Skip to the text

Nn. 991–1039

  1. 2° Ex cessatione finis principalis ; cum enim votum ordinetur ad finem aliquem consequendum, cessante fine principali propter quem intenditur, eo ipso cessat ratio obligationis. Qui igiturvovit peregrinationem ad impetrandam amici sanitatem, non tenetur votum exsequi, amico mortuo. Cessante vero fine secundario, seu impulsivo, non eo ipso cessat votum, si finis principalis perdurat; qui vovit pium

DE ACTIBUS RELIGIONIS SECUNDARIIS. 581 juvenem educare in clcricum, et Titium sclegit, ob suavem vocem, non liberatur a voto, si vox minus suavis fiat, quia hic finis est omnino secundarius.

II. De irritatione voti.

  1. 1° Notio. Irritatio voti est ejus annullatio aut suspensio ab eo fa6la qui potestatem habet dominativamx in vohintatem voventis, aut materiam voti. Duplex igitur distingui solet irritatio : (a) direcla, seu proprie di£ta, quae est annullatio voti ab eo fa<5la qui potestatem habet in voluntatem voventis : haec obligationem in perpetuum solvit, ita ut nunquam reviviscat. Quod sic declarari potest : qui alterius potestati subjacet, non potest absolutum votum smittere, sed solum conditionatum, addita videlicet tacita conditione : nisi superior contradicat ; quare, si revera superior contradixerit, eo ipso votum non obligat, quia adnexa conditio impleta non fuit. (b) Indirecla, seu minus proprie dicta, est suspensio voti ab eo facta qui potestatem habet non direcle in ipsam voluntatem voventis, sed in rem promissam : haec obligationem voti non penitus tollit, sed solum suspendit, quamdiu scilicet materia manet subjecla voluntati superioris; reviviscit proinde obligatio simul ac haec materia ejus potestati subtrahitur.

  2. 2° Quinam vota irritare valeant? (A) Direcle id possunt qui potestatem habent dominativam in voluntatem aliorum : —

(a) Pater directe potest irritare omnia vota filiorum ante pubertatem emissa, et probabiliter minorum non emancipatorum (Codex, 88, 89). Quae potestas innititur quidem in jure naturali, vi cujus filii a patre dependent quamdiu judicio immaturi sunt, sed nonnisi ex jure ecclesiastico his praecisis limitibus determinata fuit. Haec facultas extenditur ad omnia vota ante pubertatem emissa, etiam reservata et in gratiam tertii fa<5ta; imo ad vota post pubertatem confir-

1 Potestas dominativa, quae domlnis privatis competit qucad subditos, a potestate Jurisdiffiom's diffcrt : hsec enim e publico munere oritur, dum illa ex munere privato. Potestas dominativa quandoque a jure naturas dimanat, ut paterna auctoritas; aliquando etiam a jure ecclesiastico, ut superiorum religiosorum auctoritas in subditos.

viata, nisi haec firmcntur novo voto a priore omnino indcpendente. Idem privilcgium compctit iis omnibus, quibus de jure inest paterna potestas, nempc tutori, ct, hoc deficiente, avo paterno; imo probabiliter, juxta quosdam, matri, si, praesente patre aut tutore nec contradiccntc, hanc auctoritatcm exercet.

(b) Co?itrovertitur num maritus directe irritare valeat omnia uxoris vota post matrimonium emissa. Qui cum S. Thoma l affirmant, arguunt ex eo quod vir est caput mulieris, ideoque potestatem habet in ejus voluntatem. Multi tamen negant, quia subjectio uxoris, ex matrimonio orta, non extenditur ultra ofiicia matrimonialia; maritus igitur nonnisi indirecte irritare potest ea vota quae suis juribus adversantur; quam opinionem ut probabiliorem amplectimur.

(c) Superior regularis directe irritare valet omnia vota privata subditorum post professionem emissa : hi enim per votum obedientiae suam voluntatem superiori subjecerunt in omnibus licitis. Excipitur tamen votum transeundi ad strictiorem religione?ti, quod, ex jure ecclesiastico 2, nemo irritare potest, cum cuique semper liberum sit ad meliora tendere. — Vota novitiorum nonnisi indirecte irritari possunt, cum hi nondum obedientiam voverint.

Haec eadem potestas competit superiorissis monialium quoad suarum subditarum vota. — S. Pontifex, quatenus est supremus omnium religiosorum praelatus, potest eorum vota irritare; Episcopi eadem auctoritate gaudent solum quoad religiosos qui ab Ordinario pendent.

  1. (B) Ex Codice omnes superiores, qui potestatem habent in materiam voti, possunt suspendere subditorum vota, qua? ipsorumjura laidunt. Ratio est quia, etiam jure naturae, fieri nequeunt promissiones quae jura alterius laedunt.Quare : —

(a) Maritus irritare potest omnia uxoris vota, etiam ante nuptias emissa, quae ipsius juribus matrimonialibus adversantur, v. g. votum continentiae, diuturnae peregrinationis, etc. ; uxor eodem jure potitur, ideoque irritare potest votum habitandi, per longum tempus, longe a conjugali domicilio.

(b) Pater irritare potest vota filiorum, etiam puberum, quae ipsius aut familiae juribus obstant, v. g. votum longinquae peregrinationis.

(c) Heri, seu domini, irritare valent vota famulorum, quae eos ineptos reddunt ad debita servitia praestanda, qualia sunt vota quotidie jejunandi aut longum tempus in ecclesiis terendi.

1 5. Thum., 2. 2« q. 88, a. 8, ad 3. — Allegatur etiam, ad hanc opinionem confirmandam, Numer., XXX, 7-9; sed hic textus ad legem ceremonialem mosaicam pertinet, quoe abrogata fuit.

DE VIRTUTE RELIGIONIS SECUNDARIIS. 583

(d) P?-celati regularcs irritare possunt vota novitiorum qu?e cum regulae observantia sunt incompossibilia; idem dicendum de omnibus superioribus collegiorum quoad vota alumnorum quae debitae obedientiae impedimentum afferunt.

(e) S. Pontifcx et Episcopi possunt a fortiori irritare subditorum vota cum justis eorum prrescriptis incompossibilia.

  1. Notandum. Ad validitatem irritationis, in his aut ejusmodi casibus, nulla ratio rcquiritur, quia superior qui votum irritat sibi submissum, utitur jure suo. Ad licitum vero hujus juris exercitium, justa requiritur causa; nam qui sine ratione vota subditorum irritaret, irrationabiliter eorum spirituale bonum impediret. Ita ex Codice, can. 13 12 : " ... potest ejus vota valide et, ex justa causa, etiam licite irrita reddere. "

Ex Codice, c. 13 15, vota ante professionem religiosam emissa suspenduntur, donec vovens in religione permanserit.

III. De dispensatione voti.

  1. i° Notio et conditiones requisitae. Vota, etiam ex se firma, aliquando tollere expedit per dispensationem^ quae definitur relaxatio obligationis per votum induclce,nomine

Dei facla ab eo qui jurisdiclionis potestatem habet.

(A) Exinde patet discrimen inter irritationem et dispensationem : (a) haec enim fit nomine Dei, dum irritatio nomine proprio irritantis; (b) haec requirit potestatem jurisdiclionis, dum illa supponit tantum potestatem dominativam : cum enim, vi voti, homo contraxerit obligationem coram Deo, haec solvi nequit nisi ab eo qui potestatem jurisdiclionis divinitus acceperit, vi cujus solvere possit vincula spiritualia, nomine ipsius Dei; (c) hinc ad validam dispensationem justa requiritur causa, quae ad irritationem necessaria non est; (d) irritatio fieri potest etiam invito vovente, dum dispensatio supponit consensum voventis, qui sibi obligationem imposuit.

  1. (B) Potestatem in votis dispensandi Ecclesiae competere constat : (a) ex generali concessione solvendi omnia vincula spiritualia quae animarum saluti obstare possunt : 4< Et quodcumque solveris super terram, erit solutum et in ccelis1"; quandoque enim contingit, ob humanam fragilitatem, vota etiam mature emissa, nonnisi aegre servari posse, cum maximo animarum periculo; rnaximi igitur interest ea relaxari posse, quo facilius voventes suae saluti providere
  • Matt/i., XVI, 19, vaieant; quare Christus contulit Ecclesiae potestatem in votis dispensandi, nomine ipsius Dci qui solus condonare potest obligationem erga se contractam. (b) Ex diuturna et universali praxi Ecclesiae, quae saepe saepius, justas ob causas, in votis dispensare solet.
  1. (C) Quia vero dispensans non proprio nomine agit, sed nomine Dei, ad valide dispensandum justa requiritur causa, et quidem eo gravior quo excellentius est votum. Hujus causae sufficientia prudenti superiorum arbitrio relinquenda est; et fideles, qui bona fide totam rem exposuerunt, de hoc inquieti esse non debent. — Causae generales, quae superiores movere possunt ad dispensationem legitime concedendam, sunt honor Dei, utilitas Ecclesice et necessitas voventis.

