Skip to the text

Nn. 843–889

  1. Gravitas autem scandali a multis circumstantiis pendet (a) Generatim loquendo, scandalum grave est, quando peccatum ad quod alius movetur est lethale, secus leve est. Hinc peccatum, in se veniale, mortaie esse potest ratione scanda/i, quando videlicet proximus inducitur ad culpam gravem: ex adverso peccatum ex se mortale aliquando leve tantum scandalum causat, ratione circumstantiarum. (b) Praeterea gravitas scandali multum pendet ex influxu actionis scandalosae in ruinam proximi; hic autem influxus major esse potest, si persona agens est in dignitate constituta, aut si persona scandalum patiens est infirmior mente; ita gravius est, ceteris paribus, scandalum datum junioribus, qui facilius pravos habitus exinde contrahunt. Hinc parentes, superiores, sacerdotes, religiosi sedulo abstinere debent ab actionibus minus rectis, quae multo facilius scandalum filiis, subditis aut laicis praebent, quam si a vulgo peragerentur.

(c) Gravitas ctiam augetur cx numero personarum qua^ pe eamdem actioncm scandalizantur, licct disputetur num scandalum multiplicetur numerice pro numero harum personarum.

(d) Maxime tandem pendet a prcEvisione et i?ztentione agentis : nil enim volitumquin praecognitum ; quoigiturgraviora sunt damna ab agente praevisa, eo majus est scandalum.

Ex quo infertur scandalum, ctiam directum, leve aliquando esse ex levitate materiae, aut levitate influxus, vel ex imperfecta advertentia.

  1. Quaestio disputata. Hic vero quaeritur num liceat suadere minus malum ad impediendum majus. (a) Non licet minus malum suadere ad quod proximus nondum est determinatus ; v. g. si quis paratus est inimicum occidere, non licet ei suadere furtum ad quod determinatus non erat : non enim sunt suadenda mala ut eveniant bona. (b) Si quis vero jam determinatus est ad aliquod malum patrandum, nec potest ab eo averti, juxta multos, licet, ad vitandum majus malum, ei suadere minus malum ejusdem speciei ; ita ei qui paratus est Petro furari centum nummos suaderi potest ut furetur tantum quinquaginta. Quod probabile esse putamus, dummodo tamen consulens ita loquatur ut actionem malam approbare minime videatur; v. g. in casu allato, si Titius, postquam omnibus viribus conatus est Caium a furto avertere, dicat : saltem centum ne fureris, cum quinquaginta tibi sufficiant. Seu, aliis verbis, suadere peccatum nefas, avertere a niajori peccato /icitum1.

  2. (B) Scandalum indireclum non licet, nisi quando a<5tio est in sebona aut indifferens,finis agentis Zionestus, et habetur ratio proportionate gravis ad permittendum peccatum proximi. Tunc enim appiicari potest principium de voluntario indirecto, superius expositum, n. 175.

(a) Id inculcat Aposto/us, rationem agendi exponens de ido/ot/iytis, seu cibis qu?e idolis offerebantur. Quidam christiani, scientes idola nihil esse nisi vana simulacra, idolothyta edere non dubitabant; alii vero exinde scandalum patiebantur, quia putabant horum comestionem polluere conscientiam. Paulus quidem cum prioribus sentiebat, sed eos admonet ne infirmioribus fratribus scandalum prsebeant2 : " Videte autem ne forte hsec licentia vestra orfendiculum fiat infirmis. Si enim quis viderit eum qui habet scientiam, in idolio recumbentem, nonne conscientia ejus, cum sit infirma, redificabitur ad manducandum idolothyta? Et peribit infirmus, in tua

scientia, fratcr, proptcr quem Christus mortuus est? Sic autem peccantes in fratres, et percutientes conscientiam eorum infirmam, in Christum peccatis. Quaproptcr si csca scandalizat fratrem meum, non manducabo carnem in oeternum, ne fratrcm meuni scandalizem. "

(b) Idem ratio suadet. Nam, ex una parte, generatim tenemur, ex lege caritatis, vitare quidquid proximum inducere potest in peccatum, ideoque abstinere ab actione, cujus occasione praevidemus proximum esse peccaturum. Ex altera vero, si gravis est ratio aliquem aclum faciendi, bonum privatum et publicum postulat ut hic ac~tus non prohibeatur propter effeclum malum, qui ex infirmitate aut malitia proximi secuturus praevidetur.

Quandonam vero bonus effe6lus malum compenset, dijudicari potest ex jam di<5lis, n. 175-18 1, et ex sequentibus regulis.

  1. Regulae practicas. (a) Si agitur de operibus quse, licet non prohibita, in se tamen speciem maii habent, ab eis generatim abstinendum est, nisi adsit urgens et gravis ratio, aut nisi scandalum aliqua explicatione removeri possit. Ita sacerdos abstinere debet a frequentandis suspeclis personis, etsi nullo pravo motivo moveatur, nisi urgeat ratio eisdem sacramenta ministrandi; pariter clericus a cibo prohibito abstinere debet, nisi astantes moneat se, propter infirmam valetudinem, a lege abstinenti?e fuisse dispensatum.

(b) Quando agitur de operibus bonis aut indiffereniibus non prazceptis, generatim ea omittere tenemur ad vitandum scandalum, si sine gravi incommodo fieri potesi; non auiem cum gravi incommodo.

Si mulier sciat se a determinato viro turpiter amari, ita ut ei sit occasio peccandi, ejus conspectum fugere debet, si facile potest, v. g. per aliam viam incedendo, non accedendo ad conventum ubi aderit. Sed ex hoc capite non tenetur ab omni deambulatione aut recreatione se abstinere : id enim nimis onerosum esset.

  1. (c) Si agitur de operibus/r^^/V/j- lege positiva, sive divina sive humana, propter scandaium omitti possunt, — imo quandoque debent, ad tempus, si id requirat ratio proportionate gravis. Concurrentibus enim duobus praeceptis, quee simul impleri nequeunt, generatim prsevalet, utpote majus et strictius, prseceptum naturale vitandi scandalum.

Hinc puella, quae scit juvenem occasionem sumere ex ipsius aspeclu ad peccandum, potest et quandoque debet ad tempus a sacro audiendo abstinere in ecclesia ubi hic adest juvenis. Pariter uxor aliquando omittere potest ac debet missae auditionem aut jejunium> si praevideat marituni, in tali aut tali circumstantia, exinde occasionem sumpturum blasphemandi et religionem despiciendi. Dixi vero ad tempus, quia tenemur quidem opus praeceptum dijferre ad vitandum majus malum, non autem diu aut omnino ab eo abstinere, cum magno spirituali detrimento. Quare si maritus omnino prohiberet uxorem ne missam audiret aut confessionem perageret, uxor posset ad tempus ab his abstinere, spe virum ad meliora alliciendi; sed, post aliquod tempus, suaviter et fortiter sua jura vindicare et exercere debet.

  1. Corollaria. (a) Exinde intelligi datur quid dicendum sit de scandalo pusillorum etpharisaico. Scandalum hujusmodi non est aclivum, seu datum, sed passivum, seu acceptum : si oritur ex ignorantid aut i?firmitate peccantis, dicitur scandalum pusillorum; si ex ejus malitid, vocatur pharisaicum.

Quibus positis, scandalum pusillorum vitandum est, quoties fieri potest absque gravi inco/nmodo. Id enim colligitur ex textu Pauli superius allato, n. 845. Scandalum vero pharisaicum non est necessario vitandum, dummodo adsit ratio agendi etiam levis; tota enim malitia aclus procedit ex eo qui scandalizatur; ita sacerdos, levi de causa, transire potest per vias ubi inveniet religionis osores qui propterea blasphemabunt

(b) Ex iisdem principiis solvi potest quaestio num liceat occasionem peccandi non auferre aut etiam apponere, etsi praevideatur proximum inde peccaturum. Utrumque licet, dummodo habeatur ratio proportionate gravis; per se enim talem occasionem apponere non est malum causare, sed solum permittere; quod licet justa de causa. Ita parentes et heri possunt pecuniam in aperto loco relinquere, aut arcam in qua nummi reconduntur ex industria aperire, ad experiendam filiorum aut famulorumfidelitatem; magnienim momenti est ut possint eos corrigere aut dimittere, si infideles inveniantur.

  1. 30 Reparatio scandali. (A) Existere aliquam obligationem reparandi scandalum, quantum fieri potest, ex jam diclis inferri potest : si enim correptione fraterna tenemur emendationem peccantis procurare ejusque relapsum praecavere, a fortiori quando ipsi per scandalum ansam peccandi praebuimus.

Quam obligationem incurrimus ex sold caritate, si tantum suasione aut malo exemplo alios seduximus; ex justitid autem, si mediis injustis, v. g. dolo, vi, metu, falsa doclrina eos ad peccatum traximus; ex officio, si superiores ad malum induxerunt subditos quos, vi muneris sui, sedificare debebant.

