Nn. 1093–1135
- Haec pauca de virtutibus cardinalibus pro scopo nostro sufficiant. Si de relativa earum perfeclione inqui-
ritur, cum .S. Thomd1 respondemus : " Inter alias (i. c. morales) virtutes, prudentia est maxima, quia est moderatrix aliarum, et post hanc justitia, per quam homo bene se habct non soium in seipso, sed ad alium, et post hanc fortitudo, per quam homo propter bonum contemnit pericula mortis, et post hanc te^nperantia, per quam homo propter bonum contemnit maximas deleclationes corporalium ". — Ceteroquin, cum hujusmodi virtutes sint inter se connexae (n. 591) qui in una perfeclus evadit, eo ipso in aliis proficit; et ita de virtute in virtutem facil?or fit ascensio.
HppenDtj:
DE PR^ICEPTIS DEI ET ECCLESLE.
- Do6lrinam moralem de virtutibus theologicis et moralibus exponendo, eo ipso Decalogi prcecepta cum eisdem connexa, necnon praecipuas leges ecclesiasticas declaravimus : haec enim non possunt ab invicem sejungi. Cum vero, teste 6". Augustino, Decalogus summa sit et epitome omnium legum *, homini imprimis christiano servandarum ut ad finem ultimum congruenter tendat ac feliciter accedat, non parvi refert Decalogi prsecepta meditari ac distincle intelligere, ut luculenter frequenti praedicatione fidelibus proponantur, et juxta ea conscientiae componantur, judicentur et reformentur. Cui muneri ut sint quam maxime pares parochi et ceteri sacerdotes, etsi de virtutibus fuse tractamus in toto decursu Synopsis moralis, juvat exhibere compendiosam expositionem singulorum praeceptorum.
Art. I. Decalogi brevis expositio. Praeceptum primum.
" Non habebis Deos alienos coram me " 2.
- Hoc praeceptum, omnium primum et maximum non ordine tantum, sed ratione, dignitate et praestantia, duplici constat parte, ut cetera praecepta, affirmativd scilicet et negativd : quas successive tangemus.
1 QiKzst. i?i Heptateuchum, q 140, P. Z., XXXIV, 644. — Hic agitui de Decalogo, qualis a Christo completus et perfectus est. Per quatuor priora saecula, Patres vix de Decalogo sermonem habent. Sed S. Augustinus, christianum spiritum in interpretationem Decalogi infundens, eum exhibet ut summam legis christianae; nam " decem praecepta (pendent) ex duobus illis, dileclione scilicet Dei et proximi, in quibus tota Lex pendet et prophetae". Interpretatio autem quambreviter contrahimus, cooperante E. M. Quevastre, ea est quam Catechismus C. Tridentini fusius e Tiaditione christiana digessit. — Originem et indolem Decalogi in Tr. de Legibus, n. 235-245, jam descripsimus. Cfr. Mangeno r, Dicl. de ThJot., t. IV, 171-176 — 2 Exod., XX, 3.
i° Ut affirmativum, jubet a6f,us fidei, spci et caritatis elicere quibus Deum colimus ut fidelem cujus oraculis jure ac merito assentiamur, ut omnipotentem et clementem in quo spes omnes nostras collocemus, ut bonitate et perfe6lione plenum et diffluentem quem toto corde ample6tamur. Contra quod praeceptum peccant qui in haeresim labuntur, qui somniis, auguriis ceterisque vanissimis rebus fidem habenl qui de sua salute spem abjiciunt, divitiis ac corporis valetu dine et viribus nituntur, qui de Deo odium ac taedium concipiunt, etc.
IO96. 20 Altera autem praecepti parte, quae est negativa, prohibetur idololatria seu falsorum numinum cultus.
(a) Non prohibetur vero sanclorum angelorum ac beatarum animarum veneratio et invocatio, nec etiam sacrarum reliquiarum cultus. Sanctos enim honoramus ut domesticos, amicos et ministros Dei : quam agendi rationem commendant multiplex ratio theologica, apostolica et ecclesiastica consuetudo, ipsorum sanctorum beneficia et patrocinium, multa et magna miracula r.
(b) Nec etiam prohibetur ars fingendi aut sculpendi, nisi laedatur Dei majestas. Quod duplici ratione accidere posset : altera, si idola et imagines tanquam Deus colerentur,autcredereturinesse aliquam in his divinitatem vel virtutem, vel quod ab eis sit aliquid petendum, vel quod fiducia in imaginibussit figenda; altera, si quis conaretur divinitatis formam aliquo artificio effingere, quasi corporeis oculis conspici vel coloribus aut figuris exprimi possit.
(c) Unde licitum est imaginibus repraesentare SS. Trinitatis personas, imprimis ad modum apparitionum quae in Sacris Litteris referuntur; licitum est efflngere vel pingere imagines Angelorum, Sandtorum, B. V. Mariae, et ipsius Christi. Hujusmodi enim reprsesentationes nos docent Dei attributa et beneficia, Sanctorum virtutes et intercessionem, et consequenter nos excitant ad cultum, invocationem et imitationem. Ceterum parochi curent abusus et superstitiones quae in imaginum usu irrepere possint, juxta Tridentinum decretum compescere.
Quae quidem omnia supra exposuimus, nempe : (A) quoad virtutes : (a) Necessitatem fideiad salutem, n. 628-630; veritates necessitate medii explicite credendas, n. 631-637; veritates de necessitate
1 De quibus cfr. S. Ambrosius, Epist. XXII, P. Z., XVI, ioi9sq.; S. Augustinus, De Civ. Dei, XXII, 8, P. L., XLL 700: Co?if. [X 7, P. L., XXXII, 770.
DE PRiECEPTIS DEI ET ECCLESI^E. 639 prsecepti, n. 639-647; necnon obligationem extcrne fklcm profitendi, n. 648-654; — peccata contra fidem, nempe liceresim et dubium in fide, 656-662; apostasiam et sectis massonicis adhaesionem, 663- 666; infidelitatem, 667-668; et praecipuas causas quse fidei amissionem inducunt, 669-688; nec prsetermisimus media quibus in fide proficere valemus, 689-694.
(b) Naturam et dotes spei, 696-713; ejus nccessitatem, 714-718; peccata contra spem, nempe desperationem et prcesumptionem, 720- 725; pauca addentes de mediis in spe proficiendi, 726-729.
(c) Naturam caritatis erga Deum, 745-748; necessitatem diligendi Deum super omnia, 749-754; peccata contra hanc virtutem, praesertim odium Dei, 755-757; media in amore Dei proficiendi; 758-763.
(d) Prazceptum caritatis erga proximum, 769-779; quatenus importat dileclionem inimicorum, 780-789; eleemosynam pauperibus erogandam, 790-795; correptionem fraternam, 796-804, necnon ordinem in caritateservandum, 805-816; opera caritatis socialia hodie tam necessaria, 8 17-835; peccata fratern?e caritali opposita, videlicet discordiam et conte?itionem, 836-839; scandalum, 840-850.
(e) Necessitatem virtutis religionis, pnesertim vero adoratiofiis et orationis, 855-873, necnon devotionis, 886-893. — De cultu B. Maria et sanclorum, de sacris imaginibus et reliquiis alibi scripsimus, De Verbo hicarnato, circa finem.
(B) Quoad vitia : (a) idololatriam, S95-896; (b) vanas observantias, variasque superstitiones, in quibus diabolus intercedit, 899-905; (c) tentationem Dei, qua insolitus effeclus a Deo sine causa exspectatur, 925-928; (d) sacrilegium et simoniam, seu indignam traclationem rei aut personae Deo sacrse, 929-942.
Secundum prseceptum. " Non assumes nomen Domini Dei tni in vanum " r.
IO97. Quanquam primo divinae legis pnecepto, hoc quod secundo loco sequitur, necessario continetur, Deus tamen pro rei magnitudine, hanc de suo ipsius divino et san6litatis plenissimo nomine honorando, legem separatim ferre voluit.
1° Ut affirmativum, jubet secundum praeceptum nomen Dei honorare, ac per illud sancte jurare.
Honorare vero jubemur non ipsum nomen litteraliter sumptum, juxta inanem nonnullorum Judaeorum superstitionem, sed omnipotentem ac sempiternam majestatem unius et trini numinis quam Dei nomen significat
Dei nomen, sic intellectum, honoratur : (a) confessione qua Deum et ejus Christum Dominum nostrum esse et
Theol. Mok. II. — 2T salutis nostrae audtorem agnoscimus; (b) mcditatione vcrbi Dei quo voluntas cjus cnuntiatur; (c) laude qua, David et Job exemplum secuti, magnifica Dci attributa ct opera cclcbramus, ac de omnibus rebus tum prosperis, tum adversis Ei singulares gratias agimus; (d) oratione qua ejus opem fidcnter imploramus; (e) voto quo irrevocabiliter quaedam opera ad Dei cultum referimus; (f) Dei nomen honore prosequimur, cum Jidei facienda causd testamur Deum, quacumque id verborum forma et conceptione fiat; nam et, Testis est mihi Deus,et,Per Deum, idem sunt. Jurare etiam possumus per res creatas, ut, per sacra Dei Evangelia, per Crucem, per Sandtorum reliquias, et cetera id genus, quatenus divinae majestatis splendor illis in rebus elucescit.
