Skip to the text

Nn. 346–393

  1. i° Lege civili pcenas decerni posse contra delinquentes omnes concedunt; secus enim legcs a multis impune violarentur; quare qui persuasione ad bonum non inclinantur, per pcenas a malo averti debent. — Pcena tamen supponit culpam, eique proportionari debet : secus, aequa non esset. -*- Attamen admittitur, in foro externo, culpa quae dicitur juridica, omissio videlicet illius diligentiae quae lege requiritur, quidquid sit de interno reatu. Unde occurrere potest ut quis reus juridice habeatur, etsi coram Deo sit innocens, propter inadvertentiam : quo casu lex civilis, onus damnum reparandi imponens, non obligat nisi post sententiam judicis 2. — Caeteroquin lex pcenalis obligat quidem justiticz ministros ad reos prosequendos, et judices ad pcenas infligendas iis qui sontes juridice probati sunt; non obligat autem ipsos reos ad pcenam subeundam ante judicis sententiam : id enim nimis odiosum esset.

  2. 2° Hic autem inquiritur num sint leges mere pocnales, id est quae disjunctive obligant vel ad actum ponendum aut omittcndum, vel ad pcenam subeundam legis violatoribus infliclam. Communiter affirmative respondetur; nam, quando agitur de rebus ad bonum commune utilibus, non autcm necessariis, aliqua coaclio valde expedit, et aliunde minus opportunum videtur rem pnecipere aut prohibere sub pcena peccati; quare legislator aliquando midcld aliave pcena suam legem sancit, quin tamen intendat violatores aliquem reatum culpae incurrere; ita multi putant mere pcenalem esse legem quae venationem prohibct absque speciali licentia (permis de chasse). — Attamen principium

' Quod fusius exponitur in Tr. de Virtittejustiticc, n. 617-619. 2 Rem deelaramus in Tr. de Virt. Jusi., n. 474-476.

generale est leges civiles non esse mere pcenales, sed generatim obligare in conscientia, nisi contrarium probetur. Unde, in casibus particularibus, ad judicandum utrum lcx sit mere pcenalis necne, attendi debet voluntas lcgislatoris, prout dignosci potest ex ipsius declaratione, ex natura legis et pcenae, aliisque adjunctis. — De lege tributorum ir specie agimus in Tr. de Virtute Justitice.w. 590-598.

  1. Corollarium. Ex dictis sequitur errare eos qui aequas leges civiles parvipendunt, et, absque gravi ratione, violant : ita enim contradicunt Christo qui dixit * : " Reddite ergo quae sunt Caesaris Caesari, et quae sunt Dei Deo"; contradicunt Apostolis, qui obedientiam prsecipiunt superioribus etiam dyscolis; contradicunt primaevis Patribus et christianis, qui justis imperii legibus sese submittere non dubitarunt. Et sane catholici exemplum prsebere debent in omnibus, etiam in legum civilium observantia.

Si vero quaedam lex civilis sit iniqua (quod non praesumitur, sed validis argumentis probari debet), in conscientia non obligat, quia non est ordinatio rationis, proindeque non est lex. Imo, in societate democratica, in qua cives aiiquomodo potestatem iegislativam participant, honestis viris officium incumbit totis viribus conandi iniquae legis abrogationem procurare. Ad quod maxime prosunt illae civium consociationes, quae de rebus publicis curantes, sedulo cavent ne ad Ccetum legislativum eligantur qui injustis legibus favent.

''Beati immaculati in via qui ambulant in lege Domini 2." Omnes quidem beatitudinem concupiscunt, sed quomodo ad eam perveniatur plurimi nesciunt. Illis viam ostendit Psalmista : immaculati seu perfecti, ideoque beati sunt qui legem Domini fideliter custodiunt : legem enim implendo, sive cordibus inscriptam, sive divinitus revelatam, aut a legitima aucloritate promulgatam, in ipsum Deum, pcrfectionis et beatitudinis fontem, inoffenso pede tendunt.

2 Ps. 118 (hebr. 119), 1; integer psalmus legis divinae proeconia conv pleclitur; cfr. S. August^ Comment. in hunc ps.

De Cotwientta.

rn

  1. Ut ad finem ultimum tendere valeamus, non sufficiunt leges, quibus modo generali ostendatur via sequenda; sed requiritur ut hujusmodi leges cuique aclioni in particulari applicentur; atqui illa applicatio regulae morum, in singulis casibus, fit per rationem praclicam cujusque hominis, quae judicium fert de moralitate talis vel talis a6lus, omnibus attentis circumstantiis, et est veluti proxima et subjccliva morum regula. Hasc autem ratio pra<5tica dicitur conscientia. — In praesenti Traclatu, disputabimus :

I. De conceptu et speciebus conscientiae.

II. De conscientia certd, quatenus est proxima morum regula.

III. De conscientia dubid, et mediis dubium excutiendi.

Art. I. De conceptu et speciebus conscientias \ § I. De conceptu conscienti^:.

  1. Vocabulum co^iscientia, quod derivatur a scientid 2 plura designat, sed praesertim : (a) sensum intimum, quo

1 S. Tho?n., 1. q. 79, a. 13; 1. 2«, q. 19, a. 5; Qq. disputatae, de Veritate, q. 17; Quodlibet., III, a. 26-27; Suarez, in 1. 2«, tr. III, disp. XII, n. 1-4; Salmant., Tr. XX, cap. yj\ Sayrus, Clavis regia sacerdotum casuum conscientia?, Venetiis, 1618, lib. I, c. 2-5; Billuart, De Acl. hum., diss. v; S. Aipho?is., lib. I, n. 2-19; Brocardus, Tr. de Conscientia {Migne, Theol. Curs., t. XI), q. II, art. 1-5; Sporer-Bierbaum, Tr. I, n. 1-30; Elbet-Bierb., P. I, n. 113-141; Ball. P., t. I, n. 130-159; Lchmk., n. 41-66; Miiller, § 71-74; Bouquillon, n. 253-282; Bautain, La Conscience, Paris, 1869, ch. 13-14; Didiot, n. 233-253; F. Bouiliier, De la Conscience en psychologie et en morale, Paris, 1872.

2 Cfr. Breal et Bailly, Dicl. etymol. latin, Paris, 1898, p. 327-328, ubi etiam notat vocabulum scire (a quo scientia derivatur) primario idem significare ac dece?'nere, seu judicare.

DE CONSGIENTIA.

percipimus ct discernimus internas sensationes; (b) conscientiam psychologicaTti, qua. apprchendimus operationes nostras spirituales videlicet aclus cognitionis et volitionis; (c) conscientiam moralem, qua judicamus de moralitate actuum nostrorum r. Jamvero sensus iittimus, qui circa sensibilia versatur, est quidomnino distinctum a conscientia proprie dic~la, quae spiritualia percipit. Conscicntia vero psyclwlogica et moralis non sunt duae facultates distincla^, sed una cademque facultas, videlicet ratio (seu intelleclus). quae, quatenus conscia operationum spiritualium, dicitur co?iscientia psychologica, — et in quantum de earum mora- \ita.te judicat, vocatur conscientia moralis.

Conscientia mcralis aliquando consideratur ut habitus . quatenus nos inclinat ad pronuntiandum de liceitate aclionum; saepius tamen ut aclus, in quantum judicium profcrt. Est autem actus intellec~li\s, non voluntatis; et in hoc cum conscientia. psychologica. concordat; sed ab ea. discrepat quia non est mera intellecKis apprehensio, sed verwmjudicium seu diftamen de liceitate acliLS, seu de ejus relatione ad regulam morum, utrum liceat an prohibeatur, utrum sit obligatio illum ponendi an simplex consilium, utrum sub gravi an sub levi. Neque est judicium speculativum, scd praclicum, quia non respicit liceitatem a6lionis in genei-e et in abstraclo, sed in particulari et in concreto; imo est judicium proxime praclicn-m, quia fertur circa actionem hic et nunc ponendam, idcoque ordinem dicit ad agendum.

  1. Distinguitur proinde conscientia moralis :• (a) a synderesi, quae definiri solet habitus primorum principio7'um> iiioraliu77i seu quaedam rationis irmata promptitudo ad facile cognoscenda prima principia moralia, qualia sunt : bonum est faciendum, — quod tibi non vis fieri, alteri ne feceris, etc. (supra, n. 221); (b) a scientid, quae est cognitio conclusionum generalium a primis principiis deduclarum : (c) a prudentid, quae estrecla aestimatio omnium circumstan-

1 Multi moderni non distinguunt sensum intimum a co?iscientia; varias eorum tbeorias de natura conscientia^ refert Rabier, Psychologie, ch. 6, p. 52-79. — Quidam putant conscientiam esse specialem facultatem a sensu intimo et intellectu distincftam : ita Rcid, Garnier, Fabre, ap. Bouillier, op. cit., p. 54-59.

