Nn. 1136–1209
- (C) Episcopi cst dctcrminarc modum quo colligi dcbent pecuniae ad providendum cultus cxpcnsis ct saccrdotum honestae sustentationi, et parochos inobcdicntcs canonicis pcenis prosequi. Quarc S. C. Concilii, interrogata an Episcopus valeat parochos adigere ad colligendas fidelium oblationes, 29 apr. 191 i,respondit : "Episcopum in casu posse sub gravi parochos adigere ad colligendas, vel pcr sc vel pcr alium, fidelium oblationes, et post monitiones pcenis canonicis prosequi, eosque, si contumaces fucrint, servatis de jure servandis, etiam a parcecia removere ". l
Et haec satis sint de prceceptis Ecclesice, quae si recte custodita fuerint, temperantiam et castitatem non parum promovebunt, necnon pios mutuae dilectionis sensus inter pastores et oves ipsis commissas.
- Quo efficacius leges serventur, aliqua sanctione muniri debent; quapropter Ecclesia praecipua delicta pcenis quibusdam sancire solet. Pcena autem ecclesiastica est " privatio alicujus boni ad delinquentis correctionem et delicti punitionem a legitimd auctoritate inflicta r ".
Tria sunt pcenarum genera : 1) pcenae medicinales seu censurae, quae directe tendunt in emendationem delinquentis; 2) pcenae vindicativce* quae directe ad delicti expiationem et vitationem tendunt, v. g. interdictum locale, infamia juris, depositio, degradatio; 3) remedia pcenalia^, qualia sunt monitio, correptio,praeceptum,vigilantia; necnon pcejtitentice 4, quae imponuntur ut delinquens vel pcenam effugiat, vel pcenae contractae absolutionem aut dispensationem recipiat, v. g., spiritualia exercitia, recitatio determinatarum precum.
Hic autem notandum est has pcenas non plenum suum effectum sortiri in foro externo nisi post sententiam declaratoriam ut constat ex can. 2232 : " Pcena latae sententiae, sive medicinalis sive vindicativa, delinquentem, qui delicti sibi sit conscius, ipso facto in utroque foro tenet; ante sententiam tamen declaratoriam a pcena. observanda. delinquens excusatur quoties eam servare sine infamia nequit, et in foro externo ab eo ejusdem pcenae observantiam exigere nemo potest..."
Hic de censuris praesertim agemus, cetera Canonistis exponenda relinquentes.
Tres erunt articuli : in ovlmo, generalia trademus principia de censuris; in secundo, de censuris in specic agemus, nempe de excommunicatione, suspensione et interdicto ; in tertio, de censuris latae sententiae in ifidividuo.
1 Codexy c. 22 1 5. — 2 Codex, c. 2286. — 3 Codex, c. 2306. — 4 Codex, c. 23 1 2
Articulus I. Dc Ccnsuris in genere.
- i° Censurae definitio. Ccnsura definitur : pcena spiritualis et medicinalis, qud homo baptizatus, delinqucns et contumax privatur quibusdam bonis spiritualibus vel spiritualibus annexis, donec a contumacid rccedeiis absolvatur *.
Dicitur : a) poz?ta seu aliquid molcstiam ingerens5et ita distinguitur ab irregularitate quae est inhabilitas ad ordines rccipiendos vel exercendos, et a reservatione qua limitatur confessarii jurisdictio quin proprie paenitenti pcena infligatur. b) Haec pcena consistit in privatione quorumdam bonorum spiritualium, ut sunt sacramenta, vel spiritualibus a?i?iexorum, ut sunt beneficia ecclesiastica. c) Exinde pcena est spiritualis. d) Est praeterea medicinalis seu tendens ad emendationem delinquentis : unde irrogatur tantum donec reus a contumacia recedens absolutionem recipiat ~.
- 20 Divisio censurarum. a) Ratione modi quo statuun tur, censurae sunt a jure, si poena determinata in ipsa lege statuatur; ab homine, si feratur per modum praecepti peculiaris, vel per sententiam judicialem condemnatoriam aut declaratoriam, etsi in jure statuta 3. b) Ratione modi quo incurruntur, censurse sunt lataz vel ferenda? sententia^, prout incurruntur ipso facto ante omnem sententiam condemnatoriam, vel solum post talem sententiam. c) Ratione modi quo absolvuntur, censurae sunt reservata?, vel nemini reservatse, prout absolutio Ordinariis, aut etiam R. Pontifici reservatur, aut ab omnibus confessariis dari potest. d) Ratione divulgationis, censurae sunt notoria quando aut per sententiam judicis, aut per confessionem delinquentis in judicio factam, aut per delicti patrationem in loco publico, ita notum est aliquem censuram incurrisse, ut id celari non possit; secus, dicuntur occultce 4. e) Ratione effectuum, id est, bonorum quibus privatur censuratus, tres censurae enumerantur, scilicet : excommunicatio, suspensio, et interdictum. De unaquaque specie dicemus in articulo sequenti.
3° De auctore censurarum.
- A) Censuras ferre valet qui potestate legem ferendi vel praecepta imponendi 5 gaudet. — Vicarius generalis sine mandato speciali non habet hanc potestatem 6.
1 Codex, c. 2241. — - Codex, c. 2248. — 3 Codex, c. 2217. 4 Cod.jur. ca?i., 2197. — s Ibid„ 2220. — 6 Ibid.
a) Potestatem igitur habent ferendi censuras : i) R. Pontifex el Co?ici/ium cdcumenicum pro universa Ecclesia; 2) legati apostohci, pro territorio ipsis assignato; 3) Co/ici/ium provi?iciale, pro sua provincia; 4) episcopi x, in suos dicecesa?ws, dum in dicecesi commorantur; — etiam in dicecesanos extra dicecesim commorantes quando violant non legem sed prazceptum episcopi (probabilius), vel postquam in propria dicecesi, imo extra dicecesim delictum patrarunt; — in peregri?ios qui, dum in aliqua dicecesi peregrinantur, ibidem delinquunt; — in exe??iptos in casibus jure determinatis; 5) superiores regu/ariu??i, secundum statuta sui ordinis, in subditos suos in quocumque loco existentes, cum eorum jurisdictio sit potius personalis quam territorialis 2.
b) Potestatem delegatam habent ferendi censuras omnes et soli clerici quibus id commissum est ab habentibus potestatem ordinariam. Delegati autem non possunt subdelegare nisi id expresse eis concedatur, vel sint delegati a Romano Pontifice, aut ad universalitatem causarum.
- B) De sollemnitatibus servandis in ferendis censuris.
a) Si agitur de censuris ferendoe sententiae et ab homine^ triplex monitio, vel saltem una tribus aequivalens, quae dicitur peremptoria, prsemittenda est 3 ; censurae enim non possunt nisi in contumaces (n. 1144). Sententia autem debet in scriptis proferri, ad liceitatem quidem, non vero ad validitatem 4.
b) Si autem agitur de censuris latce sententiae vel etiam de censura ferendce sententiae sed ajure, nulla monitio specialis requiritur, cum lex ipsa vel praeceptum continuo admoneat 5.
- 40 De subjecto censurarum.
Ex ipsa definitione censurae, requiritur ut censurandus sit liomo — baptizatus — delinquens — et contumax.
A) Homo 6 viatori et doli, id est, peccati capax, cum censura supponat delictum.
1 Idem dic, sede vacante, de vicario capitidari, vel de ipso Capitido ante deputationem vicarii capitularis. Assimilantur episcopis etiam quoad hoc abbates habentes jurisdictione?n quasi-episcopalem.
2 Parochi non possunt ferre censuras, quia nunquam habuerunt veram jurisdictionem in foro externo.
6 Excommunicatio contra nociva a?ii??ialia, quas diu fuit in usu, non est proprie excommunicatio, sed supplex adprecatio ut Deus illa abigat. Contra dce??io?ies, Ecclesia utitur exorcismis, non censuris.
7 Excommunicatio ?nortui^ quas olim fiebat, hoc solum significabat talem personam in excommunicatione decessisse.
"Impuberes excusantur a poenis latae sententiae, et potius punitionibus educativis quam censuris aliisve pcenis gravioribus vrindi- cativis corrigantur; puberes vero qui eos ad legem violandam induxerint vel cum eis in delictum concurrerint, ipsi quidem poenam lege statutam incurrunt r."
B) Baptizatus. Ecclesia enim non judicat eos qui foris sunt 2.
- C) Delinquens. Delictum autem debet esse externum, — mortale — consummatum.
a) Extemum : nam Ecclesia de internis non judicat. Non dicimus publicum; nam peccatum etiam occultum potest esse externum, v. g., haeresis ore prolata, etiam absque ullo teste.
b) Mortale : alioquin non adesset proportio inter delictum et pcenam, cum censura sit gravissima pcena ecclesiastica.
