumenta : (a) opinio probabilis in speculativis ea est quam possumus sequi sine periculo erroris et deceptionis; ergo opinio probabilis in praclicis eaest quam possumus sequi sine periculo peccandi. (b) Opinio probabilis ex eo dicitur probabilis quod possumus eam sequi sine reprehensione : ea est enim quam asserunt viri sapientes etconfirmant optimaargumenta; ergo implicat contradi<5tionem quod sit probabilis et quod non possimus eam licite sequi. (c) Opinio probabilis est conformis reclae rationi et existimationi virorum prudentum; et quanquam opinio probabilior est conformior et securior, eam sequi non tenemur, quia nemo obligatur ad id quod melius et perfeclius est. (d) Opposita sententia cruciat animos timoratos, eos obligando ad inquirendum quaenam sit opinio probabilior. — Aliunde, quidquid adversarii dicunt, qui sequitur opinionem probabilem, non se exponit periculo peccandi, quia, licet probabilior sit tutior, probabilis es-t secura et tuta. — Qu?e argumenta in unum contrahi possunt : qui probabiliter agit, prudenter agit, ideoque non peccat.
395« (B) Medinai systema primum in Hispanid, postea vero in ceteris regionibus mox pervulgatum est et usque ad sseculum XVI i satis commune evasit. Triplici tamen modo propugnatum est : (a) alii siquidem, quos moderatos appellant, dicunt opinionem probabilem non esse sequendam quando haec dubie aut multo minus probabilis est; opinionem v cr o pro lege eligendam esse, cum haec est certe seu notabiliter probabilior; (b) juxta alios vero, qui simplices aut puri probabilistae dicuntur, licet sequi opinionem probabilem, etiamsi contraria opinio sit certo aut notabiliter probabilior; (c) tandem pauci laxistce contenderunt licitum esse sequi opinionem etiam tenuiter probabilem.
396- (a) Inter moderatos recensentur non pauci insignes theologi Societatis Jesu : Suarez (1 548-1617), qui docet quidem licitum esse sequi opinionem probabilem circa honestatem aclus1, sed alibi addidit2 : " Major probabilitas est quaedam moralis certitudo, si excessus probabiiitatis certus sit" ; — Rebeltus, (t 1608), qui scribit3 : " Certum autem est, ut alibi ostendetur, neminem salva conscientia sequi posseopinionem, quae minus probabilis ab eo esse cognoscitur"; ex contextu, agitur de certo minus probabili opinione, et in aliis locis aequiprobabilismo favet; — Gregorius de
Valentia, (t 1603), asserens licere sequi opinionem probabilem, quando vere dubitatur quaenam sit vera, non autem quando altera opinio vere est probabilior1; — Theophilus Raynaudus, qui idem tenet, quando rationes sunt aeque aut fereaeque validae; — Esparza, an. 1667 scribens fas esse sequi opinionem probabilem, dummodo tamen altera non sit omnino indubitanter probabilior2; — Terillus, (f 1676) idem docet, dummodo opposita sententia sit so\um pau/o probabilior3; — Mamianus de Ruvere, qui ait 4 : "Quando probabilitas opinionis minus tutae speculative conceptae quoad honestatem tantum materialem est cequalis cum probabilitate opinionis tutioris... vel quando excessus probabilitatis non est valde notabilis... tunc licitum est sequi hujusmodi opinionem minus tutam, relicla tutiori "; — idem fere docuerunt Rassler (f 17 13), Antonius Mayr, Gabr. Daniei(f 1728), Joa. Reuter (f 1762), J. Biner (+17 66), F Manhart, etc. 5 — Quibus consentiunt nonnulli Dominicani, quales sunt Martinez Prado, Fr. de Arauxo, Passerini de Sextuld, necnon Benedidiui, ut Ant. Perez (1 559-1637), Bened. Schmier, — aliique sive regulares, ut Joan. Bossius, O. Barnab., Ant. Cotonius, O. S. F., G. Herincx, O. M., Ant. Schiara, O. Theat., Roncaglia, C. M. D., Eusebius Amort, can. regularis, Fr. Sylvius.
397- (b) Inter probabilistas puros seu simplices, multi numerantur theologi diversarum scholarum; ita, e Societate Jesu : Fr. Toletus (t 1596), E 'mmanuel Sa (f i$g6),Joa. Azor (t 1607), G. Vasquez (t 1604), Lessius (f 1623), Laymann (f 1625), Castropalaus (t 1633),/. Lugo (f 1660), Cardenas (t 1684), Dechamps (t 1701), Lacroix (f 17 14), Mazzotta (t 1748), Gury Ballermi, Sabetti, Genicot, Noldin, etc. — Quibus jungi possunt : Bonacina, episcopus Uticensis (f 1631), C. Lupus, O. S. A. (f 1681), Sporer, O. S. F. (f 1714), Salmanticenses, Ord. Carmelit. (f 1717-1734), aliique multi praesertim saec. XIX.
- (c) Quidam tamen probabilistae plus aequo laxismo favere non dubitarunt; quandoque tenuerunt opiniones tenuiter vel dubie tantum probabiles esse vere probabiles, ideoque licitas; quandoque dixerunt licitum esse sequi opiniones probabiles etiam cum agitur de iis rebus ad quas extendi non debent (supra, n. 388). Ita v. g. Joa. Sanchez, seu Sancius (t 1624), Bauny, S. J. (f 1649), Leander, O. SS. Trin. (t 1663), Diana, Theatinus (f 1663), Tamburini, S. J. (t 1675), Moya, S. J. (t 1684),/^. Caramuel, Cistercien. et ep. Vigevan.. in Italia (f 1682), quem 6". Alphonsus principem laxistarum vocat.
- De acYibus hum., Appendix ad q. 23.
J Tracl. de Conscientia probabili, q. 2, n. 15.
4 Concordia doclrinae Probabilistarum cum doflrina Probabilioristarum, P. III, 100, ed. 1707.
5 Horum aliorumque, quos infra allegamus, sententias recenset F. Ter Haar. op. cit., p. 52-65.
Summi Pontifices Alexander F//( 1665- 1666) et Innocentius XI (1679) varias-propositiones nimis laxas damnarunt, ipsumque laxismi principium hac propositione contentum : ."Generatim, dum probabilitate sive intrinseca sive extrinseca quantumvis tenui, modo a probabilitatis finibus non exeatur, confisi aliquid agimus, semper prudenter agimus T".
- 2° Tutiorismus. Ad probabilistarum excessus vitandos, nonnulli theologi lutiorismum propugnarunt, contendentes in dubio tutiorem partem esse eligendam, etiam quando agitur de solo licito. Duplex distinguitur tutiorismus : absolutus, juxta quem non licet sequi opinionem libertati faventem, etsi probabilissimam; mitigatus, qui tenet opinionem pro libertate eligi non posse, nisi sit probabilissima.
(A) Tutiorismum absolutum advocarunt Sinnichius, doctor lovaniensis (t 1666), et jansenistce. Hi siquidem docebant quaedam prsecepta esse hominibus vere impossibilia, et, ad facilius hancpropositionem tuendam, rigorismo indulgebant, et onera importabilia fidelibus imponere non dubitabant. Non licet, inquiebant, voluntarie se exponere periculo peccandi; atqui, sequendo opinionem etiam probabilissimam, periculum peccandi incurrimus, cum haec possit esse falsa2.
Quem errorem damnavit Alexander VIII, 7 dec. 1690, hanc reprobando propositionem 3am : "Non licet sequi opinionem vel inter probabiles probabilissimam3". Et merito; nam, si ad licite agendum requiratur certitudo stric~le dicla, nec liceat in dubiis sibi efformare conscientiam praclice certam ex principio reflexo, in pluribus circumstantiis vel ab agendo abstinendum esset, vel peccandum; nam ex una parte, s?epe dubia occurrunt, et ex altera, humana voluntas tam infirma est ut viam tutiorem semper eligere non valeat. — Quare tutiorismus non est vere tutus : jugum enim intolerabile imponendo, contra Evangelii mentem4, auget peccata,
2 Ad rem Sinnichius, in opere Saul ex-rex, lib. I, c. 95, n. 357 : " Nemo nescit humanam quamcumque opinionem, eo ipso obnoxiam esse periculo erroris, quod non transcendat limites probabilitatis ... Si enim opinio sive minus probabilis, sive etiam minus quam probabilis, potest esse vera; ita ex adverso opinio probabilior, vel etiam probabilissima, potest esse falsa. "
4 Christus siquidem ait : "Jugum enim meum suave est, et onus meum leve" (Ma/t., XI, 30). Nonne de tutiorismo praedicari potest quod Petrus de lege mosaica dicebat : " Nunc ergo quid tentatis Deum, imponere jugum super cervices discipulorum quod neque patres nosrri neque nos portare potuimus?" (Acl., XV, 10.)
desperationem generat, et a praxi religionis multos arcet; quoad multos igitur, est tutissima damnationis via.