  1. (B) Modus reparationis diversus est secundum diversas circumstantias. (a) Si publicum fuerit scandalum, publice etiam repa- rari debet, ut omnibus quibus datum est, reparatio innotescat et prosit. (b) Si scandalum datum (uerit flravo consilio,falsa doclrina, aut malis libris, conandum est primo ut tollatur ulterior scandali influxus, et secundo ut bono exemplo compensetur malum jam causatum. Ita, si iniquum consilium datum fuerit et adhuc efficax maneat, illud revocare necesse est, per se aut per alium, bonum consilium suggerendo. Si falsa doclrina quidam seducli fuerint, errores retractari debent et per expositionem veritatis corrigi. Si pravis libris multi corrupti sint, eorum diffusionem impedire oportet, quantum fieri potest, bonosque libros scribere aut spargere.

(c) Ordinaria scandala, quae solum malo exemplo prsebentur, plerumque sufficienter tolluntur cessatione a scandalo, sacramentorum publica frequentatione, bono exemplo, oratione pro scandalizato, aliisque similibus mediis.

Quo tutius autem vitentur peccata caritati opposita, nil efficacius est quam benignitatem1, misericordiam et paticntiam assidue colere, juxta Apostoli verba : " Induite vos ergo sicut electi Dei, san6li,-et dilecti, viscera misericordiae, benignitatem, humilitatem, modestiam, patientiam; supportantes invicem, et donantes vobismetipsis, si quis advcrsus aliquem habet querelam; sicut Dominus donavit vobis, ita et vos. Super omnia autem haec, caritatem habete, quod est vinculum perfe6lionis" 2.

JlSx* Faber, Spiritual Conferences, Kindness; gallice redditum

Conferences spirituelles, Bontti; Giiibert, La Bonte, Paris, 1904. 2 Cotoss;, 111, 12-14.

Praenotanda de religione in genere.

  1. i° Notio. Virtutes .theologicae, de quibus aclum est, intime et directe Deo nos uniunt; quia tamen a Deo distin6li atque dependentes manemus, necesse est ut ejus infinitam excellentiam speciali cnltu agnoscamus. Jamvero virtus supernaturalis, qud voluntas inclinatur ad reddendum Deo cultum ipsi debitum propter ejus infinitam excellentiam, vocatur religio2.

  2. 20 Praecipui actus. Psychologice considerata, religio multiplices actus complectitur. (a) Imprimis quando divinam excellentiam consideramus, ejus infinitas perfecliones ac supereminentem bonitatem non mirari non possumus. (b) Hsec autem admiratio mox amorem gignit : voluntas enim affectuose trahitur ad infinitam bonitatem quam mente percepimus. (c) Amori tamen timor reverentialis jungitur : dum enim de divina majestate et sanctitate cogitamus, nostram tenuitatem et imperfec~tionem clare conspicimus, et nonnisi cum timore coram Deo apparemus.

1 In hoc traclatu tria priora Decalogi praecepta exponemus : firimum, videlicet : "Ego sum Dominus Deus tuus... Non habebis deos alienos coram me. Non facies tibi sculptile, neque omnem similitudinem quae est in ccelo desuper et quae in terra deorsum... Non adorabis ea neque coles"; — secundum : "Non assumes nomen Domini Dei tui in vanum" ; — tertium : " Memento ut diem sabbati sanclifices ". (Exod., XX, 2-8).

  • Cultus in genere est aclus quo aliquem veneramur, propter ejus excellentiam; vocatur etiam veneratio^ et redditur cuilibet personae vere excellenti. Cultus vero qui Deo redditur, propter infinitam ejus excellentiam, dicitur cultus tatrice seu adoratio, dum cultus sanclis redditus retinet nomen dulice seu venerationis. Olim vero haec verba promiscue de Deo et creaturis praedicabantur. Cfr. De Incarnatione, n. 255-256.

502 DE VIRTUTE RELIGIONIS.

(d) Exindc nascitur sensus religiosus, seu veneratio et adoratio, qua, cum amore simul ac timore, Deum colimus ut primum principium et supremum dominum, eique totum ens nostrum subjicimus. Habitualis autem voluntas prompte se tradendi et devovendi divino cultui, dicitur devotio1. (e) Quia vero novimus omnia bona, quae nobis insunt, cum naturalia tum supernaturalia,gratis a Deo fuisse collata, eum ut insignem benefaclorem agnoscimus, eique gratiarum aclioues exhibemus. (f) Sed, cum quotidie novis beneficiis novisque gratiis indigeamus, quae nonnisi a Dco consequi valemus, ad eum per orationem recurrimus, ut ea impetremus. (g) Quandoque etiam contingit ut, propter fragilitatem nostram, peccatum committamus, Deoque irrogemus offensam, quae reparari debet : inde r^z\X.wx pcenitentice sensus, quo injuriam supremo Numini illatam compensare conamur. (h) Inter varios a<5tus qui praefatas dispositiones exprimere valent, sane eminet sacrificium, seu oblatio et immolatio vi6timae publice facla, nomine totius communitatis, ad supremum Dei dominium agnoscendum2.

Hi sunt quidem principales a<5tus virtutis religionis. Alii sunt minus principales, ut juramentum et votum; alii sunt, ex lege positiva, ad sancliftcationem quorumdam dierum ordinati, ut cessatio ab opere serviliet assistentia sacrificio missce.

  1. 3° Locus inter virtutes. Exinde sequitur virtutem religionis, esse virtutem specialem, non proprie theologicam, sed inter virtutes morales prcestantissimam.

(a) Virtus religionis est virtus specialis, seu ab aliis distincta. Bonum enim prosequitur speciale, scilicet cultum Deo debitum, et quidem propter motivum speciale, ejus nempe supremam et singularem excellentiam. Jamvero ubi adest objeclum et motivum particulare, ibi distincla virtus.

1 Devotio, quando exercetur, fit aclus; sed generatim sumitur tanquam habitualis dispositio.

2 Paulo aliter aclus religionis a S. Thoma (2. 2S, q. 82-91) recensentur secundum ordinem ontologicum : a) actus interiores, qui sunt principaliores, devotio nempe et oratio; b) actus exteriores, quibus aliquae res exteriores Deo offeruntur, videlicet sacrificia, oblatio7ies, ftri?niiia! et decima; aut quibus aliquid Deo promittitur, ut vota; vel quibus aliquid divinum assumitur, videlicet juramentum et assumptio divini nc minis.

DE VIRTUTE HELIGIONIS. 503

(b) Hanc virtutcm non esse proprie tJieologicam thcologi unanimiter doccnt : dum cnim virtus theologica immediate respicit ipsum Deum, rcligio ex se dircclc rcspicit cultum Deo debitum. Attamen religio supernaturalis, de qua hic agitur, supponit virtutcs theologicas, et perfecla esse nequit, nisi in suo ambitu compleclatur quosdam aclus harum virtutum. Ita nonnisi perjidem novimus supernaturalem Dei excellentiam, quam religione colimus; quando oramus, aclum spei eliciamus oportet; vera devotio, qua nos nostraque Deo tradimus, caritatis actum involvit.1

(c) Quare religio aliis virtutibus moralibus longe prcestat. Etenim tanto perfe6tiores sunt virtutes quanto sunt fini ultimo propinquiores; ideoque virtutes tlieologicce ceteris meliores sunt, quia immediate Deum finem ultimum attingunt. Sed, inter moraJes, eminet religio : propinquius enim Deum accedit, quia direcle in honorem et cultum divinum ordinatur, dum ceterae virtutes morales nonnisi indirecle in honorem Dei tendunt, officia erga proximum et nosmetipsos praescribendo.

  1. 40 Divisio Tractatus. De actibus virtutis religionis agentes, vitiisque eidem oppositis agentes, dicemus :

I. De a<ftibus principaJioribus, adoratione et oratione;

II. De a6libus secundariis, juramento et voto;

III. De aclu sociaJi, seu sancliflcatione diei dominicae et festorum.

Et ita tria priora Decalogi praecepta exponemus.

1 Auctores spirituales nonnulli, praesertim scholae saeculi XVII1 in Gallia, virtutem interioris religionis accipiunt tanquam complexum virtutum theologicarum quo Deum perfecte colimus mediante Christo, perfecto Patris adoratore. Ita Otier, Introd. a la vie et aux vertus chr^tiennes, ch. I, ubi haec, inter alia, scribit : " Enfin Notre Seigneur, pour dilater sa sainte religion envers Dieu, et pour la multiplier en nos ames, vient en nous et se laisse en la terre entre les mains des pretres^ comme hostie de louange, pour nous communier a son esprit d'hostie... II se repand en nous, il s'insinue en nous, il embaume notre ame et la remplit des dispositions interieures de son esprit religieux. "

Dicemus tum de ipsis aclibus religionis principalioribus, tum de peccalis religioni oppositis.

Art. I. De ipsis aftibus religionis principalibus.

