Nn. 760–803
- (B) Deus vult a nobis amari : (a) huc enim spe6lat praeceptum superius expositum, n. 750, quo jubemur Dcum amare ex tota mente, ex toto corde, ex totis viribus : tali enim praecepto, quod est primum et maximum, luculenter ostcndit quanti faciat amorem nostrum, et quam ardenter cupiat a nobis amari. Unde exclamat Augustinus^ : "Quid tibi sum ipse, ut amari te jubeas a me, et nisi faciam irasca- ris mihi, et mineris ingentes miserias? " (b) Idem colligitur ex promissis^ comminationibus \ beneficiis et pocnis quibus ad
1 Vaticanum, sess. III, cap. 1.
2 Breviar., in festo Sept. Dolorum, respons. ad iam lecl.
sui amorcm Deus populum suum allicere conatur : ita, apud Prophetas, se comparat benefaclori, qui, pro innumeris beneficiis quae contulit, gratitudinem et dile6lioncm enixe flagitat; patri, qui vult a filiis amari; sponso, qui amorem sponsae postulat. Diligentibus se remissionem peccatorum, bonaque temporalia et spiritualia promittit; diras e contra pcenas minatur iis qui amorem suum contemnunt1.
(c) Quod desiderium vividius adhuc expressit, proprium Filium mittendo in terram, qui, majestatem suam velando, et humanitatis nostrre infirmitales induendo, benignitatesuanos allicit ad divinum amorem : " Benignitas et humanitas apparuit Salvatoris nostri3". Quod motivum pr?eclare urget Joannes, dileclionis apostolus3 : " In hoc apparuit caritas Dei in nobis quoniam Filium suum unigenitum misit Deus in mundum, ut vivamus per eum... Nos ergo diligamus Deum, quoniam Deus prior dilexit nos ". (d) Revera Christus ipse ad divinum amorem nos provocat, asserens Deum diligere eos qui ipsum diligunt, et in corde eorum jucunditer manere4. "Si quis diligit me, sermonem meum servabit, et Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus et mansionem apud eum faciemus ". Discipulos suaviter hortatur ut ipsi intimo affeclu conjuncti maneant, sicut palmes viti insertus manet* : "Ego sum vitis, vos palmites... Manete in dileclione mea".
Exinde facilis est transitus ad amorem Dei, non solum gratitudinis, sed etiam amicitioe : " Sic nos amantem quis .ion redamaret?"
- (C) Ex his facile intelligitur Deum esse in se infinite amabilem. Fide enim novimus quidquid pulchri et quidquid boni creaturis inest nonnisi imperfe<5lum essevestigium divinae pulchritudinis et bonitatis. Quare, si quid sancli, si quid heroici, si quid potentis et benigni in aliquo homine miramur, id totum in Deo invenitur, sine ulla imperfe6tionis admixtione, et quidem gradu infinite perfe6tiori. Si igitur creaturarum pulchritudine aut bonitate ad amorem allicimur, quanto magis divina perfe6lione? Pariter si amor dotibus objecli amati proportionari debet, nonne modus supremum bonum amandi est illud sine modo diligere? — Et hic est proprie amor complacentice, cui mox succedit amor
1 Ita v. g. fsai., I, 2-31; V, 3-30; Jcrem., II, 2-37; III, 1-5; XXXI, 1-39; Ezech., XX, 1-44; Joely II, 1-29, etc.
2 7V/., III, 4. — 3 I Joan., IV, 9, 19. — * Joan.,sX\ V, 23. * Joan., XV, 5, 9; integer locus attente le^atur.
benevolentice, posteaque amor beneficeutice, seu zclus ad Dci gloriam promovendam.
Quod praeclare declarat Augustinus ; voluptatem et felicitatem in creaturis quaesierat; sed ad meliora tandem reversus, Deum sic alloquitur1 : " Fecisti nos ad te, et inquietum est cor nostrum, donec requiescat in te... Quid es ergo, Deus meus? quid rogo, nisi Dominus Deus... Summe, optime, potentissime, omnipotentissime, misericordissime et justissime, secretissime et pnesentissime, pulcherrime et fortissime, stabilis et incomprehensibilis; immutabilis, mutans omnia; nunquam novus, nunquam vetus; innovans omnia, et in vetustatem perducens superbos, et nesciens; semper agens, semper quietus; colligens, et non egens; portans, et implens, et protegens; creans, et nutriens, et perficiens; quaerens, cum nihil desit tibi. Amas, nec sestuas; zelas, et securus es; paenitet te, et non doles; irasceris,et tranquillus es; opera mutas, nec mutas consilium; recipis quod invenis, et nunquam amisisti... Deus meus, vita mea, dulcedo mea sancta... Sero te amavi, pulchritudo tam antiqua et tam nova, sero te amavi !"
30 Caritas vero praesertim augetur frequenti exercitio a6tuum amoris : (A) Explicite, eliciendo videlicet ac~lus gratitudinis erga Deum insignem benefadlorem, et erga Christum, qui dilexit nos et tradidit semetipsum pro nobis; a<5tus complacentice, de attributis divinis gaudendo eaque laudando; a<5tus benevolentice, optando videlicet ut san6tificetur nomen Dei, et regnum ejus adveniat, et voluntas ejus fiat sicut in ccelo et in terra; a6tus beneficentice, totis viribus gloriam Dei promovendo; a6tus perfeclce contritionis, peccata detestando, quia Deum infinite bonum ofTendunt2.
(B) Implicite, a6tus eliciendo aliarum virtutum, qui caritate informentur; v. g. a6tus obedientice, qui, teste Scripturd, vere dile6tionis actus merito habentur : u Si diligitis me, mandata mea servate... Qui habet mandata mea, et servat ea, ille est qui diligit me"3. — Idem dici potest de qualibet a6tione christiana; oratio, labor, studium, sui abnegatio, mortificationes quaecumque, propter amorem Dei pera6tae, dile6tionis meritum consequuntur (supra, n. 149), ideoque caritatem augent.
1 S. August., Confess., lib. I, cc. 1, 4; lib. X, c. 27, P. L., XXXII, 661, 662-663, 795.
2 Quos acflus jam supra descripsimus, n. 745. Cfr. S. Fr. de Sates, op. cit., 1. V et VI.
Imo, cum ex voluntate divina, officia status adimplere teneamur necesse est ut vitie aclivae operam demus, et amorem nostrum operibns ostendamus ex caritatis fa&is'. — Ita etiam communia opera fiunt jucundiora, si ex amore peragantur, juxta Augustinum* : " Nullo modo enim sunt onerosi labores amantium, sed etiam ipsi deleclant, sicut venantium, aucupantium, piscantium, vindemiantium, negotiantium, ludo aliquo sese oble&antium. Interest ergo quid ametur. Nam in eo quod amatur, aut non laboratur, aut et labor amatur ".
Inter haec opera eminent opera caritatis erga proximum, quae ad ipsum amorem Dei maxime conferunt.
Art. II. De Caritate erga proximum. Praenotanda de caritate erga seipsum.
Deum recte diligere nequimus quin ejus opera diligamus, ea praesertim in quibus magis perfecle elucet divina bonitas, videlicet creaturas intellecluales, quae ad Dei imaginem et similitudinem conditae sunt, angelos et homines. Prsetermissis angelis et beatis, de quibus agitur ubi de communione sanctorum, agendum manet de hominibus viatoribus. Jamvero diligere debemus nosmetipsos et proximum.