Inter causas particulares, quaedam ex parte voti se tenent, et aliae ex parte ejus exsecutionis. (a) Ex parte voti, videlicet si quis vovit indiscrete, ex ira, tristitia, ante pubertatem, absque deliberatione; aut coacle, ex metu etiam levi, dolo, etc. (b) Ex parte exsecutionis, si haec nimis ardua evadit, aut majus bonum impedit privatum vel publicum, aut fit occasio mali spiritualis vel temporalis; v. g., si, speclata voventis fragilitate, frequentis violationis est occasio.

Si votum in utilitatem tertii factum est, dispensari potest quamdiu promissio acceptata non fuit, quia haec obligationem erga proximum non parit; sed, si jam acceptata fuit, generatim dispensari nequit sine consensu tertii, quia secus ejus jura violarentur. Attamen, si promissio p?'incipatiier facla est in honorem Dei, et nonnisi secundario in gratiam tertii, a S. Pontifice dispensari potest, quia accessorium sequitur principale.

  1. 20 De iis qui dispensare valent. Ii omnes et soli dispensare valent in votis qui jurisdictionem habent in foro externo : talis enim dispensatio pertinet ad regimen Ecclesiae.

(a) vS. Pontifex in omnibus votis dispensare potest pro universali Ecclesia : ipsi enim competit suprema et universalis jurisdictio. Hanc potestatem concedit Majori Pamitentiario pro toto orbe christiano, et Legatis apostolicis in provinciis ad quas mittuntur : quae, licet ex commissione Pontificis, censetur esse ordinaria, et non mere delegata, utpote eis tradita ratione muneris et ordinario jure.

(b) Ordinarii et omnes jurisdictionem quasi-episcopalem habentes, in omnibus votis suorum subditorum dispensare valent, iis exceptis quae S. Pontifici reservata sunt; ideoque vicarii capitulares, sede vacante. — Vicarii generales hac potestate ex Codice (c. 13 13) gaudent vi officii sui; non autem parochi, quia jurisdictione non fruuntur in foro externo, nisi ex delegatione.

(c) Superiores ordinum exemptorum dispensare valent in votis non reservatis suorum subditorum. (Codex, c. 514). * (d) Ex speciali privilegio, confessarii regulares possunt fidelium vota non reservata dispensando commutare;imo, juxta multos, possunt etiam simpliciter dispensare, ex privilegio ^Julio II canonicis regularibus S. Salvatoris concesso, et a Leone X eremitis camaldulensibus, quod, vi communicationis privilegiorum, in alios regulares transiit. — Confessarii saeculares idem privilegium aliquando, ex delegatione,consequuntur. — In utroque casu, hoc privilegium etiam ;xtra cotifessionem exerceri potest, nisi contrarium in concessione declaretur.

  1. 30 De votis S. Pontifici reservatis. S. Pontifex sibi quaedam vota reservavit, in quibus solus dispensare valet; haec sunt :

(a) Vota solemnia religionis; imo, ex jure recenti1, vota religiosa simplicia quae professionem solemnem praecedunt, et ea quae in congregationibus a S. Sede approbatis emittuntur, sive perpetua sive temporanea.

(b) Votum ingrediendi religionem votorum solemnium.

(c) Votum castitatis perpetitce etperfeclce etiam a laicis emissum. Vota peregrinationis romance, ad limina apostolorum; peregri- nationis hierosolymitance, ad sepulchrum Domini; peregrinationis compostellance ad reliquias S. Jacobi non amplius reservantur.

  1. Quae tamen vota non sunt reservata nisi sensu stricto supra exposito; — et quidem quando sunt perfecta, id est sub gravi obligantia; — plene libera et completo 180 aetatis anno emissa; — absolutay non autem conditionata aut disjunctiva; — et certa, non autem dubie emissa, aut dubie reservata. Ratio est quia, cum reservatio sit odiosa, stricle est interpretanda.

Quapropter minime reservata haberi debent vota non nubendi, non peccandi contra castitatem, castitatis conjugalis, castitatis temporanese, virginitatis (prout distinguitur a voto castitatis perfectae), suscipiendi sacros ordines,ingrediendi congregationem in qua. solum vota simplicia emittuntur. — Pariter etiam vota reservata non reservantur nisi quoad substantiam, non autem quoad circumstantias;

ita qui vovit ingrcdi religionem siricliorem, ab Episcopo dispcnsari potest ut mitiorem ingrediatur.

Praeterea, urgente necessitate, quando videlicct instat grave damnum spirituale vel temporalc, ct aliurrde S. Pontifex statim adiri nequit, Episcopi dispensare possunt in votis reservatis. — Quando, vi concessionis apostolicaj, votum reservatum in alia opera commutatum est, haec opcra habent quidem rationem et obligationem voti, sed non rcservati.

IV. De voti commutatione.

  1. i° Notio. Voti commutatio est substitutio alterius operis loco illius quod promissum fuerat, cum eddem obligatione. In commutationc igitur non relaxatur voti obligatio, sicut in irritatione aut dispensatione^ sed, manente voti vinculo, obligatio contracta in aliam materiam transfertur.

Quae commutatio triplici modo fieri potest : in opus melius, in aquale^ in minus bonum.

  1. 2° Conditiones. Ad commutationem duo requiruntur : legitima potestas etjusta causa.

(A) Jamvero (a) commutatio in melius fieri potest etiam proprid voventis aucloritate, nisi obstet Ecclesiae praescriptio aut bonum tertii; quod enim melius est, id est magis confert, omnibus sedulo attentis, in Dei gloriam aut voventis utilitatem, in se includit minus perfe6lum, et sine dubio a Deo acceptatur1. Ecclesiae autem statuto, excipienda sunt vota reservata, quae commutari nequeunt nisi in vota religiosa, et votum transeundi ad arctiorem religionem. Pariter votum in gratiam tertii, ab eo acceptatum, sine ejus consensu commutari nequit.

(b) Commutatio in opus azquale, juxta Codicem (can. 13 14), non requirit superioris interventum, sed fieri potest proprid auctoritate.

Ita finis imponitur controversiae antea inter theologos agitatae ; ideoque omittimus quae de hac controversia scripseramus.

1 Ita vota religiosa in se includunt cetera, ideoque vota in sasculo emissa extinguuntur per professionem reiigiosam, aut potius in eam eommutantur.

Ita, v. g., recitatio quotidiana Rosarii commutari potest in missam ter quaterve in hebdomade audiendamj jejunium unius diei in unam conf essionem ; votum peregrinationis unius diei in unum jejunium, expensas peregrinationis pio operi applicando.

(c) Commutatio in opus minus, quippe qure veram dispensationem involvit, sine superioris interventu fieri nequit Ii omnes hac facultate gaudent qui potestatem habent dispensandi, sive ordinariam sive delegatam. — Qui solam obtinuerunt potestatem commutandi, ea uti possunt ad commutanda vota in opus moraliter aequivalens, aut etiam paulo minus bonum, non autem in opus notabilitcr minus.

  1. (B) Ad cansam quod spectat, votum in melius mutari potest sine causa : in cequalc, cum levi causa, qualis est major devotio aut utilitas voventis; in minus, ex gravi causa, quae requiritur non solum ad liceitatem, sed etiam ad validitatem : haec tamen minor esse potest quam ad dispensationem.

Ceterum, facla commutatione, ad primum opus redire licet, — etiam quando haec in opus melius fa6ta fuerat, saltem probabilius : commutatio enim est favor quo nemo uti tenetur. — Sedulo tamen in praxi vitetur znconstantia, quae haud raro in piis feminis invenitur, et earum profeclui non parum nocet.

Si opus, in quod votum immutatum est, impossibile evadit : (a) ad primum redire necesse est, si commutatio aucloriiate propria fac"ta est, quia obligatio non exstincla censetur nisi per opus sequale aut melius; (b) si commutatio facla est superioris aucloritate, ad primum opus redire non necesse est, quia prior obligatio per superiorem dissoluta est.

COROLLARIUM PRACTICUM.