Proinde, quidquid excusat a peccato mortali, excusat etiam a censura^. Unde, si de facto is contra quem lata est censura, peccatum subjective mortale non commiserit, licet in foro externo debeat haberi et se gerere ut censuratus ad vitandum scandalum, attamen non est vere coram Deo censuratus, nec proinde illis bonis spiritualibus privatus quibus privat censura.
Insuper, delictum debet esse mortale quatenus extemitm, ita ut, si peccatum est mortale, sed non quatenus externum, censura non incurratur : v. g., percussio levissima clerici ex intentione graviter mala.
c) Consummatum : id est, requiritur ut illud prsecise delictum quod legislator intendit sttb pcend prohibere, sit perfecte completum : nam leges pcenales sunt strictae interpretationis 4. Attamen, si conatus delicti peculiari pcena in lege mulctatur, verum constituit delictum et ad censuram incurrendam sufficit s.
- D) Contumax. Ad contumaciam requiritur ut delinquens sciat, saltem habitualiter, etsi actu de prohibitione et pcena non cogitet, aliquid esse jure ecclesiastico et sub censurd prohibitum, et nihilominus contra prohibitionem ecclesiasticam libere agat.
A contumacia autem excusant : a) metus gravis, imo et levis quando censura fertur contra proesumentes..., ausu
3 " Non solum quae ab omni imputabilitate excusant, sed etiam quas a gravi, excusant pariter a qualibet poena tum lata?, tum ferendae sententiae etiam in foro externo, si pro foro externo excusatio evincatur." Cod., 2218.
DE CENSURIS ECGLESIASTIGIS. ' 671 temerario agentes..., sponte aut scicutcr, aut consulto facientes; b) ignorantia legis aut pcenae non affectata,crassa vel supina *.
- Varia notanda. a) " Nisi expresse nominentur. S. R. E. Cardinales sub lege pcenali non comprehenduntur, nec Kpiscopi sub pcenis latoe sententia^ suspensionis et interdicti 2." Insuper qui supremum tenent populorum principatum, horumque filii ac filiae iive quibus jus est proxime succedendi in principatum non incurrunt nisi pcenas a R. Pontifice inflictas aut declaratas 3.
b) In censuris, benignior i?iterpretatio est facienda 4. Unde, censurae latae m poputum, clerum non tenent; latae in clerum non ligant populum, nec regulares qui vota solemnia emittunt, sed probabilius ligant religiosos votorum simplicium.
c) Aliquis potest esse simut obnoxius pluribus censuris speciei diversre (excommunicationi, suspensioni), vel pluribus ejusdem speciei (v. g. pluribus excommunicationibus) : sive quia eadem vel distincta actione commisit diversa delicta quorum singula annexam habent censuram; — sive quia idem delictum diversis censuris a distinctis Superioribus punitur; — sive quia delictum, censura punitum, pluries repetitur. — Censura ab homine multiplicatur si plura praecepta vel plures sententiae violentur 5.
d) In dubio utrum censura contracta fuerit necne, censura non, tenet 6, nisi dubitetur utrum pcena, a Superiore competente inflicta, sit justa?.
- 50 De absolutione a censuris.
Censura proprie dicta, cum semel fuerit contracta, non tollitur per mortem sive censurati, sive censurantis; — neque per cessationem legis aut praecepti ; — neque per emendationem rei, sed tantummodo per absolutionem a superiore competente datam 8.
A) A censuris autem ab homine latis nemo potest absolvere. nisi ille qui censuram tulit, aut ejus successor, vel superior (modo in censuratum jurisdictionem habeat), aut eorum delegatus. In periculo mortis, omnis reservatio cessat.
- B) Censurae a jure communi latae, sunt vel nemini vel Romano Pontifici aut Ordinario reservatae.
1 Attamen quando fertur censura contra eos qui " temere," " ausu temerario," " scienter," " consuito," etc. peccant, ignorantia etiam crassa vel supina excusat, non vero affectata. Cod.jur. can., 2229. — Si agitur de pam&ferenda? sententia, contumax is dicitur qui, canonice monims, in delicto perseverat (can. 2233, § 2).
a) A censuris nemini reservatis, quilibct confessarius valide et licite absolvit in foro sacramentali, extra forum sacramentale quicumque jurisdictionem in foro externo habeat In reum '.
b) A censuris Romano Pontifici reservatis, absolvere possunt : ipse Romanus Pontifex et Major Paenitentiarius; — episcopi; sacerdotes delegati; imo quandoque quilibet sacerdos, sub conditionibus et cum limitationibus exponendis in Tractatu de Poenitentid.
c) In casibus occultis, potest Ordinarius pcenas latae sententiae jure communi statutas per se vel per alium remittere, exceptis censuris specialissimo vel speciali modo S. Sedi reservatis 2.
d) A censuris autem Ordinario reservatisy absolvunt Romanus Pontifex, Episcopus, Vicarius capitularis, Vicarius generalis, Praelatus regularis (suos subditos), Archiepiscopus in casu visitationis vel appellationis, et eorumdem dele gatus 3; — imo quandoque quilibet sacerdos, ut explicatur in Tractatu de Pcenit.
C) A censuris a jure particulari Iatis et non reservatis, quilibet confessarius valide et licite absolvere potest in foro sacramentali, extra forum sacramentale quicunque jurisdictionem in foro externo habeat in reum 4. — Si autem sunt reservatce, ab eis nullus absolvere potest, nisi is cui reservatae sunt, vel ejus superior, aut successor, aut delegatus : in casu tamen urgenti, et in periculo mortis, quilibet sacerdos absolvere valet, sub certis conditionibus, ut explicatur in Tract. de Pcenit.
Notanda circa absolutionem a censuris. A) Aci absolvendum a censuris, requiritur in absolvente jurisdictio in absolvendum, sed non necessario jurisdictio sacramentalis ; nam absolutio a censuris dari potest a Superiore, vel ejus delegato, etiam non sacerdote.
3 Qui habet potestatem delegatam absolvendi a censuris Romano Pontifici reservatis, non idcirco valet a censuris Ordinario reservatis absolvere. Qui autem specialem facultatem habet absolvendi a censuris etiani Romano Pontifici reservatis, a censuris (a jure communi) Ordinario reservatis absolvere potest.
B) Absolutio a censuris separari potcst ab absolutione a peccatis.
Unde- si confessio sacramentalis statim haberi nequcat, et aliunde adsint rationes ut statim reus a censuris absolvatur, absolvi potest a censuris, licet non a peccatis : v. g., si sacerdos habens potestatem absolvendi a censuris reservatis, non vacat audire integram confessionem, vel si reus non est paratus ad eam instituendam, sacerdos potest audire solos casus qui habent censuram adnexam, et a censuris absolvere, paenitentemque mittere ad alium qui, audita confessione, absolveret a peccatis \
" Si (vero) agatur de censura quoe non impedit Sacramentorum receptionem, censuratus, rite dispositus et a contumacia recedens, potest absolvi a peccatis, firma censura " (can. 2250).
Si, ex rescripto, absolutio a censuris dari non potest, nisi auditd prius confessione sacramentali, curandum est ut paenitens ad absolutionem peccatorum disponatur. Sed valida esset absolutio a censuris dummodo praecesserit accusatio sacramentalis peccatorum 2.
C) Nulla spec\a\is formtt/a requiritur ad absolutionem a censuris impertiendam in foro sacramentali, nisi in rescripto aliter praescribatur. Confessarius absolvit per formulam ipsam absolutionis. Attamen ad excommunicationis absolutionem in foro non sacramentali, regulariter formam adhiberi convenit in libris ritualibus traditam 3.
D) Absolutio a censuris dari potest absenti, imo et invito. Sed absolutio data invito, suum effectum non habet quoad censuram qu?e peccato adhuc duranti, v. g., adhaesioni sectae massonicae, annectitur.
E) Qui phiribus censuris ligatur, ab una, absolvi potest, quin ab aliis absolvatur. Unde " petens absolutionem, debet casus omnes indicare, secus absolutio valet tantum pro casu expresso; quod si absolutio, quamvis particularis petitio facta sit, fuerit generalis, valet quoque pro reticitis bona fide, excepta censura. specialissimo modo reservata Sedi Apostolicae « ;
Articulus II. De Censuris in specie.
§ I. De Excommunicatione.
Ejus naturam et effectus declarabimus. 1151. I. Natura. Excommunicatio est censura qud quis separatur a communione fidelium.
1 Gury-Baller., n. 954. — 2 S. Pccn., 4 Jan. 1839. — 3 Can., 2250. 4 Can. 22 aq.
674 DE CENSURIS ECGLESI ASTICIS.
Inter excommunicatos, alii sunt tolerati, alii vitandi, prout cum ipsis licet vel non communicare,
Olim, quicumque excommunicatione majori plectebantur vitandi erant a fidelibus. Nunc, nemo est vitandus, nisi fuerit nominatim a Sede Apostolica excommunicatus. excommunicatio fuerit publice denuntiata et in decreto vel sententia expresse dicatur ipsum vitari debere '.