Duo autem sunt jurandi genera : unum assertorium cum aliquid de re praesenti aut praeterita religiose affirmamus, ut Apostolus in epistola ad Galatas1; alterum promissorium, ad quod etiam comminationes referuntur, futurum tempus spectans, cum aliquid ita fore pro certo pollicemur et confirmamus, cujusmodi est illud Davidis ad Bersabeam directum2.
Ad legitimum autem jurimentum tria requiruntur : (a) veritas, quatenus quod asseritur et ipsum verum sit, et, qui jurat, id ita esse arbitretur, aut quatenus qui aliquid pollicetur, ita animatus sit ut, cum tempus advenerit, id re ipsa praestet; (b)judicium, quo jusjurandum non temere et inconsiderate, sed consulto et cogitato adhibeatur : unde constitutum est ne a pueris ante XIV annum jusjurandum exigatur3; {z)justitia, quae maxime in promissis requiritur; quare si quis injustum aliquid et inhonestum promittit, et jurando peccat, et promissis faciendis scelus scelere cumulat, ut fecerunt Herodes4 et Judaei qui sceleste spoponderunt nihil gustare, donec Paulum occidissent5.
Sub his conditionibus jurare plane licet, ut constat au£toritate Scripturae6 et ratione multiplici 7.
- GaL, I, 20. — 2 III Reg., I, 29. — 3 Grat. decr.,p. II, C. 22, q. 5, c. 16. < Marc, VI, 23. — s Ac7., XXIII, 12.
DE PR^EGEPTIS DEI ET ECCLESIiE. 641
2° Ut negativum, secundum praeccptum vetat : (a) jurare sine consilio, sine veritate, sine justitia, vel cum aliquo contemptu, ut si quis juret se non obtemperaturum evangelicis consiliis, aut per falsos deos juret; (b) verbum Dei injuria afficere, vel Sacram Scripturam a recta et germana ejus sententia ad impiorum dogmata et haereses flectendo, vel ad scurriiia et fabulosa torquendo; (c) blasphemare quod est longe magis detestabile scelus.
Da quo egimus in Tr. de Virtute Religionis, exponendo videlicet ; (a) quomodo pro/iibeantur : b/asphemia, n. 919-924; #<2«<2 assutnptio nominis Dei, 961-963; juramentum temerarium et legitimi juramenti vio/atio, 947-957; necnon voti vio/atio, 984-989; — (b) quomodo prcecipiatur reverentia nominis Dei, qu?e exhibetur frequenti invocatione et laude, n. 963, — juramenti religiosa observatione, 947- 952, — et voti fideli impletione, 979-989.
Tertium praeceptum. " Memento ut diem sabbati sanctifiaes " «
- Hoc legis praecepto extemus cultus et socialis praescribitur, qui est veluti quidam prioris praecepti fructus. Quod officium religionis olim sabbato adscribebatur positiva tamen ordinatione; unde sabbati cultus, in signum creationis et liberationis a servitude ^Egyptiaca institutus, in Dominicum diem potuit transferri ob resurrectionis Christi memoriam et effusionis Spiritus Sancti.
Etsi autem lioc prseceptum differat a reliquis in eo quod ratione temporis, ritus et cseremoniarum sit positivum, cum illis tamen convenit quia aliquid habet quod jure naturali praescribitur. Deo enim cultum ac religionem reddere naturae inclinatio est et lex : unde apud omnes nationes statas quasdam ferias easque publicas fuisse cernimus, quse sacris rebus ac divinis obeundis erant consecratae.
i° Praecepto autem tertio jubemur sacrosanctae Missae sacrificio interesse; sed insuper commendantur sacramentorum frequentia, imprimis confessio peccatorum et communio, verbi Dei auditio, oratio et laudes divinse, opera misericordiae.
20 Prohibentur opera quae a cultu divino impediunt, omne scilicet servilis operis genus, ac praeterea et praecipue
peccatum; minimc vcro ea quae ad ipsum cultum spectant, ut altare instruere, templa ornare, vel alias necessaria sunt. De quibus actum est n. 1006-1047.
Quartum praeceptum.
" Honora patrcin tuum et matrem tuam, ut sis longcevus super terram... " \
- i° Hoc praeceptum cum tribus primis congruit : si enim parentes, quos secundum Deum diligere debemus, non veneramur et colimus, cum nobis in conspectu fere semper sint : Deo, summo parenti etoptimo, qui nullum sub aspectum cadit, quem honorem, quem cultum tribuemus2?
(A) Praeter eos autem qui nos genuerunt, multi praeterea sunt, quos in parentum loco colere debemus, vel potestatis nomine, vel dignitatis, vel utilitatis, vel praestantis alicujus muneris et officii. Ita honorandi sunt : (a) Ecclesice prcelaii et sacerdotes qui nos in Christo Jesu per Evangelium genuerunt3, et quasi filiolos iterum parturiunt donec formetur Christus in nobis4; (b) magistratus qui rem publicam gubernant; (c) tutores et magistri, quorum procurationi, fldei, probitati sapientiaeque commendamur; (d) senes etiam et aetate confecti.
(B) Sed praesertim a nobis colendi sunt pater et mater, qui sunt immortalis Dei quasi quaedam simulacra, a quibus vita nobis data est, quibus Deus usus est uti nobis animum immortalem impertiret, a quibus ad sacramenta deducti, ad religionem, ad humanum cultum civilemque instituti, ad morum integritatem et sanctitatem eruditi sumus.
2° Genitorum honor importat : (a) amorem, cum erga nos sint ita affecti, nullum ut laborem, nullam contentionem, nulla pericula nostra causa refugiant; (b) orationemy ut ipsi Deo ac sanctis commendatissimi sint; (c) obedientiam, qua nostram agendi rationem ad eorum arbitrium voluntatemque conformemus; (d) imitationcm, cum iis plurimum tribuere videmur, quorum esse volumus quam simillimi; (e) auxilium quoad corporis et animae necessaria, praesertim
DE PR^ECEPTIS DEI ET ECCLESIvE. 643 in aegritudine, dando operam ne quid praetermittant quod vel ad peccatorum confessionem attinct vel ad reliqua sacramenta; (f) funeris et exsequiarum curam, et etiam sujfragia ad requiem animae maturandam.
Ad quem modum Episcopi et Pastores honorandi sunt, succurrendi et audiendi; Principes observandi et orationibus juvandi. Item de aliis, qui jure ac merito appellantur patres, ut magistratus et senes : digni enim sunt qui ex charitate, ex obedientia, ex ope nostra cultum et emolumentum percipiant.
3° Parentum etiam propria officia sunt atque munera :
(a) ut sanctissimis disciplinis ac moribus filios imbuant;
(b) ut aequitatem, continentiam, modestiam, religionem exemplis suis inculcent. (c) Tria insuper praesertim declinent : i) ne quid acerbius in liberos aut loquantur aut statuant ut non pusillo animo fiant1; 2) ne per indulgentiam dissolutam filios depravent; 3) ne in filiorum educatione ac doctrina praepostera consilia ineant, in hac una cogitatione curaque versantes, ut lautum et amplum patrimonium relinquant, nihil de aeterna. salute solliciti.
De quibus dictum est in Tr. de Variis Statuum ObIigatio?iibus, n. 969-1002 (30-63).
Quintum praeceptum.
- i° Non prohibetur : (a) occidere animalia, " quia nulla. nobis ratione sociantur " 3, et illis vesci a Deo hominibus est concessum ; (b) pcenam capitalem facinorosis scelestisque infligere, qua tuta sit hominum vita; (c) vitam hostibus adimere, solo publicae utilitatis studio; (d) salutis suae defendendae causa alterum interimere; (e) neque hujus praecepti reus est qui fortuito hominem occidit, in quo tamen duabus de causis peccari potest : 1) si quis in re injusta occupatus, hominem occiderit; 2) si non omnibus circumspectis, negligenter et incaute aliquem occiderit.
20 Quod vetitum est. (a) Reliquae autem caedes prohibentur, qusecumque sit differentia sive occidentis, siveoccisi sive occisionis. Omnes scilicet, etiam divites, etiam poten-
644 APPENDTX.
tcs, ctiam parcntcs, a nccc abstincrc debent; omnes, humilis etiam et abjectae conditionis, lcgis hujus vi defenduntur, neque seipsum interficere cuipiam fas est; omnis etiam modus caedis faciendae interdicitur, physica scilicet perpetratio et moralis cooperatio. (b) Prohibetur etiam irae sine justa causa indulgere, qua csedi potest parari via.
3° Jubemur autem pacem et caritatem cum omnibus, etiam inimicis et molestias ingerentibus, habere1; et consequenter colere patientiam2, beneficentiam, mansuetudinem, injuriarum condonationem.
4° Immo, ad perfectam praecepti observationem a Domino consilium accipimus non resistendi malo, dexteram maxillam percutienti prsebendi et alteram, ambienti tunicam et pallium dimittendi 3.
De quibus disserimus in Tr. de Justitia, nempe : de suicidio et sui mutilatione, n. 289-308; de occisione innocentis, malefactorum et injusti aggressoris, 311-333; de duello, 334"344; de bello, 345-363-
Sextum praeceptum. " Non mcechaberis " 4.