  1. Confessarii procliviores esse non debent in votis suadendis aut permittendis, praesertim ubi agitur de voto perpetuse castitatis. Experientia enim constat quasdam puellas, tempore quo sensibilis fervet devotio, facile castitatem vovere, posteaque, exsurgentibus tentationibus nubendique opportunitate oblata, nuptias ambire et votis valedicere, non sine magno animse discrimine. Non sunt igitur audiendae quae statim perpetuam castitatem vovere volunt; sed, post maturam investigationem, permittatur prima vice votum castitatis pro tribus aut sex mensibus, postea pro integro anno, pro duobus annis. Raro admodum suadeatur votum perpetuae castitatis in saeculo manentibus, nisi jam sint protraaae aetatis, et firmitatis exempla prabuerint

Panter non facile commutent vota sine causa, sed paenitentes hortentur ut vota impleant, Deoque cum animi fortitudine et invifta constantia serviant : ita enim magis pronaent quam facile sua proposita mutando.

Gaput tij.

DE ACTU RELIGIONIS SOCIALl *.

Cum homo ad societatem natus sit, et reipsa in societate vivat, omnino decet ut Deo reddatur cultus non solum privatus, sed etiam socialis. Cultus hujusmodi determinatio, sub lege naturae, ad praesides societatis spe6laret. Supposita vero institutione religionis supernaturalis, haec determinatio ad ipsum Deum spectat, vel ad eos quibus commissa est cura rerum spiritualium, videlicet ad ecclesiasticam auctoritatem.

Praenotanda de sanctificatione sabbati et dominicae.

  1. Historica expositio. 2 Revera Deus ipse, sub veteri lege, diem septimam cujuslibet hebdomadis selegit tanquam cultui divino dedicandam : " Memento ut diem sabbati sanctifices. Sex diebus operaberis, et facies omnia opera tua. Septimo autem die sabbatum Domini Dei tui est : non facies omne opus in eo, tu, et filius tuus et filia tua, servus tuus et ancilla tua, jumentum tuum, et advena qui est intra portas tuas"3. Ratio assignata duplex est praesertim : una, ex parte Dei : hic enim die septimo requievit, et benedixit ei, atque sanctificavit eum, seu ab usibus profanis separavit; quapropter et nos eodem die requiescere debemus, ad testificandam nostram a Deo dependentiam : "Sex enim diebus fecit Dominus ccelum et terram, et mare, et omnia quae in eis sunt, et requievit

1 S. T/iom., 2. 2*, q. 122, a. 4; Suarez, de Virt. relig., Tr. II, 1. II; Billuart, de Relig., diss. VI; S. Alphons., n. 263-332; Sporer-Bierb., t. I, tr. 3, n. 482-541; Ball. P., n. 711-814; Berardi, t. I, n. 563-620; Noldin, n. 261-277.

2 J. Gilfillan, The Sabbath viewed in the ligth of reason, revelation and history, Edinburg, 1867; A. Villien, Hist. des Commandements de 1'Eglise, ier Command., ap. Rev. du clerge frangais, t. XLI, 1905, P- 563-584; et t. XLIII, p. 339-366.

3 Exod., XX, 8-10. — Diem sabbati a Patriarchis, ante Moysen, servatam fuisse, valde probabile est. Apud Assyrios, fuisse quosdam dies sabbati, seu quietis ab opere, tradit Sayce, Hibbert's Leclures, p. 76-77. Cfr. M. d^Hulst, Careme 1893, p. 281-283.

590 CAPUT III. DE AGTU RELIGIONIS SOCIALI, in die seplimo, idcirco benedixit Dominus diei sabbati, et sanclificavit eum1... Videte ut sabbatum meum custodiatis : quia signum est inter ?ne et vos in generationibus vestris : ut sciatis quia ego Dominus, qui sanclifico V0SM*. — Altera vero ratio se tenet ex parte hominis, ut Judaei videlicet, eorumque servi necessaria requie gaudeant : "Non facies in eo quidquam operis, tu et filius tuus... ut requiescat servus tuus, et ancilla tua, sicut tu. Memento quod et ipse servieris in TEgypto, et eduxerit te inde Dominus Deus tuus in manu forti, et brachio extento. Idcirco praecepit tibi ut observares diem sabbati "3. — Hujus praecepti violatio pcena mortis puniebatur4.

Die sabbati non solum quies servabatur, sed Deo sacrificia offerebantur : " Holocaustum autem hoc ofiferet princeps Domino : in die sabbati sex agnos immaculatos et arietem immaculatum"5. Eodem die renovabantur panes propositionis; praeterea Judaei in synagogis convenire solebant, ad orandum, et verbum Dei audiendum6 : " Moyses enim a temporibus antiquis habet in singulis civitatibus qui eum praedicent in synagogis, ubi per omne sabbatum legitur. "

  1. 2° Per novam legem pars caeremonialis sabbati observantiarum abrogata est. Christns siquidem declaravit Patrem in spiritu et veritate colendum esse7, et, ad Pharisaicas interpretationes evellendas, docuit sabbatum propter hominem esse, non vero hominem propter sabbatum8. Quare Paulus redarguit Galatas, qui, post conversionem ad fidem christianam, observabant dies et menses, et tempora et annos9, secundum mosaicam legem ; et Colossenses admonet non amplius vigere obligationem servandi neomenias et sabbata10. Saepe tamen Christus inculcavit necessitatem Deum non solum interius, sed etiam exterius glorificandi; et ad hunc cultum promovendum, sacrificium instituit eucharisticum, quod, cum sit sacrificii crucis renovatio, omnibus antiquis oblationibus multo excellentius est11. Ipse quidem non determinavit specialem diem et modum quo Deus colendus esset, sed Ecclesise potestatem reliquit haec omnia statuendi.

  2. Apostoli et primi christiani per aliquod tempus, simul cum

I Exod., XX, 11. — * Exod., XXXI, 13. — 3 Deut., V, 14-15. 4 Num., XV, 32 36. — s Ezech., XLVI, 4.

6 Acl. XV, 21; cfr. XIII, 27. — 7/oan.y IV, 23. — 8 Marc, II, 27. 9 Galat., IV, 10. — *° Cotoss.; II, 16.

II Cfr. Tr. De Eucharistid, n. 157 sq.

SEU DE SANCTIFICATIONE DIEI DOMINIC^. 591

Judaeis,diesabbati conveniebant ad laudandum Dominum1. Mox autem speciales conventus habuerunt, ibique orabant et cccnam eucharisticam celebrabant2; et consuetudo invaluit ut hoc modo convenirent die sabbatum subsequente, seu prima die hebdomadis, quae postea dies domi?iica appellata fuit3. Revera, jam saeculo II, ex variis documentis constat hanc praxim fuisse universalem4. Et ita auctoritate apostolica et consuetudine universali Ecclesiae faclum est ut sabbato substitueretur dies dominica. Hinc Constitirtiones Apostolicce (IV saec.) Apostolis Petro et Paulo tribuunt institutionem diei dominicse : " Ego Petrus et ego Paulus constituimus ut servi quinque diebus opus faciant, sabbato autem etdominico die vacent in ecclesia propter doclrinam religionis5. " Ibidem asseritur diem dominicum fuisse seleclum in commemorationem diei resurreclion is Christi. ' ' Die resurreclionis Domini, quem dominicu??i dicimus, convenite sine ulla. intermissione ad agendum gratias Deo, et profitendum beneflcia, quibus nos Deus perChristum affecit... ut sic sacrificium vestrum reprehensione careat"6.

  1. Ex testimoniis allatis, multisque aliis constat diem dominicum Deo consecratum fuisse non solum cessaiione ab opere, sed etiam orationibus, p?'cedicatione verbi, et praesertim sacrificii ?nissce oblatione. Jam ineunte saeculo IV, Conc. Elibe?'itanu??i pcenas canonicas imponebat iis qui missse assistere negligebant per tres do??iinicas : "Si quis in civiiate positus tres dominicas ad ecclesiam non accesserit, pauco tempore abstineat (a communione), ut correptus esse videatur"7. — Sexto saeculo, Ccesarius Arelatensis hortatur fideles ad totum diem sandtificandum, et prcecipit ut sacro assistant : "Veniat ergo cuicumque possibile sit, ad vespertinam atque nocturnam celebrationem, et oret ibi in conventu Ecclesiae pro peccatis suis Deum. Qui vero hoc non possit, saltem in domo sua oret, et non negligat Deo solvere votum, ac reddere pensum servitutis : in die vero nullus se a sacra missarum celebratione separet, neque otiosus quis domi remaneat"8. Et alibi addit omissionem cujuslibet precis et leclionis die dominico esse peccatum grave : "Si toto die dominico leclioni insistere et Deo supplicare negligimus, ?ion leviter in Deum peccamus"9. Eodem tempore Conc.

3 Acl., XX, 7; I Cor., XVI, 2; Apoc, I., 10. — Juxta Nicephorum Caltixtu??i, H. E., 1. VII, c. 46, imperator Co?ista?itinus voluit ut haec dies vocaretur dies domi?iica.