Praetermittentes eos actus de quibus jam dictum est, sacrificium, cultum Christo, B. Virgini, San6lis, reliquiis et imaginibus debitum, breviter agemus de adoratione et oratione, necnon de devotione, quae ad utrumque actum nos promptiores reddit.

§ I. De adorationet.

  1. i° Notio. Lato sensu, adoratio est adtus quo excellentiam alterius nostramque erga eum subjectionem profitemur; quo sensu reges et viri excellentia praediti adorari dicuntur2. Striclo sensu designat actum quo infinitam Dei excellentiam ejusque supremum Dei dominium profitemur, nostramque ab eo dependentiam : de qua hic agimus. Adoratio duplicem ac~tum compleclitur : intemum, quo intellectus simul et voluntas divinam agnoscunt excellentiam suamque subje6lionem3; externum, seu manifestationem hujus interioris sensus aliquo sensibili signo, v. g. sacrificio, prostratione in terram, genuflexione, aliisque ejusmodi, quae varia sunt apud diversas gentes.

1 S. Thom., 2. 2«, q. 84; Suarez, de Virtute et Statu religionis, Tr. I, 1. II, c. 1-2; Billuart, diss. III, art. ij Bouquttlon, De virtute religionis, Brugis, 1880, n. 46-50; MuUer, § 40; M. d^Hutst, Careme 1893, Conf. Ij Tyrrell, External Religion, La Religion exterieure, le<5t. II- IV.

3 5. T/iom., cum multis aliis theologis, adorationem recenset inter aclus religionis externos, quia eam speclat prassertim ut a<ftum corporalem; sed supponit eam nihrl aliud esse nisi expressionem interioris adorationis ( 2. 2«, q. 84, a. 2).

DE ACTIBUS RELIGIONIS PRINCIPALIBUS. 505

  1. 20 Thesis : Deo debetur proprie dicta adoratio interna, externa et publica. (A) Script. Christus, a diabolo tentatus, ei respondit:1 " Scriptum est enim : Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies". Hanc vcro adorationem debere esse internam sic aperte dcclarat mulieri Samaritanae2 : " Sed venit hora, et nunc est, quando veri adoratores adorabunt Patrem in spiritu et veritate. Nam et Pater tales quaerit, qui adorent eum. Spiritus cst Deus; et eos qui adorant eum, in spiritu et veritatc oportet adorare ". Eam pariter publicam, ideoque externam esse debere, constat ex institutione sacrificii eucharistici, quo vivide reprsesentatur Christi sacrifkium in cruce3 : sacrificium enim est adorationis aclus externus ac publicus, nomine totius communitatis, Deo oblatus.

  2. (B) Ratio idem ostendit. (a) Deus enim est supremus hominum Dominus : hos siquidem e nihilo creavit, et quidem quoad totum ipsorum esse, tum quoad substantiam, tum quoad facultates; eos praeterea in esse conservat : proprio enim pondere ad nihilum tendunt, cum ex nihilo sint, et nisi positive a Deo quolibet instanti sustentarentur, in nihilum redigerentur; imo cum illis in agendo concurrit : licet enim activitate gaudeant, sibi a Deo indita, in aclum erumpere non possunt nisi suprema omnium causa juventur; homines igitur, toti quanti sunt, a Deo pendent, et sub ejus dominio constituuntur. Atqui supremus Dominus, a quo omnia pendent, jus habet et quidem striclum, ut ejus dominium a creaturis omnibus rationalibus agnoscatur : ideo enim rationales sunt ut rationis ordinem sequantur, et suam a suprema Causa dependentiam sponte et libere confiteantur; quod quidem fit per adorationem, qua Deum ut primum principium et ultimum finem, seu aliis verbis ut supremum Dominum profitemur; ergo Deus jus stri6lum habet ut ab hominibus adoretur, et qui eam Ipsi denegat verae injustitiae reus est.

  3. (b) Hanc vero adorationem non solum internam esse debere, sed etiam externam^ ex duplici argumento constat :

3 Quod probavimus De Eucharistid, n. 153- 161.

i) Cultus cxternus necessarius est ratione sui. Etenim Deus auclor est non solum animne, sed etiam corporis, ct beneficia non solum spiritualia, scd ctiam corporalia nobis largitus cst; crgo a Deo pendemus etiam quoad corpus; ergo illam dcpendentiam exprimcrc debemus npn solum interne, sed etiam modo sensibili, utendo videlicct corpore quod ab Eo accepimus. — Quod quidem magis etiam patebit, si animadvertatur hominem, utpote sensibilium creaturarum ducem, csse veluti pontificem irrationalis naturae, ideoque teneri Deum laudare et adorare, non solum proprio, sed etiam inferiorum creaturarum nomine. Atqui hoc melius praestare nequit quam cultum externum exhibendo corporis ope, quod est microcosmos, seu compendium totius naturae sensibilis.

  1. Cultus externus necessarius est etiam ratione interni cu/tuSy ad eum scilicct exprimendum et fovendum. Nam ita a natura comparati sumus, ut animi interiores afTectus, praesertim quando vividiores sunt, modo sensibili, oculis, vultu, gestu totiusque corporis habitu exprimantur; si igitur homo vere et sincere Deum revereatur et amet, sponte et veluti necessario reverentiam et amorem externis a6tibus, verbis, gestu totoque corporis habitu manifestabit; atqui Deum sincere amare atque adorare tenemur; ergo et hunc cultum externis actibus exprimere. — Secus mox periret cultus internus : cum enim, ex di<5tis, homo naturaliter ad interiores animi sensus exterius manifestandos pronus sit, decrescentibus exterioribus signis et caeremoniis, generatim minuuntur ipsi religionis sensus, sublatisque signis hujusmodi, communiter ipsa religio perit. Nec mirum : nam homo per sensibilia ad spiritualia manuducitur, per exteriora ad interiorum cogitationem et praxim excitatur, et si hujusmodi incitamenta desint, paulatim languescunt et exstinguuntur etiam animae dispositiones.

Quod jam animadverterat Augustinus1 : " Nam et orantes, ait de membris sui corporis faciunt quod supplicantibus congruit, cum genua figunt, cum extendunt manus, vel etiam prosternuntur solo, et si quid aliud visibiliter faciunt; quamvis eorum invisibilis voluntas et cordis intentio Deo nota sit, nec ille indigeat his indiciis, ut

humanus ei pandatur animus; sed hinc magis seipsum excitat homo ad orandum gemendumque humilius atque ferventius". Nec dici potest exinde fieri ut religio nostra externis solum ritibus constet; nam, ut merito ait Angelicus Doclor1, "quia in omnibus aclibus latrise, id quod est exterius refertur ad id quod est interius, sicut ad principalius, ideo ipsa exterior adoratio fit propter interiorem; ut videlicet, per signa humilitatis qu?e corporaliter exliibemus, excitetur noster affeclus, ad subjiciendum se Deo, quia connaturale est nobis ut per sensibilia ad intelligibilia procedamus".

  1. (c) Quae quidcm adoratio non solum externa, sed etiam publica seu socialis esse debct. Ilomo enim ad societatem natus est, et de faclo in societate vivit. Jamvero non solum quilibet homo, sed etiam ipsa socictas, ut persona moralis, a Deo oritur, ab eoque pendet; necesse est igitur ut non solum singuli privati Deum colant, sed ctiam ut tota respublica per modum unius corporis adorationem Deo exhibeat. — Hac sane ratione Deus specialem clegit diem, quae veluti exclusive divino cultui devoveretur : voluit enim hac die omnes ab opere servili vacare, ut Deo publicum honorem exhibere valeant, ut infra exponemus.

  2. 30 Notanda pro praxi. (a) Moneantur crgo fideles externos et publicos religionis a6tus esse quidem necessarios, sed nonnisi ex interioribus aclibus prsecipuum suum valorem desumere : " Spiritus est Deus; ct eos qui adorant eum, in spiritu et veritate oportet adorare." Ouare genuflexiones, capitis inclinationes, aliaque adorationis signa peragantur cum intentione Deum colendi et amandi.

(b) Cum, ex dictis in Tr. de Verbo Incamato, n. 243-246, Christus sit mediator religionis supremusque Pontifex, per quem divinam majestatem laudant Angeli, adorant Dominationes, nil magis decet quam Deum laudare, adorare ct glorificare per Christum : " Per ipsum, et cum ipso, et in ipso, est tibi Deo Patri omnipotenti, in unitate Spiritus sancti, omnis honor et gloria"2.

§ II. DE ORATIONE3. Post expositas notiones praevias de oratione, exponemus : i° ejus necessitatem ; 2° efficaciam.