(B) Tutiorismus mitigatus a quibusdam lovaniensibus doctoribus propugnatus est, qui jansenianos errores emolHri conati sunt, dicendo fas esse opinionem sequi probabilissimam; inter quos Opstraet (t 1720), Steyart (t 1701), Henricus a S. Ignatio (t 17 19), Dens{\ 1775), quibus adhaesit Card. Gerdil, 1802. Eodem fereargumento innitebatur ac supra : videlicet opinionem sequendo quae non est probabilissima, periculo peccandi exponimur. — Quod quidem falsum est; nam, etiam quando non adest talis probabilitatis excessus, conscientia praclice certa formari potest ex principio reflexo, et ita vitatur omne periculum forma/iter saltem peccandi. — Tutioristae rejiciunt quidem principium reflexum, sed immerito; nam opinio probabilissima, quam sequi permittunt, vel parit conscientiam certam, vel non; si prius, incidimus in tutiorismum absolutum et damnatum; si posterius, conscientia remanet praclice dubia, nec tutum est eam sequi. Quare hodie de tutiorismo a6tum est.
30 Probabiliorismus. (A) Ad vitandos scopulos laxismi et tutiorismi, mediante saeculo XVII, renovatus est probabiliorismus,c\m a.nte Medina^n jam floruerat. Quidam pontifices, praesertim Alexander VII et Innocentius XI, huic reviviscentiae non parum contulerunt.
Prior damnavit quadraginta quinque propositiones " christianse disciplinse relaxativas et animarum perniciem inferentes"; ejusque hortatui maxime adscribendum est quod Dominicani, an. 1656 generali Capitulo congregati, contra laxiores dottrinas certare decreverunt. Ex eo tempore videlicet omnes fere probabiliorismum propugnarunt; inter quos : Julius Mercorus (t 1669),/. Gonet, 1681, Contenson (t 1674), Fagnanus (t 1678), Natalis Alexander (t 1724), Concina (t 1756), Billuart (1757), Patuzzi (t 1769). Quibus annumerandi sunt paucijesuita?, ut Antoine (t 1743), Elizalde; sed praecipue Thyrsus Gonzalez (t 168 1), qui, probabilismi excessus videns, Traclatum scripsit de reclo usu opinionum probabilium, in quo probabiliorismum propugnabat1; eumdem, post multas superatas
1 Gojiza/ez, Fundam. Theologiae moralis. — Hic subjicimus textum famosi decreti Innocentii XI, de quo acriter disputatum est inter Patrem Brucker, S. J. (Etudes, t. 86, p. 779 sq., t. 91, p. 831 sq.) et Patrem Mandonnet, O. P., (Revue Thomiste, sept. 1901 — janv. 1903, separatim edit. Le decret dlnnocent XI, contre le Probabilisme, Paris, 1903); genuinus illius decreti textus, diu ignotus, 21 apr. 1902, aucloritatey. B. Lugari, S. Officii assessoris, publici juris faclus est.
" Feria 4a, die 26 Junii 1680. Facta relatione per Patrem Lauream contentorum in litteris Patris Thirsi Gonzales, S. J., SSm0 D. N. direc-
DE CONSGIENTIA DUBIA. 229 difficultates, consulente Innocentio XII, publici jnris fecit, et intra unius anni spatium duodecies prelo commisit. Ex quo tempore, non pauci Jesuitae idem systema advocarunt, v. g. Estrix, D. Nunnez, Blanchet, Bonnet, Malatra, EJirentreicli, Muniessa, Taberna, Gisbert, Gabriel Antoine; plures tamen probabilismo adh;erere perrexerunt. — Franciscani, quorum plurimi probabilismum defenderant, Mantuae congregati in Capitulo generali, an. 1762, opinionem probabiiiorem sequi decreverunt1. Idem antea declaraverat Conventus generalis cleri gallicani, an. 1700, suggercnte Bossuc/2, Multi alii auclores. eodem soeculo XVIII, probabiliorismum docuerunt, inter quos F. Genet (t 1702), L. Habert (t 17 18), J. Pontas (t 1728), fratres Ballerini, Petrus et Hieronymus (t 1764). Imo Benediclus XI V jussit Theologiam moralem Patris Antoine, S. J., probabilioristae, in Seminario de Propagandd Fide exponi.
- (B) Doclrinam vero probabiliorismi dilucide ac moderate sic exponit Billuarti : (a) In concursu duarum opinionum de honestate objectiva actionis, non est licitum sequi minus probabilem et minus tutam, relicla probabiliori tis, Eminentissimi DD. dixerunt, quod scribatur per Secretarium Status Nuntio Apostolico Hispaniarum, ut significet dicto Patri Thirso, quod Sanclitas sua benigne acceptis, ac non sine laude perleclis ejus literis, mandavit, ut ipse libere et intrepide pnedicet, doceat et calamo defendat opinionem magis probabilem, necnon viriliter impugnet sententiam eorum, qui asserunt, quod in concursu minus probabilis opinionis cum probabiliori sic cognita et judicata, licitum sit sequi minus probabilem, eumque certum faciat, quod quidquid favore opinionis magis probabilis egerit et scripserit gratum erit Sanclitati Suas.
Injungatur Patri Generali Societatis Jesu de ordine Sanclitatis Suae, ut non modo permittat Patribus Societatis scribere pro opinione magis probabili et impugnare sententiam asserentium, quod in concursu minus probabilis opinionis cum probabiliori sic cognita et judicata, licitum sit sequi minus probabilem; verum etiam scribat omnibus Universitatibus Societatis, mentem Sanc~!itatis Suoe esse, ut quilibet, prout sibi libueril, libere scribat pro opinione magis probabili et impugnet contrariam praediclam; eisque jubeat ut mandato Sanclitatis Suae omnino sese submittant. " Cujus decreti historiamet commentarium tradit^. Ter Haar, C. ss. R., in opusculo Ve?i. Innocentii PP. XI de Probabilismo Decreti historia et vindicioz, Tornaci et Parisiis, 1904; sensu plane diverso idem decretum exponit Arendt, S. J., ap. Analecla ecclesiastica, 1902, p. 306 sq. et p. 353 sq. Cfr. Revue thomiste, janv. 1903, mai-ocl:. 1903, mai-juin et sept.-ocl. 1904, ubi diversas disputationes de eodem decreto invenies; Etudes, t. 86, p. 778 et t. 91, p. 831.
2 Bossuet, (Euvres completes, ed. Vives, t. XXII, p. 768; doclxinam Dossuetii invenies ibidem, p. 712, et t. XXXI, p. 1-20.
J Billuatt, De A£l. hum., diss. VI.
ct tutiori. (b) In confliclu duarum opinionum aeque probabilium de honestate objectiva a6lus, tenemur sequi tutiorem. (c) Quando agitur de sola honestate objec~tiva aclus, licitum est sequi opinionem manifeste et solide probabiliorem minus tutam, seu faventem libertati, in concursu minus probabilis tutioris seu faventis legi. (d) Ut liceat sequi opinionem probabiliorem, non requiritur quod sit probabilissima, nec sufficit quicumque levis excessus in probabilitate, sed requiritur notabilis et moraliter gravis, qui moveat virum gravem atque prudentem ut assentiatur illi potiusquam altcri.
Argu?nenta vero quae affert, ad haec fere reducuntur : (a) Non licet sequi opinionem minus tutam, si non sit proprie, solide et expedite probabilis; atqui sententia minus probabilis in con ft 'iclu probabilioris non est proprie, solide et expedite probabilis; narn motiva, quibus innititur, non sufficiunt ad obtinendum assensum viri prudentis, sed tantum ad ingerendam aliquam formidinem de opposito : vis enim istorum motivorum eliditur a validioribus motivis, et vir prudens assentiri nequit opinioni quam probabilius judicat falsam. Aliunde conscientiam moraliter certam sibi efformare nequit vi principii reflexi : qui probabiliter operatur, prudenter operatur, aut lex dubia ?wn obligat; illud enim principium non est moraliter certum, cum omnes anti-probabilistae illud negent impugnentque rationibus saltem probabilibus; ideoque conclusio praclica ex hoc principio deducla non est moraliter certa. (b) Sicut in dubiis speculativis amplecli tenemur eam sententiam quae propius ad veritatem accedit et magis periculum errandi excludit, ita in dubiis circa honestatem aclionis, illam opinionem sequi tenemur quae verisimilior est et a periculo peccandi efficacius avertit; atqui sane probabilior opinio est verisimilior et magis removet periculum peccandi.
Quae tamen argumenta ita solvere conantur probabilistoz. (a) In hoc systemate confunditur ordo cog?iitionis cum ordine operationis : in dubio de veritate alicujus opinionis, generatim assentiri debemus illi quae probabilior apparet, sed indubio de liceitate aclionis, non adhaeremus alterutri opinioni, sed, vi principii reflexi, efformatur conscientia praclice certa. Ipsi probabilioristce principio reflexo uti debent, videlicet in dubio sequi licet opinionem probabiliore??i; jamvero veritatem hujus principii probare nequeunt, nisi per argumentum desumptum ex ignorantia. invincibili legis : hoc autem argumentum aeque probat veritatem alterius principii : lex dubia non obligat. (b) Verum esse nequit systema morale quod in sua applicatione moraliter impossibile videtur; atqui ita est de probabiliorismo; nam plerique judicare nequeunt utrum talis opinio sit probabilior an tantum probabilisj insuper quod uni certo probabi- lius apparet, id alteri probabile tantum videtur; ita viri timoratae conscientiae in scrupulos et perpetuas anxietates conjiciuntur.