592 CAPUT III. DE ACTU RELIGIONIS SOCIALI.

Agathense (an. 506) praecipiebat "missas die dominico a saecularibus totas teneri... ita ut ante benediclionem sacerdotis egredi populus non praesumat" '.

  1. Praeter diem dominicum, festa quaedam saeculorum decursu, ab Ecclesia instituta sunt, eodemque modo celebrata. Cum episcopi dies festivos de praecepto instituere valerent, diversa fuit hac in re variarum ecclesiarum disciplina.

Jure commimi, ex Constitutione Urbani VIII, Universa, 13 sept. 1642, triginta sex dies praeter dominicos ex praecepto colendi erant*. Pius X vero oclo tantum dies retinuit3, festa scilicet : Nativitatis, Circumcisionis, Epiphaniae et Ascensionis Domini nostri Jesu Christi, Immaculatae Conceptionis et Assumptionis Almae Dei Genitricis Mariae, Beatorum Petri et Pauli Apostolorum, Omniumque Sanctorum 4.

Ex Codice, c. 1247, his addi debent duo festa, nempe sanctissimi Corporis Christi et Sancti Joseph (19 martii).

Jure particulari, in Gallia aliisque regionibus, ex concessione Ca/d. Caprara 9 apr. 1802, festa, extra dominicos dies celebranda, ad quatuor reducta sunt : Nativitas et Ascensio Domini, Assumptio B. Mariae Virg., festum omnium Sanctorum. Quorundam festorum principalium solemnitas transfertur in dominicam sequentem.

In Majori Britannia, festa expraeceptoservanda, remanent^/^w .- Nativitas D. N.J. C, Circumcisio, Epiphania, Ascensio, SS. Petrus et Paulus, Assumptio, festum omnium Sanclorum.

Pro Stat. Americce foideralis, sex sunt pariter festa de praecepto : Immac. Conceptio B. M. V.; Nativitas Domini; Circumcisio; Ascensio; Assumptio; festum omnium Sanclorum. FestumSS. Petri et Pauli transfertur, quoad solemnitatem, ad sequentem dominicam.

  1. Conclusio. Lex, quae praecipit missce auditionem et cessationem ab opere servili diebus dominicis et festivis,

2 Nativitas Domini, Circumcisio, Epiphania, Feria II et III post Pascha, Ascensio, Feria II et III post Pentecosten, Festum Corporis Christi, Inventio S. Crucis; Purificatio, Annuntiatio, Assumptio, Nativitas B. M. Virginis, (Immaculata Conceptio, a Clein. XI catalogo addita), SS. Petrus et Paulus, S. Andreas, S. Jacobus, S. Bartholomasus, S. Matthaeus, SS. Simon et Juda, S. Mathias, S. Stephanus protom., SS. Innocentes, S. Laurentius Mart., S. Sylvester Papa, S. Joseph, S. Anna, Festum omnium Sanctorum; unus e principalioribus patronis in quocumque regno seu provincia; alter principalior patronus in quacumque civitate, oppido vel pago.

3 Motu proprio Supremi discipiina, 2 jul. ign,A. A.S., III, p. 305.

4 Dies festi patronorum ecclesiastico praecepto non subjacent. Locorum autem Ordinarii possunt solemnitatem exteriorem transferre ad Dominicam proxime sequentem.

SEU DE SANCTIFICATIONE DIEI DOMINIC^I. 593 innititur quidem jur.i divino, sed suam determinationem accepit ajure ecc/esiastico1.

(A) Quidam theologi putarunt non solum institutionem sabbati, sed etiam substitutionem diei dominicae in sabbati locum, esse juris divi?ii*. Sed communiter tenetur hanc substitutionem esse juris ecc/esiastici, ut ex superius diclis constat, n. 1008. (B) Alii dixerunt sanclificationem diei dominicse esse tantum ex jure ecc/esiastico3, cum per novam legem abrogatum fuerit praeceptum sanctificandi sabbatum, et nonnisi ex auctoritate Ecclesiae dies dominica sabbato substituta fuerit.

(C) Putamus tamen, cum aliis quibusdam4, rem ita distinguendam esse : (a) sanclificatio unius dieiper hebdomadem ex jure divino esse videtur; nam Deus ipse divisionem temporis in hebdomades instituit, et praecepit septimum diem cultui divino esse devovendum; pars caeremonialis hujus praecepti. videlicet e/eclio sabbati, abrogata fuit; sed nil probat praeceptum omnino deletum esse quoad obligationem specialiter sanclificandi unam diem per hebdomadem. (b) Se/eclio autem diei dominiccs loco sabbati, necnon modus hanc sanctificandi per auditionem missae et cessationem ab opere servili, ab aucloritate Ecc/esice procedit. Valde quidem decebat ut, posita institutione sacrificii eucharistici, fideles tenerentur aliquoties audire missam, praesertim diebus dominicis; sed id certo inferre ex textu5 " Hoc facite in meam commemorationem ", sana exegesis non permittit. Pariter, quo melius Deus hac die colatur, omnino

1 Quae conclusio parum differt ab ea quam tradit S. Tho?nas, 2. 2*, q. 122, a. 4, ad 1 : ': Proeceptum de sanclificatione sabbati, litteraliter intelleclum, est partim morale, partim autem caeremoniale. Morale quidem est quantum ad hoc, quod homo deputet aliquod tempus vita? suae ad vacandum divinis... Sed in quantum in hoc praecepto determinatur speciale tempus in signum creationis mundi, sic est praeceptum ceremoniale. Similiter ceremoniale est secundum allegoricam significationem, prout fuit signum quietis Christi in sepulcro, quae fuit septima. die. " Et addit ibidem, ad 4 : " Observantia diei dominicae in nova. lege succedit observantiae sabbati, non ex vi praecepti legis, sed ex constitutione Ecclesiae et consuetudine populi christiani. " Cfr. S. Alphons., n. 263.

2 Sporer-Bierbaum, tract. ill, n. 485.

4 Fr. Schmid, Worin griindet die Pilicht der Sonntagsruhe, Ouartalschrift Lie?iz., 1900, S, 12, ff. ; Noldin, n. 261.

594 CAPUT III. DE ACTU RELIOIONLS SOCIALI, expedit ut homincs abstineant ab operibus qune mcntem a rebus divinis avertunt; sed quaenam sint ha^c opera, quot horis ab eis cessandum sit, nonnisi jurc ecclesiastico definitum fuit.

  1. Exinde sequitur universalcm hujus legis abrogationem exspeclandam non esse. Ouod admittunt etiam secundse opinionis defensores, inter quos Lehmkuhl, n. 546 : " Universalis abrogatio hujus legis propterea fieri non potest, quia ratio sufficiens vix concipi potest; atque eo magis lex ista sancle conservanda est, quod usque ad apostolicam institutionem, imo aliquo modo ad ipsam rerum originem reducatur omnemque legis veteris institutionem praevertat. " — Dispensationes autem particulares tum ab auditione missae, tum a cessatione ab opere, possunt concedi, et de facto conceduntur non solum singulis civibus, sed etiam communitatibus.

Quibus expositis, dicemus : i° de sociali utilitate sanctificationis diei dominicae; 2° de praecepto audiendi missam; 3° de praecepto absti?iendi ab operibus servilibus.

§ I. DE SOCIALI UTILITATE DIEI DOMINIOE.

  1. Thesis : Sanctificatio diei dominicae, etsi non prascipiatur jure naturali, sed positivo, maxime tamen convenit tum ex parte Dei tum ex parte hominis.

Declaratur. Lex naturalis praecipit quidem Deum esseab homine colendum, ex superius diclis, n. 856, sed neque modum neque tempus quo cultus reddendus sit determinat. Pariter experientia constat hominem requie indigere, quo melius laborare valeat, suasque facultates perficere et evolvere : nil tamen jure natur?e definitur quoad durationem hujus quietis. Attamen, ex consensu fere unanimi populorum christianorum, necnon diuturna experientia, constat requiem sabbaticam vel dominicam, cum piis exercitiis qu?e hac die celebrantur, utilitatem socialem maximam proe se ferre.