- II Effectus his versiculis a canonistis exprimuntur :
Res sacrae, ritus, communio, crypta, potestas, Praedia sacra, forum, civilia jura vetantur.
i° ReS sacrae. His verbis interdicitur excommunicato tum receptio, — tum administratio sacramentorum.
A) Quoad receptionem sacramentorum, excommunicatus prohibetur sub gravi recipere sacramenta2, nisi excuset necessitas gravis, v. g., metus mortis, periculum gravis infamiae, etc 3. Valide tamen quaelibet sacramenta recipit excommunicatus, etiam ipsam paenitentiam saltem si ad eam bond fide accedat. Tenetur autem excommunicatus ad absolutionem se disponere, ut praecepto de paschali communione satisfaciat.
B) Quoad administrationem sacramentorum : a) prohibetur excommunicatus licite Sacramenta et Sacramentalia conficere et ministrare, salvis exceptionibus quae sequuntur :
a) Fideles possunt ex qualibet justa causa ab excommunicato Sacramenta et Sacramentalia petere, maxime si alii ministri desint, et tunc excommunicatus requisitus potest eadem ministrare neque ulla tenetur obligatione causam a requirente percontandi; b) sed ab excommunicatis vitandis necnon ab aliis excommunicatis, postquam intercessit sententia condemnatoria aut declaratoria, fideles in solo mortis periculo possunt petere tum absolutionem sacramentalem, tum etiam si alii desint ministri, cetera Sacramenta et Sacramentalia4. — Prohibetur etiam excommunicatus quilibet jure eligendi, praesentandi, nominandi5.
- 20 Ritus. Excommunicatus quilibet caret jure assistendi divinis officiis, non tamen praedicationi verbi Dei.
3 Ita d'Annibale (I, n. 360) censet excommunicatum, etiam vitandum, non arceri a Pce?iitentia, si in letali versatur, et ei diu confessario carendum foret. Tunc enim.urget necessitas gravis.
Si passive assistat toleratus, non est necesse ut expellatur; si vitandus, expellendus est, aut, si expelli nequeat, ab officio cessandum, dummodo id fieri possit sine gravi incommodo; ab assistentia vero activa, quae aliquam secumferat participationem in celebrandis divinis officiis, repellatur non solum vitandus, sed etiam quilibet post sententiam declaratoriam vel condemnatoriam aut alioquin notorie excommunicatus r.
3° Communio. Hoc verbo indicatur privatio suffragiorum communium, id est, spiritualium auxiliorum quae ex bonis operibus nomine Ecclesice factis, vel ex thesauro Ecclesiae, fidelibus obvenire solent. Hujusmodi sunt fructus Missae et Breviarii, quatenus nomine Ecclesiae peraguntur, indulgentiae, sacramentalia, etc. — Excommunicati, etiam vitandi, non privantur suffragiis privatis quae, ex bonis operibus nomine privato factis, privata intentione applicantur. — Imo sacerdotes privatim ac remoto scandalo pro excommunicato missam applicare possunt; sed si sit vitandus, pro ejus conversione tantum 2.
- 40 Crypta, i. e. ecclesiastica sepultura denegari debet : A) Excommunicatis post sententiam condemnatoriam vel declaratoriam 3; si absque paenitentiae signis decesserit excommunicatus post sententiam declaratoriam vel condemnatoriam, ejus inhumatione coemeterium violatur4; si autem paenitens decesserit, absolvendus est (cfr. Rit. Rom., tit. 3, c. 4), et in loco sacro sepeliendus. B) Quoad toleratos autem, quamvis nullum jus habeant ad sepulturam ecclesiasticam, eis concedi haec tamen potest. Saepe vero eis negari debebit, ex alia ratione, si nempe sint peccatores publiciy vel haeretici (aut apostatae) notorii.
Huc spectant, exempli causa, responsa S. Psenitentiarke circa deputatos vel senatores qui in Gallia leges contra religionem suffragio suo approbarunt. Ut excommunicati haberi debent; privandi sunt sepultura ecclesiastica, si notorie constet eos in peccato suo decessisse; si vero paenitentes defuncti sunt, non sunt privandi consuetis honoribus. In dubio, sepeliantur absque solemnitatibus, v. g,, concedatur tantum missa lecta, cum simplici absolutione cadaveris 5.
5C Potestas, id est jurisdictio aufertur excommunicato, si contra eum lata fuerit sententia condemnatoria vel declaratoria, ita ut illicite et invalide eam exerceat, sive in foro externo, sive in foro interno, excepto casu necessitatis in periculo mortis. Toleratus autem, etiam notorius, non privatur jurisdictione, eamque licite exercet, si a fidelibus petitus sit x.
6° Praedia sacra.seu beneficia valide conferri nequeunt excommunicato2 etiam tolerato. Beneficia autem antea possessa excommunicatus retinet, et eorum fructus facit suos, dummodo non intervenerit sententia condemnatoria vel declaratoria3. Prohibetur autem quilibet excommunicatus ecclesiasticis ofificiis seu muneribus fungi et privilegiis antea ab Ecclesia concessis frui 4. Vitandus vero statim ipsamet dignitate, officio aut beneficio privatus manet 5.
Jure novo, gratiae omne genus a Sancta Sede concessae, etiam censura irretitis, ratae sunt ac legitimae, nisi de iis agatur qui sunt excommunicati vitandi, vel excommunicati sententia declaratoria aut condemnatoria. Eadem sancita sunt quoad suspensos et interdictos 6.
7° Forum : scilicet omnis connnunicatio inforo (olim etiam in foro civili) cum fidelibus, excommunicato interdicitur n Itaque : a) non potest esse judex, arbiter, advocatus, procurator, tabellio, testis, etc. Si autem citatur ut reus, omnia facere potest quae ad suam defensionem requiruntur, nisi sit vitandus aut subierit sententiam declaratoriam vel condemnatoriam 8. b) Toleratus vero a nullo munere excluditur ipso jure 9, sed repelli potest a judice, ab actore, vel a reo.
I]C55' 8° Civilia jura. "Communionem in profanis cum excommunicato vitando fideles vitare debent, nisi agatur de conjuge, parentibus, liberis, famulis, subditis, et generatim nisi rationabilis causa excuset IO ".
Olim communicatio in civilibus, etiam cum toleratis, prohibita erat. Sed Martinus V (Const. Ad evitandd) benigne indulsit
4 Codex, c. 2263. — 5 Codex, c. 2266. — 6 Codex, c. 2265, § 2 ; c. 2283 ;c. 2275.
7 Codex, c. 2263 : " Removetur excommunicatus ab actibus legitimis ecclesiasticis."
DE GENSURIS EGGLESIASTIGIS. 677 fidelibus ut, secluso scandalo vel propriae perversionis periculo, nemo teneretur a communione tokrati abstinere).
A) Actus autem proliibiti cum vitando hoc versiculo exprimuntur :
Os, orare, vale, communio, mensa negatur. Hinc non licet (nisi in casibus exceptis) vitando scribere, osculum dare vel aliquod specialis benevolentise signum (os); nec cum illo orare, (etiam privatim, saltem sub veniali) nisi excuset status subjectionis (orare); nec illum salutare, honoris exhibendi causa, nisi exigat urbanitas (va/e); nec cum illo societatem inire (communio), vel ut commensalis convivari (mensa).
B) Casus excepti. Licita est communicatio m civilibus cum vitando, quando excusat necessitas, vel utilitas, sive spiritualis, sive temporalis, tum ipsius excommunicati, tum fidelis cum vitando communicantis, tum alicujus tertii.
C) Pcena? contra communicantes. Prohibitio illa communicandi cum vitando, licet per se non obliget sub mortali, nisi communicatio fiat in divinis, adhuc subsistit r, eamque violantes aliquando quasdam poenas subeunt.
§ II. De suspensione.
Hujus naturam et effectus expendemus.
- I. Natura. i° Notio. Suspensio est " censura qud clericus officio vel beneficio vel utroque prohibetur". Unde : a) solos clericos attingit, quia soli officio vel beneficio frui .possunt, eoque privari; b) suspensio non privat ipsa potestate ecclesiastica, sed tantum aufert jus utendi illa potestate 2 : et sic differt a depositione 3, quoe ipso officio clericum privat.
2° Species. a) Suspensio ab homine, ferri potest triplici modo : — ad cautelam, ad scandala removenda, contra clericum crimine suspectum 4 : quae suspensio non est poena, sed simplex prohibitio ; — vel per modum pceno? vindicativa?, sive ad tempus, sive in perpetuum, in punitionem alicujus delicti ; — vel per modum pcena? medicinalis, donec delinquens resipiscat, et haec est proprie censura. b) Suspensio potest esse totalis vel pariialis, prout ex toto vel ex parte privat clericum usu potestatis ecclesiasticae 5.