IIOI. i° Quad partem negativam, hoc praecepto prohibentur : (a) adulterium quod, praeter turpitudinem quae ei cum aliis intemperantiae generibus communis est, injustitiac quoque peccatum non solum in proximum, sed etiam in civilem societatem adjun6lum habet; (b) omne impuritatis et i77ipudicitia? genus, immo omnis intima animi libido quatenus ad adulterium disponunt et ordinem generationis divinitus institutum perturbant.
2° Quoad partem affirmativam, praecipitur unicuique castitas pro suo statu servanda : ad quod procurandum maximo adjutorio erunt : (a) consideratio turpitudinis peccatis carnalibus inhaerentis, et injustitiae qua cumulatur adulterium,infamiae simul et multiplicis perniciei quae hujusmodi peccata sequuntur; (b) vitatio otii, crapulae, oculorum immodesti adspe<5t.us, elegantioris ornatus, sermonis lascivi et librorum obscaenorum. (c) Adhibeantur autem, ad libi-
DE PR/ECEPTIS DEI ET ECGLESI^E. 645 dinis vim opprimendam, confessio, et communio, assiduae preces cum eleemosynis atque jcjunio conjun&ae, vigiliae, piae peregrinationes aliaeque id genus affli<5tationes.
De quibus egimus in Tr. de Castitate et in Supplem. ad Tr. de Matrtmonio.
Septimum praeceptum.
- 1° Hoc proecepto prohibetur quaevis ablatio seu possessio rei aliense, quae in sensu lato dicitur furtum. Distinguitur autem, si pressius loquimur, ////'//;//; quo privatum quid privato adimiturj/te^/tftoquo quid publico surnpitur; plagiatum, quo homo liber in servitutem abducitur; sacrilegium, quo sacra res eripitur.
(A) Quam gravia sint haec peccata, apparet : (a) ex eorum natura, qua justitiae et interdum religioni contrariantur et eorum sequelis quae sunt odia, inimicitiae, innocentium hominum damnationes.
(B) Furti rei sunt : (a) qui res alienas occupant; (bj qui fraudes adhibent in mercis qualitate, in pondere et mensura; (c) qui debitam operam non praestant aut dominorum opes diripiunt; (d) qui fallaci mendicitate pecuniam extorquent;
(e) qui susceptum munus non adimplent; (f) nec vero ab eadem culpa sunt alieni filiifamilias et uxores, qui pecunias a patribus et viris surripiunt. Quae omnes injustitiae occulte et furtim committuntur : unde vocantur in strictiore sensu furta.
(C) Rapince autem, quae est rei aliense ablatio aperte et aliquando vi et violentia commissa, rei sunt : (a) qui mercedem operariis non solvunt; (b) qui usuram exercent; (c) qui venalia habent judicia; (d) qui, sumpto temporis spatio ad solvendum, sua vei aliena fide merces emunt neque fidem liberant; (e) qui sibi debita acerbius exigunt;
(f) qui frumenta necessitatis tempore comprimunt.
(D) Ad restitutionem obligantur non solum qui furtum fecerunt, sed et omnes furto cooperantes, ut mandantes, suasores, consentientes, participantes rei ablatae, non prohi-
bentcs, non detegentes, rcceptores. Neque excusant stattis conservandi et vitae commoditatem habendi cura, abundantia eorum a quibus rcs aufcrtur, consuetudo furandi vel occasio, vindictam sumcndi libido, debita solvendi necessitas.
2° Abundantius septimum praeceptum servant qui varia opera misericordiae exercent, labori indulgent, frugalitatem et parcimoniam colunt, ut aliis benefaciant.
Octavum praeceptum.
" Non loqueris contra proximum tuum falsum testimonium" T.
- i° Prohibentur : (a) falsum testimonium erga quemcumque hominem, etiam ad favendum, non solum in judicio, sed etiam extra judicium; (b) detraclio per calumniam et obtreclationem; (c) discordiarum excitatio; (d) adulatio; (e) mendacium; (f) simulatio; (g) contumelia; (h) judicium temerarium.
20 Jubetur autem : (a) judicibus juste et ex legibus forensia judicia exercere; (b) reis et sontibus verum conflteri cum legitime interrogantur; (c) testibus verum et certum testimonium afferre quando ad normam juris interrogantur a judice; (d) advocatis justas causas juste defendere ac mercedem suam operae suae jure et aequo metiri; (e) accusatoribus et petitoribus veritatem ac justitiam erga omnes, etiam adversarios, exacte servare.
De quibus actum est in Tr. de Justitia : (a) de jicdicio ternerario, n. 365-373; (b) de dctractione, seu diffamatione, per maledicentiam et calumniam, 374-395; (c) de contumelia, seu honoris laesione, 397- 400; (d) de falso testimonio et mendacio, 401-417; et inTr. de Variis Statuum oblig-ationibus, ubi de officiis judicum, reorum, tcstium, advocatorum, etc, n. 992-1020.
Nonum et decimum praeceptum. " Non concupisces domum proximi tui : nec desiderabis uxorem efus, non servum, non ancillam, non bovem^ non asinum^ nec omnia quce illius sunt"2.
- His praeceptis monemur legem Dei ejusmodi esse, quae non externis solum a6libus, sed etiam intimo animi sensu servanda sit.
DE PRXECEPTIS DEI ET ECCLESI^E. 647 i° Hic prohibetur : non ipsa concupiscendi vis, qua tum ad bonum, tum ad malum uti licet, sed ea tantum concupiscendi libido, quam carnis concupiscentiam vocat Apostolus *. Haec autem cupiditas damnata est, vel quia malum appetit, veluti adulteria, vel quia qua^ appetuntur, aliena sunt, ut domus, ager, uxor, bos, asinus, et alia multa, quae eo ipso quod aliena sint, ea concupiscere vetat divina lex.
Prae ceteris autem hoc cupiditatis vitio laborant : (a) qui lusionibus non honestis deleclantur, aut qui ludis immoderate abutuntur; (b) mercatores qui rerum penuriam, annonaeque caritatem expetunt, atque id aegre ferunt, ut alii proeter ipsos vendant aut emant, quo carius vendere aut vilius emere ipsi possint; (c) qui alios egere cupiunt ut aut vendendo aut emendo ipsi lucrentur; (d) medici qui morbos desiderant; (e) jure consulti, qui causarum litiumque vim copiamque concupiscunt, etc.
2° Pars affirmativa praecepti, imprimis decimi, in eo consistit ut si divitiae affluant, cor non apponamus, easque pietatis et divinarum rerum studio abjicere parati simus, et in sublevandas pauperum miserias libenter pecuniam erogemus; si desint facultates, egestatem aequo et hilari animo feramus. Hac item lege praecipitur, ut ardenti studio summaque cupiditate optemus id potissimum effici non quod nos concupiscimus, sed quod Deus vult, quemadmodum Domini oratione exponitur.
De peccatis internis et desideriis egimus supra, n. 499-506.
Hsec sunt, summatim exposita, Dei sancla proecepta quorum locupletiorem explicationem invenire est tum in decursu Synopsis nostrse moralis, tum in leclione ac meditatione tertioe partis Catechismi romani. Insuper Catechismus romanus nos docet tum modum doclrinam paraenetice et aperte proponendi, tum considerationes quibus moveantur animi ad servandam legem Dei sive in genere sive in singulis praeceptis perspeclam.
Art. II. De Prasceptis Ecclesias.
- Ecclesiae au6toritatem competere condendi leges, in conscientia obligantes, jam probavimus in Tr. de Ecclesid, n. 843. Revera multas leges promulgavit, de quibus supe-
rius di6lum cst, n. 257-331. Sed inter multiplices hujusmodi leges, quaedam sunt quae per antonomasiam dicuntur Ecclesia? pracepta, quia sunt majoris momenti et omnes fidelcs attingunt : quinque, sex aut septem numerantur secundum diversa tempora ct varias Ecclesiae provincias.
Horum praeceptorum colleclio sub communi nomine non videtur antiqua : non enim invenitur apud Catechismum C Tridentini, an. is66editum; sed Petrus Binsfeld (Enchiridion theol. pastoralis, 1591) jam quinque Ecclesiae praecepta recensebat; Bellarminus. in suo Catechismo, 1598, sex enuntiabat; et P. Fagundez (t 1645) edebat integrum traclatum in quinque Ecclesiae praecepta1.
Quinque olim. numerabantur his versiculis contenta :
"Festa colas, praesens sacro; jejunia serves; Annua sit confessio; sit communio Paschae."
Primum igitur praeceptum est sanclificatio festorum quae Ecclesia instituit, juxta superius dicta, n. 1010. — Secundum praecipit missce auditionem diebus dominicis et festis, supra, n. 1020-1037. — Tertium compleclitur jejunium et abstinentiam a carnibus : quae duo praecepta olim unum efTormabant, sed communiter hodie distinguuntur, cum saepe, juxta hodiernam disciplinam, abstinentia sine jejunio injungatur. — Duo posteriora, annua confessio, et paschalis communio, declarata invenies in Tr. de Pcenitentid et de Eucharistid. — In quibusdam vero regionibus, septimum additur praeceptum de subsidio conferendo pro sustentatione pastorum.