Hodie pauci sunt admodum probabilioristae, sed tria vigent systemata oequiprobabilis??ius, probabilismus et compe?isationismus, de quibus jam dicendum.
II. Hodierna systemata critice expenduntur.
i° De ALquiprobabilismo.
- (A) Ejus origo. s£q uiprobabilis??ius, qui a probabilismo moderato superius exposito substantialiter non differt, praecipuum propugnatorem habuit S. Alphonsum de Ligorio, qui inter Ecclesiae Doctores, 23 martii 1871, annumeratus est. Hic primum quidem Probabilioristis adhaeserat, sed, in audiendis confessionibus probe intelligens horum systema nonnisi aegre applicari posse, moderatum probabilismum amplexus est, eumque contra probabilioristas propugnavit in dissertatione, an. 1749 et 1755 edita, cui titulus : Dissertatio scholastico-?noralis p?-o usu ??wderato opinionis probabilis in concursu p?'obabilioris ; sed jam eo tempore non minussevere opinionem laxistarum reprobabat. In pri??id editione (1749), probabilistarum systema suum fecerat his verbis : " Licitum est sequi opinionem probabilem in concursu probabilioris, modo illa gravi motivo nitatur, sive intrinseco, scilicet ex ratione, sive extrinseco ex auctoritate do<5torum"; sed in secundd editione hanc restrictionem addidit : " nisi probabilitaiis excessus sit notabilis". Postea vero, timens ne hac formula. quidam abuterentur ad favendum opinionibus nimis benignis, an. 1762, novam dissertationem edidit, in qua haec duo statuit : " Cum opinio minus tuta est ozque probabilis, potest quis eam licite sequi"; — "Non licet sequi opinionem minus probabilem quando opinio quae stat pro lege est notabiliter et certo probabilior^; quibus verbis continetur aequiprobabilismi summa. Hoc systema magis ac magis expolivit, et an. 1767, in sexta ed. Theologiae Moralis sic exposuit : " Uico igitur non licere sequi opinionem minus probabilem, cum opinio quae stat pro lege, est notabiliter r aut certo probabilior ; dico aut certo, quia cum opinio pro lege est certo et sine ulla haesitatione probabilior, tum opinio illa non potest esse nisi notabiiiter probabilior"; — aliunde : "Cumopinio minus tuta est seque, vel fere aeque probabilis, potest quis eam licite sequi.2" Circa finem suae vitae, laxismi accusationibus a tutioristis
1 Quce vox omissa est in septima ed., quia voci certo nil addit; cfr. Theologia moralis, cura Gaude, 1905, t. I, p. xx.
2 Hos aliosque S. Docloris textus invenies in opere Vi?idicia Alphonsia?ia;, Romas, 1873, P« i> P- I_I25> — brevius ap. Ma?ige?wt, Dic~t. de Theol., t. I, p. 911-915. Ceteroquin de mente S. Alphonsi multum disputatum est et hodie etiam disputatur inter aiquiprobabilistas et probabilistas; praeter opera citata, cfr. Balleri?ii-Pal??iieri, t. I,
232 DE GONSCIENTIA.
impetitus, timensque ne suum systema cum simplici probabilismo confunderetur, aperte declaravit se non esse probabilistam : " Ego iterum in hoc brevi Opusculo declaro, quod non sum probabilista, neque sequor probabilismum ; quinimo eum reprobo.1" — Animadvertere juvat doclrinam moralem S. Alphonsi specialiter laudatam fuisse a Rom. Pontificibus, eo quod "inter implexas theologorum sive laxiores, sive rigidiores sententias, tutam straverit viam, per quam christifidelium animarum moderatores inoffenso pede incedere possent.2"
Systema S. Alphonsi propugnant Redeniptoristce, inter quos Konings, Marc, Aertnys, Ter Haar, Wouters, etc; aliique non pauci, Gousset, Del Vecchio, Savini, Pruner, Miiller, Simar, C. Martin, necnon multi Dominicani, qui, probabiliorismum seponentes, aequiprobabilismo adhaerent.
- (B) Exponitur sequiprobabilismus3. Tribus hisce propositionibus contrahi potest, juxta C.Marc. (n. 91-103) : (a) Concurrentibus opinionibus ceque vel fere ceque probabilibus, in dubio de legis existentid, licet sequi o^\x\ox\o.m faventem libertati ; ita contra Probabilioristas. Nam 1) lex vere et stricle dubia non obligat; est enim insufficienter promulgata, et invincibiliter ignorata dici potest : cum enim utrinque sint rationes aeque aut fere seque probabiles, non est moraliter loquendo major ratio affirmandi quam negandi, ideoque in hoc casu invincibiliter ignoratur legis existentia, seu obligatio. 2) Aliunde, in dubio melior est conditio possidentis; principium hujusmodi, quod in materia jusiitice ab omnibus admittitur, ad alias virtutes extendi potest : cum enim quis, post adhibitam diligentiam, veritatem non potuerit invenire, in possessione sus libertatis perseverat, ideoque a jure suo privari nequit per legem stricte dubiam.
(b) Concurrentibus argumentis ceque vel fere ceque proba-
Append. I, Diss. de genuina S. Alphonsi sententia circa usum opinionis probabilis, p. 632-706; Bouquillo?i,\. 315-317; IVittmann, S. Alphonse et le pur probabilisme, Gien, s. d.; Ter Haar, op. cit. p. 99-107; Gaude, De Morali systemate S. Alphonsi; De Caigny, Apologetica de asquiprobabilismo alphonsiano, 1894.
2 Decret. 22 mart. 1871, super concessione tituli Docloris; quod testimonium aliaque permulta referunt Vindicia>, diss. prooemialis, et brevius Marc, Instit. Mor. Alphonsianae, t. I, initio.
3 Praeter S. Alphonsum, Systema morale, cfr. Marc, op. cit., n. 88- 108; Konings, n. 63-96; Aertnys, n. 80-121; Gousset, Theol. Morale, n. 79-88; Wouters, De minusprobabilismo, 1905.
bilibus, in dubio de legis certce cessationc, sequenda est quae legi favet opinio ; ita contra Probabilistas. Colligitur ex principio : in dubio nielior est conditio possidentis; nam, sicut libertas possidet quando lex non est certa, ita lex possidct quando haec est certa et dubitatur num sit revocata; ergo lex servanda est donec de ejus revocatione constet. — Ouod confirmatur ex receptis principiis juris, quale est v. g. : in dubiofacluui non prcesumitur, sed demonstrari debet; jamvero legis revocatio, vel desuetudo, aut dispensatio est factum quod per rationes sequiprobabiles non sufficienter demonstratur. — Notant tamen hi au6lores libertatem multo frequentius possidere quam legem.
(c) In concursu opinionis certe probabilioris pro iege, non licet sequi minus probabilem pro libertate; contra probabilistas. — Nam, in hoc casu, lex non est stricle dubia : tunc enim solum intelleclus flucluat inter duas partes oppositas, cum motiva pro utraque parte vel nulla adsunt, vel aequalia fere apparent; atqui in casu, motiva pro lege certo validiora apparent quam pro libertate, et ita vis et efficacia rationum, quibus opinio minus probabilis innititur, certe superatur et eliditur validioribus argumentis contrariae sententiae; idcirco homo non prudenter agit, minus probabilem opinionem sequendo, cum sua voluntate intelleclum cogat ad relinquendum quod verisimilius videtur, et adhaerendum opinioni quae minus verisimilis apparet. — Neque recurrere licet ad principium : lex dubia non obligat ; hoc enim non valct nisi quando lex stricle dubia est, videlicet quando mens flucluat propter argumenta utrinque fere aequalia, non autem quando certo videt argumenta validiora legi favere.
- (C) Exponuntur argumenta contra aequiprobabilismum allata. Contra aequiprobabilistas sic arguuntprobabiiisttf, praesertim Noldin, n. 219-222 : (a) ^Equiprobabilistae, ad stabiliendum suum systema, his utuntur principiis : lex dubia non obligat, et lex incerta ceriam obligationem inducere neqirit ; atqui ex his non aequiprobabilismus, sed probabilismus necessaria illatione sequitur; etenim etiam lex quae probabilius existit, vere dubia et incerta manet, dummodo contra ejus existentiam aut vim adducatur argumentum probabile. Neque dici potest minorem probabilitatem elidi majori probabilitate altenus opinionis; saepe enim minor probabilitas innitur fundamento omnino independente ideoque subsistit, etiamsi contraria opinio sit vere probabilior. — Respondent tamen aequiprobabilistae, etiam in hoc casu opinionem minus probabilem, qu?e seorsim speclata probabilis apparet, comparatam cum opposita notabiliter probabiliore, jam non esse solide probabilem.