De amore sui non datur explicitum praeceptum, quia, ut notat Augustinus, homini praecepto non opus est ut se diligat3 : " Ergo, quoniam praecepto non opus est ut se quisque et corpus suum diligat... restabat ut et de illo quod supra nos est, et de illo quod juxta nos est, praecepta sumeremus". Implicite tamen hanc dilectionem Christus
1 Ad rem S. Vincentius a Paulo : u Aimons Dieu, mais que ce soit aux depens de nos bras; que ce soit k la sueur de nos visages; car bien souvent tant d'actes d'amour de Dieu, de complaisance, de bienveillance et autres semblables affecflions d'un cceur tendre, quoique tres bonnes et tres desirables, sont neanmoins tres suspec~tes quand on n'en vient pas a 1'amour effedlif... Plusieurs se flattent de leur imagination dchauffee; ils se contentent des doux entretiens qu'ils ont avec Dieu dans 1'oraison; ils en parlent memecomme des anges : mais, au sortir de la, est-il question de travailler pour Dieu, de souffrir, de se mortifier, d'instruire les pauvres, d'aller chercher la brebis egaree, d'aimer qu'il leur manque quelque chose, d'agreer les maladies ou quelque autre disgrace, helas! il n'y a plus persoMne. " (Ap. Abelly, La vie de S. Vincent, Paris, 1891, t. I, ch. 19, p. 124-125.)
3 S. Aujrust., De doa. christiana, c. 26, P. L., XXXI V, 29. Theol. Mor. II. — 15 praecepit diccns1 : "Diliges proximum tuum sicut tcipsum' '. Naturaliter quidem homo amat scipsum; hic amor non cst proprie amicitia, scd aliquid majus : amicitia enim unionem quamdam importat; " unicuique autcm ad scipsum cst unitas, quae est potior unione ad alium; unde sicut unitas est principium unionis, ita amor quo quis diligit seipsum, cst forma ct radix amicitiae : in hoc enim amicitiam habemus ad alios, quod ad eos nos habeamus sicut ad nos ipsos2 ".
- Vi autem divini praecepti, homo seipsum diligere debet supcrnaturaliter, proptcr Dcinn : (A) imprimis animam suam, quae a Deo creata est, per gratiam divinae effecta consors naturae, — necnon sanguine Christi redempta, — templum Spiritus sandti, — capax aeternae beatitudinis.
Unde ait S. T/iomas3 : " Et secundum hoc boni diligunt seipsos, quantum ad interiorem hominem, quia ipsum volunt servari in sua integritate; et optant ei bona, quae sunt spiritualia, et etiam ad ea assequenda operam impendunt, et deleclabiliter ad cor porprium redeunt, quia ibi inveniunt et bonas cogitationes in praesenti, et memoriam praeteritorum bonorum, et spem futurorum bonorum ex quibus deleclatio causatur". Quare sahitejn animce nostrae ejusque sanctificationem omnibus anteponere debemus : "Quaerite ergo primumregnumDeietjustitiamejus,ethaecomniaadjicienturvobis"4. Virtutes igitur christianas colere debemus, et potius mori quam foedari; ideoque opera bona et meritoria agere, potiusquam pecunias congerere : " Nolite thesaurizare vobis thesauros in terra, ubi aerugo et tinea demolitur, et ubi fures effodiunt et furantur; thesaurizate autem vobis thesauros in ccelo, ubi neque aerugo, neque tinea demolitur, et ubi fures non effodiunt, nec furantur " 5. Gratiam proinde, mediaque ad eam servandam atque augendam majoris oestimare debemus quam temporalia adjumenta. — Unum timere debemus, peccatum prout de Chrysostomo retulimus, n. 471.
- (B) Corpus pariter propter Deum diligere debemus; est enim . animce instrumentum ad honorem Deo praestandum, et opera bona peragenda : " Sed neque exhibeatis mcmbra vestra arma iniquitatis peccato, sed exhibete vos Deo tanquam ex mortuis viventes, et membra vestra arma justitiae Deo" 6; — necnon templum Dci, per redemptioncm
1 Matth., XXII, 39. — * S. Thom.y 2. 2^, q. 25, a. 4. 5 S. Thom., 2. 2*, q. 25, a. 7. — 4 Matth., VI, 33. B Matth., VI, 19-20. — 6 Rom.x VI, 13; cfr. 19.
sanclificatum, et capax alicujus beatitudinis, quae ex anima gloriosa in corpus resuscitatum redundabit : " An nescitis q.uoniam membra vestra templum sunt Spiritus san6li, qui in vobis est? Empti enim estis pretio magno; glorifi- cate et portate Deum in corpore vestro" x. — " Seminatur in corruptione, surget in incorruptione. Seminatur in ignobilitate, surget in gloria. Seminatur in infirmitate, surget in virtute. Seminatur corpus animale,surget corpus spiritale"2.
Sed, ut res ita se habeat, carnis concupiscentiam et inordinata desideria mortificare debemus, ne secus ad illicita trahamur, et damnationem incurramus : " Mortificate ergo membra vestra qure sunt super terram, fornicationem, immunditiam, libidinem, concupiscentiam malam et avaritiam"3. Quare Apostolus proprium corpus castigabat, ne ad peccatum alliceretur A : " Sed castigo corpus meum, et in servitutem redigo, ne forte, cum aliis prasdicaverim, ipse reprobus efftciar".
- Contra amorem sui peccant : (a) per excessum, qui egotismo indulgent, privatum commodum inordinate quaerentes, Dei et proximi bonum praetermittendo : " Omnes enim quae sua sunt quaerunt, non quae sunt Jesu Christi " 5. Possumus quidem quserere nostra,sed non exclusive6 : " Nemo quod suum est quaerat (id est tantummodo), sed quod alterius ".
(b) Per defeclum, bona exteriora ita diligendo, ut spiritualia contemnantur : ita enim bonum corporis animae bono praefertur, contra rectam rationem divinumque praeceptum : 44 Et nolite timere eos qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere; sed potius timete eum qui potest et animam et corpus perdere in gehennam "7; — vel etiam bona fortunae ita aestimando, ut saluti et vitae corporis anteponantur ; — aut a fortiori vitam corporalem, per si/icidiuu/, propriis manibus auferendo8.
De his omnibus nonnisi breviter, quia in decursu Theologiae Moralis fusius evolvuntur.
De caritate erga proximum tria expcndemus : \Q prtcceptum caritatis ; 20 opcra caritatis, praesertim quae social/a dicuntur; 30 peccata contra caritatem.
1 / Cor., VI, 19-20. — 2 / Cor., XV, 42-43. — 3 Colos., III, 5. AICor., IX, 27. — 5 Philip., 1 1, 21. — 6 Cor., X, 24. — 7 Matth., X, 28. 8 De suicidio, de curS. proprii corporis, etc. diximus De Jnstitia, n. 288-310.
§ I. De pr^ecepto caritatis erga proximum. I. De existentia hujus praecepti.
- Thesis : Datur speciale et grave praeceptum diligendi proximum amore supernaturali, tum affectivo tum effectivo.