DE CONGEPTU ET SPEGIEBUS CONSCIENTI^E. 201 tiarum moralitatem alicujus aclionis respicientium. — Pendet tamen ab his tribus : nam utitur cognitione principiorum et conclusionum, necnon prudcnti considerationc omnium circumstantiarum, ad judicandum utrum talis a6lio in particularij omnibus attentis, sit licita necne.

Multi dicunt judicium conscientiae esse veluti conclusionem alicujus prosyllogismi. Major videlicet est principium aliquod generale, a synderesi propositum, v. g. omne malum est vitandum ; prima minor declarat tale actionis genus sub generali lege comprehendi, v. g. furtum est malum; exinde scientia moralis infert furtum esse vitandum. Tunc prudentia addit : atqui actio qu?e hic et nunc facienda proponitur, attentis omnibus, cadit sub concepLu furti; ultima autem conclusio est judicium practicum conscientioe : ergo hic et nunc ab illo furto abstinendum est. — Plerumque tamen conscientia non explicite sytlogizat, sed, attentis omnibus adjunclis, simplici judicio, absque ullo ratiocinio, decernit hanc vel illam actionem esse faciendam, vel omittendam.

  1. Conscientia igitur definiri potest judicium prafiicum de moralitate aclionis Jiic et nunc ponendce.

Hsec est conscientia proprie dicla, quatenus est regula morum. Nomine tamen conscientice venit etiam judicium quod ratio nostra fert de moralitate a<5tus prceieriti : quando hunc approbat, dicitur testimonium bonce conscientiae; si vero eum reprobat, vocatur remorsus seu vermis conscientiae. De conscientia proprie di6la hic agimus.

§ II. DE SPECIEBUS CONSCIENTI/E.

  1. Status qusestionis. Conscientia ex multiplici capite dividitur.

(a) Ratione obligationis quam manifestat, conscientia, sicut ipsa lex, dicitur prcecipiens, vetans, permittens, prout quosdam aclus imperat, prohibet aut permittit (supra, n. 208.)

(b) Ratione modi quo judicium enuntiat, est certa, quando, absque prudenti errandi formidine, judicat aliquem ac~tum esse bonum vel malum, ideoque faciendum vel vitandum , dubia quando hceret suspensa de liceitate actionis1, aut sal-

1 Illa suspensio animi non tsiproprie judicium, sed implicite supponit conscientiam/^//oj7-£ abstinendum esse a pronuntiando de Jiceitate aclionis.

tcm non sine prudenti formidinc pronuntiat. De utraque infra dicemus.

(c) Ratione conformitatis cum regulA morum vbjccliva. conscientia est vera r, si concordat cum veritate, id est cum bonitate et ratione divina, seu legc; erronea, si ab eadem discrepat. Erronea autem est laxa aut scrupulosa : laxa, quando quis, leviori de causa, judicat aliquid licitum essc quod revera non licet, aut leve quod est grave; scrupulosa, si quis, ex futili causa, judicat aliquid illicitum esse quod reipsa licet, aut grave quod est levc.

Ex quo patet conscientiam certam a verd differre : prior respicit subjeftivum judicium quod de moralitatc a6lionis fertur; posterior objectivam conformitatem hujus interioris judicii cum veritate. Quare conscientia potest esse certa, quin sit vera, qualis est conscientia invincibiliter erronea ; pariter conscientia vera potest manere dubia, quando videlicet adsunt argumenta vere probabilia pro liceitate et contra liceitatem alicujus a6lionis.

Num et quo sensu conscientia erronea sit agendi regula, infra exponemus ; sed de conscientia laxd et scrupulosd pauca praenotare oportet, quo melius intelligatur quomodo formetur conscientia recla.

I. De conscientia. laxa.2

  1. i° Notio. Hic agimus de conscientia laxa, praesertim quatenus habitum denotat, seu animi dispositionem quae rationem inclinat ad minuendas aut negandas obligationes morales, ideoque ad nimis extendendam libertatem. Vi hujus habitus, in casu particulari, conscientia judicat, sine sufficienti ratione, aliquid quod revera prohibetur, licitum esse^ aut quod est grave, leve esse peccatum. — Aliquando, ex diuturno peccandi habitu, ita obnubilatur sensus moralis, ut

1 Saepe conscientia vera vocatur recla; attamen aliquod est discrimen inter utramque : recla ea est quse secundum prudentias regulas formatur; jamvero quandoque conscientia est vera, quamvis imprudenter formata. Sed plerumque hasc duo vocabula promiscue sumuntur.

2 Cujus causas et pericula egregie exponit Bourdaloue, Sermon pour le 3e Dim. de 1'Avent, sur la fausse conscience; cfr. Vieux Moraliste, ap. Ami du Clerge', t. XXIV, 1902, p. 737-743.

DE CONCEPTU ET SPEGIEBUS CONSCIENTI^. 203 conscientia peccata etiam gravissima parvi aut nihili pendat, dicens malum bonum, et bibens quasi aquam iniquitatem1 : tunc vocatur cauteriata."2

  1. 2° Causue. Inter causas quae laxam efformant/'- • conscientiam, recenseri possunt : (a) prava educatio : qui ~^"^/"A^^ enim ab infantia non in lege Domini, sed in mundanis cor- / jfi ruptelis falsisque opinionibus eruditi sunt, et omnium vitiorum exempla pne oculis habuerunt, facile legis naturalis praecepta non pauca ignorant, et tanquam indifferentcs existimant quosdam aclus in se turpes et inhonestos; (b) defec-j r /i /1 tus considerationis et consilii : qui ante agendum non ^^K+if cogitant, et in rebus difficilioribus sapientium consilia non quaerunt, saepe decipiuntur, et tanquam bonum aut saltem indifferens habent quod revera malum est ; (c) cupiditatum .

impetus; urgentibus scilicet variis passionibus, haud raro**' * ^*****^/^ obnubilatur ratio : quod vehementer optamus, licitum apparet; quodcumque volumus, bonum est, et quodcumque placet, sanctum est ; iracundioe motus nihil aliud esse videntur nisi pia indignatio, — effraenata ambitio nihil aliud nisi nobilis aemulatio, — avaritia habetur ut legitima providentia, — fraudes commerciales existimantur industriae ^, i / exhibitio, etc; (d) habitus malum faciendi : rnultiplicatis ^i^-^k-J enim peccatis hebetatur sensus moralis, timor Dei atque legis reverentia paulatim evanescit; hinc quae initio gravis- sima crimina existimabantur, mox ut levia aut nulla delicla considerantur; (e) prcesumptuosa in Deum fiducia : Deus, inquiunt, bonus et misericors, nobis ignoscet; cognovit.^^^4^7 siquidem figmentum nostrum et humanae carnis infirmita- (^/.j^ tem ; quare ad benignitatem multo pronior est quam theo- -• fas logi et concionatores, nec tam stri6le reprobat quod cete- roquin a plerisque peragitur.

  1. 30 Damna. Conscientia laxa, sicut ignorantia cui innititur, potest esse vincibiliter aut invincibiliter erronea, prout morali adhibita diligentia corrigi potest vel non, secundum superius dicta, n. 90-98 : utraque tamen est periculis plena.

(A) Etiam, quando conscientia est invincibiliter erronea, multa

204 DE CONSGIENTIA.

mala inducit1; siquidem causa est cur multi perpetrentur aclus ex se et objeclive peccaininosi. Jamvero adtus objeclivc malus : (a) esi deordinatio, cum legi advcrsetur quae est ordinatio rationis, ideoque ex se, absque agentis formali malitia, gradatim moralem sensum deprimit, et, quando saepe repetitur, habitus ex se pravos generat valde nocivos; ita qui, etiam ex ignorantifi, srepe contra veritatem aut castitatem agit, etiamsi non ibrmaliter peccet, aliquid in se turpc et inhonestum committit, quod ejus sensum moralem gradatimhebctat; (b) scandalum prcebet : multi enim, videntes aclus malos saepe ab aliis commissos, exinde ansam pcccandi sumunt, et sibi facile persuadent illos non esse valde pravos, imo et forsan licitos, cum a tot viris quotidie peragantur; exinde, sensim et sine scnsu, mores corrumpuntur, cum magno privatorum totiusque societatis detrimento; (c) periculum formaliter peccandi inducit nam aclibus contra legem saepe repetitis, etiam ignoranter, habitus ex se vitiosi mox acquiruntur; et, quando postea conscientia evigiiatur, eorumque malitia clare apparet, non facile eradicantur; ita periculum incurritur formaliter consentiendi actibus qui jam ut mali apprehenduntur.