(b) Systema morale, quod ad sui usum necessario exigit, ut ex utraque parte ponderentur momenta rationum, et statuatur nurn opiniones adversae sint aeque aut fere aeque probabiles, ad difficultates praclice solvendas minus est aptum : saepe enim impossibile est determinare quandonam probabilitas sit aequalis aut fere sequalis, et qui existimant se id absque difncultate prrestare posse, sibi aliisque illudunt. — Hgec impossibilitas minime existit, aiunt adversarii, nam cum diligentia ordinaria agnosci potest utrum talis vel talis opinio sit notabiliter probabilior necne, eo magis quia S. Alphonsus modernique theologi satis accurate id determinant.
(c) Aliunde principium : in dubio melior est conditio possidentis, falso applicatur : falsum est enim in dubio de cessatione legis possidere legem prius certo existentem. Et sane in dubio de cessatione legis, certa est libertas et dubia est lex, cum vere probabile sit legem cessasse. — Praeterea jus libertatis in se jure legis potius est, quia libertas, si non tempore, saltem natura et ratione, legem praecedit, ideoque in dubio praesumptio stat pro libertate. — Dicunt tamen aequiprobabilistae libertatem non amplius in possessione esse, quando certo constat legem aliquam promulgatam fuisse; nam libertas moraliter ligata fuit ipsa promulgatione legis, ideoque immunis ab obligatione dici nequit, donec de revocatione satis constet.
(D) Conclusio. ^Equiprobabilismus solidis sane fulcitur argumentis, et, quanquam nonnullas difficultates perfe6le non solvit, tutam sternit viam inter laxiores rigidioresque sententias r. Quare 6". Pcenitentiaria, interrogata " utrum sacrae theologiae professor opiniones, quas in sua Theologia morali profitetur Beatus Alphonsus a Ligorio, sequi tuto possit ac profiteri," die 5 julii 1831, respondendum censuit : " Affirmative, quin tamen indereprehendendi censeantur,qui opiniones ab aliis probatis au6loribus traditas sequuntur." — Notentur tamen ha?c ultima verba, ex quibus constat alia systemata, ab Ecclesia non reprobata, libere propugnar posse.
1 Nobis videturtamen principium "indubio, mclior est conditio possidentis", non recfte applicari in casu quo lex, ut aiunt, possidet ; sive enim agitur de existentia, sive de cessatione legis, non putamus hanc obligare quando rationes utrinque allatae sunt aeque aut fere aeque probabiles : tunc enim aclest vere et stricle dubium, et merito applicatur principium ligoria?iu?n : lex vere et stricle dubia non obligat.
2° Hodiernus probabilismus critice expenditur.
- (A) Systema exponitur ! : In omni dubio, ubi agitur de solo /icito, sequi licet opinionem certe et solide probabilem, etsi contraria opinio sit vere probabilior. Dicitur :
(a) In omni dubio, nempe sive juris, sive fac~ti, — sive agatur de lege humana sive de lege divina aut naturali, — et quidem de legis existentia aut de legis cessatione.
(b) Ubi agitur de solo licito, nam etiam probabilistae admittunt restricliones supra enumeratas, ubi agitur de valido} etc, n. 388-390.
(c) Opinionem certe et solide probabilem sequi licet, non autem dubie aut tenniter probabilem. Jamvero, ad opinionem vere et solide probabilem tria requiruntur : ut motivo vere gravi rationis vel auctoritatis innitatur; — ut ei nec definitio Ecclesiae nec certa ratio adversetur; — ut ejus motiva cum motivis sententiae oppositae comparata suam retineant probabilitatem. Quibus positis, negligi potest opinio probabilior pro lege, quamdiu ipsa intra terminos probabilitatis versatur, quin sit moraliter certa. — Requiritur autem ut opinio sit certe et solide probabilis illi ipsi qui eam sequitur; alias lex ei non est vere dubia atque incerta.
Haec certa et solida probabilitas constitui potest per argumenta non solum interna, sed etiam externa, seu ex aucloritate theologorum desumpta : " Si enim complures iique graves auclores opinionemdicant probabilem, ordinarie fieri non potest, quin probabilibus rationibus internis fulciatur... Non solum sententia, quae aplerisque theologis probabilisdicitur, sed etiam sententia, quam quinque vel sex theologi probitate, scientia et prudentia insignes pro vera aut probabili habent, censeri debet vere et certe probabilis, nisi eorum au6toritas infirmetur aut declaratione Ecclesiae aut manifesta ratione2. "
- (B) Proponuntur argnmenta probabilismo faven tia. Duo praesertim afferuntur : (a) Lex dubia non obligat; atqui lex, contra quam habetur certa et solida probabilitas, est vere dubia; ergo. — Major declaratur : lex non potest obligare nisi sufficienter cognoscatur : " Nullus, ait wS. Tho-
1 Expositionem et argumenta probabilismi praecipue mutuamur a Lehmkhuhl, n. 79-1 18, et ^Noldin, n. 209-216; cfr. Ball. P., n. 175-198.
236 DE CONSGIENTIA, mastJ ligatur per praeceptum aliquod nisi mediante scientia illius praecepti " ; atqui sola certa cognitio vera est cognitio : nam qui de aliqua lege dubitat, cognoscit quidem dubium circa eam et obligationem inquirendi, sed ipsam legem non cognoscit; ergo lex dubia obligare nequit. — Mlnor probatur : certitudo et opposita probabilitas de eadem veritate se mutuo excludunt; quamdiu ergo opinio pro libertate probabilis est, opposita pro lege certa esse nequit, etiamsi vere probabilior certo appareat; ergo lex, contra quam habetur certa probabilitas, vere dubia est, ideoque non obligat.
(b) Lex incerta nequit certam obligationem inducere; nam jus libertatis praecedit jus legis, etsi non tempore, saltem natura et ratione, cum obligatio supponat liberam voluntatem quae ligetur; ideoque jus certum et potius libertatis restringi nequit nisi lege certa; atqui lex, contra quam militat opinio certe et solide probabilis, est vere incerta, ut constat ex jam dictis; ergo lex incerta certam obligationem parere nequit.
Addit tamen JVoldin, n. 213, cum moderatis probabilistis : " Si tamen opinio pro lege sit probabilissima vel notabiliter probabilior quam opposita, legem servare tenemur. Etsi enim ejusmodi opinio veram certitudinem non attingat, praclice tamen aequivalet sententiae certae, quia ejus opposita non est vere et certe probabilis ideoque suppeditare nequit normam agendi, cum ad informandam conscientiam praclice certam non sufficiat. " Ex hoc capite, moderati probabilistae prope accedunt aequiprobabilistis. *
- (C) Exponuntur argumenta contra Probabilismum. Praeter ea quae jam a probabilioristis proposita sunt, supra, n. 403, alia urgent tequiprobabilistce et compensationistai. (a) Principium " lex dubia non ob/igat" non valet ubi lex certo probabilior est quam libertas; nam lex certo probabilius existens satis est cognita ut obliget indirecle, vi principii generalis quod sincere ad veritatem tendere debemus, ideoque opinionem sequi quae veritati magis appropinquat. 3 — Neque dici potest invincibiliter ignorari legem certo probabiliorem : in solo dubio striclo, propter rationum aequalitatem, lex inculpabiliter ignoratur; ubi vero objecliva obligatio certo probabilior est, jam non licet judicium suspendere, sed mens adhaerere debet
2 Quod snspe saepius repetit S. Alphonsus in omnibus operibus ab an. 1762 editis; cfr. Gaude\ n. 38-62.
3 Conciliationem inter utrumque systema recenter tentabat D. N. de Caigny, De Gemino probabilismo licito.
DE CONSGIENTIA DUBIA. 237 opinioni quae verisimilior habetur. — Neque addi potest certnm jus tibertatis incerta lege tolli non posse; nam jus libertatis non remanet certum quando illi opponitur officium cerioprobabilius, sedvere dubium efficitur, et quidem minus probabile quam ipsum officium.
(b) Probabilismus facile viam aperit laxismo; concesso enim omnibus jure sequendi opiniones etiam certo et notabititer minus probabites, facile cuique probabilis apparebit opinio quae magis placet; concesso pariter quod auctoritas quinque aut sex auclorum gravium ad alicujus opinionis probabilitatem agnoscendam sufficit, quis est qui, in longa theologorum probabilistarum serie, non inveniat quinque aut sex, ceteroquin graves, opinionem plus minusve laxam approbantes? Jam suo tempore S. Alphonsus scribebat1 : " Et revera transaclo saeculo plurimi abusus fuerunt in opinando ad probandas pro probabilibusmultas laxas opiniones; ideoque plures Ecclesia proscripsit opiniones, quia immerito vocabantur probabiles, quemadmodum sunt propositiones 27 et 40 proscriptae ab Aiexandro VII, et 1, 3, 6, 35, 44 et 57 proscriptae ab Innocentio XI. Hae omnes damnatae fuere, quia in ipsis dicebatur : probabile est, etc. " Paulo post addit se etiam aucloritate plurium fuisse deceptum a : " Verum est, in primis meae theologiae moralis impressionibus plurium auctorum aucloritate duclus, pro probabilibus multas non satis firmas opiniones admisi; melius tamen re perpensa, eas revocavi, aut reformavi. "
(D) Probabilistarum responsatraduntur. Quas tamen difficultates solvere conantur probabilistae 3. (a) Animadvertunt siquidem opinionem solide, etsi minus probabilem, etiam cum probabiliore comparatam, suamretinere probabilitatem, neque ejus vim penitus elidi : secus, contraria opinio jam non esset probabilior, sed moraliter certa. Jamvero, stante opinione certe et solide probabili, lex vere et stridte dubia manet, ideoque legitime applicari potest principium : tex dubia non obligat. Neque adest obligatio praclice sequendi sententiam verisimiliorem : secus enim, id faciendum esset etiam quando opinio favens legi est tenuiter probabilior, et ita in probabiliorismum incidimus. — Quare obligatio, etiam certo probabilior, incerta manet, quamdiu opinio libertati favens certe et solide probabilis est; nec proinde stricle imponenda est, sub paena peccati, ne forte jugum nimis onerosum humanae infirmitati imponatur et homines adhuc virtute debiles a religione arceantur.