De tribus ergo manet dicendum : i° dejejunio; 2° de abstinentid a carnibus; 30 de sustentatione pastorum.
§ I. De jejunio ecclesiastico2.
- Jejunium triplex est : (a) naturale, quod consistit in omnimodd abstinentia. a cibo et potu : tale est jejunium eucharisticum, quod requiritur a media. nocle praecedente communionem; (b) ecclesiasticum, quod consistit in absti-
1 A. Vitlien, Histoire des Command. de 1'Eglise, in Revue du Cl. fra?iqais, t. XLI (1905), p. 562.
2 S. T/w7/i.y 2. 2a=, q. 147; Bitiuart, de Jejunio; S. Alpho?isus, 1. III, n. 1005 sq. ; Ball. P., n. 1103-U53; Marc, n. 1218-1243; Leh??ik., n. 1210-1222; Noldin, n. 662-680.
DE PR^CEPTIS DEI ET ECCXESI>£. 649 nentia a cibo, non totali, scd sccundum limites ab Ecclesia praefinitos; (c) morale, quod est moderatio in cibo potuque sumendo, et, per extensionem, in aliis delectationibus sive animi sive corporis.
Hic agitur de jejunio ecelesiastico; exponemus : 1° ejus originem et utilitatem; 2° modum servandi legem jejunii; 3° causas quae ab ea excusant.
I. De origine et utilitate legis jejunii.
- i° Historica evolutio legis jejunii.1 (A) Sub antiqud lege, jejunium multoties commendatur, et quandoque etiam prcecipitur.
(a) Ita exhibetur ut majorem vim orationi conferens : "Bona est oratio cum jejunio"'2; hinc jejunavit David ut a Domino salutem pueri sui consequeretur3; laudatur Judith eo quod jejunabat omnibus diebus vitae suae, praeter sabbata et neomenias et festa domus Israel4; Esther ad Dominum confugit in oratione et jejunio5; Judas Machabaeus, cum sociis, ad pugnam se praeparat oratione et jejunio6. — Jejunium insuper praedicatur ut medium agendi paenitentiam et misericordiam a Deo consequendi : " Convertimini ad me in toto corde vestro, mjejunio et in fletu"7; itaque Ninivitae suam conversionem et salutem oratione, planctu et jejunio consecuti sunt8.
(b) Praeterea Judaeis praeceptum fuerat jejunare decima. die mensis septimi9; et tempore captivitatis instituta fuerant jejunia quarti, quinti et decimi mensis10. — Pharisaei frequentius jejunabant11. — Deus autem externo jejunio non placabatur, nisi veram paenitentiam, justitiam et caritatem simul colerent12.
- (B) Sub novd lege (a) Christus proprio exemplo jejunium commendavit, jejunando quadraginta diebus et no6libus antequam evangelium praedicaret l3. Discipulis suis non imposuit legem jejunii, sed simul annuntiavit eos postea jejunio vacaturos14; iis autem qui jejunant praecipit ut hypocrisim et ostentationem vitent, ne videantur hominibus jejunantes, sed Patri qui videt in abscondito x5. — Nul-
1 Brevem, quam delineamus, historiam fuse et erudite tradit Thomassin, Traite des Jeunes de l'Eglise, Paris, 1680.
s Esth., XIV, 2. — 6 // Machab., XIII, 12. — Cfr. / Esdr., VIII, 23. t Joel, II, 12. — 8Jon., III, 5. 10. —9 Exod., XVI, 29. 10 Zachar., VIII. 19. — '* Luc, XVIII, 12. — 12 Isa., LVIII, 3-7. * Mait., IV, 2. — 14 Matt., IX, 14-15. — « Matt., VI, 16-18.
libi tamcn legituf Christum ipsum aliquot jcjunia statuissc.
(b) Apostoli et primi discipuli aliquando jejunasse perhibentur, praesertim quando agebatur de eledtione et consecratione ministrorum Dei1. Paulus narrat se aliosque Christi ministros saepe jejunare2. Nec tamen in sacris scripturis legitur eos legem jejunii statuisse; sed nonnulli Patres dicunt jejunium quadragesimate in Ecclesia servari secundum traditionem Apostolorum; nihilominus fatetur Augustinus a Christo et Apostolis non fuisse definitum quibus diebus jejunare oporteat3.
- (c) Quidquid est, in Ecclesia cito mos invaluit jejunandi tempore quadragesimae, ad Christum imitandum, et paenitentiam agendam ante paschalem communionem. Ita S. Hieronymns ad Marcellam scribebat :4 "Nos unam quadragesimam secundum traditionem Apostolorum, toto nobis orbe congruo, jejunamus; illi (Montanistae) tres in anno faciunt quadragesimas, quasi tres passi sint Salvatores. " — Revera, quarto jam saeculo, inutraque Ecclesia servabatur quadragesimale jejunium, cum hoc tamen discrimine quod in Ecclesia orientali jejunium septem hebdomadibus perdurabat, quia quolibet sabbato et diedominico interrumpebatur, dum in Ecclesia occidentali sex tantum hebdomadibus durabat, quia solum die dominico interrumpebatur5. — Huic jejunio pauci dies additi sunt aprivatis, devotionis causa, dies videlicethebdomadarum sexagesimae et quinquagesimae; et, a saeculo IX, indudta est consuetudo obligatoria jejunandi quatuor diebus quadragesimam praecedentibus, ut ita, deductis dominicis, compleretur quadraginta dierum jejunium 6. — Hic vero non stetit fidelium devotio : quidam jejunare cceperunt, extra Quadragesimam, duobus aut tribus per hebdomadem diebus : quod tamen lege proeceptum non fuit. Sed paulatim mos invaluit, circasaec. V, quatuor anni temporibus, paucis diebus iejunandi,ad imitandam Judaeorum praxim, totumque annum 13eo dedicandum; postea ordinationes presbyterorumetdiaconorum nonnisi his diebus celebrari potuerunt7. — Postea, saec. VI, in quibusdam ecclesiis institutum est jejunium trium dierum qualibet Adventus hebdomade8. Eodem fere tempore, jejunare statutum est triduo Rogationum, primum quidem in Ecclesiis particularibus, mox in universa. Ecclesia. — Tandem, a saec. VI, mos etiam inccepit jejunandi in vigiliis praecipuorum festorum, v. g. Nativitatis Domini, Epiphaniae, Assumptionis, festorum Apostolorum. 9
1 Ac7.t XIII, 2-3; XIV, 22. — 2 II Cor., VI, 5; XI, 27. 3 S. August.y Epist. 36, c. 14, P. L., XXXIII, 151. * S. Hierony?n., Epist. 41, P. L., XXII, 475.
6 T/iomassin, op. cit., II, ch. 1, p. 224 sq. — 7 Thomassifi, op. cit., I, ch. 21. — * Thomassin, I, ch. 23. — 9 Thomassin, II, ch. 14.
DE PR^CEPTIS DEI ET ECCLESIvE. 651 iiio. (d) Modus autem jejunandi valde strictior erat primaevis temporibus quam nostris : unica videlicet sumebatur refectio in Ecclesia latiiia, post vesperas, id est circa finem diei; in Ecclesia grceai pluries refeclio sumebatur, sed valde modica '. Quibus temporibus, fideles abstinebant non solum a cibo, sed etiam a vino et nonnisi paululum aquse, ad sitim extinguendam, certis horis sumebant2. — Sed sensim et sine sensu, a sseculo X, mos invaluit refeclioncm sumendi hora nona (id est tertia poat meridiem), ct, paulo post, hora meridiana3. Saeculo XIII, unicatantum comestio permittebatur, teste S. Thoma4. Sed paulo post usus invaluit, a monachis mutuatus, parvam collationem sumendi hora serotina5. — Tandem, saec. XIX, consuetudo incoepit mane sumendi parvam quantitatem cafei cum frustulo panis.
Ex quo patet legem jejunii esse ecc/esiasticam,consuetudine introductam, et variorum locorum consuetudine intelligendam et applicandam.
XXII. 2° Jejuniiutilitas. Ecclesia, in Praefatione quadragesimali, ita spiritualem jejunii utilitatem describit : " Deus, qui corporali jejunio vitia comprimis, mentem elevas, virtutem largiris et.prcemia. " — Revera jejunium moderate et sapienter adhibitum : (a) vitia comprimity quatenus concupiscentiam carnis moderatur : experientia enim compertum est non solum lautis prandiis, scd quolibet excessu in cibo potuque non parum exardescere concupiscentiam, abstinentia vero frigescere luxuriam. Jamvero homines proni sunt, ob deleclationem cibo adnexam, ad aliquot excessibus indulgendum, dum jejunio certis temporibus statuto, moderationem discunt, et excessus, si qui commissi sunt, reparant.
(b) Mentem elevat; sicut enim homo, cibum immoderate sumendo, fit animalis, ad intelle6luales operationes ineptus, et ad terrena pronus; ita, ex adverso, qui statis temporibus moderate se privat cibo potuque, fit spiritualis, de rebus spiritualibus frequentius cogitat, et ad ccelestia faciliustendit.