1 S. Thom.f 2. 2X, q. 84, a. 2. — 2 Missale Rom., Canon Missae. 3 .V. Thmn.y 2. 2^, q. 83; Suarez, Tr. IV, lib. I-III; Bitlua?'t, diss. II, art. 2-6; 5. AlpJions., opusculum de oratione italice scriptum (Del

  1. Notio et species. Oratio, lato scnsu, estpia mentis elevatio ad Deum ; distinguitur a studio, quo de rcbus divinis cogitamus absque pio affectu. Sub hoc respectu complc6litur praecipuos religionis ac~lus, videlicet adorationem, gratiarum aclionem pro beneficiis acceptis, pcenitentiam pro pcccatis, rerum divinarum meditationem, petitio^iem bonorum spiritualium, etc. — Striclo sensu, communiter definitur petitio decentium a Deo. Hanc petitionem, quando fit cum debita submissione, esse vere aclum religionis facile intelligitur : procedit enim ab intimo sensu indigentiae nostrae, et est simul pra&ica agnitio divinae excellentiae et bonitatis : non enim a Dco petimus gratias, nisi quia nobis intime persuasum est eum esse bonorum fontem, simulque misericordia plenum, ita ut possit ac velit nos juvare.

Oratio est mentalis, quando sola mente peragitur, scilicet intelledu et vohmtate : intelleclu videlicet de Deo cogitamus, de iis quae petenda sunt, et de motivis propter quae eadem consequi expedit; vo/untate, optamus talem vel talem gratiam nobis a Deo concedi. — Voca/is, seu ora/is dicitur, quando non solum mente, sed ore peragitur, verbis aliisve signis. — Iterum vocalis oratio est privata, si fit ab orante nomine proprio; publica, si fit nomine et auctoritate Ecclesi?e, per ministrum ad id deputatum; ita recitatio divini officii est oratio publica : de hac agimus in Tr. de Variis Statuum obtigationibus, n. 132-160.

I. De necessitate orationis.

  1. i° Errores. Orationis tum necessitatem, tum utilitatem negant non solum athei, pantheistce et agn os t ici, sed etiamque plerique rationa/istce1, quia, inquiunt, insulsum est a Deo petere ut immutabiles naturae leges, aut decreta ab seterno concepta, immutet. Quietistce vero orationem ut quid imperfectum pro interioribus animis rejiciebant; ita Molinos dicebat2 : "Qui divinae voluntati resignatus est, non convenit, ut a Deo rem aliquam petat; quia petere est gran mezzo della preghiera) et variis lingnis translatum; Bouquii/on, op.cit.,n. 129-225; Lehmk., n. .338-347; Ball. P., n. 313-324; M. tfHuht, Careme 1893, Conf. 3e; O. Lefranc, La Priere, Paris, Lethielleux, 1904.

1 J. Simon, La Religion naturelle, 4e Part., ch. 2; ad quem confutandum, vide Bougaud, Le Christianisme, t. V, ch. 4. ; Gondal, La Religion, 1894, 1. III; Tanquerey, De Veri Religione, n. 16-19.

a Proposit. 14, ab Innocent. XI damnata, ap. Denzing., 1101.

imperfeclio, cum sit a6lus propriae voluntatis ct electionis, et est vellc quod divina voluntas nostrae conformetur, et non quod nostra divimne;et illud Evangelii : Petite ct accipietis, non est diclum a Christo pro animabus internis, quae nolunt habere voluntatem; imo hujusmodi animae eo perveniunt ut non possint a Deo rem aliquam petere. "

  1. 20 Thesis : Oratio est omnibus adultis viatoribus necessaria necessitate praecepti, imo necessitate medii, saltem juxta legem Dei ordinariam.

Hic agitur de oratione proprie di6la, seu de petitione bonorum supernaturalium a Deo. Haec, juxta omnes, necessaria est quoad adultos, quamdiu vivunt, ex divino prcecepto ; sed, juxta communem et veram sententiam, necessaria est etiam necessitate medii, ex lege ordinaria, quatenus est mcdium a Deo institutum ad consequendas, in praesenti rerum ordine, gratias saluti necessarias.

  1. (A) Scriptura saepe inculcat orationis necessitatem, asserens petitionem esse medium efficax ad gratiam consequendam, aut ad vincendas tentationes, et quidem ita ut exinde colligi possit sine oratione gratiam obtineri aut tentationes superari non posse : " Petite, et dabitur vobis; quaerite, et invenietis; pulsate, et aperietur vobis. Omnis enim qui petit, accipit; et qui quaerit, invenit; et pulsanti aperietur"1; quasi diceret : petitio est medium gratiam consequendi; itaque, si non petitis, non dabitur vobis. Iterum Christus ait2 : "Vigilate et crate, ut non intretis in tentationem ". Apostoli pariter fidelibus praecipiunt ut orationi sint instantes3, et in orationibus vigilent^. Quae quidem, omnia simul sumpta, non solum praeceptum, sed necessitatem medii supponunt ; nam exhortatio ad orandum ut gratiam consequamur et tentationes vincamus, supponit nos non posse, saltem ex lege Dei ordinaria, alterutrum sine oratione assequi.

  2. (B) Patres pariter vicloriam contra tentationes, et perseverantiam in bono saepe orationi tribuunt, quasi esset medium ad hoc necessarium. Quorum dodtrinam sic contrahit auclor libri de Ecctesiasticis dogmatibus, qui valde probabiliter est Gennadius Massi-

1 Matth., VII, 7-8; cfr. Luc, XI, 9-10. — 2 Matth., XXVI, 41. 3 Rom., XII, 12; Colos., IV, 2. — 4 I Petr., IV, 7.

liensis (florebat an. 495) : "Nullum crcdimus ad salutem nisi Deo invitante venire; nullum invitatum salutem suam nisi Deo auxiliante operari; nullitm nisi orantem auxilium promereri"1. Id pr?esertim docuit Augustinus, asserens donum perseveranti?e nonnisi orantibus dari2, et Deum impossibilia non jubere; siquidcm admonet "et facere quod possis, et petere quod non possis"3. Quae verba Tridentinum sua fecit4 : "Nam Deus impossibilia non jubet, sed jubendo monet, et facere quod possis, et pelere quod non possis; et adjuvat ut possis". Manifeste igitur Concilium supponit qusedam esse impossibilia, si non petitur gratia qua fieri possunt.

  1. (C) Res quidem a voluntate Dei pendet, qui posset, si vellet, gratiam concedere etiam non orantibus. Attamen omnino decebat ut nonnisi petentibus gratia daretur. Rationi enim consentaneum est ut ipse homo, qui gratia indiget ad salutem, concurrat, prout potest, saltem oratione, ad propriae necessitati subveniendum. Quod sic declarat Catechismus C Tridentinis : " Nam, cum nihil cuique debeat Deus, reliquum profecto est, ut quae nobis opus sunt, ab eo precibus expetamus; quas preces tanquam instrumentum necessarium nobis dedit ad id, quod optaremus, consequendum : praesertim cum quaedam esse constet, quae nisi ejus adjumento non liceat impetrare ". Postea orationis utilitatem exponit : (a) orantes Deo honorem exhibemus; sic enim ei subjeclos esse profitemur, quem bonorum omnium au6lorem agnoscimus, in quem solum speramus, quem unum incolumitatis salutisque praesidium atque perfugium habemus. (b) Orando etiam animi virtutes exercemus : fidem, quia quo studiosius oramus, eo majorem ac certiorem fidem habemus divinse curae et providentiae; spem, quia nonnisi curn fiducia gratiam petere debemus; caritatem, cum divinam bonitatem in oratione necesse sit contemplari, et aliunde frequenti cum Deo colloquio ad ejus amorem incendamur; humilitatem, cum, ad orandum, conscii esse debea-

2 "Imo cum constet alia Deum danda etiam non orantibus, sicut initium fidei ; alia nonuisi orantibus prceparasse, sicut usque in finem perseverantiam, profeclo qui ex se ipso hanc se habere putat, non orat ut habeat ". (De dono perseverantia?, c. 16, n. 39, P. L., XLV, 10 17;.

DE AGTIBUS RELIGIONIS PRINuIPALIBUS. 511 mus propriae indigentiae. — Maxime igitur clecebat ut qua> dam saltem bona nonnisi petentibus concedcrentur.

  1. (D) Exinde jam solutae manent difficultates a Qnietistis prDpositoe : imperfeclus enim esse nequit aclus a Deo praiceptus, qui aliunde tantam proe se fert utilitatem. — Nec majorem vim habent Rationalistarum argumenta.

Objiciunt quidem Deum petitionibus nostris acquiescere non valere nisi sua consilia mutet. Hanc difiicultatem S. Thonias jam pneoccupavit; nam, ut re<5te animadvertit1, Deus a tota oeternitate omnia quidem decrevit, sed, praesentem rerum ordinem disponendo, orationes nostras pnevidit, potuitque causas secundas ita ordinare ut effeclus, petitionibus nostris consentanei, debito tempore producerentur. Unde quando Deum precamur, non propter hoc oramus ut divinam dispositionem immutemus, sed ut id impetremus quod Deus disposuit per orationes esse implendum, ut scilicet in tempore accipiamus quod nobis Deus omnipotens ante saecula donare disposuit. — Frustra pariter addunt preces nostras exaudiri non posse quin leges naturaa pereant. Hoc enim imprimis falsum est quando spiritualia bona petimus : si Deum precemur ut nos ad bonum faciendum adjuvet, intellectum illuminando vel voluntatem roborando, minime postulamus ut libertas nostra destruatur, sed potius ut firmetur. Idem dici potest de temporalibus bonis : quando sanitatem postulamus, non petimus ut leges physiologicae cessent, sed solum ut Deus ita causas secundas disponat, ut, eis recle adhibitis, a morbo curari possimus.