(b) Neque laxismus serio timendus est, dummodo probabilismus prudenter adhibeatur, id est solummodo quando opinio favens libertati, etiam cum contraria opinione comparata, solide probabilis manet, — et aliunde cum hac cautione ut opinio probabilis non habeatur ut quid perfectum, sed ut quid stricte loquendo licitum.
1 S. Alphonsus, Homo apost., Tr. I, n. 73. — 2 Ibid., n. 78. 3 Lehmk.y n. 94-106; Ball. P., n. 198; Noldin, n. 216.
Haec ergo attendantur verba probabilistae Noldin (n. 216) : " Si homo christianus in servitio Dei nil aliud ageret, nisi quod stricle lex ex principiis probabilismi postulat, profecto vitam ageret parum christifideli dignam; probabilistarum autem praxis hrec est : ubi agitur de obligatione imponenda et de peccatis dijudicandis, benigni sunt ad evitanda pericula formaliter peccandi; ubi autem de consequenda perfeclione et de exercitio virtutum agitur, ad summa nituntur, servitium Deo debitum non ex obligatione legis, sed ex amore et gratitudine erga divinam majestatem dimetientes. "
Conclusio. Quibus positis, admittimus probabilismum, non quidem ut perfectionis aut vitaechristianae normam, sed tanquam systema ex quo dignosci possit minimum quod requiritur ad peccatum vitandum. Etenim, quando agitur de legibus canonicis, ipsa Ecclesia, cujus est suas leges authentice interpretare, aequivalenter declarat licitum esse sequi opinionem certe probabilem, libertati faventem; ita, inter Regulas justis in Sexto, legitur : " Odia restringi, et favores convenit ampliari" (reg. 15); " In obscuris minimum est sequendum" (reg. 30); " In pcenis benignior est interpretatio facienda " (reg. 49); " Contra eum qui legem dicere potuit apertiusy est interpretatio facienda" (reg. 57). — Jamvero quod dicitur de legibus ecclesiasticis, de aliis omnibus pari ratione dici potest; si enim Deus stricle nos ligare voluisset, sub pcena peccati et aeternae damnationis, clare suam mentem nobis manifestavisset; ubi ergo lex divina, sive positiva sive naturalis, incerta est, propter grave dubium de ejus existentia, quis dicere audebit hominem stricle eam servare teneri, sub pcena damnationis?
Attamen, ut opinio sit certe et solide probabilis, non admittimus sufficere ex se aufloritatem quinque vel sex gravium theologorum, quando scilicet contra ipsos militat gravissimaratio, quam non solverunt1. Potest enim fieri ut hi, quamvis graves, decepti fuerint, et tanquam probabilem r Hanc esse mentem 6". Aiphonsi, ex iis patet quae dicit 1. I, Tr. I, n. 82 : " Confessarius, antequam aliquam opinionem amplexetur, tenetur utique intrinsecas rationes perpendere; et cum ei occurrit ratio aliqua convincens pro tutiori opinione, cui adoequatam responsionem suppetere non aspicit, tunc oppositam minus tutam amplecti non potest, quamvis plurimorum doctorumi auctoritas ipsi faveat : modo ainftoritas non sit tanti ponderis ut videatur ei magis quam rationi apparenti deferendum. "
habuerint opinionem quae, omnibus sedulo perpensis, vere probabilis non est; hinc eorum argumenta serio perpendi debent, ut supra monuimus, n. 384, et, si debilia appareant sive in se, sive ob mutatas circumstantias, eorum opinio rejici debet. — Praeterea pluris facimus fidelium sensum universalem, solidae rationi innixum, quam quinque vel sex gravium theologorum aucloritatem, quae in casu particulari eidem adversatur; quare, si ut probabilis a quibusdam theologis dicatur opinio, quam reprobat communis fidelium sensus r, eam ut improbabilem rejicimus. — Quoad intrinsecas rationes, majoris sunt ponderis, in re morali, eae quae ad sensum moralem appellant quam quae nimis subtiles sunt et a principiis metaphysicis deduclae; quaelibet enim scientia suum genus probationum habet : jamvero scientia morum non tam metaphysicis innititur argumentis quam moralibus principiis quae ratio pradlica prudentum et honestorum percipit. Qui vero volunt non solum a peccato abstinere, sed christianas virtutes colere, perfe6lionis regulas non apud casuistas quaerent, sed apud ascetas, et praesertim apud sacros auclores et Patres, qui de virtutibus disseruerunt.
3° De systemate compeusationis.
- (A) Expositio. Cum in praefatis systematibus non paucae inveniantur difficultates, quidam au6lores novum systema excogitarunt, ad dubium solvendum ex principio rationis sufficientis, seu compensationis : ita, inter alios, Manier, La!oux,Potton2. (a) Juxta eos siquidem, lex dubia non omni vi obligatoria caret, nec omnem suam obligandi vim habet, sed plus minusve obligat, prout pius minusve cognoscitur : quoties lex est omnino cognita, totam habet suam vim obligandi relate ad nos, quoties e contra nobis est penitus ignota, nullo modo obligat; ergo, si lex sit imperfe6le cognita, imperfe6le nos ligat. Jamvero, ut licite agere
1 Exemplum habes in Tr. de Virtute Justitice, n. 483, ubi agitur de errore circa personam laesam, quando quis v. g. intendens occidere Caium, occidit Titium.
2 Manier, Compendium Philosophias, ed. 10% t. III, Append. 1, p. 539-553; Laloux, De Actibus humanis, diss. IV, p. 42-148 (quod opus nondum absolutum, non ab ipso auctore, sed a discipulo fuit editum); Potton, O.. P., De Theoria probabilitatis, Parisiis, 1874.
possimus contra legem etiam imperfecle obligantem, quaedam causa cxcusans, seu ratio sufficiens, aut compensatio exigitur. Seu, aliis verbis, lex dubia non tanti valet quanti lex certa, sed pluris valet quam lex nulla, ideoque, ad relaxandam ejus obligationem, requiritur aliqua ratio sufficiens, licet minus gravis quam pro lege certa.
(b) Quod alio modo declaratur : in transgressione etiam materiali legis justae, semper aliquod malum invenitur; nam, ex di<5tis, lex est ordinatio rationis, et qui eam etiam ignoranter violat, aliquod detrimentum sibi aut aliis infert : ita duellum, infanticidium aliaque hujusmodi, quamvis ignoranter commissa, vere individuis et societati nocent ; proindeque scienter se exponere periculo mali materialis, sine ratione sifficienti, est peccatum, sed licitum est, si adsit ratio sufficiens proportionate gravis. Hic enim applicari possunt principia superius tradita, n. 175-182, de voluntario indireclo : licet ponere aclum in se bonum aut indifferentem, ex quo praevidetur malus effecius probabiliter secuturus, dummodo adsit ratio proportionate gravis. Qui scilicet violat legem dubiam, praevidet quidem malum effectum probabiliter inde secuturum, — transgressionem materialem legis ; — sed ejus a6lio non est intrinsece mala, proindeque a peccato excusatur, dummodo rationem habeat sufficientem ita agendi; si vero nulla sit hujusmodi ratio, agens aliquo modo peccat, quia libere, sine causa, se exponit periculo materialiter saltem legem transgrediendi. — Quare, ad sciendum num agere liceat contra aliquam legem dubiam, attendi debet : (a) ad gravitatem legis et ad ejus probabilitatem : quo sanclior et gravior est lex, et quo probabilior ejus existentia, eo major esse debet ratio ut sit sufficiens; (b) ad bona quae ex transgressione legis dubiae obtinentur : quo majora sunt et altioris ordinis, eo facilius permitti potest legis transgressio materialis.
- (B) Systema compensationis critice expenditur. Praefatum systema ita impugnant probabitistce1 : (a) Compe?isationismus ad
1 Gury, Casus consc. 7, de Conscientia; Montrouzier, in periodico Revue des Sciences eccles., t. XXI, 1870, p. 220 sq. ; duo anonymi in eodem periodico, t. XXV, 1872, p. 383 sq.; quos confutare nititur Potion, op. cit., p. 169-240.