357- (B) S?epe autem conscientia laxa est vincibiliter erronea, proinde culpabilis, quia fuit voluntarie efformata, quatenus agens, passionum laqueis irretitus et voluptate exardescens, exoptavit et sibi suggessit, renitente conscientia, talem vel talem actionem non esse prohibitam, posteaque conscientise remorsum suffocavit; aut quia, dubitans aut saltem suspicans rem esse malam, noluit tamen consilium capessere, ne forte veritatem detegeret et intenta voluptate amplius frui nequiret2. Tunc sane formaliter peccavit, et indirecle seu in causa voluit pravos effeclus quos exinde secuturos praevidebal (supra, n. 97 et 171-174).

Praeterea si, ipso tempore quo agit, aliquis dubitat aut suspicatur rem esse malam, et aliunde novit suam conscientiam csse laxam, non potest eam sequi, quia conscius esteam non esse reclam morum regulam, sed eam reformare tenetur mediis mox exponendis. Quare eam sequens periculo peccandi voluntarie se exponit, ideoque aclualiter peccat.

Quibus peccatis gravibus saepe commissisvia paratur obazcationi mentis et indurationi cordis : obnubilatur siquidem intellectus quatenus falsa pro veris, mala pro bonis approbare consuevit : obduratur autem voluntas in malo, in quantum, voluptati indulgendo, propensionem vehementem acquirit in pravos actus, ita ut nonnisi segre conscientise obediat.

1 Quod lucide exponit Vieitx Moraliste, ap. Ami du Cle^-ge', t. XXI, 1899, p. 1169-1175.

2 Si est aclu vincibiliter erro7iea, eo ipso non est certa, nec proinde sequenda, ut infra declaratur.

DE GONGEPTU ET SPEGIEBUS CONSCIENTIyE. 205

  1. 40 Remedia. Statim ac quis conscius evadit se viam laxitatis ingressum fuisse, serio conari debet, duce prudente confessario, suam conscientiam reformare.

(a) Imprimis ad orationem rccurret, ut, divino lumine adjutus, praclicam cognitionem regulie morum adipiscatur, — divinoque fretusauxilio, redtse conscientise vocem non solum audire, sed etiam sequi valeat, non obstante humana infirmitate : " Da mihi intelleclum, et scrutabor legem tuam, et custodiam illam in toto corde meo. ' " (b) Postea requiritur propria agentis consideratio ante agendum, cum sincera voluntate cognoscendi et faciendi quod honestum est, non autem quod placet; ad facilius vero detegendam veritatem, peritornm et honestorum consilia exquirantur, non autem eorum qui saeculi fallaciis facile decipiuntur; (c) tandem removeantur impedimenta, inordinatse videlicet passiones, vitiosique habitus, quibus conscientia frequenter obnubilatur.

Confessarius vero paterno arfeclu excipiat eos qui serio emendari volunt, etiamsi per diuturnum tempus in viis latis ambulaverint; eosque instruat potiusquam increpet, — eisdem animum addat, atque suadeat conscientiae reformationem, etsi diflicilem, minime impossibilem esse, dummodo bonre voluntati, assiduisqueconatibus jungatur oratio.

II. De conscientia scrupulosa.2

359« i° Notio. Hic pariter agimus de conscientia scrupulosa, quatenus est habitualis dispositio, 3 vi cujus agens, ex futili fundamento, quod solidum putat, credit aut dubitat aliquid esse illicitum quod revera non est, ideoque cum anxietate timet ne frequenter peccet, et quidem mortaliter. Plerumque hanc vanam trepidationem comitatur quaedam sensibilis impressio seu commotio, ex vivida imaginatione

2 Praeter auclores allegatos, vide Scarameili, Director. asceticum, Augustae Vindelicorum, 1770, tr. II, n. 421-467; Reuter, Neo-Confessarius, Ratisbonas, 1870, n. 255-274; Schram, Instit. theol. myst. Parisiis, 1868, t. I, § 73 83; Lombez, Paix interieure, 2e p., ch. 7; Dubois, 1'Ange condu6teur des ames scrupuleuses, Lilleet Paris, 1901; Vieux Moraiiste,a.p. Ami du Cterge, t. XXIV, 1902, p. 673-678.

3 Judicium, a conscientia scrupulosa latum, quandoque est certum, et quandoque dicbium : in priori casu, conscientia dicitur scrupulis informata, ejusque diclamen sequendum est, ex infra dicendis de conscientia certa; in posteriori casu, conscientia est scrupulis agitata, et de ea hic agimus; hasc non est sequenda, sed dubium deponendum est vi principii reflexi a confessario traditi (n. 364).

orta, qure judicium plus minusvc pcrturbat, ct mcntcm angoribus vcxat. '

(A) Signa praecipua, ex quibus scrupulosi dignoscuntur, haec sunt : fa) timor peccandi in omnibus, etiam indifferentibus et honestis, aut vana apprehensio ne culpa, ceteroquin levis, gravis sit; (b)nimia anxietas circa prceteritas confessiones, proindeque desiderium confessiones generales iterum atque iterum instituendi, praesertim quando ex his accrescunt dubia et anxietates; (c) prolixa accusationes circumstantiarum quae ad rem non pertinent, etsi confessarius pluries dixit haec omnia inutilia esse; (d) pertinacia judicii, quae confessarii decisionibus acquiescere non vult, sed aliorum capessere consilia : ex quo majores nascuntur animi angores; (e) frequens sententicc mutatio ob leves rationes, maximaque animi perturbatio in agendo, quae aliquando ridiculis gestibus exhibetur.

  1. (B) Scrupuli versantur aliquando circa omnia et quandoque circa unum aut alterum objeclum, praesertim (a) circa prceteritas confessiones, num debitum examen praemissum fuerit, et omnes circumstantice recle declaratoe, num contritio habita fuerit, et quidem ipso tempore absolutionis, num bonum propositum efficaciter elicitum, etc. ; (b) ciycsl pravas cogitationes contra castitatem, aut dubia contra fidem quibus se plenum consensum praebuisse asserunt, vel intentiones, quas malas fuisse supponunt; (c) circa scandalum quod forsan aliis dederint; (d) circa habitum agendi cum serio dubio num aclio sit licita ex nuo fit ut pleraeque eorum actiones sint peccata, etc.

Conscientia scrupulosa differt a conscientia tenera, seu delicatd, quae minimos defeclus percipit, et, propter amorem Dei, vult emendare, probe sciens illos non esse graves, sed perfeclio.ii nocere; quae sane dispositio laudabilis est.

  1. 20 Causae. Aliae sunt ?iaturales, aliae supernaturales.

(A) Naturales sxmt phy&ca aut morales. (a) Inter causas physicas recensentur praesertim : melancholica dispositio, quaesaepe ex temperamento oritur, vanosque timores injicit; et morbidaquaedam inchnatio ad desperationem, ex indole, aegritudine, aut variis infortuniis orta; — excessus \x\ bboribus, abstineniia, jejuniis, vigiliis aliisque austeritatibus, quae, vires corporis extenuando, animi fortitudinem deprimunt; necnon diuturna fuga omnis humance, conversationis, honestaeque recreationis, ex qua oritur assidua et morosa propriae conscientiae investigatio. (b) Inter mora/es causas numerantur : animi imbecillitas et inconstantia, quae vividae imaginationis impressiones, potiusquam maturum judicium sequitur; et ex hoc capite,

1 Vocabulum scmpulus (seu scrupus) Iitteraliter significat lapUlutn (pierre pointue); sicut enim hic, inter pedem et calceum intrusus torquet gradientem, ita scrupulus animam vexat.

DE GONCEPTU ET SPEGIEBUS CONSCIENTI>£. 207 plures mulieres quam viri ad scrupulum pronae sunt; — dcfeclus scicntitz s\e specu]ati'?es'ive psychologicae, vi cujus officiorumextensio exaggeratur, aut impressio confunditur cum consensu; qui defectus quorumdam confessariorum ignorantia aut imprudentia aliquando augetur; — nimia justiticc divincc reformidatio, ex eo procedens quod Deus non ut misericors Pater, sed potius tanquam severus fudex habetur, omnia stricle scrutans ac puniens; — occulta superbia, qua scrupulosus proprio judicio tenaciter adhaeret, nec spirituali direclori obedire consentit. *

(B) His quandoque accedunt causae supemattiralcs : (a) Deus videlicet non immittit quidem falsos conceptus in conscientiam, sed aliquando suum lumen ad tempus subtrahit etiam a justis, eosque sinit a scrupulis vexari, ut, patienti hujus probationis tolerantia, pro peccatis praeteritis perfeclius satisfaciant, eaque efficacius detestando, a periculosis occasionibus vigilantius recedant; — necnon ut, propriae infirmitatis conscii, majori cum fiducia, ad Deum recurrant atque spirituali direclori cum sinceriori humilitate obediant.