1 S. Officiwn, 2 aug. 1893, A. S. S., XXXI, 401. — 2 Can. 2279, § 1, 3 Can. 2303. — 4 Codex, c. 2222. — 5 Codex, c. 2278.
- II. Effectus. i° Ille contra quem fertur suspensio totalis, ab officio et a bcneficio suspenditur, id est, ab exercitio muneris spiritualis (officio), et a jure utendi bonis temporalibus huic muneri annexis (beneficio); non autem a jure administrandi bona beneficialia, nisi decretum vel sententia suspensionis ipsam administrandi potestatem suspenso expresse adimat et alii tribuat J. — Censetur autem totalis suspensio quae fertur absolute absque ulla determinatione2.
2° Suspensio autem partialis potest esse sive ab officio, sive a beneficio.
A) Officium duo comprehendit : potestatem ordinis et potestatem jurisdictionis.
a) Suspensio ab officio simpliciter, nulla adjecta limitatione, vetat omnem actum tum potestatis ordinis et jurisdictionis, tum etiam merse administrationis ex officio competentis, excepta administratione bonorum proprii beneficii 3.
b) Suspensio a divinis vetat omnem actum potestatis ordinis quam quis sive per sacram ordinationem sive per privilegium obtinet 4.
c) Suspensio ab ordinibus vetat omnem actum potestatis ordinis receptae per ordinationem; suspensio a certo et definito ordine exercendo vetat omnem actum ordinis designati, eumdem ordinem conferre et superiorem recipere, receptumque post suspensionem exercere; suspensio a certo et definito ordine conferendo vetat ipsum ordinem conferre, non vero inferiorem nec superiorem 5. — Suspensus ab ordine, si actum ordinis sacri a quo suspensus est, solemniter exercet, fit irregularis 6.
d) Suspensio a jurisdictione generatim vetat omnem actum potestatis jurisdictionis pro utroque foro tam ordinariae quam delegatae. Imo invalide jurisdictionem exercet suspensus, si sit vitandus vel sub sententia declaratoria aut condemnatoria ?, et aliunde jurisdictio necessaria sit ad validitatem actus; sed non fit irregularis. Suspendi etiam aliquis potest a determinatis actibus jurisdictionis : quo casu alios actus valide et licite exercere potest.
- B) Suspensio a beneficio privat fructibus beneficii excepta habitatione in aedibus beneficialibus, non a.utem Jure administrandi bona beneficialia,nisi id expresse declaretur. — ■ Si, quamvis censura obstet, beneficiarius fructus percipiat,
fructus restituere debet, et ad hanc restitutionem cogi potest canonicis quoque, si opus sit, sanctionibus l.
Si communitas seu collegium clericorum delictum commiserit, suspensio ferri potest vel in singulas personas delinquentes, vel in communitatem, uti talem, vel in personas delinquentes et communitatem. i) Si primum, serventur regulae superius expositae. 2) Si alterum, communitas prohibetur exercitio jurium spiritualium quae ipsi, uti communitati, competunt. 3) Si tertium, effectus sumulantur 2.
Clericus suspensus absolvi potest a peccatis per simplicem confessarium, antequam a suspensione reservata per superiorem absolvatur. Suspensio enim non privat receptione sacramentorum, excepto tamen ordine 3.
§ III. De Interdicto.
- I. Notio. Interdictum est censura qud fideles in communione Ecclesiae permanentes, prohibentur sacris infra indicatis.
Differt ab excommunicatione et suspensione. Excommunicatio enim " afficere potest tantum personas physicas, et ideo, si quando feratur in corpus morale, intelligitur singulos afficere qui in delictum concurrerint; interdictum et suspensio, etiam communitatem, ut personam moralem; excommunicatio et interdictum, etiam laicos; suspensio, clericos tantum; interdictum, etiam locum; excommunicatio est semper censura; interdictum et suspensio possunt esse vel censurae vel pcenae vindicativae, sed in dubio praesumuntur censurae 4. "
- II. Species et effectus. Distinguendum est inter interdictum personale et interdictum locale.
i° Interdictum personale illud est quod immediate et directe a.ff\cit personas eisque adhceret, ita ut ubique locorum ei subjaceant.
Personaliter interdicti : a) nequeunt divina officia celebrare eisve, excepta praedicatione verbi Dei, assistere; passive assistentes non est necesse ut expellantur; sed abassistentia activa, quae aliquam secumferat participationem in divinis officiis celebrandis, repellantur interdicti post latam sententiam condemnatoriam vel declaratoriam, aut alioquin notorie interdicti; — b) prohibentur sacramenta, immo et post
1 Codex, c. 2280. — 2 Codex, c. 2285. 3 Codex, c. 2250, — 4 Codex^ c. 2255, § 2.
680 DE GENSURIS ECCLESI ASTICIS.
sententiam declaratoriam aut condemnatoriam, sacramentalia rcciperc; prohibentur etiam Sacramenta et Sacramentalia conficere et ministrare; attamen fideles possunt sacramenta et sacramentalia petere ex qualibet causa ab interdicto simplici, a vitando autem tantum in necessitate periculi mortis, — c) prohibentur jure eligendi, praesentandi, nominandi, consequendi dignitates et officia in Ecclesia, recipiendi ordines et post sententiam declaratoriam aut condemnatoriam nequeunt gratiam ullam pontificiam valide consequi ; — d) carent sepultura ecclesiastica post sententiam declaratoriam vel condemnatoriam x.
Il6l. 2° Interdictum locale illud est quod directe afficit loca et non personas, ita ut personae in alio loco a divinis non arceantur.
A) Si immediate attingit aliquod territorium, v. g., regnum, civitatem, pagum, habetur interdictum locale generale.
Si aliud non fuit interdicti decreto expressum : a) permittitur clericis personaliter non interdictis omnia divina officia et sacros ritus privatim obire, januis clausis; b) in ecclesia vero cathedrali, ecclesiis parcecialibus vel in ecclesia quae unica sit in oppido, in iisque solis, permittuntur unius missae celebratio, asservatio ss. Sacramenti, administratio baptismatis, Eucharistise, paenitentiae, assistentia matrimoniis, exclusa benedictione nuptiali, mortuorum exsequiae, praedicatio, etc, sed sine solemnitate 2.
B) Si interdictum immediate attingit certa loca sacra, v. g., hoc oratorium, hanc ecclesiam vel omnes ecclesias hujus loci, habetur interdictum locale particulare.
Quo casu, " si interdictum fuerit altare vel sacellum alicujus ecclesiae, nullum sacrum officium seu sacer ritus in eisdem celebretur. Si interdictum fuerit ccemeterium, fidelium quidem cadavera sepeliri ibidem possunt, sed sine ullo ecclesiastico ritu 3. " Si interdictae fuerint ecclesiae capitulares (capitulo non interdicto) vel parceciales, permittuntur sacri ritus sine solemnitate, nisi aliter disponat interdicti decretum «.
Qui interdicto locali vel interdicto in communitatem seu collegium subest, quin eidem causam dederit, potest sacramenta recipere sine absolutione ab interdicto aliave satisfactione 5.
N. B. " In die Nativitatis Domini, Paschatis, Pentecostes, ss. Corporis Christi et B. Mariae Virginis in caelum assumptae
1 Codex, c. 2275. — 2 Codex, c. 2271. — 3 Codex, c. 2272, § 1-2. 4 Ibid., § 3. — s Codex, c. 2276.
interdictum locaie suspenditur, et prohibetur tantum collatio ordinum et solemnis nuptiarum benedictio x ".
- Scholium. Interdictopropriedictoaffineest interdictum ab ifigressu ecclesice et cessatio a divinis.
11 Interdictum ab ingressu ecclesioe secumfert prohibitionem ne quis in ecclesia divina officia celebret vel eisdem assistat aut ecclesiasticam sepulturam habeat; si autem assistat, non est necesse ut expellatur, nec, si sepeliatur, oportet ut cadaver amoveatur 2 ".
Articulus III. De Censuris latae sententiae in individuo.
- Praenotanda. — A) Censurae latae sententiae hodie vigentes, in Codice juris canonici (c. 23 14-2414) inveniuntur 3, cum aliis poenis permixtae; eas secernere opportunum duximus.
Prae oculis autem haberi debet his censuris innodari etiam delinquentium praecipuos complices ut constat ex can. 2231 et 2209 : " Si plures ad delictum perpetrandum concurrerint, licet unus tantum in lege nominetur, ii quoque de quibus in can. 2209, § 1-3, tenentur, nisi lex aliud expresse caverit, eadem pcena..." Porro can. 2209 sic se habet : "§ 1. Qui communi delinquendi consilio simul physice concurrunt in delictum, omnes eodem modo rei habentur, nisi adjuncta alicujus culpabilitatem augeant vel minuant. § 2. In delicto quod sua natura complicem postulat, unaquaeque pars est eodem modo culpabilis, nisi ex adjunctis aliud appareat. § 3. Non solum mandans qui est principalis delicti auctor, sed etiam qui ad delicti consummationem inducunt vel in hanc quoquo modo concurrunt, non minorem, ceteris paribus, imputabilitatem contrahunt, quam ipse delicti exsecutor, si delictum sine eorum opera commissum non fuisset."