Declaratur. (A) Hic agitur non de amore sensualiy quo proximus diligitur propter externas dotes quae sensibus placent, — nec de amore mere intel/ecluali, quo diligitur propter animae dotes quibus praeditus est; — sed de amore supernaturali, quo diligitur propter Deum, quatenus videlicet divina perfectio in creatura rationali resplendet. Ita divina bonitas vere est motivum cur proximum diligamus; ita apparet quomodo amor Dei et proximi ad eamdem virtutem referatur : idem est enim utriusque motivum. Exinde etiam sequitur amorem proximi ex amore Dei necessario profluere : ubicumque enim divina bonitas invenitur, ibi amari debet; jamvero omnes homines ad visionem beatificam vocantur, ideoque ad supernaturalem participationem divinae naturse; hanc quidem jam inchoative possident per gratiam sanctificantem ; si vero in statu peccati versantur, capaces manent justificationis, quamdiu vivunt, et qua tales diligi possunt ac debent.
Ad quod melius intelligendum, sciendum est proximum triplici modo diligi posse propter Deum : (a) quatenus est opus Detftum naturale tum supernaturale, ad ejus gloriam speclans, sicut pictura confert ad gloriam pictoris; (b) quatenus divina bonilas a proximo participatur, in eo elucet, eumque amabilem reddit; peccatores etiam hoc modo amamus, quia filii Dei sunt, non quidem ac~tu, sedpotentid; (c) in quantum proximus a Deo amatur : amicitia enim amicos ita efiicit unanimes, scu unius voluntatis, ut quidquid unus amat, alter etiam amet.
- Controvertitur autem utrum participatio divince naturcz, quatenus inhceret creaturce intellectuali, sit motivum sufficiens caritatis. Nonnulli quidem, ut Vasquez1, contendunt amorem, huic tantum creatae participationi innixum, ad virtutem caritatis proprie non pertinere, sed ad inferiorem quemdam amorem supernaturalem, quo proximus diligitur propter bona supernaturalia quibus x VasqueZy in 3 part. S. Thom., disp. 98, c. 2; Lessius, de Justitii, 1. II, c. 36, n. 23.
ornatur. Sed, cum Suarez aliisque1, putamus hunc amorem ad virtutem caritatis speclare; nam, etiamea bonitas, quae per gratiam justis inhaeret, est divina bonitas, a Deo procedens, et ad eum tendens, ideoque diligi potest propter Deum.
771» (B) Amor ille supernaturalis debet esse non solum affeclivusf sed etiam effeclivus : (a) affeclivtis, consistens scilicet in illis a<5tibus complacentice et benevolentice, quibus de dotibus proximi gaudemus, eique bona supernaturalia sincere exoptamus; (b) sed etiam effeclivus, nos inclinans ad beneficentiam, id est ad omnes a6lus misericordiae, quibus proximum juvare valemus.
(C) Nomine proximi intelligi debent omnes creatura rationa/es2, ceternce beatitudinis capaces, videlicet : (a) qui inseparabiliter sunt Deo uniti per visionem beatificam, angeli atque sancli in ccelo regnantes; (b) qui indefeclibiliter sunt amici Dei, etsi aeternam beatitudinem nondum adepti, quales sunt animae in purgatorio detentae; (c) qui amici Dei vere sunt, quamvis defe<5libiliter, ut justi in terra; (d) qui divinam amicitiam adipisci valent, etsi eadem careant, ut peccatores, haeretici, infideles, quamdiu vivunt. — Excluduntur ab hac amicitia supernaturali qui irreparabiliter Dei sunt inimici, quales sunt daemones et damnati3.
Probatur. i° Scripturd. Notandum est tamen legem caritatis non fuisse plene in Veteri Testamento promulgatam, sed nonnisi in Novo suam perfeclionem attigisse.
(A) In lege mosaicd (a) non solum reprobantur odium et vindicta, sed praecipitur proximi dilectio, et quidem propter Deum, cum aliquo tamen discrimine inter concives et alienos. " Non oderis fratrem tuum in corde tuo, sed publice argue eum, ne habeas super illo peccatum. Non quaeras ultionem, nec memor eris injuriae civium tuorum.
1 Suarez, de Caritate, disp. I, se<ft. 3; Salmant., disp. II, dub. 4; Bouquillon, n. 411.
2 Amari quidem possunt in irrationalibus creaturis naturales dotes quas in eis effulgent, et a Deo procedunt : hic autem amor ad supernaturaiem caritatem non speclat. Attamen, per scalam creaturarum, ad Deum ipsum ascendere valemus. Cfr. Bellarmiiiics, De ascensione mentis in Deum per scalas rerum creatarum.
3 Minime tamcn prohibetur in eis diligere quidquid naturaliter boni Deus contdlit et reliquit.
Diliges amicuvi tuum sicut tcipsum. Ego Dominus"1. Mic non agitur de omnibus hominibus, sed de fratribus, concivibus et amicis, id est de membris hebraicae societatis; tunc enim tcmporis magnum discrimen instituebatur inter concives et alienos. Attamen quaedam benevolentia commendatur erga advenas, qui inter fines Judaeorum commorantur : diligi debent non ut fratres, sed qnasi concives essent: " Si habitaverit advena in terra vestra, et moratus fuerit inter vos, non exprobretis ei ; sed sit inter vos quasi indigena, et diligetis eum quasi vosmetipsos; fuistis enim et vos advenae in terra ^Egypti. Ego Dominus Deus vester "2.
(b) Beneficentia erga pauperes, et omnes qui in aliqua necessitate versantur, saepe jubetur : " Non deerunt pauperes in terra habitationis tuae; idcirco ego prazcipio tibi ut aperias manum fratri tuo egeno et pauperi, qui tecum versatur in terra"3. Mutuam opem sibi praestare debent Judaei quoad res amissas : "Non videbis bovem fratris tui, aut ovem errantem, et praeteribis; sed reduces fratri tuo, etiamsi non est propinquus frater tuus, nec nosti eum; duces in domum tuam et erunt apud te quamdiu quaerat ea frater tuus et recipiat"4.
(c) Inter opera beneficentiae recensetur mutuum. sine auclario : " Non fcenerabis fratri tuo ad usuram pecuniam, nec fruges, nec quamlibet aliam rem, sed alieno. Fratri autem tuo absque usura id quo indiget, commodabis, ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in omni opere tuo "s. Ibi etiam nota discrimen inter fratres et alienos.
(d) Vidutf, orphani, cceci, claudi, aliique hujusmodi speciali misericordia digni sunt : " Viduae et pupillo non nocebitis. Si laeseritis eos, vociferabuntur ad me, et ego audiam clamorem eorum; et indignabitur furor meus "6; — " Non maledices surdo, nec coram caeco pones orfendiculum"7.
(e) Praeterea quaedam legalia privilegia egenis concedebantur8. Ita modica pars segetum in quolibet agro pauperibus servabatur, qui insuper remanentes spicas colligendi jus habebant : "Cum messueris segetes terrae tuae, non tondebis usque ad solum superficiem terrae {hebraice non tondebis totum agrum, sed angulum quemdam pauperibus reservabis); nec remanentes spicas colliges"9. —
3 Deut., XV, n. — 4 Deut , XXII, 1-2; cfr. Exod., XXII, 4-5 s Deut., XXIII; 19-20; cfr. Exod., XXII, 25.
8 Many, ap. Vigouroux, Dic~l. de la Bible, t. 1, 1245- 1247; Lallemand, Histoire de la Charite, Paris, Picard, 1902, p. 16-28.
Pariter, anno sabbatico qui quolibet septimo anno occurrebatur, terra inculta manebat, fru6tusque sponte nascentes erant communes1, et ad pauperes sublevandos praecipue conferebant; idem servabatur anno jubihei, qui quolibet quinquagesimo anno recurrebat2. — Insuper, quolibet tertio anno, decima pars frucluum dabatur viduis, pupillis ceterisque pauperibus3.