(b) Potest etiam daemon in facultates nostras sensitivas agere, praecipue in phantasiam, ad vanos timores excitandos velaugendos; aut, quando animus jam mcerore tenetur, variis suasionibus desperationem suggerere conatur; vel, si conscientia sit delicata, "multo quoque delicatiorem efficere nititur, et in extremum quemdam redigere anxietatis gradum, ut sic misere turbatam, a profectu spirituali tandem dejiciat. 2 "

  1. 30 Damna. Scrupuli, quibus consensus praebetur, ex quacumque causa oriantur, maxima damna, temporalia simul et spiritualia, inducere possunt : —

(A) Temporalia quidem; nam, quando diu perdurant, (a) cerebrum nervosumque systema debilitant aut perturbant : vi enim intimae unionis inter corpus etanimam,vanitimores,tristitia,angorts aliaque hujusmodi, quibus obnoxii sunt scrupulosi, vires physicas extenuant et sanitati maxime nocent. (b) Debilitatis viribus, via paratur neurastheniai, hystericc aliisque morbis superius descriptis, n. 130-133. (c) Imo, crescentibus anxietatibus, aliquando ratio ipsa hebetatur, atque incidit in dementiam, si scrupuli sint universa/es», aut in monomaniam, si circa unum versentur objeclum.

(B) Spiritualia : vires animae mfringunt, virtutesque olim acquisitas paulatim in vitia vertunt : (a) spcm debilitant : scrupulosi,

1 Illis causis, quas ex parte subjefli se tenent, aliquando extrinseccz adduntur : conversatio cum scrupulosis, — ledtio librorum rigidis opinionibus faventium, — consilia direcloris ignorantis, aut discretione carentis.

2 S. Ignatius de Loyola, Exercitia spiritualia, ed. Roothaan, Romae, 1854, Regulae de scrupulis, p. 160; gallice reddidit P. Jennesseaux, S. J., Paris, Poussielgue, I3e edition, 1891, p. 323.

putantes se in statu peccati mortalis versari, Deum ut severissimum exaclorem intuentur et refugiunt. (b) Quarewlr^/w^possunt : de proprio conscientiae statu nimis solliciti, Deumque nimis timentes, in ejus praesentia manere ipsique uniri non audent. (c) Exinde/<?/'titudine carent : cum enim nonnisi exiguam in Deum fiduciam retineant, et aliunde propriam infirmitatem exaggerent, neque spirituali direclori confidant, nihil magni aggrediuntur, sed tempus in vanis anxietatibus inutiliter terunt. Hinc inepti redduntur ad fructuose agendum pro aliorum utilitate, et ad officia status sedulo adimplenda; imo sibi et aliis graves esse solent. (d) Facile etiam periculum graviter peccatidi incurrunt : viribus enim attenuati, assiduisque contra naturales inclinationes conatibus exhausti,indesperationem aliquando labuntur, et, solatii causa, cupiditatibus suis frena laxant; unde haud raro in extrema cadunt, hodie nimiis mortificationibus indulgendo, cras autem voluptati : humana siquidem natura tam diro cruciatui diu resistere nequit.

  1. 40 Remedia. (A) Primarium et efficacissimum remedium, cui cetera subordinantur, est perfecla prudenti confessario praestanda obedientia. Scrupulosus enim, cum recto conscientiae dictamine sit destitutus, rectum judicium de agendis formare nequit; ideoque alius rite operandi modus ei non suppetit quam prudentis viri judicio sese submittere, cujus ope gradatim vana dubia erroneaque judicia deponet Vir autem prudens, de quo agitur, vix alius esse potest quam spiritualis director, cui secreta cordis fiducialiter aperiuntur.

(a) Confessarius autem, statim ac novit aliquem paenitentem esse scrupulis agitatum, paterna benignitate ejus fiduciam captareconabitur, eumque postea his aut similibus verbis alloquetur : possum et volo, Deo juvante, tibi animae pacem reddere, dummodo tamen omnia mihi sincere aperire velis, et in omnibus obedire, sepositoad tempus proprio judicio; si id promittas, certo ab omnibus dubiis etanxietatibus tempore opportuno liberaberis; secus, perpetuovexaberis. Proprio enim consilio recte agere nequit scrupulosus1, sed viri prudentis absque haesitatione consilium sequi debet; praclice nunquam errat qui sapienti obedit direclori.

(b) Prima vice sinat scrupulosum integre ipsius dubia exponere; si velit generalem confessionem instituere, id semel permitti potest, dummodo alteri confessionem hujusmodi paulo ante non fecerit : eum benigne juvet in conscientiae examine et in contritionis ac~iu

1 Saepe hic non agnoscet se esse scrupulosum; sed confessarius affirmabit ex dubiis, fludluationibus, angoribusque a pnenitente expositis rem claram esse.

DE CONCEPTU ET SPEGT.EBUS CONSCIENTI^E. 209 eliciendo; hac autem confessione rite peracla, non amplius ipsi permittatur confessiones repctere. Si nihilominus postea dicat se non omnia confessum fuisse, jubeat confessarius eum jurare se cerio recordari aliquod peccatum certo mortale et certo nunquam in valida confessione declaratum : si jurare timeat, non audiatur; si absque haesitatione juret, ipsi liceat hoc peccatum declarare.

  1. (c) Causam et objeclum scrupulorum cognoscere conabitur confessor, quo melius praclicas agendi regulas paenitenti tradere valeat. Si causa sit physiologica, a debilitate cerebri aut nervorum perturbatione procedens, eum ad sapientem medicum remittet, quin tamen remedia spiritualia praetermittat. — Si causa sit dubium de liceitate talis vel talis actionis, illi inculcabit regulam, quae saltem pro scrupuloso valet : lex dubia, lex nulla; si, post aclionem peraclum, dubitet num graviter peccaverit, in praxi agere debet quasi non graviter peccasset, ideoque a sacra communione non abstinere : non enim ut mortaie peccatum habere debet nisi quod jurare possit esse certo mortale. — Curare debet ut scrupulosus regulis traditis absolute pareat; unde etsi lacrimabundus postulet iterare confessiones, aut a dubiis peccatis absolvi velit ante communionem, suaviter sed firmiter repellatur : haec severitas summa est clementia. — Nec ei permittat longum tempus in conscientiaz examine terere (quod scrupulos auget), sed breve tempus prsefigat, quod nunquam praetergrediatur; idem dici debet de contritionis actu, circa quem multum torquentur scrupulosi \

Objicit quandoque scrupulosus : confessarius meas intimas dispositiones non bene novit; ego ipse eas melius cognosco, et nollem mori in hoc incerto statu. — Reponet director : Nisi sufficienter mihi nota fuisset conscientia tua, rationem agendi non praescripsissem; cum sis scrupulis agitatus, re6tum judicium de propriis dispositionibus formare nequis, sed sapientis judicio parere debes, etiam in articulo mortis; neque Deus damnare potest eum qui superiori fiducialiter se submisit.

In his omnibus confessarius non loquatur tanquam opinans et haesitans, sed tanquam certo sciens et au6toritatem habens : aut nullas, aut breves omnino rationes afferat; secus, interminabiles erunt disceptationes. — Attamen animi firmitas caritate temperetur, ut intelligat scrupulosus confessarium esse amicum devotissimum.

  1. (B) Alia remedia, praeter obedientiam, adhibenda, sunt : (a) oratio fervens ad Deum, ut benignum et miseri-

1 Merito enim docent theologi unum e privilegiis scrupulosorum in eo situm esse quod non tenentur suam conscientiam excutere cum eadem diligentia quam alii, neque omnia peccata accusare, sed solum ca quae, post breve examen, evidenter gravia esse cognoscunt {De Panitent., n. 204 et 192).

cordem Patrcm, quA fiducialitcr impetrctur lumen ad viarn clare vidcndam, ct robur ad cam assidue sequendam ; (b) contemptus scrupulorum, contra cos strenue agcndo, juxta confessoris praescripta ; (c) christiana niortificatio, pra^sertim ea quae consistit in vanis phantasmatibus, impressionibus, cogitationibus et anxietatibus statim expellendis: hinc assiduus et improbus labor, fidelisque officiorum status observantia maxime prosunt : ita enim efficaciter mens ab excruciantibus dubiis avertitur; moneatur autem scrupulosus ut nunquam diu haesitet, sed, post brcvem considerationem, deliberate agat juxta consilia data aut prcesumpta confessarii; (d) recta conscientice formaiio, qua gradatim, juxta regulas generales a directore traditas, prudenter de propriis aclionibus judicium feret, quasi essent alterius actiones.

  1. Corollaria. (A) De conscientia perplexa. Aliquando scrupulosus, inter duo prsecepta constitutus, credit se peccaturum esse, quamlibet partem eligat : tunc ejus conscientia dicitur perplexa1; talis est v. g. qui die dominica infirmo assistens, putat se peccare, si eum deserat, et pariter peccare, si sacrum omittat.