Triplicis sunt generis : excommunicationes, suspensiones et interdicta.
3 Legitur enim in canone 6, 5°: "Quod ^Apoenas attinet, quarum in Codice nulla fit mentio, spirituales sint vel temporales, medicinales vel, ut vocant, vindicativse, latae vel ferendai sententiae, ea^ tanquam abrogatae censeantur."
§ I. DE EXCOMMUNICATIONIBUS.
- Inter excommunicationcs, quaedam S. Pontifici, aliae Episcopis, aliae tandem nemini reservantur. Iterum, ex jure novo, quaedam S. Pontifici reservantur specialissimo modo, aliae speciali modo et aliae simpiiciter.
Jamvero ad absolvendum a censura Sedi Apostolicne reservata, cuilibet, praeter R. Pontificem, requiritur delegata potestas, sive generalis, si censura simpiiciter sit reservata» sive specialis, si modo speciali reservata, sive specialissima, si reservata specialissimo modo *, exceptis tamen casibus urgentioribus, de quibus in Tr. de Pcenitentid agitur.
I. EXCOMMUNICATIONES R. PONTIFICI SPECIALISSIMO MODO RESERVAT^E.
Quatuor in Codice numerantur :
- I. " Qui species consecratas abjecerit vel ad malum finem abduxerit aut retinuerit, est suspectus de hceresi ; incurrit in excommunicationem iatce sententioe speciaiissimo modo Sedi Apostoiicce reservatam ; est ipso facto infamis, et clericus pr&terea est deponendus 2 ".
Ex hoc canone constat eum qui modis designatis Venerabile Altaris sacramentum violaverit, praeter suspicionem de haeresi (et sanctiones ex hac suspicione sequentes, can. 2315), infamiam ipso facto contractam cum suis consectariis (can. 2294) et depositionem ferendo? sententice (can. 2303), incurrere insuper ipso facto excommunicationem Sedi Apostolicae reservatam modo specialissimo, cum consectariis talis reservationis indicatis canonibus 2247, § 3, 2249, § 2; 2252, 2253, 2254.
II. " Qui vioientas manus in personam Romani Pontificis injecerit, excommunicationem contrahit latce sententice Sedi Apostolicce specialissimo modo reservatam ; et est ipso facto vitandusi ".
III. " Absoivens vel fingens absoivere complicem in peccato turpi incurrit ipso facto in excommunicationem specialissimo modo Sedi apostolicce reservatam ; idque etiam
1 Codex, c. 2253. — De absolutione a censuns agimus in Tr. de Poenitentid; interea legantur canones Codicis 2247-2254.
in mortis articu/o, si alius saccrdos, licct non approbatus ad confessiones, sine gravi aliqud exoritura iufamid et scanda/o, possit excipere morientis confessionem, excepto casu quo moribundus recuset alii confiteri.
Eamdem excommunicationem non effugit absolvens vel fingens absolvere complicem qui peccatum quidem complicitatis, a quo nondum est absolutus, non confitetur, sed ideo ita se gerit, quia ad id a complice confessario sive directe sive indirecte inductus est l."
- IV. " Confessarius, qui sigillum Sacrame?ita/e directe violare proesumpserit2-" .
Directe violatur sigillum sacramentale quando expresse revelatur quod est materia sigilli, simulque designatur persona quae id fecerit.
N. B. Hic addi potest excommunicationem ab homine, quam aliquando fert S. Pontifex, ipsi esse specialissimo modo reservatam.
II. EXCOMMUNICATIONES R. PONTIFICI SrECIALI MODO
RESERVAT/E.
Undecim in Codice recensentur :
- I. " Omnes a christiand fide apostatoz et omnes et singuli hceretici aut schismatici 3 ".
Praeterea "si sectae acatholicae nomeiv dederint vel publice adhaeserint, ipso facto infames sunt; et. .. clerici, monitione incassum praemissa, degradentur4."
Haeresi autem faventes non excommunicantur ipso facto, sed sunt suspecti de haeresi : " Qui quoquo modo haeresis propagationem sponte et scienter juvat, aut qui communicat in divinis cum haereticis. . . suspectus de haeresi est 5. "
Suspectus de haeresi non cadit sub excommunicatione, nisi sit obstiuatus, infra, n.
- Quoad absolutionem hujus censurae, haec notentur : Si delictum apostasiae, haeresis vel schismatis ad forum externum
Ordinarii loci quovis modo deductum fuerit, etiam per voluntariam confessionem, idem Ordinarius, non vero Vicarius generalis sine
5 Codex, c. 2316. Can. 2315 statuit quibus poenis percelli possit suspectus de haeresi, et addit : " Si intra sex menses. .. sese non emendaverit, habeatur tanquam haereticus, h3ereticorum pcenis obnoxius."
684 DE CENSURTS ECCLESTASTICIS.
- -■— i— . | { mandato speciali, resipiscentem, praevia abjuratione juridice peracta aliisque servatis de jure servandis, sua auctoritate ordinaria in foro exteriore absolvere potest; ita vero absolutus potest deinde a peccato absolvi a quolibet confessario in foro conscientiae. Abjuratio vero habetur juridice peracta cum fit coram ipso Ordinario loci vel ejus delegato et saltem duobus testibus \
Auctoritate autem de/egatd, vi Indulti quinquennalis n. 3, absolvere poterant episcopi a peccato haeresis etiam ad forum externum non deducto, sub certis quibusdam conditionibus ; sed, ex decreto S. C. Consistoria/is 25 April. 1918, hujusmodi facultates jam cessaverunt; nisi igitur specialia obtineantur Indulta, ad S. Sedem recurrendum est pro singulis casibus.
In conversione haereticorum, prae oculis habenda est Instructio S. Officii 20 Jul. 1 859 (Collect. 2a ed., n. 1 178). Primo inquirendum est de validitate baptismi in haeresi suscepti : (a) Si certo invalidus aestimatur, baptizandi erunt absolute : tunc nulla requiretur abjuratio nec absolutio; (b) Si dubie validus fuit, 1) abjurationem seu fidei professionem emittant; 2) postea sub conditione iterum baptizentur; 3) denique confessionem sacramentalem instituant, et conditionate absolvantur; (c) si certo validus, sola recipitur abjuratio seu fidei professio, quam absolutio a censuris (et a peccatis) sequitur. Si tamen neoconversus valde desideret ut ritus in ejus baptismo olim omissi hac occasione suppleantur, huic voto satisfacere sacerdoti licet2.
- II. " Opere publici juris facto, editores librorum apostatarum, hcereticorutn et schismaticorum, qui apostasiam, hceresim, schisma propugnant, itemque eosdem libros aliosve per apostolicas litteras nominatim prohibitos defendentes aut scienter sine debitd licentid legentes vel retinentes^.
Hic nomine librorum non intelliguntur manuscripta, ephemerides, diaria, publicationes periodicae sigillatim sumptae, libri ab haereticis primorum saeculorum scripti. . . ; intelliguntur veri libri apostatarum et haereticorum non quidem si tantum contineant, sed si propugnent haeresim, — et libri a quocumque auctore scripti, sed per litteras ab ipso R. Pontifice ejusve nomine datas, nominatim, expresso libri titulo, damnati sub pcena excommunicationis
2 Cf. alias quaestiones practicas apud Gennari, Cons. Moral., 122.
R. Pontifici reservatae. — Excommunicatione autem plectuntur ii qui scienter legunt intelligendo quce scripta sunt, aut retinent aut edunt aut defendunt quomodolibet hos libros. Hi autem defendunt libros qui eorum auctores vel doctrinas laudant aut tuentur praecise quatenus haeresim aut schisma propugnant vel continent.
Episcopi olim, vi Indulti, potestatem delegatam habebant "absolvendi a censuris ob retentionem et lectionem librorum prohibitorum incursis : injuncta congrua paenitentia salutari; necnon firma obligatione tradendi, prout de jure, sive per se, sive per alium, absque ulla mora, et, quantum fieri poterit, ante absolutionem, libros prohibitos quos paenitens in sua potestate retineat. " 1 hidult. S. Pcen., n. 5). Hodie ad S. Sedem recurratur.
1 1 72. III. " Onines et singuli cnjuscumque statiis, gradus seu conditionis etiani regalis, episcopalis vel cardinalitice fuerint, a legibus, decretis, mandatis R. Pontificis pro tempore existcntis ad Universale Concilium appellantes, sunt suspecti de h&resi, et ipso facto contrahuni excommunicationem Sedi Apostolicce reservatam x ".