  1. Probatur : i° Ex parte Dei. (A) Etsi enim Deus quotidie possit ac debeat adorari, omnino expedit, imo moraliter necesse est ut certa tempora determinentur, quibus specialis cultus ipsi reddatur. Homo enim, assiduis laboribus oppressus ad se suosque sustentandos, variis curis ac sollicitudinibus saepe d'stra6tus, multisque voluptatibus alle<5tus, haud raro Creatoris ac Domini obliviscitur; si quandoque occurrit cogitatio Deum honorandi, multi ad crastinum dicm hoc officium remittunt, quia alia, ut putant, urgent officia statim adimplenda; ita primum differtur, mox omnino negligitur religionis exercitium; sic homo, Dei ultimique finis immemor, nonnisi de temporalibus cogitat, de cpibus augendis, de voluptatibus; vix de lege morali atque virtutum praxi curat, et paulatim ad vitam animalem declinat. — Ex adverso autem, si qualibet hebdomade certa dies praefinitur, qua ab opere cessare Deoque laudes persolvere tenemur, jam facilior evadit divinus cultus. Cessante enim servili opere, mens ad Dominum mox ascendit, de ultimo fine ac mediis eumdem attingendi fit sollicita, et supremo omnium Conditori ac Gubernatori debitas laudes persolvit. Ad hoc sane multum conferunt sacrae conciones, quas devoti audiunt christiani, piae lecliones scripturarum, preces in ecclesia recitatae, praesertim vero celebratio missce, quae passionem Christi atque Redemptionis beneficia vivide commemorat; necnon caritatis aut beneficentice opera, quae his diebus magis sollicite peragimus.

  2. (B) Praeterea Deo debetur non solum cultus internus et privatus, sed etiam socia/is, n. 859. Jamvero, nisi certi dies assignentur quibus christiani simul orent, impossibilis evadit cultus socialis : quisque enim sive solus, sive cum parentibus, cognatis, paucisque amicis, privatim laudes Deo persolvet. Si vero qualibet hebdomade, die praefixa, omnes christiani in ecclesias congregantur, ibiqueper Christum, et cum ipso, et in ipso, preces unanimiter fundunt, Deumque glorificant; si eidem sacrificio devote assistunt, in quo SS. Trinitas, nomine totius Ecclesiae adoratur, laudatur, gratiarumque actiones accipit, omnes facile intelligunt se esse membra ejusdem corporis, filios ejusdem ccelestis Patris; et non solum tanquam privati homines, sed tanquam humanae familiae membra, socialem cultum Deo persolvunt.

  3. 2°Expartehominis. Celebratiodiei dominicaemulta homini confert commoda, corporalia, moralia et religiosa.

(A) Corporalia : vires hominis physicae, utpote limitatae, assiduo labore facile minuuntur, ct nisi hebdomadariaquiete reparentur, mox penitus exhauriuntur r. Quod quidem

1 Ad rem Heyl de Herrnsheim, in conventu internationali Be?'olini de requie dominica habito, an. 1890, (p. 48, ed. offic. de Paris) : " Depuis

596 CAPUT III. DE AGTU RELIGIONIS SOGIALI, magis vcrum est, quotics labor fit intcnsior, majoremque postulat mentis applicationem atque ncrvorum tensionem, prout res hodie se habet in plerisque industrialibus officinis. Atqui nisi certa dies quietis assignetur, vix opificibus possibile erit ab opere cessare. Vi enim ineluclabilis concurrentice, quae ubique praevalet, domini machinas, magnis expensis comparatas, nolunt ulladie improdu6livas manere, ideoque saepe ab operariis exigunt utquotidie laborent; non pauci, sive majoris lucri spe sive timore re ab officina ejiciantur, revera id praestant, et mox, viribus fra6li, diuturnos contrahunt morbos, aut per longum tempus ab opere abstinere debent, non sine magno familiae detrimento. Necesse est igitur ut certis diebus opera servilia prohibeantur, iis exceptis quae ad bonum publicum necessaria sunt. Experientia pariter constat qualibet hebdomade unam diem quietis moraliter necessariam esse *; hanc autem diem dominicam esse omnino convenit, cum haec jam per multa saecula apud christianas nationes servata fuerit.

  1. (B) Moralia. Homo siquidem non solo pant vivit, sed falcultates suas intelle6luales et morales excolcrc debet : secus, in ratione agendi, vix a brutis differt. Posita vero necessitate quotidie laborandi pro corpore sustentando. plerique homines aegre ullum tempus opportunum invenirent des milliers d'annees, le septieme jour est un jour de repos. De tout temps, il a ete reconnn n£cessaire que Phomme interrompit periodiquement son travail pour reparer ses forces. S'il ne le fait pas, son corps s'use rapidement, ses forces et sa puissance de travail diminuent graduellement et finissent par etre prdmaturement aneanties. II est donc dans Pinteret de Phumanite de prescrire un jour de repos par semaine. Quant au choix de ce jour, l'Allemagne est d'avis qu'il doit tomber pour chacun sur le dimanche qui, d'ailleurs, par tradition est de"ja consacre au repos, et, suivant l'exemple donne par l'Angleterre, PAutriche et la Suisse, Pautorite allemande se propose d^tendre aux adultes, par voie legislative, Pobligation qui existe deja pour les mineurs d'interrompre tout travail industriel le dimanche, sauf en cas de necessite absolue. " — Revera, in plerisque excultis nationibus, leges latse sunt de requie dominica, quarum compendium exhibet A. Morel, Le repos dominical, Paris, p. 15-32; et in Gallid mox promulgabitur hac de re lex quam ipsi socialistae enixe flagitant.

1 Tempore gallicre Revolutionis, lege statutum est ut decimo quolibet die plebs a labore cessaret; sed experimentum infaustum habuit exitum, et mox ad observationem diei dominicae redire necesse fuit.

ad veritatem legemque moralem investigandam, nisi certis diebus ab opere servili abstinere tenerentur : totum enim tempus in temporalibus negotiis consumerent, et studium veritatis ir-definite postponerent. — Data autem opportunitate a labore manuum cessandi, homo ad superiora oculos et mentem erigere valet, de ultimo fine cogitare, de rcbus moralibus, de officiis adimplendis. Conciones audire potest, optimos libros legere, superiores facultates excolere, et itfl humanior fieri x. Revera, ubicumque honeste et christiare sanclificatur dies dominica, major floret mentium cultura, expolitiores formantur mores, perfe6liusque servatur lex moralis.

Ita etiam vita domestica familiarum integra servan ootest. Varia familiae membra saepe diversis vacant operibus per hebdomadem; praesertim in officinis industrialibus, conjuges ab invicem separantur, filii a parentibus, et, quando vespertinis horis coadunantur, plerumque viribus fracti, domesticae vitae solatiis vix frui possunt. Si vero omnes die dominica cessant a labore manuum, in domo paterna convenire possunt, simul conversari, parentum, cognatorum et amicorum societate frui, omnibusque solatiis quae in fami.Ua reperiuntur 2.

1 Quod egregie exponit M. oV Hulst, Careme 1893, p. 189-190 : " Le jovr de Dieu afifranchit le travailleur. Ce n'est pas pour lui le jour de Tinaction, c'est le jour glorieux ou le repos de ses membres met en tiberte' 1'aclivite' de son ame. Pour secouer le joug qui pesait sur elle, pour prendre son essor vers les sommets, sa pensee n'a pas besoin des initiations de la science : la religion lui a prepare une initiation meilleure, plus haute et plus elementaire tout ensemble. Ce n'est pas h travers les longues deductions du raisonnement qui tatonne et qui cherche, c'est par les droites avenues de 1'adoration qu'elle s'achemine vers le sublime Iddal. Et quand elle l'a trouvd, elle communique en Lui avec la pensde du savant, du philosophe et de l'artiste; elle atteint la Verite dans sa source, le Bien dans sa substancc, le Beau dans le foyer d'ou il rayonne; elle se baigne dans une atmosphere divine, elle y renouvelle les forces du courage et de 1'esperance, de la resignation et de l'amour. " — Cfr. Gilfilla?!, op. cit., p. 192-202; 22^- 236.

a Id praeclare exponebat Cheysson, in oratione Parisiis habita, 9 mart. 1898 (ap. Morel, op. cit., p. 51-52) : " Sans dimanche il n'y a pas de famille possible. Cest ce jour-la seulement et dans ce centre bdni du foyer domestique, du home, que se detendent, en meme temps

598 GAPUT III. D^ AGTU RELIGIONIS SOGIALI,

I0l8. (C) Religiosa. Experientia enim constat rcligionem eo magis fiorerc quo perfeclius dies dominica scrvatur. Quod facile intelligitur si cujusque inspiciuntur psychologicae dispositiones. Qui enim toto temporc circa materialia versantur, e:sque indesinenter adhaerent, cetera omnia facile prsetermittunt : de rebus temporalibus, de opibus comparandis, de negotiis, de voluptatibus, de honoribus cogitant, et ita terreni fiunt, et de ccelestibus minime curant. Preces, quas ab infantia recitare solebant, officia religionis quae antea Deo persolvebant, primum quidem breviantur, et mox omittuntur. Cum autem virtus religicnis, sicut ceterse virtutes, paulatim minuatur ac tandem penitus exstinguatur, nisi frequenter exerceatur, necesse est ut certa dies statuatur ad religionem speciatim colendam. Inter christianos, haec dies est dominica : qua die studio religionis vacare possunt, de Deo et rebus aeternis cogitare, preccs fusius fundere, religiosa oflficia implere; quod si praestiterint, ceteris etiam diebus, Dei immemores non omnino erunt, neque christianarum virtutum; sed, antequam opus diurnum incipiant, oculos sat facile ad Deurn erigent, et prae mente habebunt divitiarum comparationem et temporalium adeptionem parum prodesse, nisi his utantur tanquam mediis ad finem ultimum assequendum.