774- (B) In Novo Testamento lex caritatis completur et perficitur, quatenus omnes diligere jubemur, etiam inimicos, absque distinclione Judaei et Graeci; modoque perfecliori, omnes amando sicut Christus dilexit nos, et quia Christum ipsum in aliis diligere debemus.
(a) Id sane constat ex oratione montand, ubi Christus ait : " Audistis quia dictum est : oculum pro oculo, et dentem pro dente. Ego autem dico vobis non resistere malo; sed si quiste percusserit in dexteram maxillam tuam, praebe ilii et alteram "4. Videlicet, apud JudaeosS et Gentiles multos, vigebat lex talionis, non a privatis quidem hominibus applicanda, sed a magistratibus; Christus nos docet injurias patienter tolerare, quin vindi6la per judices quaeratur.
Pergit Dominus : "Audistis quia dictum est : diliges proximum tuum, et odio habebis inimicum tuum. Ego autem dico vobis : diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos, et orate pro persequentibus et calumniantibus vos; ut sitis filii Patris vestri qui in ccelis est, qui solem suum oriri facit super bonos et malos, et pluit super justos et injustos"6. Scriptura nullibi commendabat odium inimicorum; sed ex eo quod quaedam tribus exterce exterminatae fuerant a Judaeis 7, et quia sacri scriptores de lapsu et confusione impiorum quandoque gaudebant8, non pauci rabbini odium erga inimicos ut legitimum approbabant. Dominus autem jubet nos diligere omnes, etiam inimicos eisque benefacere, ut ita Patrem nostrum ccelestem imitemur. Neque amor ad solos concives, sed etiam ad Graacos et Barbaros extendi debet : " Non enim est distinctio Judaei et Graeci; narn idem Dominus omnium, dives in omnes qui invocant illum " 9. Ex iisdem textibus patet motivum, propter quod fratres diligere debemus, esse quia Deus est omnium ccelestis Pater.
775- (b) Eos diligere tenemur modo perfefliori quam antea, videlicet sicut Christus ipsedilexit nos : " Mandatum
1 Levit., XXV, 2-1. — * Levit., XXV, 8-12. — 3 Deui., XIV, 28-29. * Matth., V, 38-39. — 5 Exod., XXI, 24-25; Levit., XXIV, 19-22. bMatth.,\y 43-45. —7Deut., VII, i-ii;XX, 12-18. — 8 Ps. Vll,
novum do vobis, ut diligatis inviccm sicut dilexi vos} ut et vos diligatis inviccm. In hoc cognosccnt omncs quia discipuli mci cstis, si dilcclionem habucritis ad invicem"1. Christus autem dilexit nos, ita ut tradidcrit animam suam pro nobis; quare, si velimus perfeclam caritatem colerc, " et nos debemus pro fratribus animas ponere " 2, id est nosmetipsos abnegare ut bonum proximi, praesertim spirituale, procurare valeamus. Quo facilior evadat tam perfe6la caritas, Christus declarat quidquid minimo fratrum confertur,haberi tanquam ipsi Christo collatum : " Amen dico vobis, quamdiu fecistis uni ex his fratribus meis minimis, mihi fecistis " 3.
77& (c) Haec autem caritas non solum affeclu et verbis, sed opere exhiberi debet.
Ita sane constat ex ipsis verbis quibus supremus judex electos et reprobos alloquitur : priores regnum Dei possident quia pauperibus cibum, potum, vestimentum aliaque hujusmodi praebuerunt; reprobi e contra damnantur, quia haec opera caritatis non peregerunt4. Ex quo etiam apparet caritatis opera quaedam sub gravi praecepta fuisse. Quare Jacobus merito ait : " Religio munda et immaculata apud Deum et Patrem haec est, visitare pupillos et viduas in tribulatione eorum " 5. Nec aliter Joannes 6 : " Qui habuerit substantiam hujus mundi, et viderit fratrem suum necessitatem habere, et clauserit viscera sua ab eo, quomodo caritas Dei manet in eo? Filioli mei non diligamus verbo, neque lingua, sed opere et veritate ". — Rem ita intellexerunt primi christiani, de quibus dicitur7 : " Multitudinis autem credentium erat cor unum et anima una; nec quisquam, eorum quae possidebat, aliquid suum esse dicebat; sed erant illis omnia communia". Haec bonorum communitas non erat quicjem de praecepto8, sed ostendit quam perfecle caritas in ecclesia hierosolymitana coleretur.
(d) Quse quidem omnia praeclare contrahit Apostolus, caritatis egregias dotes sic describens9 : " Caritas patiens est, benigna est; caritas non aemulatur, non agit perperam, non inflatur; non est ambitiosa, non quserit quoe sua sunt, non irritatur, non cogitat malum; non gaudet super iniquitate, congaudet" autem veritati; omnia suffert, omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet".
lJoan., XIII, 34-35. — 2 IJoan., III, 16. —3 Matth^ XXV, 40. 4 Maiih., XXV, 34-46. — 5 Jacob., I, 27; cfr. II, 2-8 et 14-19. 6 IJoan., III, 17-18. — -•' Atl., IV, 32. * Atl., V, 4. — 9 J Cor., XII I, 4-7.
DE YIRTUTE CARITATIS. 455
777- ^^Scriptura^do&rinamconfirmantetevolvunt/^//'^, fraternam caritatem commendantes,eleemosyn?e prxccptum saepe inculcantcs, aliaque beneficentiae opera promovcntcs.
(a) Ita S. Cyprianus fraternam caritatem laudat l : " Caritas fratcrnitatis, vinculum est, fundamentum pacis, tenacitas ac firmitas unitatis, quae et spe et fide major est, qime et opera martyrii prceccdit, quae nobiscum semper aeterna apudDeum in regnis ccelestibus permanebit ". Ad rem etiam Augustinus 2 .• " Quapropter, fratres, seclamini caritatem, dulce ac salubre vinculum mentium, sine qua dives pauper est, et cum qua pauper dives est. Haec in adversitatibus tolerat, in prosperitatibus temperat; in duris passionibus fortis, in bonis operibus hilaris; in tentatione tutissima, in hospitalitate latissima; inter veros fratres laetissima, inter falsos patientissima". Paulo post exponit verba Apostoli superius allegata de caritatis excellentia et dotibus.
778- (b) De eleemosyna ssepe loquuntur Patres. S. Cyprianus integrum habet traclatum de opere eteleemosynis3. S. Ambrosius refert etiam vasa sacra confracla et vendita fuisse ad captivos redimendos, idque contra arianorum invidiam omnino approbat : " Aurum Ecclesia habet, non ut servet, sed ut eroget, et subveniat in necessitatibus. Nonne diclurus est Dominus : cur passus es tot inopes fame mori? Et certe habebas aurum, ministrasses alimoniam. Cur tot captivi deducti in commercio sunt, nec redempti, ab hoste occisi sunt? Melius fuerat ut vasa viventium servares quam metallorum ". Narrat pariter quomodo sanclus martyr Laurentius pauperibus thesauros Ecclesiae distribuerit, atque judici interroganti ubi essent thesauri quos tradere promiserat, ostenderit pauperes dicens : Hi sunt thesauri Ecclesiae. Quod his verbis declarat4 : " Hi sunt thesauri Ecclesiae. Et vere thesauri, in quibus Christus est, in quibus fides est... Quos meliores thesauros habet Christus quam eos in quibus se esse dixit?" — - Christum ipsum. in pauperibus latentem, diligendum et juvandum esse egregie declarat Fortunatus 5 .•
" Pascere se credens Chrisium sub paupere forma, Ante omnes apud hunc sumpsit egenus opem, Nec solum refovens, sed dona latendo ministrans, Amplius inde placet quod sine teste dedit ".