Hac excommunicatione plectuntur appellantes a quacumque ordinatione R. Pontificis qua talis ad Concilium, etiam praesens, legitime congregatum, non autem ad futurum Papam; attamen hoc ultimo casu appellantes dimcile effugiunt excommunicationem contra haereticos et schismaticos latam. — Insuper appellantes sunt de hceresi suspecti, ideoque pcenis obnoxii in canone 2315 recensitis.
IV. " Violentas manus injicientes in personam S. R. E. Cardinalis vel Legati R. Pontificis, vel Patriarcha?, Archiepiscopi, Episcopi, etiam titularis tantum"2".
V. " Qui leges, mandata, vel decreta contra libertatem aut jura Ecclesia: edunt ; qui impediunt directe vel indirecte exercitium jurisdictionis ecclesiasticai sive interni sive externi fori, ad hoc recurrentes ad quamlibet laicalem potestatem 3 ".
3 Codex, c. 2334. — In antiquo textu legebatur "et ad hoc recurrentes";in Codice autem et omittitur, ideoque ii solum excommunicantur qui defacto impediunt exercitium jurisdictionis.
686 DE CENSURIS ECCLESI ASTICIS.
Quam poenam incurrunt : [° edentes leges..»
a) Edentes, qui videlicet aliquam legislativam potestatem parti- cipant, vel debent concurrere ut lex aliqua vini legis obtineat.
b) Edentes leges proprie dictas, vel mandata aut decreta lata ad complementum legis aut ad ejus practicam exsecutionem, non autem sententias judiciales, — bene vero ordinationes stabiles a magistratibus provincialibus vel municipalibus latas, quae pro provincia vel urbe legibus aequiparantur.
c) Conira Hbertatem aut jura Ecclesice. His verbis designatur non solum exercitium potestatis ecclesiasticae, sed quodvis jus Ecclesiae competens, ut jus docendi, jus conferendi beneficia, jus publicas supplicationes obeundi, jus acquirendi et possidendi, etc. r...
- 2° Impedientes exercitium jurisdictionis proprie ecclesiasticae, qua fideles ad vitam aeternam reguntur :
Scilicet, ii qui injicste per quamdam coactionem, physicam vel moralem, efficaciter obstaculum ponunt ne quis actum jurisdictionis, quem in promptu habet, exerceat; quod sane praestant ad hoc recurrentes ad quamlibet laicalem potestatem sive summam, sive intermediam, sive inflmam, sicuti est potestas magistratus municipalis, v. g., qui episcoporum ordinationibus et decretis circa neutrales et impias scholas obsistunt, recurrendo ad quamlibet laicalem auctoritatem.
11 76. VI. " Qui ausus fuerit ad judicem laicum trahere aliquem ex S. R. E. Cardinalibus vel Legatis Sedis Apostolica7, vel Officialibus majoribus Romana? Curice ob negotia ad eorum munus pertinentia, vel Ordinarium proprium 2 ".
Quae censura incurritur non solum a legislatoribus aliisque
1 Notandum jam viguisse ex constitutione Apostolicce Sedis hanc excommunicationem latam contra eos qui leges vel decreta libertati aut juribus Ecclesise opposita ediderunt. Unde hujusmodi excommunicationi obnoxii fuerunt et manent nsque ad abso/utionem, Deputati et Senatores qui pro legibus gallicis contra associationes religiosas (1 jul. 1901) et de Separatione Ecclesiae et Status (9 dec. 1905) suum suffragium dederunt, etiamsi post completum necessarium numerum suffragantium votum suum dederint ; Pr&ses Reipublica? qui eas promulgavit ; Ministri qui decreta ad earum exsecutionem ediderunt.
auctoritatibus, sed etiam a privatis qui pnedictas personas ecclesiasticas ad tribunal laicorum vocent ibique adesse compellant.
- VII. " Recurrentes ad laicam potestatem ad impediendas litteras vel acta quce/ibet a Sede Aposto/ica, vel ab ejusdem Legatis profecta, eommque promidgationem vel exsecutionem directe vel indirecte prokibentes,aut eorum causd sive eos ad quos pertinent litterce vel acta sive alios /cede?ites vel perterrefacientes l ".
Hic agitur de actis quibuslibet sive R. Pontificis, sive S. Congregationum, sive Legatorum, Nuntiorum, vel Delegatorum Sedis Apostolicae, modo jam profecta sint.
Hanc excommunicationem incurrunt : i°qui recurrunt efficaciter ad laicam potestatejn ad illa acta impedienda; 20 qui directe per edictum, vel indirecte per facta, prohibent eorum promulgationem aut eorum exsecutionem, etiamsi, non obstante edicto, promulgatio postea fiat vel actus exsecutioni mandetur; 30 qui eorum causa, scilicet, ad impediendum actorum promulgationem vel exsecutionem, /oddunt, vel minis gravibus perterrefaciunt sive ipsas partes sive alios cum partibus conjunctos.-
1 178. VIII. " Omnes fabricatores vel falsarii litterarum, decretorum vel rescriptorum Sedis Aposto/icce vel iisdem iitteris, decretis vel rescriptis scienter utentes 2 ".
Hic agitur de litteris officialibus, non autem privatis, non solum R. Pontificis, sed etiam R. Congregationum. Excommunicantur autem : a) fabricatores ii scilicet qui ex integro haec documenta effingunt; b)fa/sarii, id est, qui in eisdem aliquid mutant, addunt, demunt, ita ut sensus mutetur; non autem qui errores aut menda corrigunt; c) utentes iisdem litteris, et quidem scienter, id est, cum plena advertentia et libertate, ad quaedam commoda sive sibi sive aliis extorquenda.
IX. " Usurpantes ve/ detinentes per se ve/per alios bona autjura ad Ecc/esiam Romanam pertinentia 3 ".
X. " Ad ordinem sacerdota/em non promotus, si missce celebrationem simulaverit aut sacramenta/em confessionem exceperit 4 ".
Quae excommunicatio novo jure statuitur.
1 181. XI. " Si quisper seipsum ve/ per alios confessarium de so//icitationis crimine apud Superiores falso denuntiaverit,
4 Codex, c. 2322. — Insuper si ita agens sit clericus, deponatur; si laicus, privetur pensione aut munere si quod habeat in Ecclesia, aliisque pcenis puniatur.
ipso facto incurrit in excommunicationcm spcciali modo Scdi Apostolicat reservatam, a qud nequit ullo in casu absolvi, nisi falsam denuntiationem formaliter retractaverit, et damna, si qua inde secuta sint,pro viribus reparaverit imposita insuper gravi ac diuturna paenitentia. x ".
Aliunde peccatum hujusmodi calumniosae denuntiationis est ratione sui reservatwn Sanctce Sedi2, quando denuntiatio fit aut renovatur commjudice ecclesiastico.
Notetur : a) esse de hceresi suspectos : i) eos qui matrimonio uniuntur cum pacto explicito vel implicito ut omnis vel aliqua proles educetur extra catholicam Ecclesiam (can. 2319); 2) parentes vel parentum locum tenentes qui liberos in religione acatholica, educandos vel instituendos scienter tradunt (can. 2319); 3) eum qui species consecratas abjecerit vel ad malum finem abduxerit aut retinuerit (can. 2320): 4) qui obdurato animo per annum insorduerit in censura excommunicationis (can. 2340);
qui per simoniam ad ordines scienter promoverint vel promoti fuerint aut alia sacramenta ministraverint vel receperint (can. 2371);
" qui quoquo modo haeresis propagationem sponte et scienter juvat, aut qui communicat in divinis cum haereticis..." (can. 2316);
b) has sanctiones edici contra suspectum de haeresi : " suspectus de haeresi qui monitus causam suspicionis non removeat, actibus legitimis prohibeatur, et clericus praeterea, repetita inutiliter monitione, suspendatur a divinis; quod si intra sex menses a contracta pcena. completos suspectus de haeresi sese non emendaverit, ha: beatur tanquam hoereticus, hcereticorum pcenis obnoxius ", Ex his ultimis verbis satis apparet suspectum de haeresi tam pertinace?n, statim incurrere excommunicationem specialiter S. Sedi reservatam. Quod confirmatur ex Indice analytico-alphabetico Codici apposito, v° Excommunicatio.
III. EXCOMMUNICATIONES R. PONTIFICI SIMPLICITER
RESERVAT.E.
Undecim tantum recensentur in Codice, quarum duae sunt novae nempe IX et XI.