DE CONSCIENTTA DUBIA. 241 tutiorismum ducit : si euim lex dubia semper aliquatenus obligat, nisi occurrat ratio excusans, pars tutior semper sequenda est, etiam quando opinio libertati favens est probabilissima : quod tamen ab Alexandro F/Z/reprobatum fuit,supra n. 399- — Dici tamen potcst hoc systema non magis ducere ad tutiorismum quam probabilismus ad laxismum trahit : sicut enim probabilist?e laxismum vitant, rejiciendo sufficientiam opinionis tenuiter probabilis, ita pariter compensationistse tutiorismum evadunt, asserendo legem dubiam et incertam non obligare nisi quando omnino deficit ratio sufficiens ad eam transgrediendam, et levem omnino causam excusare a lege valde dubia.
(b) Minime probatur, aiunt probabilistse, imperfectam obligationem ex imperfecla legis cognitione induci : quid sibi vult haec dimidiata et partialis obligatio? Qualis gradus requiritur ad graviter aut leviter peccandum? Nonne melius ex incerta lege deducitur nullam dare obligationem ? — Respondent compensationistae quosdam gradus esse in obligatione, cum ab omnibus distinguatur obligatio levis a gravi, illosque gradus dignosci posse omnibus adjunctis ex quibus peccatum grave a veniali secernitur.
Attamen, judicio nostro, hujusmodi responsum difficultatem penitus non tollit. Nam, in re mordX, parum pro nihilo reputatur, ideoque putamus legem, cujus existentia est solum tenuiter probabilis, nullam obligationem imponere, etiam sub levi. Dici quidem potest, melius esse huic legi parere, si nulla sit ratio ab ea. recedendi, sed cum communi theologorum sententia censemus neminem ad hoc teneri.
(c) Addunt probabilistae nihil esse mali in violatione materiali legis; — quod sane non admittimus, ex dictis supra, n. 356. Dicunt etiam in praefato systemate incurri periculum privati judicii aut privatae inspirationis, cum quisque judicare debeat utrum in quolibet casu adsit ratio sufficiens necne; — quod argumentum facile retorquetur, cum in quolibet systemate quis judicare debeat utrum talis opinio sit vere probabiiis, cequiprobabilis, necne.
- Conclusio. Attamen compensationismiun non admittimus ut systema generale quo solvi possit dubium pra6licum; sed putamus prudentes confessarios, in usu aequiprobabilismi aut probabilismi, quadam prudenti compensatione uti debere : attenderenempenonsolumquid//V^/,sed etiamquid expediat, ideoque sedulo expendere utrum necne habeatur ratio sufficiens consulendi usum talis vel talis opinionis probabilis, in tali determinato casu, attentis non solum externis adjunctis, sed etiam psychologicis paenitentis dispositionibus.
CONCLUSIONES PRACTIC/E.
- In tanto opinionum confliclu, cuique liceat speculative assentiri uni e systematibus quae ab Ecclesia liberae discussioni permittuntur; in praxi vero, haec praesertim attendantur.
1° Prae mente semper habeatur etiam probabilistas hodie suum systema non extendere nisi ad casus ubi de solo licito vel illicito agitur, juxta superius exposita, n. 388-390.
- 2° Confessario non licet suum systema imponere paenitenti qui suam conscientiam efformavit juxta unum e permissis systematibus; regula enim proxima morum est cujusque conscientia.
Hinc si paenitens probabilista opinionem certe solideque probabilem vult sequi, et aliunde est rite dispositus, confessor probabiliorista ei absolutionem denegare nequit; secus violaret jus, quod Ecclesia cuique fidelium relinquit, opinionem vere probabilem sequendi. — Si vero paenitens sibi non efformavit conscientiam, et a confessario inquirit quid licitum vel illicitum sit, hic, prius investigatis paenitentis dispositionibus, respondebit secundum systema quod ipsius bono spirituali magis expedire in Domino judicabit. Ita, si paenitens ad meliora tendit, huic generatim suadebit quod, omnibus attentis, melius esse videtur. Si vero, data infirmitate pnenitentis, prsevidet hunc non secuturum fore opinionem probabiliorem legi faventem, et aliunde novit benigniorem sententiam esse vere probabilem, hanc suggerere potest, ut pgenitens sacramentafrequentare pergat, et, divina munitus gratia, paulatim ad meliora tendat; imo, in multis casibus, id ex caritate pracstare debet : etiamsi enim ipse aequiprobabilismo adhaereat, permittere potest alios probabilismum sequi.
Quando vero dubium versatur circa ipsas dispositiones paenitentis, ad ipsum confessarium speclat de eis judicare, secundum suum systema : hic enim agitur de aclione ab ipso confessario ponenda; judicium tamen caritate et prudentia temperet, secundum dicla in Tr. de Ptenilentia, n. 407-409.
- 30 In quocumque systemate, confessor perpendere debet non solum quid liceat, sed etiam quid expediat, omnibus attentis temporum, locorum ac personarum adjun6lis : " Omnia mihi licent, sed non omnia expediunt"1.
Probabilista igitur qui semper papnitentibiis commendaret sequi opiniones minus probabiles, omninu imprudemer ageret : ex co
quod non stricle prohibetur sub peccato tales opiniones sequi, temerarie infertur id esse bonum et opportunum. Probus christianus, qui Christi vestigiis vult inhaerere, non solum mortale peccatum vitare debet, sed etiam, pro conditione ac viribus suis, ad moralem perfeclionem tendere; secus, vitam aget parum christifideli dignam, et mox in peccatum cadet. Qui enim ita sibi indulget ut omnibus deleclationibus frui velit quae stricle non prohibentur, cito etiam prohibitas voluptates appetit, et, deleclationibus assuetus, periculo exponitur peccandi. Etiamsi igitur probabilista optime noverit licere omnes opiniones vere probabiles sequi, saepe saepius bene dispositis psenitentibus suadebit ut, non quidem ex timore gehennae, sed ex amore Dei et Christi, ad meliora se vertant. — Quo sensu temperatus probabilismus minime in laxismum tendit.
- 40 Quando duae opiniones oppositae sunt vere pro babiles, cuique licet utramve sequi, imo utraque uti in variis circumstantiis, ita tamen ut sibi praclice consistat et nullius jura violet.
Res exemplo declaratur : supponatur testamentum legalibns formis destitutum, de cujus validitate duplex est opinio vere probabilis. Titius, ut haeres, potest quidem hodie uti probabili opinione sibi faventi et haereditatem adire, quamdiu sententia judicis in sua possessione non disturbatur; alio tempore, potest validitatem impugnare alterius testamenti formis legalibus destituti, et frui beneficio legis. Sed, postquam, probabili opinioni innixus, haereditatem accepit, non potest onera haereditati annexa declinare, eo prsetextu quod testamentum est probabiliter invalidum; sibi enim consistere debet, et si h?ereditatem percipit, debet solvere legata : qui sentit commodum^ onus pariier sentire debet ; secus violarentur jura legatariorum
CONCLUSIO TOTIUS TRACTATUS :
DE CONSCIENTI/E EDUCATIONE.1
Cum conscientia sit proxima aflionum norma, recTaque ordinatio vitoe nostrae ad Deum maxime ab ea pendeat, maximi momenti est eam recTe et prudenter formare mediis tum naturalibus, tum supernaturalibus.
- De mediis naturalibus. (A) Jam ab infantia juniores a parentibus magistrisque, praesertim vero ab iis
1 Bouquillon, n. 280; H. Marion, Legons de Morale, ne ed., Paris, Colin, 1901, p. 3S7-406; B. Perez, L'Education morale des le berceau, 3e ed., Paris, Alcan, 1896, p. 29 110; P. Vignot, La Vie meilleure, Paris, 1898, p. 41-142; Thamin, De puerorum indole, Paris, 1895, p. 46.
244 DE GONSCIENTIA.
qui catechismum exponunt, sedulo et pedetentim doceantur discrimen esse inter bonum et malum, quasdam ac~tiones divince rationi et voluntati esse conformes, alias vero omnino difformes. Quando aliquid boni faciunt, non solum laudes et praemia accipiant, scd persuasum habeant se ojficium adimplevisse, et proecipuam mercedem sitam esse in conscientiae testimonio et approbatione Dei.1 Ex adverso, si quid mali vel minus re<5ti peragunt, suaviter quidem sed fortiter reprehendantur, tanquam moralis obligationis violatores; simulque eis exponatur maximam pcenam esse conscientiae remorsum, necnon divinam reprobationem. Quare ipsisinculceturnecessitas attentas a.uresprxbend\ couscienticz, q-uasi Dei ipsius voci, et in actionibus non voluptatem aut proprium commodum tanquam finem quaerendi, sed quidquid honesti, quidquid sancti, quidquid Deo placens; si vero de liceitate alicujus actionis dubitant, peritos, et honestos adeant, non autem pravos aut imprudentes. Quo melius sua officia cognoscant, et diligentius eadem adimpleant, eis exponere necesse est non solum quid agere debeant, sed cur, declarando videlicet rationes propter quas hoc facere, illud autem vitare debeant : ita enim, non ex caeco instinctu, sed ex intimd animi persuasione bonum facere discent. — Dum vero horror peccati eis incutitur, nihil falsi aut minus veri dicatur : ita minuta furta aut mendacia non exhibeantur ut peccatum mortale, sed ut quid indecorum et inhonestum et ignobile, etsi propter levitatem materiae, sit veniale peccatum.