IOIQ. Corollarium practicum. Omnibus igitur viribus conandum est ut dies dominica magis ac magis san6lificetur. Ad quod multum juvant duo praecipua media : (a) privata consociationes^ in quibus amico fcedere junguntur qui sincere promittunt se dominicam requiem promoturos sive domi, et inter proximos, sive etiam inter mercatores, v. g. iis favendo qui nihil vendunt die dominica. Quasdam societates hujusmodi in variis regionibus jam institutas fuisse satis notum que les muscles fatigues du pere de famille, son cerveau, son cceur et son ame. Cest ce jour-la seulement que sa femme et ses enfants le possedent, que la famille s'affirme et s'etale dans sa beaute* morale et sa salubrite bienfaisante, que le travailleur, six jours courbe sur son metier et asservi a l'ceuvre haletante de la production, se redresse; qu'il depose les soucis avec les vetements de travail, qu'au licu d'appartcnir a 1'atelier, au patron, il s'appartient, et il appartient a son cher entourage, qu'il redevient pere, epoux, homme enfin, dans la magnifique acception de ce mot." Cfr. Gilfillan^ op. cit., p. 236-249.

estr. Aliquando conventus habentur sive nationales, sive internationales, et saepe quidem ctim felici exitu : in his enim praclica excogitantur ac commendantur mcdia ad promovendam universalem diei dominicae observationem. (b) Status interventus : cum enim, prsesertim in magnis inausrrialibus ac commercialibus cceptis, moraliter sit impossibile a labore cessare, propter concurrentiam ubique vigentem, nisi ornnibus eadem lex imponatur, necesse est ut opportuna lege dies quietis determinetur. Quod jam in multis regionibus praestitum est, et mox, omnibus christianis ac honestis viris faventibus, in qualibet regione praestabitur.

§ II. De pr/ecepto audiendi missam.

  1. Hoc praeceptum omnes attingit fideles rationis usu gaudentes, necnon sacerdotes non celebrantes, nisi sint legitime excusati. Sub^Ttf^z obligat, ut constat ex proposit. 52 ab Innocentio XI damnata.2 : " Praeceptum servandi festa non obligat sub mortali, seposito scandalo, si absit contemptus." — Unde dicemus : i° de requisitis ad missae auditionem; 2° de causis ab ea audienda. excusantibu:

I. De requisitis ad missse auditionem.

PrcBceptum audiendi missam diebus dominicis et festivis tria compledtitur : prcesentiam corporalem, — assistentiam religiosam, — et quidem in loco debito.

i° De prcBsentid corporali.

  1. Cum ii, qui sacro assistunt, simul cum celebrante sacrificium aliquo modo offerant, ea praesentia requiritur et sufficit quae necessaria est ut dici possint sacerdoti celebranti vioraliter uniriy ejusque aclioues sequi, per totum tem» pus quo missa celebratur.

1 Ita, in Gallia, societates quse dicuntur : Dauvre dominicale de France, — Uassociation pour Vobservation du repos du dimanc/ie, — La ligue fiopulaire pour le repos du dimanche en France^ etc. — De mediis praclicis hucusque adhibitis ad promovendam dominicam requiem, cfr. A. Morel, op. cit., p. 94-116; F. Gibon, La croisade du Dimanche.

600 CAPUT III. DE AGTU RELIGIONIS SOGIALI,

(A) Praesentia hujusmodi est moralis,za. videlicct quae, ex prudentium aestimationc, sufficit ut assistentes ccnseantur praesentes esse sacro quod offcrtur.

Satisfaciunt igitur prsecepto : (a) qui sunt intra ecclesiam, etiamsi stent post altare, parietem aut columnam, — vel in capella ubi sacerdotem nec videre nec audire valent, modo ex motibus assistentium, campanulae sonitu, aliisve externis signis, advertere possint quid a sacerdote agatur; quod valet etiamsi, in magna ecclesia, longissime ab altari distent. (b) Pariter qui in sacristid versantur, aut in alio loco, ex quo sacerdotem videre aut audire valeant; necnon ii qui ad breve tempus ab ecclesia recedunt ad pulsandas campanas aliudve praestandum cum sacro connexum. (c) Imo qui, extra ecclesiam, stant prope januam, ita ut aliis assistentibus juncli censeantur; imo, qui versantur in domo proxima, ex qua per fenestram aut januam videre valeant missae caeremonias, dummodo tamen domus non longe distet ab ecclesia1.

  1. (B) Praesentia debet esse continua toto tempore missae, id est, a psa\mo Judica usque ad benediclionem sacerdotalem inclusive. Peccant igitur qui partem missae, sine causa, omittunt, et quidem graviter aut leviter, prout pars omissa est notabilis aut exigua. Gravitas autem partis omissae non solum ex diuturnitate, sed praesertim ex ejus dignitate dijudicari debet. Generatim tertia pars missae censetur notabilis, sed, si agitur de a6lione essentiali, minor pars ut gravis habetur.

  2. Leve peccatum censetur omissio eorum quae prazcedunt offertorium, — omissio solius offertorii, aut prcefationis, vel eorum quae communionem sequuntur.

Grave est autem omittere omnia usque ad offertorium inclusive, — totum canonem, vel a consecratione usque ad Pater noster, quia est pars essentiaiis, — imo et solam consecrationem, quae ad essentiam sacrificii speclat, — solam communionem, juxta eos qui putant eam ad essentiam sacrificii pertinere, — omittere simul ea omnia quae praecedunt Evangelium et quae communionem sequuntur.

Non satisfacit praecepto qui duas vel plures missae partes a diversis sacerdotibus simul celebrantibus audit, v. g. initium missae usque ad Cancnem ab uno sacerdote, et eodem tempore reliqua ab alio sacerdote in vicino altari celebrante. Constat ex damnatione hujus propositionis 53 ab Innocentio XI: "Satisfacit prascepto Ecclesiae de audiendo sacro, qui duas ejus partes, imo quatuor simul

1 Non ultra triginta passus, ait Lugo, de Eucharistia, disp. XXII, n. 21. Sed reijJsXJd mathematice determinari nequit; ceteroquin hic ie rationabili causa permitti nequit.

SETJ DE SANCTIFICATIONE DIEI DOMINIC^. 601 a diversis celebrantibus audit"1. — Si quis vero eas successive audit, ita tamen ut consecrationi et communioni ejusdem missae adsit, stricle praecepto satisfacit, quia unam integram missam audit quoad essentia/ia, et reliqua supplet; secus, autem, si consecrationi unius miss?e adsit, et communioni alterius, quia non proesens est uni et eidem integro sacrificio.

Ex his cottigitur eum qui integne missae assistere nequit, teneri assistere saltem parti essentiali et integrali, id est consecrationi et communioni, si potest. Si vero non potest assistere nisi partibus accessoriis, v. g. precibus quae Evangelium prsecedunt aut communionem sequuntur, ad id stricte non tenetur. — Qui parti essentiali et integrali missge interfuit, et cetera omisit, h?ec tenetur supplere, si potest, assistendi alteri sacro.

  1. Notanda pro praxi. Ad dijudicandum de peccato eorum qui, inccepta jam missa, ad ecclesiam accedunt, non solum ad praefatas regulas attendendum est, sed etiam ad eorum mentem, videlicet ad majorem vel minorem negligentiam cujus conscii sunt, ad praevisionem plus minusve claram periculi non audiendi integram missam.

Ubi plurimae celebrantur missae, omnino hortandi sunt qui sero venerunt ut integram sequentem missam audiant, si facile possunt : id sane suadet christiana pietas et abundantia fru6luum qui exinde derivantur.

2° De assistentid religiosd.

  1. Non sufficit corporaliter praesentem esse sacro; sed assistentia debet esse religiosa, cum sacrificium sit aclus religionis. Haec autem duo involvit : intentionem et attentionem.

(A) Ex parte intentionis, requiritur et sufficit implicita saltem intentio Deum colendi. Non satisfacit igitur praecepto qui ad ecclesiam se confert eo solo fine ut ibi amicum exspec~tet, vel ad musicam audiendam, sine ullo respeclu ad divinum cultum; — qui vero ex metu parentum aut alio humano motivo ibi adest, sed simul vult Deum colere, praecepto satisfacit.