Quo casu, (a) si res dilationem patitur, et gravis est momenti, aclionem dirTerre tenetur donec viri prudentis consilium capesscre possit : quisque enim vitare debet quod putat esse peccatum.

(b) Si vero res dilationem non patitur (quod plerumque contingit) aut parvi est momenti, illud eligere debet quod sibi minus malum esse videtur, ideoque transgredi potius legem positivam quamlegem naturalem. Si vero minus malum discernere nequit, et perplexus manet, quamlibet eligat partem, non peccat : caret enim illa libcrtate morali quse ad peccatum requiritur.

Recle igitur instruendi sunt hujusmodi paenitentes ut, depositis vanis angoribus, discant in nullo casu existere necessitatem peccandi.

(B) De conscientia pharisaica. Quandoque etiam, ob ignorantiair aut praejudicia, conscientia est laxa in rebus magni momenti, ad jus naturale aut divinum speclantibus, dum nimis angusta et scrupulosa est in rebus minoris momenti, praesertim ad jus mere positivum pertinentibus : tunc dicitur pharisaica, quia mores imitatur phai-iscEorum, de quibus Christus aiebat2: M Vae vobis, scribae et

1 Aliquando tamen quis perptexus esse potest ex ?nerd ignoraniid, quia videlicet nescit quomodo in confliclu duarum obligationum, suam conscientiam formet : tunc sufficit eum instruere.

8 Matt., XXIII, 23-24; integrum legatur caput.

DE CONSCIENTIA CERTA. 211 pharisaei hypociitre, qui decimatis mentham, et anethum ct cyminum, et reliquistis quae graviora sunt legis, judicium, et misericordiam, et fidem... excolanies cu/iccm, camelum autem gluiientes." — Ab isto vitio non satis hodie receduntqui nimis anxii sunt circamultas devotiones, et, ex altero capite, fraternam caritatem aut officiastatus negligunt. Hi sedulo sunt instruendi ut, posthabitis superfluis devotionibus, christianas virtutes eorum conditioni congruentes assidue colant.

Art. II. De conscientia certa ut proxima morum regula.

Duo exponemus : i° quid sit conscientia certa; 2° utrum et quo sensu sit regula morum.

I. Genuina notio conscientiae certae.

  1. i° Prsenotanda de certitudine. Certitudo in gcnere est firma mentis adhaesio alicui notioni vel facto, absque errandi formidine. Ratione fandameiiti, cui innititur, certitudo triplex distinguitur : (a) metaphysica, quae in ipsa rerum idearumque essentia fundatur; ita metaphysice certi sumus totum esse majus sua parte, quia veritas hujus propositionis ex ipsa comparatione idearum clare elucet; (b) pJiysica, quae in constantia legum naturalium fundatur; ita physice certi sumus ignem comburere, quia constanti experientia nobis constat igni inesse vim adurendi; (c) moralis, quae in constantia. legum ordinis moralis innititur, seu communi agendi modo entium liberorum. Haec autem est : speculativa, si versatur circa veritates abstractas aut liceitatem actionis in genere; et practica^ si versatur circa liceitatem actionis hic et nunc ponendae.

  2. 20 De certitudine quas conscientiae competit.

(A) Jamvero certitudo quae conscientiae judicio practico competit, est certitudo moralis z.practica .-cum enim pronuntiet de liceitate talis vel talis a6lionis, non in genere et in abstracto, sed in iudividuo Qt in concreto, attentis omnibus •circumstantiis, judicium prolatum non est infallibile, sed humanae prudentiae innititur J, quae falli potest.

1 Non pauci theologi dicunt cotiscieniiam aliquando absolutd certitudine gaudere, quia fundatur motivo prorsus iufaltibiti; talis est, inquiunt, ceititudo qu?e habetur de procceptis Decalogi eorumque pro-

(B) Ipsa certitudo practica plurcs gradus admittit : (a) quandoque omne dubium omncmque errandi formi- dincm excludit, ct dicitur certitudo moialis stricla; haec habcri potest quoad judicia praclica omnino evidentia, v. g.t hic et nunc a tali furto abstinere debeo; (b) aliquando vcro habetur solum praclica certitudo late dicla, seu pru~ dentia/is, quae non omne dubium excludit, scd solum prudens dubium; ita v. g. non absolute, sed solum prudenter certi sumus de validitate baptismi vel4 ordinis suscepti : fieri enim potest ministrum requisita intentione caruisse; quare aliquam formidinem errandi habemus, sed illa formido, utpote levis, non destruit certitudinern prudentialem. Haec autem sufficit in remorali, cum saepe aliam habere non valeamus; jamvero ipsa ratio nobis diclat illam sufficere certitudinem quse humanae naturae infirmitati est accommodata; secus enim frequenter homo perplexus maneret, nesciens quid agendum esset.

  1. (C) Haec autem certitudo practica, stri£te aut late sumpta, dupliciter acquiri potest direcle aut indirecle :

(a) directe, quando, ex ipsd coinparatione aclionis cuni lege, ad conclusionem moraliter certam devenimus; ita, data lege audiendi sacrum die festo, nisi grave adsit incommodum, certo moraliter judico me illo praecepto teneri, quia video hic et nunc non esse in casu meo grave incommodum ;

(b) indirecte, id est sive ex auHoritate, sive cx principio extemo, aut reflexo, ut aiunt, quando ad certam conclusionem devenire nequimus nisi in medium vocato quodam principio rei ipsi extrinseco, ita judex, post attentam considerationem probationum in causa. criminali allatarum, aliquando dubitat num reus sit vere culpabilis; tunc recursum habet ad principium externum, seu reflexum : in dubio,favendum est reo ; ideoque praclice certo moraliter concludit : hic reus, omnibus attentis, est absolvendus. — Illud externum principium potest esse judicium viri prudentis, et praesertim confessarii.

ximis conclusionibus. — Se.d ita loquendo synderestm aut scie?itiam moralem confundunt cum conscientia : ha:c enim non judicat de pra> ceptis Decalogi, sed de qusestione praclica utrum talis vel talis actio, in his vel illis adjunclis. a Decalogo prohibealur necne.

DE CONSCIENTIA CERTA. 213

  1. (D) Conscientia certa non est semper vera, ut jam notavimus, sed erronea esse potest, cum quis possit errare, etiam quando prudenter de liceitate alicujus aclionis judicat : tunc dicitur i?wincibiliter erronca, secundum superius dicta, ubi de ignorantia n. 92. Si conscientia est aclu vincibiliter erronea, eo ipso non est moraliter certa; nam in hoc casu agens potest errorem expellere, aut saltem prudenter dubitat de liceitate aclionis hic et nunc peragendae. Secus autem dicendum de conscientia antea vincibiliter erroned, sed quae impmcscntiarum est aclu invincibiliter erronea, quia videlicet agens non cogitat de necessitate inquirendi : hsec enim nunc est moraliter certa, quia, etsi antea de necessitate veritatem indagandi cogitaverit, nunc prudenter putat aclionem esse licitam, quinsuspicetur rem esse ulterius investigandam. Ita seminarii alumnus, dum theologiae studeret, praevidit ex incuria sua quasdam erroneas decisiones se esse prolaturum : tunc ejus conscientia fuit vincibiliter erronea; postea vero hujus negligentiae oblitus, falsum judicium profertde casu matrimoniali, quin illo instanti suspicetur se errare : ejus conscientia est invincibiliter erronea, et subjective certa moraliter.

II. Quo sensu conscientia certa sit regula morum?

  1. i° Principium : Conscieniia moralifer et praclice ceria, et quidem sola, est proxima regula morum.