- (B) Non. solum verbis, sed exemplis eorum conscientia recte instituatur : cum enim juniores imitari soleant quod prae oculis habent, si prceclaras a6liones a parentibus, magistris aliisque educatoribus peractas vident, eo ipso ad praeclare agendum movebuntur, et bene agendo redtam conscientiam sibi efformabunt; e contra facile pravis
1 Hanc egregie, apud Virgitimn, (/Eneid., IX, 252-254) sapiens Aletes nobilissimis juvenibus Niso et Euryalo, ante omnes alias, promittit mercedem :
" Quae vobis, quae digna, viri, pro laudibus istis, Fraemia posse rear solvi? pulcherrima primum Dl, moresque dabunt vestri...."
exemplis ad malum pertrahuntur, et male agendo conscicntiam depravant. Cum autem vix fieri potest ut ahquando alicujus pravse actionis testes non sint, hanc ipsam opportunitatem educatores arripient ut turpitudinem istius actionis manifestent, et peccati horrorem et odium in animos inspirent.
Curabunt pariter ut juvenes libros legant, in quibus virtutis exempla laudantur, vitia autem severe damnantur : ex iis enim quae legunt, eorum mens et ratio ad bonum vel malum vehementer fertur. — Illos pariter socios frequentent, qui honeste et christiane se habent : sensim et sine sensu judicia et modum agendi eorum, quibuscum ssepe conversamur, plerumque amplectimur. Attamen, quia fere impossibile est illos omnino vitare qui perverse agunt, quam citissime discant adolescentes pravorum judicia contemnere; et, non obstantibus contrariis opinionibus et exemplis, secundum conscientiae dictamen et legem Dei viriliter suam vitam instituant.
- (C) Perfectam sinceritatem non solum cum aliis, sed etiam cum seipsis excolant, propriam conscientiam candide scrutando, atque proprias actiones aeque judicando, quasi essent ab alio peractae.
Quod jam pagani philosophi suis discipulis commendaverant; ita, inter alios, Seneca1 : "Initium est salutis notitia peccati. Egregie mihi hoc dixisse videtur Epicurus; nam qui peccare se nescit, corrigi non vult : deprehendas te oportet, antequam emendes. Quidam vitiis gloriantur. Tu existimas, aliquid de remedio cogitare, qui mala sua virtutum loco numerant? Ideo, quantum potes, te ipsum coargue ! inquireinte; accusatoris primum partibus fungere, deinde judicis, novissime deprecatoris." — Patres idem suadent; ita S. Chrysostomus :* " Annon codicem domi habes, in quo quotidianas rationes scribas? Habe item codicem in conscientid, et quotidiana peccata scribe; v. g. cum in lecto tuo jaces, nec quisquam est qui tibi negotium facessat, antequam somnus irrepat libellum in medium produc, et peccata tua tecum reputa, dicens apud teipsum : Numquid hodie vel sermone, vel opere peccavi?... Cum autem ea supputas, animum tuum suspende, ipsum lancina, ipsum gehennae metu aperi... ut postero diead perpetranda peccata segnior accedas." Revera qui serio et sincere suas actiones recogitat et discutit, suorumque peccatorum causas investigat et consectaria prsevidet, facilius et efficacius de praeteritis delictis dolet, futura praecavet, et hoc modo recte suam conscientiam format; e
2 S. Chrysost., Append. in ps. L, hom. II, n. 5-6, ap. Migne, P.G., LV, p. 581-582.
246 DE GONSGIENTIA.
contra, soepe delinquens absque poenitentia in laxismum facile labitur.
20 De mediis supernaturalibus. Inter haec recenseri possunt : (A) Oratio frequens et fervens ad Deum, qui merito \ otdXwr Pater luminu m : ut rite enim instruatur conscientia, consentanea esse debet rationi et voluntati divinae, quae est suprema morum regula; jamvero, ad mentem Dei detegendam, nil sane magis juvat quam oratio, cujus ope gratiam illuminationis petimus. Saepe igitur haec aut similia repetantur : " Da mihi intelleclum, et scrutabor legem tuam, et custodiam illam in toto corde meo.... Inclina cor meum in testimonia tua, et non in avaritiam".1 Enixe pariter postuletur divinum robur, quo facilius lex adimpleatur, et agendi ratio conformis evadat dictamini conscientiae.
(B) CJiristianarum virtutum praxis ; sicut enim conscientia facile obnubilatur pravis a£tionibus frequenter repetitis, ita pariter haud parum illuminatur bonorum operum assidua praxi : multo distinclius enim veritates morales percipimus, quando puro corde et sincera voluntate quid agendum sit absque ullo praejudicio quaerimus.
Itaque experientia constat magis ac magis teneram delicatamque fieri conscientiam eorum qui virtutibus colendis totos se devovent. — Excessus tamen in hoc vitandus est, ne quis forte in scrupulos labatur : ad quos vitandos, sedulo distinguendum est inter praecepta et consilia, praecepta gravia leviaque; caute quidem vitetur peccatum, etiam veniale, imo voluntas totis viribus ad perfechonem tendat; si quis alicui imperfeclioni consentiat, de ea utique doleat, sed tanquam de imperfectione, non autem peccato; neque peccata venialia, etiam deliberata, ut mortalia habeat, sed ea fugiat ex amore erga Deum.
- (C) Sacramentalis confessionis frequentatio ; haec enim supponit imprimis serium conscientiae examen, cujus utilitatcm ipsi pagani agnoverunt. Praeterea, sapienti diredtori secreta cordis manifestando, paenitens consilia accipit ad dijudicandum quid sit bonum et quid magis expediat, quid praecipiatur et quid consulatur; dubia proponendo, ea prudentius solvere potest, juvante confessario qui majori scientia et experientia pollet; de mediis inquirendo ad perfec~tionem christianam coriducentibus, tutius in viis Domini
ambulat, et ita reclam omnino sibi conscientiam efformat, duce illo qui, vices Dei gerens, divinam mentem magis authentice declarare valet1.
His aliisque hujusmodi mediis recla et vera efformatur conscientia, quae, utpote divinae rationi conformis, tuta est agendi norma ■ "Vota, quassumus, Domine, supplicantis populi ccelesti pietate prosequere ; ut et quae agenda sunt, videant, et ad implenda quae viderint, convalescant".2 — "Dirigere et sanclificare, regere et gubernare dignare, Domine Deus, Rex coeli et terrae, hodie corda et corpora nostra, sensus, sermones et a6lus nostros in lege tua et in operibus mandatorum tuorum, ut hic et in aeternum, te auxiliante, salvi et liberi esse mereamur, Salvator mundi"3.
1 Utilitatem spiritnalis direcloris, qui non solum consilia praebeat, sed ut testis ac~tionum habeatur, ethnici philosophi agnoverant; ita Seneca, epist. u ad Lucilium (p. 109 ed. Lemaire) : " Aliquis vir bonus nobis eligendus est, ac semper ante oculos habendus, ut sic tanquam illo speclante vivamus, et omnia tanquam illo vidente faciamus. Hoc, mi Lucili, Epicurus praecepit : custodem nobis et paedagogum dedit; nec immerito. Magna pars peccatorum tollitur, si peccatori testis assistit... O felicem, qui sic aliquem vereri potest, ut ad memoriam quoque ejus se componat atque ordinet."
3 Orat. Dominicae infra Odlav. Epiphanias.
3 Orat. ad Primam.
- Ex dictis, tenetur homo ad finem ultimum tendere, per aclus humanos, legi conformes, dirigente conscientid. Sed, propter humanam infirmitatem aut malitiam, aliquando a reclo tramite deviat per peccatum, seu legis transgressionem : quando peccatum grave est, homo vere avertitur ab ultimo fine; si leve est, solummodo retardatur a consecutione finis. De utroque agendum est. Quia vero ad peccandum inclinamur per habitus vitiosos, seu per propensiones sive innatas sive acquisitas, de his etiam disserendum est, quo melius extirpentur peccati radices.
Art. I. De Peccatis.
Divisio - ri° Conceptus peccati in genere. 2° De peccato mortali. 30 De peccato veniali. 40 De distinclione peccatorum.
§ I. CONCEPTUS PECCATI IN GENERE.
Exponemus : i° notionem biblicam peccati; 2° notionem theologicam; 30 causas quae ad peccatum inducunt.
I. Notio biblica peccati.
- Notioetymologica1. Peccatum variis nominibusapudauclores sacros designatur.
Hebraice : hattcCt, id est aberratioji^scopo seufine, quia peccator a suo fine recedit; lawon, id est iniquitas, pravitas; pescha, seu rcbellio, defeclio; sarah, secessio, quia peccator secedit a lege.
1 Schlensner^ Novus thesaurus philologico-criticus, Lipsiae, 1821; Grimm, Lexicon graeco-lat. in libr. N. Test., Lipsias, 1903; Tre^ich, Synonyms of the N. Testament, 9U1 ed., London, 1880, gallice redditum auclore C. de Faye, Synonymes du N. Testament, Paris, 1869.