Nec dicere juvat orationem necessariam non esse, quia Deus omniscius non indiget ut ei necessitates nostras exponamus, ut dixit Kantius, veterem objeclionem recoquens ; nam, ut recle ait S. Thomas2, "non est necessarium nos Deo preces porrigere ut ei nostras indigentias vel desideria manifestemus, sed ut nos ipsi consideremus in his ad divinum auxilium esse recurrendum"; sic enim melius nostram infirmitatem agnoscimus, majorem fiduciam erga Deum concipimus, majorique conatu cum eo ad bene agendum concurrimus.

  1. 30 Corollaria practica. (A) Lex orandi, sicut prae- ceptum de fide, spe et caritate (supra, nn. 644, 718, 754)

obligat sive per se, sive per accidens : —

(a) Per se, frequentius in vita, quin tempus mathematice determinari valeat. Unde hortandi sunt fideles ut quotidie orent, prsesertim mane, ad petenda auxilia quibus indigent pro illa. die, et vespere, ut gratias agant pro beneficiis acceptis, paenitentiam eliciant pro peccatis, Deoque animam tradant, antequam somnum capiant. Non

1 S. Thom., 2. 2^, q. 83, a. 2. — 2 Ibid., a.2, ad r. Thf.ol. Mor. II. — 17 peccant quidem diredeqm matutinas et vespertinas preces omittunt; sed experientia constat hos qui easdem non recitant, frequentius, ceteris paribus, in peccatum labi quam eos qui quotidie orant.

(b) Per accidens, quoties aliquod officium vitae christianse impleri, vel tentatio vinci nequit absque oratione. Unde hortandi sunt fideles ut ad orationem recurrant, quoties urget aliquod officium magis arduum, aliquod negotium majoris momenti, vel tentatio magis periculosa.

  1. (B) Orandum est quidem in spiritu et veritate : Deus enim,cui patcnt occultae hominum cogitationes, preces audit, etiamsi ore non proferantur. Iiabet tamen vocalis oratio propriam utilitatem1 : (a) ad excitandam interiorem devotionem, qua mens facilius elevetur in Deum, quia per exteriora signa suggerituret intensior redditur interna affectio; (b) ad perfeclius obsequium Deo reddendum, ut scilicet homo Deo serviat secundum illud totum quod ab Eo accepit, non solum mente, sed etiam corpore, et ita cumulatum offerat sacrificium animae et corporis.

Nec tamen multiloquio indulgendum est, per quod mens saepe distrahitur; melius est enim pauciores ac breviores preces attente ac devote recitare quam fusiores absque fere ulla attentione aut mediocri devotione : " Orantes autem nolite multum loqui, sicut ethnici; putant enim quod in multiloquio suo exaudiantur. Nolite ergo assimilari eis. Scit enim Pater vester quid opus sit vobis, antequam petatis eum "2. — Vitanda est praesertim vana ostentatio hypocritarum3 * " Et cum oratis, non eritis sicut hypocritae, qui amant in synagogis et in angulis platearum stantes orare, ut videantur ab hominibus. . . Tu autem, cum oraveris, intra in cubiculum tuum, et clauso ostio, ora Patrem tuum in abscondito; et Pater tuus qui videt in abscondito, reddet tibi ". Cubiculum, de quo hic agitur, " ad cor hominis referri potest, quod non satis est ingredi, sed praeterea occludi oportet, ne quid irrumpat, vel influat in animas extrinsecus, quo precationis integritas violari possit"4.

  1. (C) Attenta igitur debet esse oratio; insulsum enim esset pctere a Deo ut precibus nostris aurem benigne prae-

beat, si nos ipsi quod dicimus non attendimus. Cum enim oratio sit ascensio mentis in Deum, temere et irreverenter precationis verba funduntur, si voluntarie a Deo mens peregrinatur, et nullum adhibctur studium ad distractiones dispellendas. — Ncc ad vcram orationcm sufficit attentio externa, qua solummodo excluditur omnis a£tio ex natura sua cum attentione interna incompossibilis; sed probabilius requiritur interna, seu applicatio mentis ad Deum *

(a) Attentio, ex parte objecli, diversa esse potest : si mens occupatur in verbis rite pronuntiandis, dicitur superficialis, seu lerbalis; si in verbis recle intelligendis, vocatur /it/era/is, seu in/eUcclualis; quando attenditur ad Deum ipsum colendum, vel ad mysterium particulare, aut ad bonum quodpetitur, habetur attentio spiri/ua/is, seu mys/ica; et h?ec est ceteris perfeclior, dummodo tamen mens vere sit attenta, et in vanis cogitationibus non divagetur.

Ex parte vero subjecli, attentio est plus minusv e flerfeffa et in/ensa aut remissa, in unum objeclum direcla, aut in plura divisa. — Quidam distinguunt inter attentionem aclua/em, quse aclu exercetur et vir/ualem, quae virtute perseverat, quamdiu retraclata non fuit. Sed h?ec distinclio S. A/p/wnso minime placet, et merito : difficile enim concipitur quomodo attentio, quae est aclus men/is, virtualiter maneat in eo qui distrahitur, licet involuntarie. Res aliter se habet cum in/en/ione, qu?e, cum pertineat ad voluntatem, in effeclu vir/ua- /i/er perseverat. Sed qui men/em alibi habet occupatam, etsi involuntarie distraclus, dici nequit attentus etiam virtualiter, cum minime attendat ad ea qu?e recitat.

  1. (b) Ad validitatem orationis sufficit qurelibet attentio interna, etiam superficialis et remissa. Posita enim intentione orandi, quam supponimus ab initio orationis elicitam et non retra6latam, statim ac adest attentio, etiam verbalis et remissa, habetur vera locutio cum Deo, et pia ad ipsum petitio, ut constat ex comparationc cum hominibus qui verba recitant quae non bene intelligunt, sed nihilominus ea omnia exprimere volunt quae in scriptura continentur.

  2. (c) Distractiones voluniaria? in se aut in causd, sine sufficienti motivo admissse, sunt peccatum veniale ex natura

1 Attamen, juxta Lugo (De Euchar., disp. XXII, n. 25-41), probabi- /iter ad essentiam orationis non requiritur attentio interna, sed sufficit externa, modo oratio cum intentione precandi et attentione mentis inchoetur, atque attentio virtua/iter perseveret. — Difficile autem concipitur quomodo attentio virtualiter maneat in eo qui plene est distraclus, ut infra dicitur.

sua, quia quamdam important irrcvcrentiam contra Deum; non sunt vero peccatum mortale, nisi quando aliundc^Tm//tet malce aut turpcs sunt; involuntarice autem, etiam multipliees et diuturnae, nullum peccatum constituunt.

Voluntariae sunt in se, quando quis aclu eisdem consensum praebet; in causd, quando, ante orationem, vanae cogitationes libere admittuntur quae praevidentur fore distractionum causa. Involuntariae sunt, quando ordinariam diligentiam adhibemus ad eas praecavendas aut expellendas. — Voluntariae distra<5tiones sunt peccata venialia, etiam in precibus quae non sunt ex praecepto, nisi sufficienti motivo excusentur : quia, statim ac volumus cum Deo loqui, id reverenter facere tenemur. Si vero, inter orandum uti/is occurrat cogitatio, eam per aliquod tempus revolvere non est peccatum etiam veniale, dummodo adsit ratio proportionate sufficiens.

Distractiones, etiam voluntariae, oiationis substantiam non destruunt; non obstantibus enim hisdistra<5tionibus, animus manere potest ad Deum conversus, et gratias consequi sincere exoptare; Deus autem, qui cognovit figmentum nostrum, et ad misericordiam pronus est, preces exaudire dignatur, etiamsi quibusdam levibus vitiis inficiantur. — Neque cum vera oratione incompossibiles sunt quaedam actiones externae, quales sunt ambulare, manibus laborare, etc, quae elevationem mentis in Deum minime praepediunt. Quapropter orare inter ambulandum vel laborandum omnino expedit; nec timendum est ne distra6liones, quae tunc naturaliter occurrunt, sint peccata : utiles enim distracliones admittere, dum quis inter manuum labores quasdam preces recitat, nullum est peccatum; quisenim tanquam irreverentiae reum accusabit eum qui, inter communes acliones, mente ad Deum assurgere conatur, quanquam aliquoties alias cogitationes etiam voluntarie admittit? Id sane asserere non dubitavit rigidus Concina, sed in hoc a ceteris theologis mcrito reprobatus est1.