(A) Conscientia moraliter et praclice certa est proxima regula acliojmm Jmmanarum. Etenim conscientia moraliter et practice certa, quocumque modo haec certitudo acquisita fuerit, ea est quae, absque prudenti errandi formidine, judicat aliquam aclionem esse licitam aut illicitam, obligatoriam aut permissam; atqui fieri nequit ut peccet qui prudenter certus est actionem quam facit esse honestam, aut illam quam omittit esse illicitam. Nulla enim aclio aut omissio est alicui imputabilis, nisi sit voluntaria; malitia autem aclionis non est voluntaria, nisi ut talis ab intellectu apprehendatur; non peccat igitur, sed recle agit qui sequitur conscientiam moraliter certam; ergo haec merito dicitur regula proxima morum,

  1. (a) De quo nulla sane est difficultas, quando conscientia certa est simul vera : tunc enim est omnino consentanea cum ultima morum regula, ratione scilicet divina. — Sed idem dici debet etiam quando conscientia certa est invincibiliter erronea, quia, etsi discrepat a lege, defeclus conformitatis agenti non imputatur, quia ab eo invincibili- ter ignoratur; ideoque actus, secundum conscientiam invincibiliter erroneam clicitus, est objeclive et materialiter malus, quoties vidclicet legi praecipienti aut prohibenti opponitur, — sed est subjeclive et formaliter bonus, quia ut talis apprchenditur et intenditur. — Idem dici debet de conscientia Jiic et nunc invincibiliter erroned, quae antecedenter vincibilitcr erronea fuit. A6lus enim, secundum talem conscicntiam positus, non solum est matcrialiter malus, sed etiam dici potest formaliier malus in causd (supra, n. 97). Verumtamen non est in se aclualiier malus : nam bona fide elicitur, et non apprehenditur nec intenditur ut malus : " Omnis autem aclus humanus habet rationem peccati vel meriti in quantum est voluntarius; objectum autem voluntatis secundum propriam rationem est bonum apprehensum : et ideo a6lus humanus judicatur virtuosus secundum bonum apprehensum in quod per se voluntas fertur, et non secundum materiale objectum ac~lus r. "

Quod confirmari potest ex propositione 2S, ab Alexandro VIII^ 7 dec. 1690, damnata saltem ut temeraria2 : "Tametsi detur ignorantia invincibilis juris naturae, hrec in statu naturse lapsae operantem ex ipsa non excusat a peccato formali "; ergo ignorantia invincibilis, ideoque conscientia invincibiliter erronea excusat a peccato formali.

  1. (b) Id valet, etiam quando certitudo moralis est solum prudentialis, et ope principii reflexi habita fuit. Cum enim quaestio sit de agendis, illa sufficit certitudo quae in praxi obtineri potest; jamvero, quando agitvir de tali vel tali actione peragenda vel omittenda, haud raro nonnisi prudentialis certitudo acquiri valet. Aliquoties dubia speculativa oriuntur quse direcle solvere impossibile est; aliunde urget necessitas agendi; ergo nil manet nisi speculativum dublum praclice solvere ope alicujus principii reflexi (supra n. 369). Ita qui, omnibus sedulo perpensis, prudcns conscientiae diclamen sequitur, recte agit coram Deo.

  2. (B) Sola conscientia, moraliter et praclice certa, est recla actionum norma. Nam qui agit cum conscientia quae non est praclice certa, eo ipso voluntarie seexponit pcriculo

1 S. Thom.y Quodlibet., III, a. 27; cfr. 1. 2^, q. 19, a. 7; q 76, a. 3. 8 Denzing., n. 1 1 59.

DE CONSCIENTIA CERTA. 215 legern transgrediendi, cum prudenter et praclice dubitet num aclio, hic et nunc ponenda, sit licita; porro qui voluntarie se exponit periculo peccandi, dum facile illud vitare potest, eo ipso implicite vult peccare. Qui igitur praclice dubitat de liceitate actionis hic et nunc peragendae, non potest, stante dubio, ulterius progredi, sed debet sibi efformare conscientiam praclice certam, ope principii reflexi, juxta modum infra exponendum.

  1. Corollaria. (A) Conscientia hic et nunc vincibiliter erronea non est legitima agendi regula. Nam, ex una parte, ista conscientia non est regulae morum objeclivae consentanea; et ex altera, defe£lus ille, utpote aclu voluntarins, est agenti imputabilis; siquidem, in hoc casu, agens de liceitate actionis prudenter dubitat, ideoque ulterius inquirere debet, si possit, et errorem deponere. — Si vero non possit, et aliunde urgeat necessitas agendi, eligere debet illam partem in qua malum vel majus malum tutius praecavetur; ita enim agendo, praclice dubium deponit, et error ei non imputatur ad culpam. Si vero id eligat de cujus liceitate practice dubitat, eo ipso peccat, se temere ad malum perpetrandum exponendo.

  2. (B) Ad dignoscendum utrum conscientia psenitentis vincibiliter ax\ invincibiliter erronea fuerit, confessor interrogabit : (a) num paenitens aliquam indecentiam in a6lu adverterit, vel saltem de ejus liceitate dubitaverit; (b) num conscientia ipsi diclaverit confessarium vel alium virum prudentem interrogandum esse, et voluntarie occasionem inquirendi neglexerit. Si utrumque sincere neget, error invincibilis fuit ; si alterutrum affirmet, error vincibilis dici debet. — Natura autem et gravitas peccati commissi ex conscientia vincibiliter erronea, pendet ab ipsd agentis dispositione, tempore quo agit : si rem ut magni vtomenti satis clare apprehendat, et tanquam huic vel alteri virtuti contrariam, graviter peccat contra eamdem virtutem; si vero res illi videatur parvi momenti, aut ejus malitia nonnisi in confuso appareat, peccatum erit veniale. — Ex quo patet quam necessarium sit confessariis benigne et prudenter cujusque paenitentis conscientiam et indolem explorare, ut verum judicium efformcnt de peccatis ab eo commissis.

216 DE CONSCIENTIA. bAJL^r*-

377- Hinc decipiuntur paenitentes qui, postquam in dubio egerint, in iibris vel a viro prudente quaerunt num actio sit

/^^^ licita, atquc omnem angorcm deponunt si discant rcm non esse objeclive malam : moralitas actionis pendet a dictamine conscientiae prolato ipso instanti quo pcrficitur aclio, non autem a judicio quod postea fcrtur, re melius investigata. Unde illa investigatio multum quidem proderit pro futuro, minime autem pro prceterito tempore.

Art. III. De conscientia dubia1.

Conscientiae certce opponitur conscientia dubia, de qua duo exponemus : i° quid sit et quomodo praclice ccrta reddi possit ; 2° quamam sint varia systemata ad solvendum dubium pra6licum excogitata.

§ I. DE GENUINO CONCEPTU CONSCIENTI/E duble ET MEDIO PRACTICO DUBIUM EXCUTIENDI.

  1. i° Praenotanda de dubio et probabilitate.

(A) Ouando mens non potcst certo moraliter de liceitate alicujus actionis judicare, duplici modo se habere potest : vel neutri parti adhaeret, et assensum suspendit, vel uni parti assentit magis quam alteri, cum prudenti tamen formidine errandi; in priori casu, dubium dicitur stricltim, in posteriori vocatur latum, seu opiuio'2. Opinio vero distinguitur a suspicione^ quae est initialis quaedam adhaesio, seu propensio ad judicandum, non autem verus assensus.

  1. (B) Opinio aliquando objeclive sumitur; tunc potest esse plus minusve probabilis. Probabile, juxta vim nominis, dicitur quod probari potest ; sed, ex usu communi, significat id quod, etsi non manifeste verum, prae se fert quaedam veritatis signa, quae virum prudentem movere possunt ad eidem

1 Suarez, Tr. de A(ftibus hum., disp. XII, sefl. 5-6; 5*. Aip/wfis., n. 20-54; Bitluart, De A<ft. hum., diss. V, art. 6; Ze/i.m/c, n. 48-51; Ball. P., n. 160-168; Miilter, § 73; Bouquillo?i, n. 267-291; Noldm, n. 196-201; Vieux Mcraliste, ap. Ami du Clerge, t. XXII, 1900,

8 Hic agitur de opinione, quatenus est judicium ?nentis subjeclivu^tij idem vocabuiura sa?pe significat ipsam propositionem, cui mens adhreret cum errandi formidine, isu opinionem objeclive sumptam.

assentiendum. Gradus autem probabilitatis pendent a majori vel minori verisimilitudine quam opinio habcre videtur; ita probabilior dicitur ea opinio quae gravioribtis motivis innititur quam contraria sententia; e contra qude levioribus fulcitur argumentis vocatur simpliciter probabilis, vel minus probabilis; iterum notabilitcr probabilior, aut probabilissima est opinio, si excessus probabilitatis sit valdc notabilis : tunc opposita sententia est tenuiter vel dubie probabilis.

(C) Quae quidem probabilitas inirinseca vel cxtrinseca dicitur : prior innititur rationibus ex ipsd rei naturd desumptis, posterior aucloritati dotitorum ant sapientium. Saepe vero utraque conjungitur, et auctoritas do6lorum eo pluris valet, quo majus est pondus rationum quas afferunt.

3S0. (D) Iterum probabilitas est absoluta vel relativa : abso/uta, quae iis fulcitur rationibus quibus mens viri prudentis moveri solet; relativa, quae non omnes animos fleclit, sed quemdam in particulari, propter specialem ejus indolem, aut specialia adjuncla in quibus versatur. In rebus enim quae non sunt per se evidentes, voluntas assensum intellectus imperare potest, propter extrinseca motiva, sive legitima sive plus minusve inhonesta; ita in dubiis, qui refli sunt corde adhaerent parti quae divino honori, proximi bono, aut communitatis paci magis favet; e contra qui ad laxitatem proni sunt, parti quae superbiae aut voluptati favet haud raro adhaerent.