- I. " Duellum perpetrantes aut simpliciter ad illud provocantes vel ipsum acceptantes vel quamlibet operam aut favorem proebentes, necnon de industrid spectantes illudque permittentes, vel quantum in ipsis est non prohibentes, cujus- cumque dignitatis sint 3 ".
i° Qud excommnnicatione plectuntur :
A) Ipsi duei/antes, id est, qui perpetrant duellum; imo, et qui provocai alium ad duellum, vel qui acceptat, etiamsi revera duellum non sequatur;
B) Quamlibet operam aut favorem prcebentes, id est, a) : omnes et singuli ad duellum quomodolibet cooperantes ;
Sic : patrifii, nisi hoc munus acceptent cum intentione et spe duellum omnino impediendi; — jubentes ut duellum fiat; — suadentes, vel considentes, si consilium vel ratio fuerit per se efficax, et duellum sequatur; — medicus qui, rogatus a duellantibus, assistit duello; — medicus et confessarius qui, ex condicto cum duel/antibus, \\ domo vicina vel in loco propinquo sistunt.
b) De industria spectantes, etiam mera curiositate, non vero illi qui aspiciunt casu transeuntes, vel in secreto, nec qui locum certaminis adeunt ut duellum omnino impediant;
c) Duellum positive permittentes, imo et illi qui, auctoritate pollentes, illud non prohibent, quantum in ipsis est, cum illud prohibere debent et valent.
2° Jure delegato, episcopi olim absolvebant "a censuris contra iuellantes statutis, in casibus dumtaxat ad forum Ordinarii non deductis : injuncta gravi paenitentia salutari, et aliis injunctis quae fuerint de jure injungenda x ". Hodie adeatur S. Sedes.
II. " Nomen dantes sectce massonicce aliisve ejusdem generis associationibus quce contra Ecclesiam vel legitimas civiles poiestates machinantur2".
i° Agitur de societatibus quarum membra, sub iisdem ducibus, ad eumdem finem tendunt, nempe finem in canone recensitum, sive exigatur secretum, sive non.
Prohibitis associationibus assimilantur societates nihilistarum aliaeve iis similes, necnon societates cre?natorice cadaverum si massonicis sectis sint affiliatae.
Tacetur quidem in Codice obligatio denuntiandi duces et coriphaeos sectarum massonicarum; sed, ex can. 2336, § 2, "clerici et religiosi nomen dantes sectae massonicae aliisque similibus associationibus denuntiari debent S. Cong. S. Officii. "
20 Olim, vi Indulti 3, ab hac excommunicatione Episcopi absolvere poterant eos qui vetitis sectis nomen dederant sub certis quibusdam conditionibus; sed, cum hodie hoc Indultum cessaverit, ad S. Sedem recurrendum est.
- III. " i° Clausuram monialium violantes, cujuscumque generis aut conditionis vel sexus sint, in earum monasteria sine legitimd licentid ingrediendo, pariterque eos
introducentes vel admittentes ■ ,* 2" mulieres violantes regularium virorum clausuram et superiores aliique, quicumque ii sint, eas cujusctmque cetatis introducentes vel admittentes...; 30 moniales e clausurd illegitime exeuntes co?itra prascriptum can. 601 ".
i° Vi igitur hujus canonis excommunicantur : a) vio/antes c/ausuram monialium 2, etiam feminae, nisi habeant licentiam in monasterium ingrediendi a superiore competente, in casu necessitatis, legitime datam ; praeterea introducentes vel admittentes eos qui clausuram violant; b) ??iu/ieres viola?ites regulariiun viroru?n c/ausura??i, non vero viri; et insuper quicunque (superiores vel alii) domi sunt et domus sunt (non autem extranei) mulieres recipiunt in clausuram aut in ea retinent, vel earum admissionem non prohibent, cum possint et ex officio debeant eam prohibere.
c) Monia/es i/legitime exemites contra can. 601, qui sic se habet : " Nemini monialium liceat post professionem exire e monasterio, etiam ad breve tempus, quovis praetextu, sine speciali S. Sedis indulto, excepto casu imminentis periculi mortis vel alius gravissimi mali. Hoc periculum, si tempus suppetat, scripto recognoscendum est ab Ordinario ".
20 Jure delegato hodie suppresso episcopi absolvere poterant " a censuris ob violationem c/ausu?'oz Regidarium utriusque sexus, dummodo non fuerit commissa cum intentione ad malum finem 3 etiam effectu non secuto, nec casus fuerint ad forum Ordinarii deducti, cum congrua psenitentia salutari; — et, insuper, absolvere ??iu/ieres ta?itu??i a censuris et pcenis ecclesiasticis, ob violationem ad malum finem clausurae virorum religiosorum incursis, dummodo tamen casus occulti remaneant : injuncta gravi paenitentia salutari, cum prohibitione accedendi ad ecclesiam, aut conventum, seu ccenobium dictorum religiosorum, durante occasione peccandi 4 ". Hodie S. Sedes adeatur.
IV. " Delictuift perpet?'antes si??wnice in quibuslibet officiis, be?ieficiis aut dignitatibus ecclesiasticis 5 ".
Quid sit simonise delictum jam exposuimus n. 935.
1 " Si clerici sint, prasterea suspendantur per tempus pro gravitate culpae ab Ordinario definiendum " (C. 2341, i°).
2 Hic agitur de monialibus quales describuntur in Codice ipso, c. 488 : " Veniunt nomine monialium, religiosae votorum solemnium, aut nisi ex rei natura vel ex contextu sermonis aliud constet, religiosae quarum vota ex instituto sunt solemnia sed pro aliquibus locis ex Apostolicse Sedis praescripto sunt simplicia. "
3 Per malum finem intelligitur intentio peccandi contra castitatem.
- V. " Qucestum facieutes ex indulgentiis l ".
Id est, accipientes pecuniam vel aliquid pretio aestimabile pro concessione vel publicatione indulgentiarum.
- VI. " Absolvere prcesumentes sine debitd facultate ab excommunicatione latce sententice specialissimo vel speciali modo Sedi Apostolicce reservatd 2 ".
Quod quidem intelligi debet de casibus in quibus non est periculum mortis vel urgens necessitas.
- VII. " Impendentes quodvis auxilium vel favorem excommunicato vitando in delicto propter quod excommunicatus fuerit; itemque cterici scienter et sponte in divinis cum eodem communicantes et ipsum in divinis officiis recipientes 3 ".
Secunda pars attingit tantummodo clericos qui, plena advertentia et libertate, cum excommunicato vitando communicant in divinis, id est, sive in officiis liturgicis illum auctoritative admittunt, ut obeat functiones sacras, sive eum in divinis officiis recipiunt ut eisdem assistat vel sacra recipiat.
1 191 . VIII. " Si quis bona ecclesiastica cujuslibet generis, sive mobitia sive immobilia, sive corporalia sive incorporalia, per se vel per alios in proprios usus convertere et usurpare pr&sumpserit aut impedire ne eorumdem fructus seu reditus ab iis, ad quos jure pertinent, percipiantur, excommunicationi tamdiu subjaceat, quamdiu bona ipsa integre restituerit,prcEdictum impedimentum removerit, ac deinde a Sede Apostolicd absolutionem impetraverit 4 ".
i° Bona de quibus agitur sunt non tantum ea quae ad Ecclesiam collective pertinent, sed ea etiam quae ad personas privatas ecclesiasticas pertinent ratione suarum ecclesiarum vel beneficiorum : hujusmodi sunt bona seminariorum, monasteriorum, diceceseon, nosocomiorum, montium pietatis et aliorum locorum piorum auctoritate ecdesiastica erectorum, et ab Ecclesia administratorum.
20 Attinguntur omnes qui scienter in proprios usits convertunt bona hujusmodi usurpata, vel auctoritative impediunt ne ab iis ad quos jure pertinent percipiantur. Unde excommunicantur non solum primi usurpantes, sed omnes successivi detentores, imo et eadem bona in locationem accipientes 5. Illi vero qui horum bonorum emunt fructus naturales, licet per se non effugiant
Codex, c. 2327. — 2 Codex, c. 2338, § 1. Codex, c. 2338, § 2. — 4 Codex, c. .2346. S. Pcen., 5 Aug. 1907, Ca?ioniste, 1908, p. 684.
excommunicationem, absolvi possunt, impositi. tamen eleemosyna in favorem legitimi domini, si emerint infra justum pretium '.
3° Excommunicationem ?ion incurrunt civitatis consiliarii, eorumque Major (le Maire), qui bonum ecclesiasticum, non in proprios sed in communes urbis usus acquirunt 2; nec qui etiam libere accepit munus administrandi bona ecclesiis seu monasteriis erepta (liquidateur, sequestre); nec a fortiori qui minus principaliter cooperantur, v. g., notarii scribaj 3. Excommunicatio enim attingit ipsos usurpantes et detinentes, non eorum complices, nisi excipias clericum qui in hoc delicto consentiens fuerit.
4° Absolutio hujus censurce dari non debet nisi post restitutionem bonorum injuste detentorum. In Gallia autem, episcopi specialibus facultatibus donati sunt, ut ad compositionem admittere valeant hujusmodi detentores bonorum ecclesiasticorum, eisque absolutionem impertiri; valent etiam in multis casibus ad emendum vel locandum licentiam dare4. Similes facultates episcopis Italiae antea concessae fuerant.