Pauperes etiam tanquam filii habebantur; Hiero?iymus enim de Paulina loquens, quae multos sublevabat pauperes, eosque viro
5 Ap. Le Btant, Inscript. chretiennes, t. II, n. 645.
Pammachio reliquerat, huic scribit : " Quot Romae sunt pauperes, tot filios repe?ite genuisti " l.
Ad urgendum vero eleemosynoe praeceptum, Patres saepius docent divites esse veluti ceconomos et dispensatores divitiarum Dei, ita utsi pauperibus necessaria tradere nolint, furti et rapinae rei sint : " Esurientis est panis, quem tu detines : nudi est pallium quod tu in arca servas : discalceati calceus, qui apud te putrescit : indigentis argentum quod defossum habes. Quare quot hominibus dare potes, tot infers injuriam " 2.
Nec tamen omnibus indiscriminatim eroganda est eleemosyna, sed iis qui vere sunt indigentes, beneque rebus datis utuntur. Sic, in Constitutionibus quae apostolica dicuntur, erogari non debet iis qui mali, invidi, ebriosi aut pigri sunt, ne praemium vitio detur^.
Pariter Chrysostomus vetat ne sumptibus Ecclesiae alantur viduae quae in furtis, cauponis aliisque similibus turpiter agentes deprehensae sunt : " Nam quis unquam velit pecunias, quas Christo dare jussus est, iis largiri, qui Christi nomini calumniam pariunt ? Ideoque multo et accurato scrutinio est opus, ut neque illae, neque aliae, quibus res familiaris sufflcere potest, tenuiorum mensam absumant"4. — Non autem a caritate excluduntur qui ad aliam gentem vel religionem speclant : " Quodcumque enim Dei est, in nostra usurpatione commune est, nec quisquam a beneficiis ejus et muneribus arcetur; quominus omne humanum genus bonitate ac largitate aequaliter perfruatur " s.
(c) Alia pariter caritatis opera promoventur, qualia sunt visitatio infirmorum et incarceratorum, captivorum redemptio, servorum emancipatio, viduarum et orphanorum cura, etc. 6 Qua-
2 S. Basilius, homil. in illud Lucae : Destruam, etc, P. G., XXXI, 278; cfr. S. Ambros., De Nabuthe lib. unus, P. L., XIV, 747; .S". August., in Ps. 147, P. L., XXXVII, 1922; S. Gregor. Nyss., De pauperibus amandis, P. G., XLVI, 466; S. Chrysost., in ep. I ad Corinthios, homil. 10, c. 3, P. G., LXI, 86. Doclrinam Patrum hac de re contrahit C. Guignebert, Tertullien (these), Paris, Leroux 1901, p. 508-350. — Hos Patres non esse tamen socialismi fautores probavimus, De Justitid, n. 84-86.
6 De quibus vide L. Lallemand, Histoire de la charite, t. II, Paris, 1903, cum multis aucloribus ibi allegatis. Ha?c caritatis opera non mirari non potuerunt ipsi rationalistoe, ut Lecky History of European Morals, London and New York, ch. IV, ubi fatetur nihil simile unquam inter paganos inventum fuisse : " The high conception that has been formed of the sanclity of human life, the proteclion of infancy, the elevation and final emancipation of the slave classes, the suppression of
DE VIIiTUTE GARITATIS. 457 propter diaconi et diaconissce (seu viduae non minus sexaginta annorum), in qualibetecclesiainstituebantur, ut pauperum, orphanorum, viduarum, puellarum, etc. curam gererent. Colleclce qualibet die dominica fiebant, quo abundantius omnium necessiiatibus subveniretur.
779- Quam Scripturae et Patrum docVinam egregie contrahit Leo XIII, qui motiva fraternae caritatis heris et opificibus ita proponit : " Sentient enim et intelligent omnes plane homines a co)n?nuni parente Deo procreatos ; omnes ad eumdem fine??i bonorum tendere, qui Deus est ipse, qui afficere beatitudine perfecla atque absoluta et homines et angelos unus potest; singulos item pariter esse Jesu Christi beneficio redemptos et in dignitatem fliorum Dei vindicatos, ut plane necessitudine fraterna cum inter se tum etiam cum Christo Domino, primogenito in multis fratribus contineantur".
Et hsec satis de caritate in genere; quousque vero se extendnt praeceptum inimicos diligendi et eleemosynam erogandi, ex sequentibus patebit.
II. De extensione hujus prsecepti.
Quaestio expendi potest quoad dileclionem inimicorum, eleemosynam, fraternam correptionem et ordinem in caritate servandum.
i° De dileclione inimicor.um.
7c0. Status quaestionis. Ex generali praecepto caritatis, i . 769 , tenemur inimicos diligere dileclione communi. Inimici autem dicuntur qui nos odio prosequuntur, vel aliquam ofTensam injuriamve nobis intulerunt, aut etiam ii quos, ob quamdam antipathiam aliudve motivum, naturaliter aversamur. Eos diligere humanae infirmitati valde arduum videtur, sed per gratiam possibile evadit. Non jubemur quidem eos diligere, qitia sunt inimici, sed quamvis sint inimici ; nec eorum vitia aut defeclus amare, sed, non obstantibus his vitiis, ipsos amare propter dotes quas Deus eisdem contulit et conferre intendit, ideoque propter Deum et Christum. Neque agitur de affeclu sensibi/i, qui a voluntate non pendct, sed de amore vero quo his volumus bonum.
barbarous games, the creation of a vast and multifarious organisation of charity, and the education of the imagination by the christian type, constitute together a movement of philanthropy which has never been parralleled or approached in the pagan world. (T. II, p. 100, 31-Jed., Mew York, 1891).
458 CAPUTIII.
Praeccptum vero tria pnuscrtim complcctitur : ut vitcntur odium et viudicla, iujurice condonentur idcoquc exhibcantur communia dilcclionis signa, et quaeratur reconciliatio.
- (A) De vitando odio. (a) Odium abomi?iationis, quod versatur non circa ipsam pcrsonam, sed circa cjus dotes, non cst semper et per se malum; scd bonum vcl malum cst, prout qualitas ipsa quae odio habetur est mala vel bona.
Ita licet in proximo odisse peccatum, v. g. ejus superbiam, aut invidiam, vel luxuriam. Ex adverso graviter per se illidtum esl odisse naturales aut supernaturales dotes quoe proximo insunt, puta ejus sapientiam, humilitatem, castitatem. Nam, utait S. Thomas\ "araor debetur proximo secundum id quod a Deo habet, id est secundum naturam et gratiam; non autem ei debetur amor secundum quod habet a seipso et diabolo, scilicet secundum peccatum et justitiae defectum".
- (b) Odium inimicitice erga ipsum proximum est peccatum ex genere suo mortale; leve tamen esse potest, non solum propter imperfe£tam deliberationem aut volitionem, sed etiam propter parvitatem materio?, v. g. si quis nonnisi exiguum malum proximo velit.