  1. (D) Non solum pro nobismetipsis, sed etiam pro proximo, ex caritate orare debemus, et quidem servantes

1 Concitia, In Dec, lib., II, diss. 2, c. 9, § 3, n. 8-9; quem confutat Bouquillon, n. 219.

ordinem supcrius descriptum, n. 805 : oratio enim est unum e pnecipuis mediis quibus cum spiritualiter juvare possumus. Pro determinatis personis specialiter precari non tenemur, nisi hae sint in gravi vel gravissima neccssitate constitutai, aut nobis speciali sanguinis vel muneris vinculo conjungantur. A communibus orationibus inimicos exeludere non licet.

Neque praetermittendae sunt animae in Purgatorio detentae, quae peculiari nexu nobis conjunctae sunt, ut exposuimus in Tr. de Deo Remuneratore, n. 49.

II. De orationis eflicacia.

  1. Orationis triplex est effe6lus : meritorius, quatenus gratiam sanctificantem ejusquc augmentum consequi potest, positis conditionibus ad mcritum requisitis, supra, n. 199- 200; satisfaclorius, quia, cum sit opus arduum, pro peccatis satisfacere potest; impetratorius, in quantum vim habet obtinendi gratias a<5tualcs quae a Deo petuntur, positis conditionibus infra recensendis. Cum de duobus prioribus efifectibus alibi a6lum fuerit (supra, n. 196, etde Pcenitentid, p. dogmat., n. 75-79), de ultimo hic dicendum manet : i° uum et quo seusu oratio sit erncax, et 2° quibusnam conditionibus ?

i° Num et quo sensu oratio sit efficax?

875- Thesis : Oratio, debitis vestita conditionibus, vim Jiabet consequendi, cum morali infallibilitate, quod a Deo postulatur.

Declaratur. Ha^c infallibilitas non est absoluta,sed<r0/z^zV/<?nata, nec oritur ex sola dignitate orationis, sed ex superadditd promissione Dei. Si enim specletur sola dignitas orationis in se, habet quidem aptitudinem quamdam ad obtinenda ea quae petuntur, videlicet ex Dei bonitate et misericordia; sed non habet infallibilem efncaciam, quia per se nullam necessitatem inducit, cum Deus liber maneat in tali casu exercere vel non suam misericordiam. Sed, accedente divina promissione, Deus sibimetipsi debet ea largiri quae promisit, non quidem ex stri6la justitia, neque ex mera liberalitate, sed ex fidelitate. Quare infallibilitas non est absoluta, sed conditionata et moralis, posito quod nempe rcs petita sit ad salutem necessaria aut valde utilis (infra, n. 879-883). Ratio enim primaria proptcr quam Deus prcces exaudire promisit, est quia vult nos attingerc finem nostrum supernaturalem, cum omnia bona temporalia et spiritualia ultimo ad hunc finem referantur. Hinc, si, pro sua sapientia, praevidet aliquam gratiam in particulari, omnibus attentis, magis nocituram quam profuturam esse, eam concedere vi promissionis suae non tenetur, sed aliam dabit utiliorem aut opportuniorem.

  1. Probatur. (A) Scriptura multoties orationis efficaciam praedicat.

(a) Exempium habetur in oratione Abrahae, qui repetitis precibus obtinuit ut iniquae Sodomae parceretur, si decem justi in hac civitate invenirentur1; in praeservatione urbis Segor, quae nonnisi precibus Lot salvata fuit2; in casu populi Israelitici, qui, cum deleri meruisset, Moysis intercessione ruinam evadere potuit3. Praeterea orationis mirabilem effectum sic describit Ecclesiasticns* : " Oratio humiliantis se nubes penetrabit; et donec propinquet, non consolabitur; et non discedet donec Altissimus aspiciat... Fili, in tua. infirmitate ne despicias teipsum : sed ora Dominum et curabitte". Quod poetice declarat angelus Tobiae : 6 "Quando orabas cum lacrymiset sepeliebasmortuos... egoobtuli orationem tuamDomino". — Ita pariter, apud Evangelium, publicanus, qui humilem effundit orationem, descendit justificatus in domum suam6.

877« (b) Sed specialem vim habent promissiones Christi saepius repetitae7 ; " Petite, et dabitur vobis; quaerite, et invenietis; pulsate, et aperietur vobis. Omnis enim qui petit, accipit; et qui quaerit, invenit; et pulsanti aperietur. Aut quis est ex vobis homo, quem si petierit filius suus panem, numquid lapidem porriget ei?... Si ergo vos, cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris, quanto magis Pater vester qui in caelis est dabit bona petentibus se ! " — Quod verum est praesertim de oratione, in nomine Christi fa<5ta, id est per ipsum, et cum ipso, et in ipso, quatenus non nostris, sed ipsius meritis confidimus : " Et quodcumque petieritis Patrem in nomine meo, hoc faciam, ut glorificetur Pater in Filio. Si quid petieritis me in nomine meo,

hoc faciam1... Amen, amen dico vobis, si quid petieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis. Usque modo non petistis quidquam in nomine meo. Petite et accipietis, ut gaudium vestrum sit plenum " 2.

(c) Revera hujusmodi promissiones eventu verae probatae sunt. Unus e latronibus, qui cum Christo e cruce pendebant, ita orabat : " Domine, memento mei, cum veneris in regnum tuum. Et dixit illi Jesus : Amen dico tibi, hodie mecum eris in Paradiso " 3. — Apostoli in caenaculo " erant perseverantes unanimiter in oratione, cum mulieribus, et Maria, matre Jesu"4; et in die Pentecostes, repleti sunt omnes Spiritu sanclo " 5. — Protomartyr Stephanus orat propersecutoribus : "Domine, ne statuas illis hocpeccatum "6, et mox Saulus convertitur. — Cornelius centurio enixe precatur, et ita donum verae fidei obtinet : " Orationes tuae et eleemosynae tuae ascenderunt in memoriam in conspeclu Dei " 7. — Petrus, apostolorum princeps, servatur in carcere : " Oratio autem fiebat sine intermissione ab ecclesia. ad Deum pro eo"8; mox angelus eum educit e carcere. — Paulus et Silas, qui in Philippis evangelium praedicaverant, in carcerem mittuntur; ibi autem " orantes laudabant Deum"9, et mox divinitus liberantur. — Multaque alia ejusmodi facla allegari possent, ex historia ecclesiastica, quibus confirmaretur veritas promissionum Christi.

  1. (B) Idem ssepe inculcant Patres, quorum non pauci integros tra<5tatus de oratione scripserunt.

(a) Ita, inter alios, Tertullianus suum de Oratione librum sic concludit10 : "Quid enim orationi de spiritu et veritate negavit Deus, qui eam exigit? Legimus, et audimus, et credimus quanta documenta ejus efficaciae. Vetus quidem oratio et ab ignibus, et a bestiis, et ab inedia liberabat, et tamen non a Christo acceperat formam. Ceterum quanto amplius oratur oratio Christianorum, non roris Angelum in mediis ignibus sistit, nec ora leonum obstruit... sed patientes, et sentientes, et dolentes sufferentia instruit, virtute ampliat gratiam, ut sciat fides quid a Domino consequatur, intelligens quid pro Dei nomine patiatur... Nunc vero oratio justitiae omnem iram Dei avertit, pro inimicis excubat, pro persequentibus supplicat... Eadem diluit delicla, tentationes repellit, persecutionesextinguit,pusillanimosconsolatur,magnanimosoblecl:at,peregrinantes deducit, fluctus mitigat, latrones obstupefacit, alit pauperes, regit divites, lapsos erigit, cadentes suspendit, stantes continet. Oratio murus est fidei, arma et tela nostra adversus hominem, qui

1 /oan., XIV, 13-14. — *Joan., XVI, 23-24. — 3 Luc, XXIII, 43-43. < Ac7., I, 14. — s Ad., II, 4. — 6 Afi., VII, 60. — 7 AtZ, X, 4. v 8 Att., XII, 5. —9 Aa., XVI, 25. 10 Tertul., Liber de Oratione, cap. 29, P. L., I, 1 195- 1 196.

nos undique observat ". Similia habet S. Cyprianus, in libro de Oratione Dominica '.

(b) Inter Grcecos, audiatur Gregorius Nyssenus 2 : " Oratio pudicitiae proesidium atque tutamen est, irae moderatio, superbiae sedatio atque repressio, injuriarum tenacis memoriae expurgatio, invidiae profligatio, injustitiae sublatio, impietatis correclio. Oratio corporum robur est, abundantia dornus, recla juris ac legum in civitate constitutio, regni vires, belli trophaeum, pacis securitas, dissidentium conciliatio, conjunclorum conservatio. Oratio virginitatis sigillum est, matrimonii fides, viatoribus scutum, dormientium custos, vigilantium fiducia, agricolarum fertilitas, navigantium salus. Oratio reorum et causam dicentium patrona, noxiorum ac vinclorum relaxatio atque solutio, fatigatorum requies, mcerentium consolatio, gaudentium animi deleclatio, lugentium solatium, nuptias contrahentium corona, natalitii festi celebratio, morientium funus". Prosequitur noster Gregorius, plurima facla recensens ex quibus constat orationis efficacia.