(E) Tandem dubium est speculativum vel praclicum : speculativum, seu remotum, quod versatur circa legcm in se speclatam,di\t ejus applicationem in genere — num videlicet talis lex sufticicnter sit promulgata, aut per consuetudinem fuerit abrogata, — num pingcre die festo sit opus servile prohibitum, etc; pracliaim, seu proximum, quod versatur circa liceitatem talis vel talis a6lionis in particulari, v. g. num mihi in hoc die festo pingere liceat.

  1. 20 De ipsa conscientia dubia. Dubium mere speculativum direcle non afficit ipsam conscientiam, sed ad scientiam moralem pertinet, quae illas qiuestiones expendit; sa^pe tamen indirecle conscientiam afficit, eam ancipitem reddendo quoad liceitatcm talis vel talis ac~tionis in particulari

213 DE CCWSCIENTIA.

ab agentc hic ct nunc ponendae; ita, v. g.. si dubitatur num pingere sit opus scrvilc, co ipso frequenter dubium praclicum orietur num Petrus possit hic et nunc pingere hac dic dominica.

Hic autem agimus tantum de dubio praclico1, ideoquc conscientia dubia ca dicitur quae vel ficeret suspensa circa honestatem alicujus adtionis in particulari, vel non sine prudenti formidine de eadem pronuntiat. — Hic autem animi status induci potest ex eo quod utrinque adsunt rationes ceque probabiles; aut quia ex una parte adest ratio probabi- /ior, quae tamen non tollit probabilitatem adversae sententiae, vel ratio mere tantum sed solide probabilis. — Sed, ad conscientiam hujusmodi non sufficit dubium mere negativum, quod rationibus ita levibus innititur ut virum prudentem non moveant; non obstante siquidem dubio mere negativo, de liceitate a£Honis judicamus absque prudenti errandi formidine; — requiritur proinde dubium positivum, gravibus argumentis innixum, quae virum prudentem movere solent.

  1. 30 De modo solvendi dubium practicum. (A) Ex di£tis supra, n. 374, agere non licet cum conscientia prac- t tice dubid, sed dubium excuti debet, diligenter rem inves-

Etenim homo conari debet, in quantum potest, veritatem assequi, ideoque, in re morali, legem ejusque genuinum sensum investigare, necnon omnes circumstantias attente considerare, ut, meliori quo fieri potest modo, suas actiones legi conformet, quae nihil aliud est nisi manifestatio divinae rationis atque voluntatis. Qui igitur, pra6lico dubio laborans, rem serio perpendere non vult, temere agit, et periculo contra legem peccandi voluntarie et culpabiliter sese exponit Ex adverso autem qui morali utitur diligentia ad dubium excutiendum, prudenter agit, et error, in quem forsan involuntarie cadit, ei non imputatur.

Illud autem examen plus minusve diligens esse debet pro rei gravitate, et qualitate aut officiis personae; ita, si

1 De dubio enim speculativo jam aliquid diximus in Tr. de Legibus, et in toto decursu Theologire Moralis agitur, exponendo quaenam opiniones sint plus minusve probabiles.

quaestio cst de re parvi momenti, diuturna investigatio niinime nccessaria est. H<tc autem rcquiritur, si agitur de gravi praecepto, praesertim de strictis juribus altcrius persoiicC, vel si alicui personae obligatio ex officio incumbit dubium solvendi quod non solum proprium bonum speclat, sed etiam bonum commune.

  1. (B) Ad rite peragendum hujusmodi examen, rcquiritur quidem, sed non sufficit illa naturalis prudentia, quae dicitur reclumjudicium {bon sens, common sense); sed, in iis qui studio incumbere valent, desideratur competens principiorum theologiae moralis scientia, et in aliis recursus ad r ; viros prudentes, quorum consiliis suam conscientiam recle formare valeant. Nam, quando agitur non solum de jure positivo, sed etiam de multis conclusionibus juris naturalis, saepe mentem fugit aliquis respeclus qui, si fuisset cognitus, conscientiam multum juvasset ad re6lum judicium efformandum. Quamvis enim principiorum cognitio direc~te ad synderesim pertineat, nihilominus ad di6lamen conscientise recte formandum maxime prodest : quo melius innotescit legis sensus,eo facilior fit ejusdem applicatio casui particulari.

  2. Confessarii praecipue tenentur hujusmodi studio incumbere, ut alibi probavimus1. Quare Benediclus X/Veos admonet8, "ut in re dubia, propriae opinioni non innitantur, sed, antequam causam dirimant, libros consulant quamplurimos, eos cumprimis quorum doclrina solidior, ac deinde in eam sententiam descendant quam ratio suadet ac firmat audloritas." (a) Non innitantur vidclicetpropricz opinioni, quae snepe fallax est : plus enim sapientiae in nudtorum quam in unius judicio invenitur. (b) Libros plurimos consulant, ad facilius idem incommodum praecavendum; quod enim unum auclorem fugere potuit, non tam facile mulios fugiet, praesertim si non ad eamdem scliolam, sed ad diversas scJiolas pertinent : experientia enim constat quam facile auctores ejusdem scholae, absque ulteriori examine, antecessorum opiniones et argumenta fiducialiter repetant ! (c) Illos autem libros seligant quorum doclrhui esi so/idior,qu\ scilicet scientid,prudeniid etpieiaie, majorem famam sibi comparaverunt, et rem ex professo, non obiter perpenderunt : nec tam numerandi quam ponderandi sunt auctores, quorum opera leguntur. (d) In eam sententiam descendant quam ratio suadet ac

2 Bened. XIV., Constit. Aposloliea Constit. de Praeparat. ad Jubilceum, an. 1750, § 21.

Jirmat aufloritas. Undc, in quantum ficri potest, tum rationibus intrinsecis, tum extrinsecis auctoritatibus attendendum est : argumcnta allata critice expendantur, attentis temporum ct locorum adjunctis, et generatim loquendo non piuris cestimetur thcologorum aucloritas quam pondus rationum quas afferunt. Attamen, si doflrind communi omnium scholarum aliqua conclusio firmatur, eo ipso magna probabilitate pollet, etiam independenter ab argumentis allatis; nec ab ea recedendum est nisi in medium proferatui nova ratio quse hucusque ignorata fuit.

  1. (C) His omnibus perpensis, si conscientia judicium moralitercertum ferrenequit, rcmanet ut rccurramus adpriucipium reflexum, cujus ope practicum dubium in moralem certitudinem convertatur. Jamvero, inter principia reflexa, alia sunt universalia, quia in quovis dubio de liceitate aclio-

I Lv^^v3 n*s a^ efformandam conscientiam practice ccrtam adhiberi possunt ; talia sunt : lex dubia non obligat, — in dubio melior est conditio possidentis, aliaque qiune in systematum critica expositione mox declarabimus; alia vero sunt particularia, quae in quibusdam tantum materiis adhiberi valent, v. g. in dubio faflum non prcesumitur, sed probari debet, — in dubio standum est pro valore aclus, — in dubio prasumptio stat pro superiore, etc; quae quidem in variis Traclatibus exponuntur. Quorum ope dubium excutitur, et conscientia moraliter et praflice certa efformatur. Si quis v. g. post maturam rei investigationem, judicaverit legem jejunii in tali casu esse vere dubiam, propter graves rationes, simulquc admittat veritatem principii " lex dubia non obligat" , statim concludere potest : hujusmodi lex in hoc casu me non obligat; quod quidem judicium est moraliter et practice certum. Nam, ex una parte, probabilistae tanquam moraliter certum habent principium " lex dubia non obligat" ; aliunde certo moraliter constat in hoc casu legem jejunii esse dubiam; ergo certum est moraliter hanc legem me non obligare.

  1. Rudes autem, qui principii reflexi usum non explicite didicerunt, nihilominus praclice certam conscientiam sibi efformant, quia, morali sensu re6le utentes, judicant se prudenter agere, eo quod talis vel talis aclio non videtur, omnibus attentis, clare et corto prohibita1 ; si vero dubium

DE CONSCIENTIA nUBIA. 22]

nfmis eos torqueat, virum prudcntcm adeunt, praesertim pastorem aut confessorem, ab eoque inquirunt quid sit faciendum.

§ II. De variis systematibus

AD SOLVENDUM DUBIUM PRACTICUM EXCOCITATIS.

  1. Status quaestionis. Permanente dubio praclico dc Hceitate aclionis peragendoe, necessarium est aliquod principium reflexum ad efformandam conscicntiam praflice certam, ut supra diximus. Quodnam sit vero principium universale ac moraliter certum, cujus ope dubium praclicum solvi queat, inter catholicos do6lores per plura saecula acritcr disputatum est, et hodie etiam multum disputatur. Ad cujus controversiae intelligentiam, pauca sunt praenotanda.