Grcece autem dicitur : ifxapxia, id est aberratio a scopo1 ; vel ajj.apT7)fj.a, quod idem sonat, cum hoc tamen discrimine quod prius vocabulum significat peccatum sive habituale sive acfuale, dum posterius designat semper aclum peccaminosum; avojita aut TrapavojjLta, id est violatio et contemptus- legis* (in Vuigatd redditur iniquitas); TiapaSaatc;, seu transgressio legis^; Tiapaxo^, id est voluntas non audiendi vocem Dei, inobedientia4; 7rapcnn:o)fj.a, hoc est lapsus, quia per peccatum labimur et prostrati jacemus5; ayvoTjiJ.a, ayvo-.a, seu ignorantia, quia omne peccatum quemdam errorem importat, quamvis non omnino excusabilem6; Tj-ctTifxa, id est diminutio, clades, quia peccatores tentationibus vicli cladem experiuntur7; 7rX7)jj.fj.£Acta, seu praeter modum et concentum, inharmonicum*,
- 2° Notio historica. Peccatum modo generali a sacris au6loribus exhibetur ut quid negativum, seu ut quid contrarium/z/j/zYz^ et reclitudini, diverso tamen modo.
(A) In Vete?-e Testamento. (a) In Genesi, peccatum exhibetur ut inobedientia, seu transgressio divini praecepti9, quae non solum a Deo reprehenditur, sed stricle punitur10; hinc Cain, post occisum fratrem, conscientioe remorsum etdivinam maledictionem [)atiturXI; et, multiplicatis iniquitatibus super terram, homines diluvio puniuntur12, eo quod praesertim "cuncla cogitatio cordis intenta essetad malum omni tempore ".
(b) Post electionem populi Israelitici et promulgationem legis mosaicae, prxcepta. positiva multiplicantur, ideoque variae peccatorum species contra varias leges; sed, cum Deus sit specialis legislator atque rex Israelis, legis transgressiones specialem rebellionis malitiam induunt. Inter graviora peccata praecipuum est idololatria, qua falsi dii unico ac perfeclo Numini praeferuntur : quare severe castigantur quicumque idololatriae indulgent13. Inter mitiora peccata recensentur legales impuritates, quae, etsi internam culpam minime supponant, variis ablutionibus et sacrificiis expiari debebant14. — Leviora delicla piacularibus sacrificiis delebantur15; sed graviora poena. mortis ple6tebanturl6. Quo efficacius populus a peccando averteretur, copiosae benedicliones legem servantibus promittuntur diraque mala, praesertim temporalia, eamdem violan-
tibus denuntiantur'. Attamen enixe etiam commendatur legis adimpletio propter gratitudinem et amorem erga Deum2. — Aliud motivum fugiendi peccatum ex eo desumitur quod unius delic~lum totam nationem a. fficit ob so/idaritatis legem3; revera Deusaliquandopunit patrum peccataetiam in filiis, " visitans iniquitatem patrum in filios, in tertiam et quartam generationem eorum qui oderunt me4. "
431- (C) A tempore Proplietarum, peccatum vividius exhibetur ut offensa_Deictfroximi, atque enixius praedicatur vera cordis paenitentia tanquam medium pro deliclis satisfaciendi. Siquidem peccatum est contemptus Dei ut benefacloris et patris ideoque impietas : " Filios enutrivi et exaltavi; ipsi autem spreverunt me5"; infidelitas erga Deum, qui est veluti spousus eleclae gentis : "Tu autem fornicata es cum amatoribus multis6. " Saepe etiam denuntiatur tanquam injustitia contra proximum, quia pauperes opprimit : " Qui conterunt super pulverem terrae capita pauperum,et viam humilium declinant7. "
Insuperpeccatores,Deumrelinquendofontemaquaevivae, sibi mdcximum ma/um inferunt : " Qui autem faciunt peccatum et iniquitatem, hostes sunt animae suae8. Hinc peccatum vere est quoddam genus insipientia, de quo impii amare dolebunt9. — Ad misericordiam consequendam, nil igitur manet nisi pgenitentiam agere; nec sufficit hostias offerre aut vestimenta scindere, sed necesse est Deo praebere cor contritum et humiliatum : " Convertimini ad me in toto corde vestro, in jejunio, et in fletu, et in planctu; et scindite corda vestra et non vestimenta vestra... Sacrificium Deo spiritus contribulatus; cor contritum et humiliatum, Deus non despicies10. "
- (B) In Novo Testamen/o (a) Christus ab initio exhibetur ut agnus qui /o/li/ pecca/a mundi, ideoque plura de peccati deletione quam de ejus natura loquitur.
Attamen supponit peccatum esse legis transgressionem, offensam Dei et proximi, voluntatis inordinationem, qua. propria gloria Dei gloriae praefertur". Aliunde, perfectiorem legem docendo et inculcando, eo ipso peccati na/uram et ex/ensionem indirecle declarat : ita, in sermone supra montem, ut peccaminosos reprobat multos aclus qui tanquam honesti a legis docloribus et scribis perhibebantur, v. g. iracundiam, odium inimicorum, jaclantiam, superbiam, etc. Modo speciali hypocrisim, scanrfa/um, infide/i/a/em et pecca/um con-
2 " Ama itaque Dominum Deum tuum et observa prsecepta ejus. " (Deut., XI, i;cfr. VIII, 2-20.)
3 Jos., XX, 20. — *Exod., XX. 5. — 5 Isa., I, 2; cfr. /erem., II, 4-37. 6 Jerem., III, 1. — 7 Amos, II, 7. — 8 Tob.,X\, 10; ch.Jerem., II, 13. 9 Sap., V, 2-13. — ro foe/, II, 12-13; Ps. 50, 19. — ll foa., XII, 43.
*+I| tra SpiHtum sanclum denuntiat1. Aliunde autem peccata mere legalia e medio tollit, et aperte declarat peccata ex corde exire2 :
De corde enim exeunt cogitationes malas, homicidia, adulteria, ^ornicationes, furta, falsa testimonia, blasphemioe : h?ec sunt quae inquinant hominem; non lotis autem manibus manducare non coinquinat hominem. "
(b) Juxta S. Paulum, peccatum est quaedam servitus, a qua liberamur per gratiam : " Liberati autem a peccato, servi facli cstis justitiae3; est etiam causa mortis : " Per unum hominem peccatum in hunc mundum intravit, et per peccatum mors4"; merito vocatur inobedieiitia et prcevaricatios, ideoque terribili judicio punitur, eo quod peccator Filium Dei conculcat et Spiritum san6tum contristat6.
(c) Secundum S. Joannem, omnes quidem peccamus, sed advocatum habemus apud Patrem, Jesum Christum justum, qui est propitiatio pro peccatis nostris7; peccatum vero est iniauitaset opus diabolij omnis qui natus est ex Deo, peccatum non facit8 (quamdiu videlicet filius Dei manet, mores divinos imitando.) Inter peccata, duo praesertim fugienda sunt : ea quae caritati opponuntur, et ea quae sunt contra Christum, praesertim negatio ejus divinitatis9. Quoad gravitatem, duplex est peccatum, unum quod non est ad mortem, aliud vero quod est ad mortem10, id est cui voluntas tam obstinate adhaeret ut vix spes adsit veniam obtinendi.
II. Notio theologica peccati".
433- i° Definitio peccati. Communiter definitur libera transgressio legis, secundum illud Augustini : " Peccatum estfaclujn, vel diclujn, vel concupitum aliquid contra legem cBternam. Lex vero aeterna est ratio divina vel voluntas Dei ordinem naturalem conservari jubens, perturbari vetans12. " — Duplex proinde elementum in peccato invenitur : aclus voluntarius^, sive operis sive oris aut cordis, quem Augusti-
1 Matth., XXIII, 5-32; Matth., XVIII, 6; Luc, XVII, 1-2; Matth., XII, 31-32; Marc, XVI, 16.
2 Matth.y XV, 19-20. — \Rom., VI, 18. — 4 Rom., V, r2. 5 Hebr., II, 2. — 6 Hebr., X, 26-31; Ephes., IV, 30.
" 6". Thom., 1. 2* q. 71-72; Suarez, De Peccatis, disp. I-IV; Salmant., Tr. XX, De principiis moralitatis, cap. 8; S. Alphons., lib. II, n. 1-10; Bittuart,De, peccatis, diss. I, art. 2-4; L. Biltot, Disquisitio denatura et ratione peccati, ed. 3a, Romse, 1900.
12 S. August., Contra Faustum, 1. XXXII, c. 27; Migne., P. L. XLII, 418. — De lege aeterna. diximus supra, n. 210.
13 Quaread pecca.lumformate, seu subjeclivum, requiritur advertentia intelleclus et consensus voluntatis, de quibus supra, n. 78-84.
nus in sua definitionc non commemorat, sed supponit; et defettus reclitudinis, seu privatio debiti ordinis in ultimum finem, ideoque carentia conformitatis cum ratione divina, quae est ultima morum regula, et cum conscientiae di6laminc, quod eamdem nobis manifestat. — Quod quidem verum est etiam de transgressione legis humanae : haec enim non est vere lex nisi in quantum divinae rationi consentanea est; proindeque legis humanae transgressor jndirecte legem divinam violat.
Chapter 36 of 73