(c) Virtutem largitur, imprimis sobrietatem et temperantiam : qui enim aliquando a licitis abstinet, eo ipso facilius intemperantiam moderatur; necnon pcenitentiam, quia jejunium, ex diclis supra, ad veram cordis emendationem con-
1 T/wmassin, op. cit., II, ch. 9. — 2 Thomassin, II, ch. 7. 3 Thomassiii, II, ch. 12. — 4 5. Thom., 2. 2^, q. 147, a. 6. 5 Thomassin, II, ch. 11.
b52 APPENDIX fcrt : cum enim ad peccandum alliciamur dele£tationis prosecutione, a peccato avcrtimur per mortificationem.
(d) Prcsmia largitur, videlicct aeternam gloria; coronam : qui cnim, propter Dcum, a multis se abstinet, centuplum accipiet in altera vita. Quare Apostolus aiebat1 : " Omnis autem qui in agonc contendit, ab omnibus se abstinet; et illi quidem ut corruptibilem coronam accipiant, nos autem incorruptam. "
II. De modo jejunandi.
- i° Legis extensio. Lex jejunii ccclesiastici obligat omnes baptizatos rationis compotes, ab expleto vigesimo primo aetatis anno ad inceptum sexagesimum (Codex, c. 1254). — Hanc obligationem esse gravem, constat ex damnatione hujus propositionis 23 ab Alexandro VII, 24 sept. 1665 : " Frangens jejunium Ecclesia^, ad quod tenetur, non peccat mortaliter, nisi ex contemptu vel inobedientia. hoc faciat, puta quia non vult se subjicere praecepto " 2.
Dies autem quibus, ex jure communi, prozscribitur jejunium, bimt : (a) tempus quadragesimale, a die cinerum^ usque ad sabbatum sanctum inclusive, exceptis diebus dominicis et festis de praecepto, ubi haec servantur, excepto tamen tempore quadragesimse; cessat jejunium sabbato sancto post meridiem (Codex, c. 1252).
(b) Feria quarta et sexta necnon sabbatum Quatuor Temporum; quod fit ut quovis anni tempore ndeles sua peccata expient, novas obtineant gratias, et bonos ministros a Deo consequantur (tunc enim conferuntur sacri ordines).
(c) Vigilice quorumdum festorum, videlicet Natalis Domini, Pentecostes, Assumptionis, omnium Sanctorum : eo fine videlicet ut hsec festa devote celebrentur. — Pervigilia autem, quod attinet ad jejunium et abstinentiam, non anticipantur. Ita si festum Nativitatis Domini feria IIa occurrit, jejunium et abstinentia, quae die dominica. impediuntur, sabbato praecedente jam non sunt observanda.
11 13. 20 De licitis refectionibus. Diebus jejunii, ex hodierna disciplina, una permittitur refectio plena, cui addi potest collatio modica et frustulum matutinum.
3 In ecclesia Mediolanensi retinetur usus incipiendi jejunium a prima dominica quadragesimas, ut olim communiter fiebat.
DE PRiKGEPTIS DEI ET ECGLESI^. 653
(A) De unica refectione. A media nocte ad mediam noctem, una tantum permittitur refectio//^;/cz, cujus ceteroquin quantitas non determinata fuit. Praecepto igitur satisfacit qui lautius prandit quo facilius jejunii onus fcrat. Si alicui exccssui indulget, contra tcmperantiam peccat quidem, sed non contra legem jejunii.
- (a) Tempns quo, ex universali fere consuetudine, sumi debet hjec refeclio, est circa meridiem. Licet autem notabiliter antiripare, justa accedente causa, v. g. necessitate iter inchoandi, negotium expediendi, debilitate complexionis. Imo notabilis anticipatio (v. g. unius hor?e), etiam sine causa, non est peccatum mortale, quia non tollit substantiam jejunii qu?e in unica comestione plena consistit.
Licet pariter intervertere tempus prandii et collationis, ex rationabili causa, v. g. sumere collationem circa horam undecimam matutinam, et prandium circa horam sextam vespertinam ' : quod hodie valde praclicum est in civitatibus, ubi vespere prandere solent. Imo, juxta quosdam2, justa accedente causa, licet mane collationem sumere, meridie prandium, et vespere frustulum, quia ita servatur substantia jejunii.
(b) Prandium debet esse moraliter continuum, nec immoderate protraclum. Nam si notabiliter interrumpitur, jam non est una refeclio, sed plures. Quaenam interruptio sit notabilis, ex prudentium restimatione judicari debet, duobus praesertim attentis, intentione jejunantis et diuturnitate interruptionis. Generatim levis censetur interruptio quae dimidiam horam non excedit; si quis vero prandere cceperit, et postea legitime interruptus (uit per/ioram, prandium complere potest, quia intentionem redeundi habebat. Insuper, si interruptio gravi de causd habeatur, v. g. ad ministranda sacramenta aut succurrendum periculose segrotantibus, etiam post duas horas redire licet ad prandium; Ecclesia enim non exigit ut quis sine sufficienti refectione diem transigere cogatur, quando aliquod urget officium adimplendum.
Non licet prandium immoderate protrahere, v. g. ultra duas horas, nisi specialis adsit causa, v. g. consuetudo prandium protrahendi quando amici invitantur, ut fit in quibusdam regionibus.
11 15. (B) De collatione, seu ccenuld. Praeter pran-
1 Ad quasitum : " Utrum in diebus jejunii, possit inverti tempus comestionis, sumendo serotinam refectiunculam infra horam decimam st undecimam matutinam, prandium vero differendo ad quartam vel quintamhoram vespertinam"; S. Pce?iitentiaria> 19 Jan.i834, respondit : " Si inversionis supradi(ftas aliqua exstet causa, pamitentes, qui hoc more utuntur, non esse inquietandos ". {Acla S. Sedis, I, p. 424).
654 APPENDTX dium, pcrmittitur collatio, qua? commumtcr vespere sumitur; hic attcndi dcbct quid cx consuetudine liccat sumcrc quoad quantiiatem ct qualitatcm ciborum.
(a) Quoad quantitatem cibi, sumi potest circiter quarta pars pleni prandii; et, juxta S. Alpkonsum (n. 1025), omnibus indiscriminatim pcrmitti possunt oclo uncice (circiter 240 gr.), etiamsi hac quantitate plene reficerentur. — Ceteroquin attendendum est ad cujusque complexionem, officia et munera, durationem jejunii, etc. ; ita in frigidioribus regionibus plus concedi solet quam in calidioribus, plus per totam diem laboranti quam otio tempus consumenti,plus ciebili et voraci quam robusto et fame carenti. Principium gencrale est sumi posse quidquid necessarium est ut quis sua ojficia convenienter obedire valeat.
Universali consuetudine licet in vigilia Naiivitatis Domini quantitatem duplo majorem sumere.
(b) Quoad qualitatem ciborum, sequenda est consuetudo cujuslibet regionis, cum consuetudine collatio introducla fuerit. In quibusdam regionibus, non permittuntur pisces, ova, lacticinia, butyrum, caseus, sed solum offa, panis, fruclus, olera, legumina. In aliis, sive ex consuetudine sive exlndulto, permittuntur ova et lacticinia, pisciculi, aut etiam duae vel tres uncias piscis majoris. Unde, in praxi,sedulo legi debent mandata, qure, initio Quadragesimae, Episcopi hac de re promulgant.
11 16. (c) De frustulo matutino, seu jentaculo. Ex Codice, c. 125 1, licet mane sumere aliquid cibi, i. e. parvam quantitatem cafei, chocolatae, theae aut ejusmodi, cum frustulo panis1; quantitas cibi nutritivi generatim duas uncias (circiter 60 gr.) excedere non debet, nisi ob complexionem aut officia implenda plus requiratur.
- 30 De iis quse sumi possunt extra has refectiones. Juxta hodiernam disciplinam, extra praefatas refec~liones, licet aliquid sumere per modum potus, aut medicince, juxta illud : liquidum non frangit jejunium. Per modum ^///^, bibere licet aquam, etiam saccharatam, vinum, cerevisiam, variosque liquores, etiamsi aliquomodo nutriant; per modum medicince, sumi possunt cafeum, thea, chocolatum valde dilutum, electuaria (in parva quantitate) quse fiunt ex saccharo,
1 Ita ex declaratione S. Pwiitentiarioz, 21 nov. 1843. Proposito dubio : " An permitti possit, ut mane diebus jejunii in parva quantitate sumatur cafeum aut chocolata cum frustulo panis, ut fit in regione Canadensi '" ; responsum est "eps qui talem usum sequuntur, non esse inquietandos".
DE PRyECEPTIS DEI ET ECCLESIvE. 655 junipero, citro, ctc, si sumuntur ad cibi digestioncm, voccm servandam, oris fcetorcm tollendum, etc; imo parvulum panis frustulum ante potum, nc potus noccat, dummodo non fiat frequenter, sed scmel aut itcrum in die. — Scd sumi nequit quod proprie rationem habet cibi, v. g. jusculum, mel, lac x, saccharum, olcum.