Hujusmodi odium sic reprobat Joamies : " Qui autem odit fratrem suum,in tenebris est, et in tenebris ambulat, et nescit quo eat, quia tenebrae obc?ecaverunt oculos ejus2... Qui non diligit, manet in morte. Omnis qui odit fratrem suum, homicida est; et scitis quoniam omnis homicida non habet vitam aeternam in semetipso manentem"3. Imo statuit impossibile esse diligere Deum, nisi ■proximus diligatur4 : "Si quis dixerit quoniam diligo Deum, et fratrem suum oderit, mendax est. Qui enim non diligit fratrem suum quem videt, Deum, quem non videt, quomodo potest di!igere".
Ratio est quia inimici nostri non desinunt esse filii Dei, ad ccelestem beatitudinem vocati, Christi sanguine redcmpti, ideoque ejusdem membra5, et, etiamsi forte peccaverint, per gratiam converti possunt et inter sanctos connumerari. Si igitur eos oderimus, non solum non imitamur Patrcm nostrum qui facit solem suum oriri supcr bonos et malos,
s " Multi unum corpus sumus in Christo, singuli autcm alter alterius membra". (Ivom., XII, 5). Cfr. Bossuet, Serm. sur la chanto fraternclle, t. III, p. 1S1, ed. Lelarcq.
sed ei aperte contradicimus, eos odio prosequendo quos ipse diligit, malumque optando iis quibus benefacere non desinit.
- Corollaria. (a) Non licet igitur proximo, etiam inimico, optare aliquod malum nisi ut majus malum vitetur, nam optare malum quod majori bono non compensatur, nihil aliud est nisi alicui velle malum ; si vero malum non optatur nisi ad vitandum majus malum, eo ipso volumus alicui bonum.
Ita nemini, nec etiam Ecclesiae persecutori, possumus aeternam damnationem optare, quia hoc malum nullo bono sufficienter compensari potest. Neque desiderari potest mors alicujus personae, ad ejus capessendam haereditatem1; ordo enim caritatis postulat ut vita proximi praeferatur emolumento temporali proprio vel alieno. — Licite vero homini pravo optatur aliquod malum temporale, v. g. tribulatio, morbus, jaclura aliquot bonorum, quo facilius ejus bonum spirituale, seu conversio, promoveatur. Pariter gaudere possumus de morte peccatoris scandalosi, non in quantum est malum illius, sed ne amplius sit causa ruinae spiritualis aliorum. Communiter etiam dicitur licite desiderari, ob bonum commune, mortem haeresiarchae vel persecutoris, ne alios in errorem aut peccatum inducat. Sed melius est conversionem postulare, juxta illud3 : "Nolomortem impii, sed ut convertatur impius a via sua et vivat". Quare nonnisi conditionaliter peti potest mors impii, posito quod videlicet, secundum Dei scientiam, nullum aliud sit medium scandalum tollendi.
Illicita est igitur cupiditas vindiflce privata?, ubi aucloritas civilis jam ordinate constituta est; sed licitum est optare, justitiae et publicae securitatis zelo, ut sontibus a legitima aucloritate, post diligens et aequum judicium, infligatur poena deliclo proportionata : id enim nihil aliud est nisi velle ut ordo in societate servetur.
- (b) Malediclio, qua alicui malum imprecamur, contra
1 Huc pertinent propositiones 12, 13, 14 ab Innocentio XI, 2 mart. 1679, damnatae {Denzing., n. 1030-1032; Viva, in has proposit.) : " Si cum debitd ?noderatione facias, potes absque peccato mortali de vitd alicujus tristari, et de illius morte naturali gaudere, illam inefficaci affeclu petere et desiderare, non quidem ex displicentia personae, sed ob aliquod temporale emolumentum. — Licitum est absoluto desiderio cupere morte?n patris, non quidem ut malum patris, sed ut bonum cupientis, quia nimirum ei obventura est pinguis hcereditas. — Licitum est filio gaudere de parricidio parentis a se in ebrietate perpetrato, Propter ingcntes divitias inde ex hoereditate consecutas".
ordincm caritatis, est peccatum grave ex genere suo; nihil enim est nisi extcrna manifestatio alicujus intcrni odii. — Praeterea malediclio quae fit coram aliis, detraclionis malitiam induere potcst; si fiat ipso inimico pra^sente, est contumelia (De Justitid, nn. 374, 397).
Notandum pro praxi. Etsi odium sit ex se peccatum grave, saepe tamen paenitentes qui peccata odii accusant, gravis peccati non sunt rei : quandoque enim agitur de naturali antipathid seu animi aversione, quae non est plene voluntaria; quandoque odio habentur defectus vel pravae actiones, non autem ipsa persona. Si orare consentiunt pro conversione aut profeclu eorum quos ita aversantur, inquietandi non sunt. — Pariter maiedicliones, etiam ex se graves, saepe a mortali excusantur, quia ex ira vehementi proferuntur, absque sufficienti advertentia aut perfecto consensu, magis ad terrorem injiciendum, quam cum serio desiderio ut mala hujusmodi vere accidant.
(B) De condonatione injuriarum et signis dilectionis. (a) Regulariter tenemur proximo, etiam inimico.ex interno affeclu, cpndonare injurias nobis illatas, ut possimus et ipsi veniam nostrorum deliclorum consequi, juxta illud : " djmitte nobis dcbita nOstra sicut et nos dimittimus debitoribus nostris ".
(b) Tenemur itaque inimicis communia exhibere dileclionis signa et beneficia, qualia scilicct christianus christiano, civis concivi, sacerdossacerdoti,consanguineus consanguineodare soletjhaec enim denegareesset signum odii et vindiclae. — Excipe tamen si rationabilis sit causa haec ad tempus denegandi, v.g.,in emendationem filiorum aut subditorum, vel ob fundatum timorem ne inimicus in sua malitia obstinatior fiat,dummodo interius non desit earitatis affe6lus. — Denegatiocommunium signorum caritatis est persegrave peccatum,quando ex interno odio procedit, aut causa est gravis scandali; saepe tamen a mortali excusatur propter bonam fidem, quia multi putantsead haecsigna non teneri,quandoinjuriam passisunt.
Possumus autem, in signum justi doloris, inimico denegare specialia dileclionis signa : cum haec enim non debeantur omnibus, minime tenemur ea exhibere inimico, qui non est melioris conditionis quam ceteri.
Omni tamen laude digni sunt qui, Christi sanclorumque vestigiis inhaerentes, specialia dileclionis et benevolentiae signa inimicis exhibent : "Sed si esurierit inimicus tuus, ciba illum; si sitit, potum da illi. Hoc enim faciens, carbones ignis contreres super caput ejus (id est urentes paenitentiae gemitus, juxta Augustinum). Noli vinci a malo; sed vince in bono malum"1.
Licet pariter satisfactionem exigere pro injuria illata, et restitutionem pro damno causato, dummodo id fiat, non ex odio aut vindicla, sed ex sincero justitiae amore. Qua de re litigantes prudenter et opportune monendi sunt; et si res pacifice componi potest per arbitros, quin ad tribunal recurratur, id multo magis christiani caritati consentaneum est2.
- Practicas conclusiones. (a) Cum debeamus modo generali pro omnibus orare, non licet inimicos a communibus orationibus excludere. Christus enim, in oratione dominica, docuit nos orare pro omnibus, et, nedum inimicos excludi velit, alibi dixit3 : " Orate pro persequentibus et calumniantibus vos ". Etsi non teneamur speciatim pro eis orare, id opportune consulendum est, quoties secus odium deponi nequit.
(b) Non licet inimicos excludere a communibus eleemosynis, — ab expositarum mercium venditione, — aliisve contraclibusquicum omnibus indiscriminatim ineuntur.