1° Quando moralis certitudo, etiam lata, obtineri nequit, mens praclice dubitat utrum lex in tali casu obliget nccne; jamvero lex, seu obligatio apparet X.anquam prcbabilissima,au. multo probabilior, ceque probabilis,solidc probabilis, vel tenuiter probabilis, secundum pondus rationum quae afferuntur ad probandam vim legis obligatcriam ; et ex hoc jam intelligi datur quomodo diversa possint esse principia ad solvendum dubium, secundum diversos gradus probabilitatis.

Insuper, ex modo loquendi communiter recepto, pars tuta aut tutior dicitur ea quae legi seu obligationi favet; pars vero quae libertati favet, vocatur minus tuta. Quare, si asseritur/wr/£/// tutiorem esse sequendam, eo ipso significatur legem esse servandam ut vere obligatoriam.

  1. 2° Principia reflexa a variis systematibus proposita non valent, juxta omnes prudentcs, nisi ubi agitur de solo licito vel illicito; si enim non de solo licito agitur, sed de valido, seu de effe6lu necessario consequendo, generatim pars tutior est sequenda; quod praesertim in tribus casibus occurrit : —

(A) Quando agitur de medio ad salutem necessario ; cum enim, amissa salute aeterna, omnia bona simul amittantur, quaecumque sit intima animi persuasio, nil sane faciendum est ex quo pcriclitetur aeternitas. Ita, ubi agitur de veritatibus crcdcndis nccessitate medii, v. g. de fide in Deum incarnatum, sequi non licet opinioncm probabilem, ut constat ex damnatione hujus propositionis (4) ab InnocentioXI, 2 martii 1679: "Ab infidelitate excusabitur infidelis non credens, ductus opinione minus probabili.1 "

  1. (B) Quando agitur de valore sacramenti, ut constat ex damnatione hujus propos. (1) ab eodem Pontifice2 : " Non est illicitum, in sacramentis conferendis sequi opinionem probabilem de valore sacramenti, relicla tutiore. " Videlicet, in dubio num talis materia sit sufificiens pro validitate sacramenti, minister tenetur, ob reverentiam sacramenti bonumque fidelium, tutiorem adhibere materiam, si eam prae manibus habeat; si vero haec desit, et necessarium sit ministrare sacramentum, dubiam materiam adhibere fas est, ad providendum, in quantum ficri potest, fidelium saluti. — Exceptio tamen datur casu quo Ecclesia potest et rationabiliter praesumitur supplere defec*lum, ut contingit aliquando pro jurisdiclione ad validitatem absolutionis requisita, aut pro impedimentis matrimonii mere ecclesiasticis, ut suo loco exponimus.

  2. (C) Quando agitur de periculo damni temporalis vel spiritualis, siveproprii sive alieni, quod prcecavere vel impedire tenemur exjustitid aut ex caritate. I ta non licet, absque necessitate, sumere cibum probabiliter venenosum ; neque aegrotanti remedia applicare dubia, quando alia certo efificacia praestosunt; neque sese aut alios proximo periculo formaliter peccandi, sine sufificienti ratione, probabi/iter exponere; quia in his omnibus probabiliias non removet periculum aliquod malum inferendi quod cseteroquin certo avertere tenemur.

Extra hos casus, quando de solo licito agitur, varia sunt systemata.

I. Variorum systematum conspectus historicus.

  1. Nullumsystemaantessec.XVI. Permultasaecula, nullum systemaproprie diclum excogitatum ac digestum fuit ad dubia pra£t.ica solvenda; sed Patres et Theologi, data opportunitate, dubia occurrentia cum quadam benignitate

1 Denzing.yTi. 1021; quse propositiout minimum tanquam scandalosa et in praxi perniciosa reprobata fuit; cfr. Viva, in hanc propos.

DE GONSGIENTIA DUBIA. 223 rcsolvebant, diversis principiis reMexis, praesertim vero docendo non esse urgendam legis dubia? obligationem.

(A) Inter Patres, 6". Augusiinus, de quaestione agens primis saecuhs agitata num christianis liceret matrimonium cum infidelibus contrahere, declarat in Evangelio vei apostolicis litteris rem non fuisse sine ambiguitate definitam, ideoque id non reputari peccatum, " quoniam revera in N. Testamento nihil inde praeceptum est, et ideo aut licere creditum est, aut velut dubium dereiiclum.1 " — Alias, interrogatus num, in casu necessitatis, vesci liceret cibo idolis oblato, respondit : "Aut certum est esse idolothytum, aut certum est non esse, aut ignoratur : si ergo certum est esse, melius christiana virtute respuitur ; si autem vel non esse scitur, vel ignoratur, sine ullo conscientiae scrupulo in usum necessitatis assumitur. 2';

Ita etiam S. Gregorius Nazianzenus cuidam Novatiano, asserenti secundas nuptias esse illicitas, reponit : " Quo argumento id confirmas? Aut rem ita esse proba, aut, si id nequis, ne condemnes. Quod si res dubia est, vincat /zumanitas et facilitas. 3 "

  1. (B) Scholastici vero, usque ad saeculum XVI, integrum morale systema non proposuerunt, sed docuerunt legem incertam vel non ligare, vel saltem non ligare eodem modo ac legem certam, et inter opiniones plus minusve probabiles distinguere cceperunt; juxta plures, probabilior pars sequenda erat, juxta alios, obligatio dubia urgenda non erat. Sed, cum illis temporibus nondum soleret accuratum discrimen institui inter dubium speculativum et practicum, et inter certitudinem direclam, vel indirectam, saepe difficile est eorum mentem certo cognoscere.

(a) Ita »S. Thomas asserit nullum ligari per praeceptum nisi mediante scientia seu notitia praecepti 4 : " Unde nullus ligatur per prseceptum aliquod nisi mediante scientict illius praecepti; et ideo ille qui non est capax notitice, praecepto non ligatur; nec aliquis ignorans praeceptum Dei, ligatur ad prseceptum faciendum, nisi quatenus tenetur scire praeceptum. " Quemnam vero certitudinis gradum requirat scientia aut notitia, ibi non clare exponitur; hnec sane excludit opinionem ?nere conjecluraiem, aut tenuiter probabilem; utrum vero sufficiat probabilior cognitio an requiratur moralis certitudo, non satis ex hoc loco constat. — Alibi declarat eum peccare qui dubitat num plures praebendas habere possit, et nihilomi-

1 S. August., De fide et operibus, c. 19, n. 35, ap. Migne, P. L., XL, 221; cfr. De conjug. adult., lib. I, c. 25, n. 31, Afigne, P. L.,XL, 468-469.

nus, manente tali dubitatione, eas retinet, quiapericulo peccandi se exponit1 ; et ita probabiliorisnio favere videtur; sed, cum dicat " manente tali dubitatione," quidam hunc locum intelligunt de eo qui, praclice dubitans, has praebendasretinet, quinsibi conscientiani efformaverit. Quare probabilioristoz, aiquiprobabilistoz et probabilistce Angelicum Doc~torem in suum sensum trahere conantur; nobis videtur ejus mentem dubiam esse, quia nullum systema hac de re digessit. — Idem dici potest de S. Bonave?itura, de Scoto, S. A?itonino multisque aliis Docloribus.

  1. (b) Attamen, fatente Medi?ia, primo probabilismi fautore, non pauci theologi, ante saeculum XVI, tenebant sequendam esse probabiliore??i opinionem, relicla probabili. En ipsius verba 2 : " Hanc quaestionem difficilem satis explicat doctissimus Soto, lib. 3 de Justitia, q. 6, a. 5, ad. 4, in hunc modum : dicit enim quod, licet in speculativis, et in gymnasio licitum sit aliquando sequi opinionem probabilem, relicla probabiliori, ceterum in moralibus et in rebus quae pertinent ad jus tertii, non est licitum sequi opinionem probabilem, relicla probabiliori. Sentiunt idem Sylvester, verbo opinio, § 2, Conradus, in lib. de Contracl.. quaest. ultima, et, quod magis movet, Dominus Cajetanus in sua Summa, verbo opinio. " Postea argumenta exponit quibus praefati aucTores suam fulciebant sententiam : 1) Qui sequitur opinionem probabilem, relicla, probabiliori, exponit se periculo peccandi, et eligit id quod minus certum est, relinquendo quod magis certum est : ergo peccat. 2) In dubiis tutior pars eligenda est; sed opinio probabilior est tutior; ergo sequenda. 3) Quando ex utraque parte periculum est, in eam partem est inclinandum, quae majoribus rationibus confirmatur. 4) Judex qui pronuntiaret sententiam contra eum qui probabiliora testimonia adducit, certe peccaret mortaliter, et committeret injustitiam; ergo qui sequitur opinionem probabilem, relicla probabiliori, absque dubio peccat. — Igitur, quando scribebat Medina (an. 1577), jam florebat probabi/ioris??ius, argumentis non spernendis fulcitus.

Chapter 35 of 73