2° De conditionibus requisitis ut oratio sit efficax.

  1. Ut oratio sit vere efficax, quaedam requiruntur conditiones ex parte objecli quod petitur, subjecli orantis, et eorum pro quibus oratur.

(A) Ex parte objecli, ea quae petuntur talia esse debcnt ut ad salutem ceternam conducant : oratio enim, sicut cetera bona supernaturalia, ultimo tendit ad aeternam beatitudinem.

Quare, si agitur de bonis supernaturalibus, salute videlicet et mediis ad eam necessariis aut vere utilibus, absolute peti possunt, non tamen contra vel ultra ordinem divinae Providentiae; ita postulari non debent gratiae quibus amoventur omnes difficultates et tentationes, quae in praesenti vita ad nostram probationem necessariae sunt, — nec, sine conditione, gratiae gratis datae, ut donum prophetiae aut miraculorum, cum ex eis haud raro superbia nutriatur.

Bona naturalia, ut scientia, prosperitas, sanitas, divitiae, honores, nonnisi conditionate peti possunt, in quantum scilicet Deus praevidet eadem nobis profutura; haud raro enim haec noxia nobis sunt. Idem dic de remotione quorumdam malorum, quae nostrae sanclificationi utilia esse possunt. Hinc res omnino indifferentes ad salutem, v. g. lucrum ex ludo, petere non decet. Res autem moraliter

malas postulare, v. g. auxilium ad furandum, aut inimicum occidendendum, est ex se grave peccatum, tum quia desiderium rei malae involvit, tum quia gravis irrogatur Deo injuria, petendo ut actioni mal?e cooperetur.

  1. (B) Ex parte subjecli orantis, desiderantur status gratice, humilitas,fiducia et perseverantia : —

(a) Status gratice; etsi enim peccatorum preces saepe exaudiantur, quando ceteroquin paenitentiam agere volunt, ut constat exemplispublicani et latronissuperius allegatis, specialis tamen infallibilitas justorum precibus adneclitur, ut ex multis Scripturae verbis constat : " Oculi Domini super justos : et aures ejus in preces eorum " x. — u Si manseritis in me, et verba mea in vobis manserint, quodcumque volueritis petetis, et fiet vobis " 2; — " Si cor nostrum non reprehenderit nos, fiduciam habemus ad Deum; et quidquid petierimus, accipiemus ab eo, quoniam mandata ejus custodimus, et ea quae sunt placita coram eo facimus"J. Et merito : qui enim statu gratise fruuntur, Dei sunt amici, ejus mandata servant, eique placere student; mirum igitur non est eorum preces facilius a Deo exaudiri.

  1. (b) Humilitas, qua nostrse infirmitatis et miseriae conscii, non nostris meritis aut viribus innitimur, sed divinae misericordiae. Ita sane Abraham, qui sic orabat4 : " Loquar ad Dominum meum, cum sim pulvis et cinis " ; ita et Daniel 5 : " Neque enim in justificationibus nostris prosternimus preces ante faciem tuam, sed in miserationibus tuis multis " ; ita etiam publicanus, humiliter Deum deprecans, exauditus est, dum superbus pharisaeus, qui nimium suae justitiae fidebat, minime Deo placuit 6. Aliunde aperte dicitur7 : " Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam. " Ratio est quia Deus gloriam suam alteri dare non vult, ideoque gratiam renuit iis qui hac abutuntur ad se contra ipsum extollendos.

(c) Fiducia, quae Christi meritis et promissis omnino confidit. H?ec cnim Deum honorat, eumque suaviter disponit ad nos audiendos 8 : " Quoniam in me speravit, liberabo

1 Ps. XXXIII, 16. — 'Joann., XV, 7. — * I Joann., III, 21-22. 4 Gen.t XVIII, 27. — « Dan., IX, 18. — 6 Luc.y XVIII, 9-14. 1 Jacob., IV, 6. — 8 Ps. XC, 14-15.

cum : clamabit ad me, et ego exaudiam eum. " Ouare Christus fiduciam exigebat eorum quos curabat : " Confide, fili, remittuntur tibi peccata tua " l. Hinc et Jacobus aicbat 2 : " Postulet autem in fide (fiducia) nihil haesitans; qui enim haesitat similis est flu6lui maris, qui a vento movetur et circumfertur. Non ergo aestimet homo ille quod accipiat aliquid a Domino. " Revera, si quis caret fiducia, eo ipso de Dei bonitate et promissis dubitat, nec proinde misericordiam consequi meretur. " Adeamus ergo cum fiducia ad thronum gratiae " 3.

  1. (d) Perseverantia, quia, dum Deus statim quaedam bona concedit, ea nempe quae hic et nunc necessaria sunt, alia quaedam dare non solet nisi post assiduas preces, ut interim melius ad gratias accipiendas disponamur. Quod Christus variis parabolis et exemplis docet : ita amicus importunus tandem obtinet panes qui primum ei denegati fuerant 4; ita mulier Chanansea, prius repulsa, et pluries quidem, propter perseverantiam in oratione, filiae sanationem consequitur 5. — Et sane haud raro expedit ut nonnisi post longas et ferventes preces id consequamur quod optamus ; ita enim vividius nostram indignitatem et inhabilitatem concipimus, majorisque aestimamus quod difificilius obtinetur.

  2. (C) Ex parte eorum pro quibus oratur. Inter theologos controvertitur utrum oratio pro aliis facta sit infallibiliter efficax necne.

Negative respondent multi cum S. Thoma* : " Contingit" enim quandoque quod oratio pro alio facla non impetrat, etiamsi fiat pie et perseveranter, et de pertinentibus ad salutem, propter impedimentum quod est ex parte ejus pro quo oratur, secundum illud 7 : Si steterint Moyses et Samuel coram me, non est anima mea ad populum istum. Nihilominus tamen oratio meritoria erit oranti, qui ex caritate orat. " Non pauci tamen, post Suarez8, affirmativam tenent sententiam; nam verba Christi "Quodcumque petieritis" sunt omnino universaiia; aliunde oratio pro aliis non solum commendatur, sed ut efficax perhibetur : "Qui scit fratrem suum peccare peccatum non ad mortem, petat, et dabitur ei vita peccanti

1 Matik., IX, 2. — sJacob., I, 6-7. — 3 Hebr., IV, 16. 4 Lkc, XI, 5-8. — s Mattk.y XV, 21-28. 6 *Y. Thom., 2. 2«, q. 83, a. 7,' ad 2. — 7 Jcrem., XV, 1. 8 Snarez, De relig., Tr. IV, lib. I, c. 27.

DE ACTIBUS RELIGIONIS PRINGIPALl BUS. 521 non ad mortem"1; — "Orate pro invicem ut salvemini; multum enim valet deprecatio justi assidua"2.

Judicio nostro, res sic componi potest : oratio, pro aliis facla, est infallibiliter efficax eo sensu quod aliquem gratiae effeclum conscquitur; sed hi, pro quibus oratur, quandoque sunt male dispositi et pertinaciter resistunt gratiae ipsis oblatae. — Quidquid sit, orare pro aliis est opus caritatis excellentissimum.

  1. Corollarium : de oratione dominica. Inter preces quas recitare solemus, eminet oratio dominica, quam Christus ipse apostolos docuit tanquam normam ceterarum precum. In ea siquidem, ut recle ait vS. Thomasi, u non solum petuntur omnia quae desiderare possumus, sed etiam eo ordine quo desideranda sunt; ut sic haec oratio non solum instruat postulare, sed etiam sit informativa totius nostri affectus. "

In procemio, brevissimo quidem sed mysteriorum pleno, filialis excitatur fiducia his verbis : Pater noster, qui es in ccelis. Si pater, in eo elucent caritas, indulgentia, benignitas, misericordia; si in ccelis, magna et infinita est ejus potentia; ideoque potest et vult benigne nostras preces exaudire. Voce noster edocentur fideles se fratres ad invicem esse, et pro invicem orare debere.