IX. " Si quis contra prcescriptum can. 120 ausus fuerit ad judicem laicum trahere... alium Episcopum {scilicet non Ordinarium proprium) etiam mere titularem, aut Abbatem vel Prcelatum nullius, vel aliquem ex majoribus religionum juris pontificii Superioribus {contrahif) excommunicationem lata? sententiaz, Sedi Apostolica? simpliciter reservatam 5..."
X. " Clerici in sacris constituti vel regulares aut moniales post votum solemne castitatis, itemque omnes cum aliqua ex proedictis personis matrimonium etiam civiliter tantinn contraheve prozsumentes, incurrunt in excommunicationem lata? sententice Sedi Apostolica? simpliciter reservatam6... "
XI. " Vicarius capitularis aliive omnes tam de Capitido quam extranei, qui documentum quodlibet ad Curiam episcopalem pertinens sive per se} sive per alium subtraxerint
4 Secr. St., 24 Sept. 1907, A. S. S., vol. XLI, p. 202-209. Cf. supra, n. 492, cum nota.
5 Codex, Can., 2341. — Quse censura nova est, nonnisi implicite contenta in n° VII Bullre Apost. Sedis.
vel destruxerint vel celaverint vel substantialiter immataverint, incurrunt ipso facto in excommuuicationem Sedi Apostolica? simpliciter reservatam l ".
Hic etiam notandum censuras, qua^ incurruntur revelatione secreti 5. Ojficii, S. Pontifici reservari, can. 239 § 1.
IV. EXCOMMUNICATIONES ORUINARIIS RESERVAT/K
Sex in Codice numerantur :
- I. " Procurantes abortum, matre non exceptd, effectu secuto 2 ".
Ita rejicitur opinio hucusque probabilis quae matrem ab excommunicatione excipiebat.
Ad incurrendam autem hanc censuram, requiritur ut abortus f uerit procuratus, id est, ex industria quaesitus et directe volitus, et vere sequatur. Complices autem proprie dicti eam pariter incurrunt ex dictis n. 1163.
- II. " Catholici qui matrimonium ineunt coram ministro acatholico contra prazscriptum c. 1063; — qui matrimonio uniuntur cum pacto explicito vel implicito ut omnis vel aliqua proles educetur extra Catholicam Ecclesiam ; — q?u scienter liberos suos acatholicis ministris baptizandos offerre prcesumunt; — parentes vel parentum locum tenentes qui liberos in religione acatholicd educandos vel instituendos scienter tradunt 3 ".
Quae omnia in 7V. de Matrimonio declarabuntur. Notetur tantum excommunicationem incurri ab eis qui sive per se sive per procuratorem matrimonium ineunt coram acatholico ministro contra can. 1063.
III. " Qui falsas reliquias conficit, aut scienter vendit, distribuit vel publicai fidelium veneratio?ii exponit^ ".
IV. Qui in personam aliorum clericorum (i. e. infra episcopos) vel utriusque sextls religiosorum violentas manus injiciunt 5.
V. Professi votorum simplicium perpetuorum tam in Ordinibus quam in Congregationibus religiosis itemque omnes cum aliqud ex pradictis personis matrimonium etiam civiliter tantum contrahere praisumentes 6.
VI. " Religiosus apostata a religione, ipso jure incurrit in excommunicationem, proprio Superiori majori, vel si religio sit laicalis aut non exempta, Ordinario loci in quo commoratur, reservatam l ".
Scholion. Hic opportunum duximus animadvertere Superiores potestatem coactivam habentes, in applicandis pcenis ferendce sententice, can. 2223 attendere debere :
" § 1. In pcenis applicandir. 'udex nequit pcenam determinatam augere, nisi extraordinaria adjuncta aggravantia id exigant.
§ 2. Si lex in statuenda pcena ferendae sententiae facultativis verbis utatur (v. g. pro suo prudenti arbitrio puniat), committitur prudentiae et conscientiae judicis eam infligere, vel si pcena fue-rit determinata, temperare.
§ 3. Si vero lex utatur verbis prceceptivis (v. g. suspendatur, inhabilis dedaretur, etc), crdinarie pcena infligenda est; sed conscientiae et prudentiae judicis vel Superioris committitur : 20 pcenae applicationem ad tempus magis opportunum differre, si ex praepropera rei punitione majora mala eventura praevideantur; 20 a pcena affligenda abstinere, si reus perfecte fuerit emendatus et scandalum reparaverit, aut sufficienter punitus sit vel puniendus praevideatur pcenis auctoritate civili sancitis; 30 pcenam determinatam temperare vel k>co ipsius aliquod remedium pcenale adhibere aut aliquam paenitentiam injungere, si detur circumstantia imputabilitatem notabiliter minuens, vel habeatur quidem rei emendatio aut inflicta a civili auctoritate castigatio, sed judex vel Superior opportunam praeterea ducat mitiorem aliquam punitionem.
§ 4. Pcenam latae sententiae declarare generatim committitur prudentiae Superioris; sed sive ad instantiam partis cujus interest, sive bono communi ita exigente, sententia declaratoria dari debet ",
V. EXCOMMUNICATIONES NEMINI RESERVAT^.
Quinque jure novo recensentur :
- !• " Qu* ausi fuerint mandare seu cogere tradi ecclesiasticce sepulturce infideles, apostatas a fide, vel hcereticos, schismaticos, aliosve sive excommunicatos, sive interdictos contra prcescriptum can. 1240, § I ", id est, excommunicatos vel interdictos post sententiam condemnatoriam vel declaratoriam 2.
Haec censura non plectit sepelienies, neque admittentes ad sepulturam, sed tantum mandantes (auctoritative) et cogentes (physice vel moraliter) sepeliri in loco sacro (ad sepulturam auctoritate episcopi deputato, et rite benedicto), vel ritu catholico, unum ex praedictis.
DE GENSURIS ECGLESIASTIGIS. 695
- II. " Si beneplacitum apostolicum (ad alienanda bona ecclesiastica quorum valor superet triginta millia francorum requisitum ex can. 534 et 1532) fuerit scienter prcetermissum, omnes quovis modo reos sive dando sive recipiendo sive consensum prcebendo, manet excommunicatio latce sententice nemini reservata l ".
Quae excommunicatio incurritur etiam quando, sine beneplacito apostolico, contrahuntur debita et obligationes ultra praefatam summam, ut constat ex can. 534. Insuper tales contractus sunt jure ecclesiastico invalidi.
- III. " Fidelis qui scienter omiserit eum a quo sollicitatus fuerit intra mensem denuntiare contra prcescriptum can. 904 2 ".
Quod declarabitur in Tr. de Pce?iitentia.
IV. " Omnes qudlibet etiam dignitate fulge?ttes, qui quoquo modo cogant sive virum ad statum clericalem amplectendum, sive virum aut mulierem ad religionem ingrediendam vel ad emittendam religiosam professionem tam solemnem quam simplicem, tam perpetuani quam temporariam 3".
V. " Auctores et editores qui sine debitd licentid sacrarum Scripturarum libros vel earum adnotationes aut commentarios imprimi curant 4 ".
Quibus excommunicationibus addi possunt eae quibus in Const. Pii PP. X. " Vacante Sede Apostolicd" percelluntur : Rei simonice criminis in electione Romani Pontificis ; — qui, vive?ite R. Pontifice et eo inconsulto, tractare prcesumunt, etiamsi Cardinalatus honore fulgeant, de ipsius sticcessoris electione, aut aliquod suffragium polliceri, vel hdc de causd privatis conventiculis factis aliquid deliberare et decernere ; — Cardinales aliive omnes in Conclavi partem habe?ites qui a qudvis civili potestate ?nunus recipiant veto sive Exclusiva??i proponendi 5.
§ II. SUSPENSIONES LAT^£ SENTENTLE.
I. SusrENSiONES S. Sedi reservat^:.
Sex in Codice computantur :
- I. " Capitula, conventus aliique omnes ad quos
1 Codex, c. 2347, 30. — 2 Codex, c. 2368. 3 Codex, c. 2352. — 4 Codex. c, 2318, § 2.
5 Constitutio Pii PP. X Vacante Sede Apostolicd, 25 dec. 1904, n. 79-81, ad calcem Codicis.
spectat admittentes ante litterarnm prasentationem electos, prcesentatos vel nominatos ad beneficium vel dignitatem eccle- siasticam, ipso facto a jure eligendi, nominandi vel prccsen- tandi suspensi maneant ad beneplacitum Sedis Apostolica? x ".
Notetur hanc suspensionem non posse absolvi nisi a S. Secle vel ab ejus delegato, ob verba : ad be?ieplacitiu)i.
Chapter 52 of 73