  1. (B) Quaedam pariter requiritur attentio mentis, cujus notionem supra deciaravimus, n. 870. (a) Ad satisfaciendum praecepto, certo requiritur saltem attentio externa,

602 CAPUT III. DE ACTU RELIGIONIS SOCIALI, qua excluditur omuis aclio ex natura sua cum attcntione intcrna incompossibilis; quare non satisfacit pra:cepto qui tcmpore missae, attcntc legit libros profanos, vel scribit aut pingit, ludit, confabulatur, imagincs pic~turasvc attente considerat, absque religioso affe<5lu.

(b) Quoad internam attentionem, controvertitur : juxta Lugo\ aliosque, non stricte requiritur, quia a&us divini cultus etiam a mente distractis perfici potest : adhocenim sufficit utinitioaclionis habeatur intentio colendi Deum, simulque attentio ad actionem quae ponitur, etutrumque virtualiter perseverent : quodfieri potest dummodo habeatur externa attentio. Juxta S. Alphonsum (n. 313}, zMosque probabi/ius, requiritur attentio interna, saltem remissa, ad praecipuas partes missae se extendens : Ecclesia enim praecipit a6tum quo Deus colatur; Deus autem non colitur attentione mere externa, voluntarie omissa interna. attentione. Sufficit autem, juxta S. Alphonsum, attentio virtualis, id est intentio attendendi sub initiohabitaet non retraCtata; quare si quis etiam voluntarie distrahitur, quin tamen advertat se distrahi a missa, Ecclesiae praecepto satisfacit, etsi veniale peccatum committat. — In praxi, serio conandum est ut piis cogitationibus et orationibus mens occupetur; sed qui generalem habet intentionem colendi Deum, et communi diligentia nititur mentem ad preces, aut mysteria, aut ipsum Deum vertere, anxius esse non debet.

  1. Sufficienter praecepto satisfaciunt recitantes, intra missam, breviarium aut rosarium; pium librum legentes; conscientise examen peragentes; aliquantulum dormitantes, dummodo ad praecipuas missae partes advertant; imo probabiliter, juxta quosdam, sua peccataconfitentes : quod admitti potest, si confessio estbrevis, aut ad aliud tempus sine gravi incommodo differri nequit.

Quo uberiores fruclus ex sacro colligantur, hortandi sunt fideles ut sacerdoti, et praesertim ipsi Christo summo sacerdoti, sese uniant, atque preces cum eo fundant, eas praesertim quae in missali inveniuntur; aut de mysteriis Passionis pie cogitent; vel a6tus peragant quatuor finibus sacrificii respondentes, juxta methodum S. Leo^iardi a Portu Mauritio.

30 De loco debito.

  1. Etsi olim, per plura saecula, in multis dicecesibus praescriptum fuerit missam audire in parochiali ecclesia 2,

2 A. VilliefZ; 1. c, pp. 575, 578. — Huic legi primum derogatum est per privilegia, mendicantibits concessa (Pius V, Constit. Etsi me?idicantium, 16 maii 1567, § 2; n. 8); postea per consuetudinem contrariam hodie in toto orbe vi^entem.

SEU DE SANCTIFICATIONE DIEI DOMINIOE. 603 hodie fideles praecepto satisfacere possunt in qudlibet ecdcsid, et in quolibet oratorio publico, aut seuu-publico, et in privatis ccemeteriorum cediculis a familiis seu personis privatis ad suam sepulturam erectis; necnon in oratoriis Cardinalium et Episcoporum residentialium vel titularium erectis r. — Attamen omnino suadenda est assistentia missae parochiali, ut oves suum pastorem agnoscant et verbum Dei audiant.

  1. Secluso autem speciali privilegio, praecepto non plene satisfaciunt qui rnissam audiunt in oratoriis mere privaiis, iis exceptis (jui in ipsa indulti concessione exprimuntur; quare sedulo inspici debet indulti tenor.

Generatim, ut liceat celebrare in oratorio privato, requiritur ut missae praesens sit una ex personis quibus principaliter indultum concessum est, seu ad quas breve dirigitur. Insuper una tantum missa eodem die celebrari potest; imo, nisi infirmitatis causaindultum concessum fuerit, prohibetur missaecelebratio in solemnioribus festis Natalis Domini, Epiphaniae, Dominicae Paschatis, Pentecostes, feriae quintae in Ccena Domini, Ascensionis, Immac. Conceptionis, Annuntiationis, Assumptionis, S. Joseph, SS. Apostolorum Petri et Pauli, omnium Sanclorum, festi patroni loci2. — In his oratoriis, praecepto satisfaciunt : illi quibus indultum principaliter fuit concessum; — eorum consanguinei et affines usque ad quartum gradum, quando cum domino privilegiatoin eadem domo habitant; — hospites, qui apud dominum divertunt; — faniuli e; faniiliares qui tempore missoe necessarii sunt ad inserviendum dominis.

1 Secundum Codicem, can. 1188, § 2, oratorium est : " i° Publicum, si pnecipue erectum sit in commodum alicujus collegii aut etiam privatorum, ita tamen ut omnibus fidelibus, tempore saltem divinorum officiorum, jus sit, legitime comprobatum, illud adeundi ;

20 Semipu&iicum, si in commodum alicujus communitatis vel ccetus fidelium eo convenientium erectum sit, neque liberum cuique sit illud adire ;

30 Privatum seu domesticum, si in privatis aedibus in commodum alicujus tantum familia? vel personae privatae erectum sit."

Insuper, ex can. 1189-1190, " Oratoria S. R. E. Cardinalium et Episcoporum sive residentialium sive titularium, licet privata, fruuntur tamen omnibus juribus et privilegiis quibus oratoria semi-publica gaudent. — ^Ediculae in ccemeterio a familiis seu personis privatis ad suam sepulturam erectae, sunt oratoria privata."

604 GAPUT III. DE ACTU REI.IGIONIS SOCIALI,

  1. Quaestio disputata. Quando ii qui gaudent privilegio oratorii privati ecclesiam adire non valent, qureritur num teneantur uti privilegio, si commodc sacerdotem habere possunt. (a) Alii negant, quia nemo tenetur uti privilegio, etaliunde praeceptum non obligat ad medium exiraordinarium adhibendum. (b) Alii, cum S. Aip/ionso (n. 319), affirmant et quidem magis rationabiliter, ut putamus : tenentur siquidem privilegiati non vi privilegii, sed vi prcecepii, quod obligat ad missam audiendam omnes qui sine gravi incommodo illud implere valent.

II. De causis a missa audienda excusantibus.

  1. A praecepto audiendae missae excusat quaelibet gravis causa, seu quodlibet notabile damnum sive proprium, sive proximi : cum enim agatur de lege positiva, quae in sua determinatione est mere ecclesiastica, ab ejus observationc excusat causa proportionate gravis. Quadruplex generatim assignatur : i° zmpotentia moralis; 2° caritas; 30 officium implendum; 40 consuetudo.

  2. i° Impotentia, non solum absoluta etp/iyszca, sed etiam moralis. Ex hoc capite excusantur : —

(a) Infirmi et convalescentes, qui, ob corporis debilitatem, vise asperitatem, aeris inclementiam, aliquod sanitatisdetrimentum prudenter timent : de quo ipsi judicare possunt, nec stricle tenentur ad medici judicium recurrere.

(b) Qui ab ecclesia longe distant, ita ut sine notabili defatigatione aut expensa ecclesiam adire nequeant, omnibus attentis circumstantiis personarum, viarum, inclementise aeris, etc; qua in re, standum est judicio prudentum, quod pro variis regionibus diversum est. Qui equo, vel curru facile vehi possunt, non tam facile excusantur quam qui iter pedestre instituere debent.

(c) Qui sacro adesse nequeunt quin notabilem pecunice jaduram subeant; ita viatores qui iter necessarium interrumpere vel differre nequeunt; qui damnum grave secus incurrunt, aut notabilis lucri faciendi opportunitate privantur; laborantes in officinis, in quibus opus incceptum deserere nequeunt : quo tamen casu, dominus officinae ita res ordinare debet, ut operarii successive tempus habeant au diendi missam, quoties fieri potest.

(d) Qui JacTuram honoris merito timent, v. g. mulieres qu?e caren'-: vestibus suae conditioni congruis (quod hodie raro contingit, quia decentes vestes pro parvo pretio comparantur), aut ex deliclo prae gnantes, quamdiu earum turpitudo latet, nisi summo mane aut in ecclesia ubi ignotae sunt, sacro adesse valeant.