Petitiones vero ordinantur secundum ordinem caritatis, ut primum attendamus ad Deum, deinde ad nosmetipsos. Relate ad Deum, petimus ut augeatur san6litas et gloria divini nominis : Sanclificetur nomen tuum; deinde vero ut exteiv datur regnum Dei, seu praedicatio et praxis Evangelii : " Adveniat regnum tuum" ; proindeque ut voluntas Dei adimpleatur in terra, ejus leges sedulo serventur et mandata custodiantur, ut regnare possit in mentibus hominum : " Fiat voluntas tua sicut in ccelo et in terrd. " — Relate ad nos, postulamus imprimis "panem nostrum quotidianum ", id est non solum materialis vitse subsidia, sed etiam et praesertim cibum spiritualem, nempe verbum Dei, panem eucharisticum, ceterasque gratias quibus anima nutritur; postea,

3 5. Tho7ti., 2. 2* q. 83, a. 9; hanc orationem dominicam exposuere multi Patres, ut Tertidlianns, S. Cyprianus, et, post eos, Catechismus C. Tridentiniy p. IV. Cfr. Hurter, Patrum opuscula selecla, t. II.

ut removeantur impcdimenta ad aeternam beatitudinem, vidclicet peccata : " Et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris"; cx quo ad aliis ignoscendum potenter movemur, cum rcmissio pcccatorum pcndcat a condonatione injuriarum; ac consequenter ut tentationcs vincamus, quibus ad peccandum allicimur : " Et ne nos inducas in tentationem ". Tandcm, quasi brevi compendio, petimus ut liberemur a malo, non quidem ab omnibus malis, sed ab iis tantum quae nullam animae utilitatem afferre possunt; et ut mala, quibus aliquando premimur, patienti, imo et libenti animo feramus.

  1. Notandum. Hucusque de oratione quae ad Deum ipsum dirigitur. Et sane Deus solus orandus est tanquam primus et principalis bonorum au6tor et largitor. Cum Christus sit Deus-Homo, ad eum preces nostrae etiam dirigi possunt ac debent; praeterea, ut homo, mediator est perfectissimus, " semper vivens ad interpellandum pro nobis"1; ideoque preces nostrae, per Christum oblatae, majorem consequuntur efficaciam.

Praeterea, ex di£tis in Tr. de Verbo Incarnatoy n. 300306, bonum atque utile est san6los, et praesertim B. Virginem, invocare; declarat enim Tridentinum2 " San6tos una cum Christo regnantes, orationes suas pro hominibus Deo offerre; bonum atque utile esse suppliciter eos invocare : et ob beneficia impetranda a Deo per filium ejus Jestim Christum Dominum nostrum, qui solus noster Redemptor et Salvator est, ad eorum orationes, opem, auxiliumque confugere". Ex quibus constat : (a) invocationem sanclorum esse quidem bonam ac utilem, sed non necessariam ad salutem;

(b) gratias non a sanctis ipsis sed a Deo exspe6tandas esse;

(c) san6torum intercessionem inniti meritis Christi, qui solus est Salvator noster et Mediator proprie di6lus, dum san6li sunt tantum mediatores improprie et secundarii.

DE ACTIBUS RELIGIONIS PRINGIPALIBUS. 523

§ III. DE DEVOTIONE1.

  1. i° Genuinus devotionis conceptus. Ouo facilius cetera religionis officia impleantur, cordibus nostris infunditur, et repetitis a£tibus augetur devotio, seu voluntas prompte se tradendi Deo ejusque cultui. Devotio enim dicitur a devovendo, et devoti apud Gentiles dicebantur qui seipsos diis devovebant in mortem pro reipublicae salute. Proprium igitur devotionis est prompte et alacriter Dei servitio se totum tradere. Potest quidem considerari ut a<5tus, sed hic sumitur pro Jiabituali dispositione.

(a) Haec praesupponit quidem amorem Dei et ex eo oritur, sed est veluti intensior gradus caritatis. Primus gradus caritatis in eo consistit ut omnia Dei praecepta rite serventur; sed quando ad eum perfeclionis gradum pertingimus ut non solum mandata servemus, sed etiam sollicite, diligenter, prompte atque alacriter bona opera faciamus, caritas nomen devotionis accipit. Quapropter, juxta 5. Franciscum Salesium, si caritas igni comparatur, devotio flammae aequiparari potest.

  1. (b) Devotio igitur secemi debet a diversis devotionibus, seu aclibus et obsequiis spiritualibus quibus cultus erga tale mysterium aut talem sanclum exercetur : haec diversa sunt secundum cujusque indolem et inclinationem, et secundum varia tempora, dum illa eadem est substantialiter in omnibus mentibus, et variis saeculis. Ceteroquin devotiones suam vim habent ex interiori devotione, et in tantum prosunt in quantum hanc augent; quare, si ex earum multiplicatione vera devotio minuitur, sedulo resecandae sunt, ne pereat ipsa devotio.

  2. (c) A vera, devotione differt suavis ac sensibilis illa affeclio, seu deleclatio, quam aliquando experimur in Dei servitio. Sunt enim qui his consolationibus fruuntur, et paulo post vitiis se tradunt, dum alii eis privantur, qui ex toto corde et ex totis viribus Deo famulantur. Nec mirum : piae enim hujusmodi emotiones saepe ab ipsa. naturali complexione oriuntur, et quandoque etiam incipientibus divinitus conceduntur, ut hi sensibilibus affeclibus ad veram pietatem paulatim trahantur. Non sunt igitur contemnen-

1 S. T/iom., 2. 2«, q. 82; Suarez, op. cit., Tr. IV, lib. II, c. 6-8; S. Fr. de Sates, Introd. a la Vie devote, (Philothea), ubi egregie de devotione agitur.

dae1, cum'nos a mundi vanitatibus et voluplatibus deterreant : minimum enim spirituale gaudium omnibus mundi consolationibus longe praestat. Attamen his piis affe6libus nimis non est fidendum : sunt enim quid transitorium et accessorium, et in tantum valent in quantum nos ad solidam pietatem trahunt. Si nos arrogantes, praesumptuosos, vanos, curiosos, impatientes, inobedientes reddunt, valde perniciosi sunt; si e contra nos faciunt humiliores, benigniores, ferventiores, magis pronos ad obedientiam, mortificationem et officiorum status adimpletionem, vere utiles sunt et a Deo procedunt.

Quando igitur spirituales consolationes occurrunt, iis utendum est ad fovendam humilitatem, sui abnegationem, passionum ac vitiorum mortificationem. Prse mente vero habendum est veram ac solidam devotionem non esse eam qu?e piis emotionibus innititur, et in sensibili appetitu sita est, sed eam qu?e fide et caritate nutritur, in voluntate manet, et ad ardua propter Deum et proximum facienda inducit.

  1. 20 Media in devotione proficiendi. Valde utilem esse veram devotionem ex eo patet quod nos promptos et alacres reddit ad officia religionis adimplenda, ideoque spiritualem profectum maxime promovet, veramque pacem et gaudium internum affert. Maximi igitur est momenti in devotione assidue proficere.

(A) Ad hoc autem primum removenda sunt quaedam impedimenta : (a) proclivitas ad consolationes terrenas et voluptates ; nemo enim duobus dominis servire potest, mundo et Christo, voluptati et devotioni, carni et spiritui, sed inter haec duo necessario est eligendum. Nihil enim nos magis a Dei famulatu avertit quam inordinatus affeclus ad terrena et carnalia, cum mens his deliciis irretita, ea quae sunt Dei sapere non valeat : " Qui enim secundum carnem sunt, quae carnis sunt sapiunt; qui vero secundum spiritum sunt, quae sunt spiritus sentiunt... Quoniam sapientia carnis inimica est Deo; legi enim Dei non est subjecta, nec enim

1 Quare damnata est ab Imiocentio XI, 20 nov. 1687, haec propositio 27 Molinos {Dcnzi?ig., n. 1114) : " Qui desiderat et ampleclitur devotionem sensibilem, non desiderat nec quaerit Deum, sed seipsum; et male agit, cum eam desiderat et eam habere conatur, qui per viam internam incedit, tam in locis sacris quam in diebus solemnibus ". De utilitate ac periculis sensibilium consolationum, necnon de spiritualibus ariditatibus prasclare disserit S. Franc. Salesius, Introd. a la Vie devote, p. IV, ch. 13-15.

DE ACTIBUS RELIGIONIS PRINGIPALIBUS. 525 potest. Qui autcm in carne sunt, Deo placere non possunt"1.

(b) Immoderata rerum temporaiium sollicitudo, nimiaque occupatio in rebus externis. Officium quidem christianis incumbit se suosque sustentandi, ideoque strenuc laborandi; sed vitium est ita in negotiis, laboribus, terrenisque sollicitudinibus immergi, ut vix de ccelestibus cogitatio habeatur, et officia rcligionis praetermittantur, aut nonnisi negligenter impleantur.

Qua de re audiatur Dominus2 : " Ideo dico vobis : ne solliciti sitis animae vestrse quid manducetis, neque corpori vestro quid induamini. Nonne anima plus est quam esca, et corpus plus quam vestimentum?... Scit enim Pater vester quia his omnibus indigetis. Quserite ergo primum regnum Dei, et justitiam ejus, et haec omnia adjicientur vobis". Igitur, inter varias mundi sollicitudines et occupationes, aliquando mens ad Deum erigatur; et statuta tempora ad orandum et de salute cogitandum pr?efiniantur, ne mens in profundum terrense sollicitudinis mergatur.

Chapter 46 of 73