Quantitas cibi, quae ad pcccatum grave requiritur, non potest mathematice determinari; satis communitcr admittitur materiam gravem esse quae quatuor uncias (120 gr.) excedit, sive una vice sive divisim per diem sumatur. Parvae enim comestiones eadem die sumptae coalescunt et gravem materiam constituere possunt, ex proposit. 29 ab Alexandro VII damnata 2 : " In die jejunii qui saepius rnodicum quid comedit, etiamsi notabilem quantitatem in fine comederit, non frangit jejunium ".
- 40 De abstinentia diebus jejunii servanda. (A) Ex Codice, c 1252, " lex abstinentiae et jejunii servanda est feria IV Cinerum, feriis VI et sabbatis Quadragesimae, et feriis Quatuor Temporum " et quatuor pervigiliis supra relatis (1112). Nomine camis intellige non solum carnem proprie diclam, sed etiam omnes partes animalium, ut sanguinem, medullam ossium, cerebrum, adipem, laridum, et jusculum ex carne expressum. Minime tamen prohibentur pisces. Quid vero sit caro et piscis sensu ecclesiastico, non ex theoriis physicorum, sed ex communi aestimatione et locorum consuetudine determinari debet : haec enim distinctio ex consuetudine praesertim inducta est.
Auclores antiqui generatim ut prohibitam habebant carnem animalium " in terraquiescentium et respirantium "3, et ut licitam carnem animalium aquaticorum, quse in aqua vivunt et respirant, aut saltem piscibus nutriuntur. Hodie vero, attenta consuetudine, nomine piscium intelliguntur non solum pisces proprie dicli, sed etiam : crustacea, ut cancri, cammari, echini {crabes, ecrevisses, homardsy langoustes, oursins de mer); moluscce, ut conchre, ostreae, limaces (coquiltages, huitres, timafons); reptilia et amphibia, 11 1 ranae, testudines (grenouiiies, tortues). Prohibetur autem caro
1 In quibusdam regionibus lac depuratum tanquam potus licite sumitur.
mammalium ct avium, paucis cx consuctudine exceptis; ita permittuntur lutrcc, castores scu fibri, phocoe (loutres, castors, phoques), et in quibusdam regionibus anates ccrtae speciei (canards sauvagcs) r.
11 19. (B) Tempore quadragesima>, olim diebus etiam dominicis, praeter carnem, prohibebantur jure communi ova et lacticinia, id est lac eaque omnia quae ex lacte conficiuntur, ut butyrum, caseus, etc; sed, ex can. 1250, lex abstinentiae " vetat carne jureque ex carne vesci, non autem ovis, lacticiniis et quibuslibet condimentis etiam ex adipe animalium."
- (C) Quoad. gravitatem materiae, non consentiunt auctores; plerique tamen concedunt, quoad carnem, gravem esse materiam quae duas uncias (60 gr.) superat. Major autem quantitas requiritur, si agitur de condimento quod ex carne provenit, aut de ovis et lacticiniis.
Cum lex abstinentiae hodie differat a lege jejunii, per se duplex peccatum committit qui utramque scienter laedi1., absque ratione. Imo, juxta communem sententiam, toties contra abstinentiam peccatur quoties actibus mo7'aliter distinctis comeditur caro. Secus dicendum de lege jejunii, quae nonnisi semel in die violari potest. — In praxi vero, ad psychologicas dispositiones violatorum legis attendendum est : saepe haec omnia nonnisi in confuso apprehendunt, per modum unius, et nonnisi unum peccatum committunt.
- 50 De vetita promiscuitate carnis et piscium.
Ex lege a Benedicto XlVXdX^. 2, qui vi dispensationis licentiam accepit carnes comedendi, non potest, diebus jejunii, in eddem refectione simul carnes et pisces comedere. Quae prohibitio ex Codice, can. 125 1 abrogata est : " Non vetitum est carnes ac pisces in eadem refectione permiscere."
1 Idem dicendum, juxta quosdam (Notdin, n. 664), de fuiicis, quia harum usus concessus est Minimisj sed, cum id ex gratid concessum fuerit, inde inferri nequit omnibus id licere, absque indulto; revera hsec facultas Cartkusianis denegata est.
2 Beiiedict. XIV, Constit. Non ambigimus, 31 maii 1741 ; In supremd, 22 aug. 1741; Libentissime, 10 jun. 1745. Quae pnescripta fuse exposita invenies ap. Ami du Clerge, t. XXII, 1900, p. 104-108.
DE PR^ECEPTIS DEI ET ECCLESIvE. 657
III. De causis a jejunio excusantibus.
- Tres distingui possunt : i° impotentia; 2° officia status cum jejunio incompossibilia; 30 dispensatio.
i° Ratione impotentiae, excusantur ii omnes qui, propter debilitatem corporis, paupertatem, aliave gravia incommoda, non possunt moraliter legem implere : lex enim praesertim positiva non obligat cum tanto incommodo.
(A) Ita, ratione debilitatis, excusantur : infirmi, convalescentes aut vatetudinarii, muMeres preegnantes vel nutrientes, quse sine notabili nocumento jejunare nequeunt; item senes sexagenarii, etiamsi robustiores videantur, quia vires eorum decrescunt et frequentiori restauratione indigent; non autem mulieres quinquagenariai, nisi alia ratio concurrat : nam, juxta medicos, non magis egent cibo quam viri ejusdem setatis1.
(B) Ratione paupertatis, ii omnes excusantur "qui non possunt simul habere quod eis ad victum sufficiat"2, id est ad plenam comestionem, aut qui nihil aliud habent quam panem et legumina aliosve cibos parum nutritivos.
(C) Ratione £?m'/.f incommodi, excusantur qui ex jejunio gravem capitis dolorem vel notabilem somni privationem patiuntur; — uxores etfiiii-famiiias, qui jejunando gravem incurrerent indignationem virorum aut parentum; qui caritatis aut pietatis opera peragunt, quoe jejunantes deserere deberent; uno verbo, qui sine gravi incommodo legem implere nequeunt.
- 2° Ratione officiorum status, ii omnes excusantur qui jejunando officia sua re£te implere nequirent sine magna defatigatione aut virium debilitatione. Igitur non quicumque labor a jejunio eximit3, sed solum arduus et per multas horas continuus, qualis est hodie multorum labor in agris, officinis, artibus industrialibus aut liberalibus. Hic agitur non solum de operibus manuum, sed etiam de iutellecluali labore, qui cerebrum et nervos magis debilitat quam opus servile4. Jamvero hodie, propter legem concur-
3 Constat ex damnatione propos. 30 ab Atexand?-o VII, 18 mart. 1666 : " Omnes officiales, qui in republica. corporaliter laborant, sunt excusati ab obligatione jejunii, nec debent se certificare, an labor sit compatibilis cum jejunio ". {De?izing.,x. 1001.)
4 Ex hoc capite igitur excusantur professores et scholares qui ardue laborant, non autem qui pigritia? indulgent.
renticc ubique ferc vigentem, multis hominibus, caeteroquin clivitibus, officium incumbit intense et diu laborandi. Multi igitur ex hoc capite a lege eximuntur.
Hic theologi recensere solent operarios qui, secunclum naturam laboris, excusantur vel non; sed multa ex iis quae olim scripserunt, hodie, mutatis circumstantiis, non possunt applicari; ita dicunt typographos versantes prelum excusari, minime vero eos qui typos componunt; jamvero hodie hoc opus, propter applicationem mentis quod requirit, saepe magis arduum est quam versare prelum. Sola igitur regula generalis est omnem laborem, sive manualem sive intellectualem, a jejunio eximere, quando simul arduus est et per multas horas continuus; quod dijudicari debet omnibus attentis circumstantiis personarum valetudinis, inclementias aeris, etc.
- Hinc iter, justa de causa susceptum, sufficit ad eximendum a jejunio, si, omnibus attentis, longum et arduum est; quod quidem pendet ab itinerantis valetudine, atque iti?ierandi modo; ita iter pedestre 12 aut 15 milliariorum satis arduum est, prsesertim si via sit aspera, dum iter 150 milliariorum in viis ferreis vix ullam fatigationem inducit. Jamvero iter non excusat a lege, nisi quando notabilem causat defatigationem1.
Qui ratione laboris excusantur, non tenentur jejunare paucis diebus quibus laborem intermittunt, saltem generatim, quia vires proximis laboribus necessarias reficere debent. — Neque tenentur etiam divites labores intermittere cum jejunio incompossibiles : bonum enim publicum postulat ut ordinariis occupationibus vacent. — Non licet tamen laborem suscipere cum jejunio incompossibilem, merse recreationis causa, v. g. venationem, nisi raro et propter aliquam utilitatem.
- 30 De dispensatione. Quando non est causa ex se sufficiens ad excusandum a jejunio, nihilominus dispensatio concedi potest a legitimo superiore.
(A) De auctore dispensationis. Legitimus superior est : (a) 5. Pontifex, qui pro tota Ecclesia, valide semper dispensare potest, et licite justa accedente causa; (b) Episcopus, in sua dicecesi, pro casibus particularibus, ex justa causa, non autem pro tota dicecesi aut etiam communitate, nisi ex
1 Constat ex propos. 31 ab Alexandro VII damnata : " Excusantur absolute a pra^cepto jejunii omnes illi qui iter agunt equitando, utcumque iter agant, etiamsi iter necessarium non sit, et etiamsi iter unius diei conficiant ". (Denzing., n. 1002.)