(e) Qui non sunt suijuris, et missam audire nequeunt quin indignationem aut vexationes subeant : ita uxores, filii, famuli, milites, quando serio timent ne mariti, parentum, herorum, ducum ludibriis valde molestis obnoxii sint.

Sed, in his omnibus adjunclis, qui ita prohibentur, serio conari debent ut quamprimum moraliter impedimenta removeant.

  1. 2° Caritas eos excusat qui ad subveniendum proximo tenentur in necessitate corporali aut spirituali, nec possunt id praestare quin missam omittant; v. g. qui inflrmis assistunt, — proximis opem ferunt grave damnum secus passuris ex incendio, tempestate aliavecalamitate, — jurgia et lites componunt aut gravia peccata impediunt.

*034. 3° Officium implendum excusat eos omnes qui status muneribus impediuntur ne sacro adsint : matres et nutrices,famulos} custodes, milites excubias agentes, qui ob necessarium ministerium abesse non possunt. Attamen famuli, qui ex domini mala voluntate frequenter impediuntur, aliud munus, data opportunitate, quserere debent.

  1. 4° Consuetudo, ubi viget, excusat viduas infra primum viduitatis mensem; puerperas^ per mensem aut sex hebdomadas; sponsas, iis diebus quibus earum nuptiae proclamantur, si alteri missae adesse nequeunt.

  2. Monitum practicum. (a) Quando paenitentes confitentur se omisisse sacrum, confessor interroget de causa, ut de gravitate peccati judicare valeat, necnon opportuna consilia tradere quoad futurum.

(b) Si qui legitime impediuntur quominus diebus dominicis et festivis sacro assistant, iis suadendum est domi per orationes et bona opera id supplere. Si qui vero per totum annum prohibentur, hortandi sunt ut aliquoties diebus ferialibus missam audiant, ne uberrimis sacrificii fructibus omnino priventur; imo ad id obliganiur juxta eos qui putant jure divino aliquoties fideles teneri sacro interesse (Le/wiku/d, n. 567) : qu?e quidem cpinio probabilitate non caret : data enim institutione sacrificii eucharistici, valde probabile est Christum voluisse christianos eidem aliquoties interesse.

(c) Etsi nulla adsit specialis obligatio zw^massistendi, ceteraque pia exercitia peragendi, diebus dominicis et festivis, id tamen enixe est commendandum.

§ III. De prohibitione OPERUM SERVILIUM.

  1. Quo facilius christiani diem dominicam sanctificarent, Ecclesia variis temporibus prohibuit ne illa opera peragerentur quae cum missae auditione aut religionis exercitio moraliter incompossibilia sunt. Labente secundo sae-

606 CAPUT III. DE AGTU REL1GI0NIS SOCIALI, culo, Tertullianus tcstatur fidelcs quieti vacare dic dominica1. Constantinus imperator, an. 321, opera forcnsia ct mechanicas artes exercere prohibuit eadcm die, permittens tamen agricolis culturae operam dare, proptcr ssepe vigentem intemperiem2. Circa finem saec. IV, conc. Laodicense statuit (can. 29) : " Ne christiani judaizent, neve die sabbati otiosi sint, sed laborent; dominicam vero diem specialiter colant, et, si fieri potest, in ed non laborent" 3. Inter opera vero, praecipue prohibita sunt servilia, quae praesertim corpore exercentur, et olim a servis fieri solebant; et forensia, quae ad mercatum, nundinas, et actus judiciales speclant : his enim mens a divinis rebus maxime avertitur. Quid vero per opera servilia intelligendum sit, nunquam generali definitione determinatum est, sed ex particularibus decretis, locorum consuetudine et theologorum comrnuni sententia definiri debet4. Qua in re, ad varias temporum et locorum consuetudines, et prudentum aestimationem maxime attendendum est : disciplina enim eadem non fuit in omnibus temporibus et locis. Insuper, ad dijudicandum utrum aliquod opus sit prohibitum necne, inspici debet num ita mentem occupct, ut eam a rebus divinis avertat.

I. Quaenam opera prohibeantur?

  1. Diebus dominicis et festivis, prohibentur opera servilia et forensia, per integrum diem a media nocte usque ad mediam no6lem, et quidem per se sub gravi. Materia gravis censetur labor qui ultra duas horas protrahitur.

3 Mansi^ t. II, p. 569. — Ex quo sequitur obligationem ab opere servili abstinendi tunc temporis non fuisse omnino stric~lam. Sed, sasc. VI, Casarius Arelate?isis docuit gloriam judaici sabbatismi translatam fuisse in diem dominicam, ideoque a vespera diei sabbati ad vesperam diei dominici ab omni negotio et rurali opere abstinendum esse (P. L., t. XXXIX, 2238 et 2274-2275). Quas tamen excessiva severitas sapienter mitigata fuit a Conc. Aurelianensi III (538), cujus statuta legas ap. iWansi, t IX, p. 19; cfr. Vi/iien, Rev. du clerge fr., t. XLIII, p. 3.12-344.

4 Quam difficile sit opus servile definire, lucide constat ex controversia quae inter varios auclores agitata fuit in periodico Revue du Cl. francais, t. XXXVII (1903), p. 83; t. XXXIX (1904), p. 194 et 436; t. XL, p. 103.

i° Quo melius intelligatur quid sint opera servilia, theologi triplex genus operum distinguere solent : (a) servilia, sic dicta quia a servis olim exercebantur, ea sunt quae praesertim corporali labore peraguntur et ad corporis utilitatem immediate ordinantur, qualia sunt arare, fodere, suere; (b) liberalia, sic dicla quia a liberis exerceri solebant, ea dicuntur quae a mente praecipue procedunt et ad animi culturam speclant, qualia sunt legere, docere, canere, organa pulsare; (c) communia, seu media, quae promiscue a servis et liberis fiebant, et sive corpori sive animae inserviunt, v. g. iter agere, venari, ludere.

  1. (A) Quaenam vero opera in specie servilia sint, definiri debet non ex intentione operantis, temporis diuturnitate, aut ex corporis defatigatione, sed ex ipsa naturd operis, consuetudine et cestimatione prudentiim.

Ita certo servitia sunt : opera ruralia, qualia sunt arare, seminare, fodere, messem colligere; — opera mechanica, v. g. exercitium artis sartoriae, sutoriae, ferrariae; — opera industrialia in fabricis, fodinis; — opera quaedam manualia, etsi modicum laborem postulent, v. g. rosaria, scapularia aut flores artificiales conficere, rosas decerpere, poma decorticare. — Ex adverso autem non interdicuntur opera quae quotidie fiunt, ob aliquam necessitatem, ut coquere cibos, leclos sternere, domum everrere, etc.

Plura vero sunt opera, quorum indoles ex se dubia manet, et nonnisi ex circumstantiis et consuetudine determinari valet; — scutpere opus liberale et hcitum est, si agitur de ultirna operis perfectione, sed opus mechanicum habetur, si primum caeditur lignum aut mar- Qior. — Pingere penicillo est opus liberale, quando agitur de piclura vere artisticd, sed opus servile, si pinguntur muri, prout fit ab ordinariis artificibus. Pingere acu {broder) haberi potest ut opus liberale, si fit recreationis causa, aut ad vitandum otium, sed ut seryile, si direcle lucri gratia — IHscari non prohibetur, sit fit recreationis causa, secus quando ad lucrurn exercetur. — Typos coitocare, si fit privatim, quibusdam videtur opus liberale, quia non multum differt a scribendo, sed est servile, quando in officina, lucri gratia. — Afotere est ex se opus servile, sed si mola vento, aqua aut vapore agitatur, cum exiguo hominis labore, ut licitum a quibusdam habetur.

In his aliisque ejusinodi operibus, tanquam prohibita haberi debent, judicio nostro, ea ornnia quae, ex communi aestimatione, censentur exercitium artis lucrativce, quod ex se a sanclificatione diei dominioe mentem avertit.

Ccrto tibcraiia sunt opera quae ad litterarum, scientiarum aut libe- ralium artium culturam speclantj etiamsi pro mercede exerceantur, qualia sunt docere, scribere, transcribere, delineare, canere, organa aliave musica instrumenta pulsare, etc. — Certo -communia sunt,

608 CAPUT III. DE ACTU RELIGIONIS SOCIALI, ideoque/w se non prohibentur hoec et similia : iter facere pedibus equo, curru, navi, via fenea, venari, aucupari, piscari hamo ve parvis retibus recreationis causa, etc. — Haec opera per se licent, nisi ex communi persuasione tanquam prohibita habeantur; sed iisdem iotd die vacare, ita ut nullomodo sanclificetur dies dominica, est peccatum grave.

Chapter 49 of 73