(c) Inimicum salutare non tenemur nisi forte in loco ubi mos obtinet omnes indiscriminatim salutandi; si hic vero prior salutat, eum resalutare debemus : alias enim eum contemnere censemur. Nec stricte tenemur aegrotum inimicum invisere, mcestum solari, ipsum hospitio recipere, cum hrec sint specialia amoris signa; sed verus Christi discipulus hanc opportunitatem arripiet benigne cum inimico agendi, ut eum sibi conciliet.
- (C) De reconciliatione facienda. Quando per odium, aut per injuriam disrupta fuit amicitia, quaerenda est reconciliatio, juxta haec Salvatoris verba : " Si ergo offers munus tuum ad altare, et ibi recordatus fueris quia frater tuus habet aliquid adversum te (id est justam querelam), relinque ibi munus tuum ante altare, et vade prius reconciliari fratri tuo : et tunc veniens offeres munus tuum"4.
2 " Audet aliquis vestrum habens negotium adversus alterum, judicari apud iniquos, et non apud sanclos ? ... Sic non est inter vos sapiens quisquam, qui possit judicare inter fratrem suum ■■? " (/ Cor.,VI, 1-5).
4 Matth.,V, 23-24. Nota vocem ibi, in ipsa ara, tempore inccepti sacrificii; porro " imperfeclum relinquere sacrificium magnum piaculum habebatur", ait Maldonatas in h. loc.
(a) Quoad ordinem in reconciliatione servandum, regulariter ille qui alterum offendit, tenetur prior reconciliationem quaerere sive per se, sive per amicum. Si ex utraque parte ofifensio intercesserit, ille prior reconciliationem petere debet qui gravius alterum offendit, et, si fere aequalis est mutua offensio, ille qui prius offendit. In praxi vero, cum haud raro cuique persuasum sit se esse priusaut gravius offensum, utrique suadendum est ut reconciliationem incipiat; et quidem quamprimum moraliter, ne secus odium crescat; aliquando tamen expedit paulisper rem differre, quo facilius ira deponatur.
- (b) Aliunde qui laesus fuit, tenetur inimico reconciliationem quaerenti injuriam condonare : "Si enim dimiseritis hominibus peccata eorum, dimittet et vobis Pater vester coelestis delicla vestra-. si autem non dimiseritis hominibus, nec Pater vester dimittet vobis peccata vestra " '.
(c) Reconciliatio fieri potest veniam petendo, aut amicali colloquio9, variis officiis aut beneficiis mutuo praestitis, vel priorem amicitiam gradatim instaurando. Notari tamen debet non stri6te exigi antiquae amicitiae plenam redintegrationem : familiaris enim amicitia nulli debetur, et, quando existit, propter legitimam causam dissolvi potest. — Ad veram reconciliationem maxime conducit mediatio amici, qui utrique parti acceptus est; hoc munus praesertim sacerdoti competit, qui, vi muneris sui, omnibus fidelibus sibi commissis acceptus esse debet.
Dileclio inimicorum et condonatio injuriarum multis videntur quid arduum esse, imo et impossibile. Cogitent beatum Stephanum, qui pro inimicis lapidantibus deprecatus est, et ita Paulum ad veram fidem perduxit; sed praesertim Christum in cruce pendentemet pro persecutoribus orantem : " Pater, dimitte illis : non enim sciunt quid faciunt3". Et, si ipsi peccaverint, in memoriam revocent se quotidie dicere : "Et dimitte nobis debita nostra sicut et nos dimittimus debitoribus nostris " ; nisi igitur condemnari velint, benigne aliis injurias condonent.
2° De eleemosynd. 4
- Notio et obligatio. (A) Non sufficit affeclu omnes diligere, etiam inimicos, sed dilectionem effeclu et opere
2 Saepe inimicitiae oriuntur ex falsa verborum aut factorum interpretatione, quae plerumque ex honesto et sincero colloquio evanescit.
4 S. Thom., 2. 2«, q. 32; Suares, de Caritate, disp. VII; Bii/uart, disp. V; S. A/phons., n. 31-33; BouquiUon, n. 481-496; Bail. P., n. 193-215 ; Bourda/oue, Sermon pour le ier Vendredi de Careme, sui 1'Aumone.
exhibere debemus per beneficentiam. Quae quidcm beneficentia, quando erga miseros exercetur, misericordia dicitur. Cum proximi miseria possit esse corporalis et spiritualis ', opera misericordiae alia sunt corporalia, alia vero spiritualia.
De prioribus hic agitur, mox de spiritualibus dicturi, ubi de fraterna correptione. Inter opera misericordiae corporalia recensetur praesertim eleemosyna, de qua adest speciale praeceptum, ut jam di<5tum est; de ea nunc agendum est, ad definiendum quousque praecipiatur : de operibus caritatis socialibus infra dicemus. Eleemosynae autem nomine intelligimus qnodlibet beneficinm corporale, indigenti ex commiseratione prastitum, ad ejus inopiam sublevandam.
(B) Praeceptum esse eleemosynam faciendi ex superiori thesi constat; sed quousque se extendat jam determinare oportet. Porro modo generali praeceptum obligat quoties haec duo simul concurrunt : vera necessitas ex parte indigentis, et moralis possibilitas ex parte dantis, quatenus hic bona possidet de quibus disponere potest : " Est aliquod tempus in quo mortaliter peccat, si eleemosynam dare omittat; ex parte quidem recipientis, cum apparet evidens et urgens necessitas, nec apparet in promptu qui ei subveniat; ex parte vero dantis, cum habet superjlua, quae secundum statum praesentem non sunt sibi necessaria, prout probabiliter aestimari potest " x.
791- Ad quod melius intelligendum, triplex necessitas distingui solet : (a) extre?na necessiias, in qua. desunt necessaria vitae, aut periculum certum imminet amittendi bona pretiosiora quam bona fortunse, v. g. periculum amittendi membrorum integritatem, valetudinem, libertatem, castitatem. Huic accedit quasi extre?na necessitas, quando quis versatur in periculo valde probabili amittendi vitam aut unum e praefatis bonis. (b) Gravis dicitur necessitas, in qua proximus notabilem bonorum jacturam, aut amissionem status valde probabiliter passurus est, nisi alieno juvetur auxilio. (c) Co??i- ??iunis tandem vocatur necessitas ea in qua versantur ordinarii pauperes, qui, nisi juventur, satis molestam vitam agunt, quanquam necessaria sibi providere valent. — Quibus positis, hgec statuenda videntur.
- Regrulae practicae. (A) Proximo, in extremd aut quasi-extremd necessitate constituto^ sub gravi succurrendu??i
est, modo fieri possit sine damuo vere magno. Si enim caritas aliquando sub gravi obligat, sane quando proximus in praefata necessitate versatur. — Ceteroquin, secundum ordinem divinae Providentiae, bona terrae ad subveniendum hominis necessitatibus primario ordinata sunt; ideoque si proximus in extrema necessitate versatur, jus habet ad consequendum quidquid ipsi necessarium est ad propriam sustentationem (De Justitid, n. 446).
Nemo tamen tenetur proximo succurrere ex bonis proprice vitce aut familice necessariis : non enim adest obligatio alios diligendi plus quam seipsum aut propriam familiam.