DE PR^ECEPTIS DEI ET ECCLESI^E. 659
Indulto * ; (c) parochus pariter singulos fideles singulasve familias, etiam extra territorium, dispensare potest, non autem totam parochiam ; item ejus vicarius, quando, absente parocho, jurisdictionem in parochia exercet; aut quando a praesente parocho delegatur; (d) superiores regulares quoad subditos sigillatim sumptos. — Confessarii autem, nisi expresse fuerint delegati, non possunt proprie dispensare, sed solum dedarare num in casu adsit causa excusans : quod ceteroquin possunt medici et superiorisscc monialium.
Quando dispensatio conceditur, minor requiritur causa quam ea qua; pcr se excusat. Imo superior dispensare potest non solum quando causa est sufiiciens, sed etiam quando dubitat num sit sufjficiens. Si vero certo novit causam non omnino sufficientem esse, potest dispensare conimutando, injungendo pia opera, ut orationes et eleemosynas, loco jejunii.
Ex lege Benedicti XIV, dispensatio privatis personis concedi non debet, nisi de utriusque medici consilio, id est medici et confessarii; sed in multis regionibus hoc praeceptum in desuetudinem abiit.
- (B) Notanda de interpretatione dispensationis. (a) Qui a S. Sede accepit licentiam vescendi carnibus diebus ab Ecclesia vetitis, salvd lege jejunii, hac dispensatione uti potest non solum diebus abstinentiae, sed etiam diebus jejunii, sed solum prop/end refectione, non autem pro collatione.
(b) Fideles qui, ratione setatis, infirmitatis vel laboris, alege jejunii eximuntur, (non autem a superiore dispensati) possunt toties carnes comedere, quoties cibum sumunt, quando esus carnis per indultum generale episcopi permittitur, nisi tamen episcopus dispensans hanc facultatem restringat.
1 Id enim statuit Benedictus XIV, Const. Libejitissime, 24 jun. 1745. — Ex Codice, " Non solum Ordinarii locorum, sed etiam parochi, in casibus singularibus justaque de causa, possunt subjectos sibi singulos fideles singulasve familias, etiam extra territorium, atque in suo territorio etiam peregrinos a lege communi de observantia festorum, itemque de observantia abstinentiae et jejunii vel etiam utriusque dispensare. Ordinarii, ex causa peculiari magni populi concursus aut publicae valetudinis, possunt totam quoque dicecesim seu locum a jejunio et ab abstinentia, vel utraque simul lege dispensare. In religione clericali exempta eamdem dispensandi potestatem habent Superiores ad modum parochi. " (c. 1245.)
(c) Quando, vi Indulti, conceditur, dicbus jejunii aut abstinentiae, usus condimenti adipis, hodic, cx rcccntioribus dccrctis, intclligitur non solum laridum suinum, scd ctiam adeps (graisse) cujuscumquc animantis, non autem jusculum carnis.
- Pro praxi notandum. Hodie lex jejunii in multis regionibus a paucis omnino servatur. Quod ex multiplici causa contingit, praesertim vero : ex imminutione christiani spiritus mortificationis, — ex generali hominum debilitate, praesertim in magnis urbibus, — necnon ex intensiori labore quem requirunt res industriales et commerciales.
Ad aliquod remedium huic malo praebendum, miiior disciptina in quasdam regiones, ut Ger??iania?n et Austria??i, introducta fuit1 : ibi siquidem, tum ex consuetudine, tum ex Indultis, facilior evasit jejunii praxis, et lex mitigata, melius servata fuit. Ubi vero magis stricte lex applicata fuit, et matutinum frustulum a confessariis denegatum, pauci admodum jejunium observant, utpote moraliter impossibile.
Cavendum est igitur ne nimio rigore lex penitus aboleatur. Integre quidem servetur ab iis qui id sine gravi incommodo praestare valent. Si qui vero eam stricte servare nequeant, mitius cum eis agant confessarii, illos hortantes ut spiritum legis custodiant, fideliter et ex animo facientes quidquid eorum vires non superat. Minime vero censeant se ab omni mortificatione excusatos esse eo quod non possunt ex integro jejunare; quidquid valent hac in re, faciant; quod non valent praestare, aliis operibus abnegationis suppleant, v. g. delicatioribus cibis et quibusdam licitis voluptatibus se privantes, internas concupiscentias efficacius refrenantes, pia caritatis opera frequentius colentes, etc, uno xrerbo, vitam magis christianam ducentes.
§ II. De lege abstinentle extra jejunium.
- I. Origo et extensio legis. i° Abstinentia a carne olim solis diebus jejunii erat adnexa; suppressis vero
1 Cfr. Le Correspo?ida?it, 25 fev. 1898, Mandements de Careme en France et en Autriche; Ami du Clerge, t. XX, 1898, p. 884-886. — In Hispa?iia etiam, et hispanicis regionibus ubi viget Bulla cruciata? mitior facta est lex jejunii. • Cfr. N. Rev. Theotog., 1891, p. 586; A??ii du Clergi, t. XXII, p. 1032-1034.
DE PRvECEPTIS DEI ET ECCLESI^l. 661 quibusdam jejuniis, lex abstinentise perseveravit; et ita hodie dantur dies abstinentiae qui non sunt dies jejunii.
Jam primis saeculis vigebat consuetudo ferid sextd cujuslibet hebdomadis jejunandi etacarne abstinendi, in honorem dominicse passionis. Eodem fere tempore, in Ecclesia. latina, non autem in graeca, idem mos invaluit die sabbati, inhonorem Christi sepultune; sed, in nonnullis provinciis, lex hujusmodi in desuetudinem abiit,
2° Hodie praeceptum abstinentiae a carne : (A) ex lege communi, obligat, praeter dies jejunii supra, n. Ill8, recensitos x, tantummodo feria VI cujuslibet hebdomadis.
(B) Hujusmodi lex attingit omnes fideles usu rationis gaudentes, ideoque eos qui septimum annum compleverunt, nisi sint amentes. — Hortandi sunt parentes ut filios quamprimum abstinentiae assuescant, etiam ante septennium, quo facilius postea legem observent.
Lex obligat sub gravi ; etsi non possit absolute determinari quaenam materia sit gravis, satis communiter docetur eum mortaliter peccare qui, sine ulla ratione, scienter comedit duas circiter uncias. — Illicitum est pariter vesci jure ex carne, non autem condimentis ex adipe animalium.
Per se toties peccatur contra legem abstinentiae quoties, sine ratione, actibus moraliter distinctis comeditur caro (supra, n. 496); sed de facto multi violatores putant se semel peccasse, etiamsi pluries eadem die carnem comederint.
- II. De causis a lege abstinentiae excusantibus.
Omnes reduci possunt ad moralem impotentiam, ratione cujus excusantur omnes qui sine magno incommodo a carnibus abstinere non possunt : —
(a) Pauperes, qui carnem accipiunt in eleemosynam, nec aliud habent quo vescantur; qui, butyro et oleo carentes, larido vel sagimine utuntur ad condiendos cibos.
(b) Infirmi, convalescentes, debiles stomacho, mulieres lactantes, iique omnes qui, judicio medici aut viri prudentis, cibis esurialibus sufficienter nutriri non possunt. Idem dic de mulieribus^r^^^-
1 Motu proprio, 2 Jul. 191 1 (A. A. S., t. III, 306), Pius X decrevit : " Quod si in aliquod ex festis quas servata volumus (supra, n. 1010), dies incidat abstinentice vel jejunio consecratus, ab utroque dispensamus. " Quae dispensatio non valet ubi prcedicta festa ex indulto non servantur. S. C. C, 28 aug. 191 1.
tibus quae, etsi carne stricte non indigeant, magnd carnis appetentia laborant : tunc enim buccellam carnis sumere possunt, ne hac appstentia nimis torqueantur.
(c) Operarii qui quotidie laboribus incumbunt v;ilde arduis, aut ciborum appetentiam auferentibus, — quales sunt qui in fusoriis, vitrariis, ferrariis, fodinis metallicis vel carbonariis, fabricis, locomotivis operam dant1.
(d) Uxores, filiifamilias et famuli qui alios cibos habere non possunt2 : famuli autem alium dominum quaerere tenentur, si fieri potest. — Ob eamdem rationem, excusantur viatores, qui alios cibos satis nutritivos in cauponis invenire nequeunt; sed serio et instanter hos petere debent, nec excusantur solo timore leves irrisiones provocandi; — necnon hospites qui, praeter exspectationem, totum prandium inveniunt vetitis epulis paratum, nec aliunde sine gravi incommodo discedere queunt; si vero res praevideatur, invitationem recusare tenentur, quoties fieri potest.
Si ex errore prandium paratum est in cibis vetitis, et aliunde sine gravi incommodo remitti nequit, v. g. quando de nuptiis agitur, licite sumitur; secus, si sine gravi incommodo prandium in sequentem diem differri potest.
(e) Milites et nautce, in castris aut stationibus a Gubernio nutriti. — Quoad duces militum, controvertitur. Sed, in Ga//id, ex consuetudine antiquo indulto fundata, hi possunt carnes comedere, paucis exceptis diebus, et hoc privilegium communicare membris familiae
1 Quare S. Sedes licentiam concessit episcopis Statuum Americcz Faderatorum permittendi operariis, et eorum familiis, usum carnium in iis circumstantiis locorum et personarum, in quibus judicaverint veram existere difficultatem observandi legem abstinentiae, exceptis tamen feriis sextis, feria quarta Cinerum, toto tempore majoris hebdomadas, et vigilia Nativitatis Domini, et firma manente prohibitione cibos miscendi. Consilium vero dandum est fidelibus ut diebus, quibus indulto utuntur, aliquod aliud paenitentiae opus exerceant, v. g. abstineant a potu inebriante.
2 Si paterfamilias licentiam obtinuit comedendi carnes, et idem non possit aut nolit duo parare prandia, alterum carnium et alterum ciborum esurialium, filiifamilias aliique patris servitio addicti, possunt comedere carnes, non quidem vi indulti, sed quia versantur in impotentia observandi praeceptum. Constat ex responso S. Pajnitent., 19 jan. 1834 : " Posse personis, quae sunt in potestate patrisfamilias, cui facta est legitima facultas edendi carnes, permitti uti cibis patrifamilias indultis; adjecta conditione de non permiscendis licitis atque interdictis epulis, et de unica comestione in die pro iis qui jejunare tenentur". — " Ratio hujus permissionis non est indultum patrifamilias concessum, sed impotentia-in qua versantur filiifamilias observandi praeceptum". (27 mai 1863.)
DE PR^CEPTIS DEI ET ECCLESI^. 663 suoe cum eis conviventibus x. Ideni concessum est pro Statibus . Imericce Fcederatis^ sex diebus exceptis, nempe feria 4'1 ( lincruni, tribus ultimis diebus majoris hebdomada?, vigiliis Nativitatis I )omini et Assumptionis.
§ III. DE PR/ECEPTO sustentandi pastores.
- i° Legis orig*o. Posita institutione sacerdotii, et deputatione specialium ministrorum ad officia sacerdotalia exercenda, nomine totius populi, fideles tenentur necessaria ad victum suppeditare pastoribus aliisque curam animarum habentibus. Cum hi enim praecipuam vitae partem devovere debeant sacri ministerii praeparationi et exercitio, seipsos sustentare non valent, ex communiter contingentibus, ideoque ab aliis victum vestitumque accipere debent. Cum vero pro animabus sibi commissis laborent, omnino aequum est ut ab eis necessaria accipiant.
(A) Ita res se habebat sub Antiqud Lege. In partitione regionis Chananiece, nulla pars sacerdotibus et levitis assignata fuerat, quia Dominus eorum pars et haereditas esse volebat2. Sed sacerdotes jus habebant ad primitias, quae Deo offerebantur a filiis Israel3; levitce ad decimam partem fructuum^; hi autem tenebantur decimarum decimam partem sacerdotibus dare5. Proeterea praecepit Dominus filiis Israel " ut dent levitis de possessionibus suis urbes ad habitandum et suburbana earum per circuitum; ut ipsi in oppidis maneant et suburbana sint pecoribus ac jumentis"6. Revera quadraginta octo civitates levitis assignatae sunt, quarum tredecim sacerdotibus reservatae fuerunt. — Ex quibus constat Deum ex una parte voluisse levitas a temporalibus curis immunes fuisse, et ex altera. sapienter eorum necessitatibus providisse.
- (B) Sub Novd Lege, modo generali declaratum est omnem operarium, etiam eum qui pro salute animarum laborat, dignum esse cibo suo7; et eos qui altari deserviunt de altari edere posse : " Nescitis quoniam qui in sacrario operantur, quse de sacrario sunt, edunt : et qui altari deserviunt, cum altari participant? Ita et Dominus ordinavit iis qui evangelium annuntiant de evangelio vivere"8.
Revera, primis Ecclesiae saeculis, clerici curae animarum addicti, sustentabantur spontaneis fidelium oblatio?iibus, iis praesertim quae
1 Cfr. Ami du Clerge, t. XX, 1902, p. 636. — 2 Numn XVIII, 20. 3 Num., XVIII, 8-19. — < Num.y XVIII, 21. — s Num., XVIII, 26 6 Num.t XXXV, 2-4. — 7 Matt, X. 10. — 8 / Cor., IX, 13-14.
occasione sacrificii eucharistici offerebantur. Huic mori successit decimarum solutio, qua3 jam a saeculo nono in pluribus vigebat pro- vinciis1. Alibi instituta sunt beneficia, ex quorum reditibus Ecclesiai ministri percipiebant quidquid ad propriam sustentationem necessarium erat2. In multis autem regionibus sublata; sunt decimoe; in quibusdam aliis usurpata fuerunt beneficia, quorum in loco pensio a.Gubernio solvenda erat. Sed Gubernia quaxlam, ut in Gallia, pensiones solvere amplius nolunt; et ita ad antiquum morem oblationum redire cogimur. Ceteroquin, in missionibus, saepe nihil aliud habent clerici nisi quae fideles sponte offerunt.
Ex quibus constat omni quidem tempore, jure divino, fidelibus officium incubuisse legitimis pastorum necessitatibus providendi, sed diversis modis, pro diversis temporibus variisque regionibus hoc officium impletum fuisse, secundum praescripta juris canonici.
- 20 Legis indoles et extensio. (A) Jure divino et ecclesiastico officium incumbit fidelibus, pro cujusque opibus, aliquid conferendi ad propriorum pastorum sustentationem.
Quod jam constat ex brevi historica expositione superius delineata; et confirmatur sequenti argumento : quando pastor aliusve minister a superioribus ecclesiasticis legitime deputatur ad curam animarum exercendam in tali parcecia vel missione, initur quasi-contractus inter pastorem et fideles : ille quidem obligationern suscipit rite obeundi sacra munia et sacramenta ministrandi; hi autem sese obligant ad pastorem decenter sustentandum, juxta vires suas.
Quod quidem omnino rationi consentaneum esse sic declarat 5. Thomas^ : " Quod enim eis qui divino cultui ministrabant ad salutem populi totius, populus necessaria victus ministraret, ratio naturalis dictat; sicut et his qui communi utilitati invigilant, scilicet principibus et militibus, et aliis hujusmodi, stipendia victus debentur a populo. Unde et Apostolus hoc probat per humanas consuetudines, dicens* : "Quis militat suis stipendiis unquam? aut quis plantat vineam, et de fructibus ejus non edit ".
Vi igitur quasi-contractiis, tenentur fideles necessaria providere pastoribus aliisque curam animarum habentibus.
1 Documenta invenies ap. Decretal., 1. III, tit. 30, De decimis, primitiis et oblationibus.
DE PR^CEPTIS DEI ET ECCLESIJE. 665
- (B) Existentia hujus obligationis certa est quidem, sed ejus extensionem stricte definire valde difficile est, nisi accedat lex ecclesiastica id clare determinans. Ubi adhuc viget decimarum solutio, decima pars fructuum solvenda est. Ubi vero non existit, sola regula generalis est ut singuli pro siici parte aliquid conferant, ne sustentatiorie necessarid indigeant sacerdotes.
Unde nostra facimus verba. Kenrick1 : "Quamdiu nulla, certa lege onus injungituret definitur, nonaudemus peccati mortalis damnare eum qui omittit ?equam portionem conferre, quoties non est periculum ne sacerdotes ea de causa indigeant, vel alii fideles nimis graventur. Illi autem qui prae avaritia recusant quid dare, in iis quoe indicavimus adjunctis, videntur graviter rei, et indigni venia sacramentali : violant enim legem Christi Domini de ministrorum Evangelii sustentatione, et se aliosque objiciunt discrimini salutis ".
Quare omnino decet ut sacerdotes non tam minis et asperis increpationibus sua jura exigant, quam benigna admonitione et suasione; nam, ut recte ait S. Thomas*, " ministri Ecclesise majorem curam debent habere spiritualium bonorum in populo promovendorum, quam temporalium colligendorum ; et ideo Apostolus noluit uti potestate sibi a Domino tradita, ut scilicet acciperet stipendia victus ab his quibus Evangelium praedicabat, ne daretur aliquod impedimentum Evangelio Christi ".
Cavendum est praesertim ne sacramenta denegentur fidelibus, qui nolint in collectis stipem dare, ad quam sub peccato gravi teneri non constat, praesertim vero iis qui morti sunt proximi3. Etiamsi quidam fideles graviter peccassent, nihil praebendo, quando poterant et debebant, hoc peccatum non est magis irremissibile quam alia.
Ceteroquin experientia constat eos sacerdotes copiosas oblationes a fidelibus accipere qui, ex una parte, strenue laborant pro salute animarum, et ex altera, benignos et misericordes se ostendunt erga plebem sibi commissam, praesertim si honeste et minutim, in quantum fieri potest, rationem reddunt pecuniarum quas acceperunt.
1 Kenrick, Theologia Moralis, Mechliniae, 1861, tract. IV, n. 64.
3 De quo vide Conc. Baltimotense III, n. 292.
Chapter 51 of 73