Neque stricta est obligatio mediis utendi extraordinariis ad subveniendum proximo; ita non tenemur, propriis expensis, aegrotum brevi in patria moriturum, mittere in longinquam regionem, ut ibi salubriorem inveniat aerem : hoc enim est medium extraordinarium ad quod nullus generatim obligatur, etiam propriae vitae salvandae causa. — Nec adest obligatio magnam erogandi pecuniae summam pauperi, ut operatione chirurgica extraordinaria possit ejus vita salvari, tum propter idem motivum, tum quia hodie sunt hospitalia, ubi hae operationes gratis, aut saltem pro minori pretio, perficiuntur.
Iis qui in prsefata necessitate versantur, stricle loquendo, tantum dare sufficit quantum requiritur ad eorum necessitatem hic et nunc sublevandam; unde si usus rei sufficiat, satis est eam commodare, quin ipsa res donetur : ita si usus alicujus vehiculi aut equi sit necessarius, non est obligatio res ipsas donandi. — Quando familia quaedam diu in quasi-extrema necessitate reperitur, unus idemque dives non tenetur huic omnia prsebere necessaria, quando alii sunt qui eidem subvenire possunt; sufficit ut partem suis opibus proportionatam conferat. Revera, in societatibus hodiernis, multa sunt caritatis instituta ad has necessitates alleviandas.
- (B) ProxiniOy in gravi aut communi necessitate constituto, aliquando succurrendum est ex bonis superfluis; et quidem sub mortali quando agitur de gravi necessitate.
Divites non tenentur quidem omnibus subvenire qui in gravi aut communi necessitate versantur, sed solum quibusdam; neque eorum indigentiae totaliter providere, quando alii sunt divites qui his succurrere possint; sed partem bonorum superfluorum pauperibus, proesertini in gravi necessitate constitutis, largiri debent. " Ncmo certe, ait Leo XIII,1 opitulari aliis de eo jubetur, quod ad usus pertincat cum suos tum suorum necessarios : immo nec tradcre aliis quo ipse egeat ad id servandum quod personae conveniat, quodque deceat : nullus enim inconvenienter vivere debet2. Sed ubi necessitati satis et decoro datum, officium est de eo quod superat gratificari indigentibus : " quod superest, date eleemosynam " 3.
Quae quidem obligatio gravis est, cum, teste Christo, aeternae damnationis rei sint qui respuunt cibum, potum, vestimentum, hospitium dare pauperibus4. — Mortaliter igitur peccant qui nnnquam eleemosynam praebent, vel omnes pauperes indiscriminatim repellunt.
794« Quid vero nomine superfluorum veniat, et quamnam superfluorum partem dare necesse sit, facile determinari nequit. Superflua dici possunt bona quae ad suam suorumque decentem sustentationem necessaria non sunts. Sed nemo non videt haec non posse communi regula definiri : multa enim hac in re sunt attendenda : necessitates non solum praesentes, sed futurse, quae scilicet probabiliter obventurae sunt, v. g. ex senectute aut laborandi incapacitate, ex diminutione redituum, ex familiae incremento, filiorum educatione et dotatione, etc. Imprudens sane esset qui ad futuris necessitatibus providendum, suas opes moderate augere negligeret.
Insuper non omnia superflua sunt pauperibus eroganda; pars quaedam debet seponi ut industria, commercium, agricultura promoveantur : ita enim totius gentis progressus fovetur, atque communitatis opes augentur, faciliusque pauperes sublevantur; ita ex viarum ferrearum multiplicatione fere impossibilis evadit fames in excultis gentibus, quia facile frumenta ex una. regione in aliam transvehuntur. — Hodie insuper multa sunt opera publica beneficen-
5 Theologi communiter distinguunt bona necessaria vita et ?tecessaria statui : priora requiruntur ad se suosque tuendos contra extremam necessitatem, et quae remanent dicuntur superfAta vitce; posteriora dicuntur ea sine quibus non potest aliquis decenter vivere familiamque sustentare secuiulum suam statum, et quae manent vocantur sitperflua stutus, seu supcrflua sivipiiciter.
tice a privatis, Statu, et Ecclesia instituta, in quibus pauperum, orphanorum, senum, aegrotorum necessitatibus providetur; qui igitur taxas solvunt, aut colleclis pro piis operibus aliquid conferunt, officium caritatis aliquomodo adimplent.
- Conclusio practica. Fideles igitur omnino hortandi sunt ad liberaliter partem superliuorum pauperibus aut piis operibus erogandam, quin haec pars mathematice definiatur : plus enim valent hortationes hujusmodi, verbis Christi et Patrum innixae1, quam stri&a determinatio officii graviter incumbentis, quae saepe impossibilis est.
Ceteroquin caritas debet esse : (a) prudens, ut scilicet fiat vere pauperi, non autem otioso qui paupertatem simulat2, eoque tendat ut pauperem reddat habilem, in quantum fieri potest, ad laborandum et mox sibi sufficiendum; (b) ideoque satis abundans ut pauperes vere subleventur, atque comparare valeant non solum neces saria ad seipsos pro praesenti die sustentandos, sed etiam laboris instrumenta quibus postea se suosque nutrire valeant; (c) velox, seu prompta, ut sit opportuna, ne secus pauperes in abjeclam cadant miseriam et in desperationem : " Ne dicas amico tuo : vade et revertere, cras dabo tibi; cum statim possisdare"3; (d) quoad intentionem, secreta, humilis, supernaturalis : " Cum ergo facis eleemosynam, noli tuba canere ante te, sicut hypocritae faciunt in synagogis tt in vicis, ut honorificentur ab hominibus. Amen dico vobis, receperunt mercedem suam. Te autem faciente eleemosynam, nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua, ut sit eleemosyna tua in abscondito; et Pater tuus qui videt in abscondito, reddet tibi"4.
30 De correptione fratemds.
- Praeceptum caritatis non solum ad opera misericordiae corporalia, sed etiam ad spiritualia extenditur, qu:e septem communiter recensentur6 : docere ignorantes, praesertim quoad res ad salutem necessarias; consilium dare dubi- x Praeter opera Patrum superius allegata, cfr. Bossuet, Sermon sur l'eminente dignite des pauvres, t. III,p. 1 17-136, ed. Lebarcq; MgrPie, Inst. pastorales sur 1'urgente necessite de 1'aumone (CEuvres, 1. 1 1 et IV).
2 Hodie, in multis regionibus, societates institutae sunt ad detegendos falsos pauperes, eos praesertim qui paupertatem fingunt ut divites evadant; ita in Gallia societas dicta Oflice central des CEuvres de bienfaisance, 175 boulevard St-Germain, Paris.
5 S. Thom., 2. 2* q. 33; Suarez, disp. VIIIj Billuart. diss. VI; S. Alphons., n. 34-42; Bouquillon, n. 462-477; Ball. P., n. 216-239. 644 Consute, carpe, doce, solare, remitte, fer, ora".
tantibus; moestos consolari; acceptam injuriam condonare; molcstos patienter tolerare; pro vivis et defunctis orare; delinquentes corripere. Hic de sola correptione fraternd agendum, quippe quae sola specialem prae se fert difficultatcm.
Haec autem definiri solet admonitio, delinquenti proximo privatim facla, ad ejas emendationem. — Dififert proinde a judiciali correptione, quae a judice procedit, ad puniendum delinquentem, ob bonum commune.
- (A) De obligatione fraternae correptionis. Datur prazccptuni naturale et divinum, per se grave, correptionem fraternam faciendi proximo graviter delinquenti, quibusdam positis conditionibus.
(a) Hoc praeceptum jam inculcat Ecclesiasticus1 : " Corripe amicum, ne forte non intellexerit, et dicat : non feci; aut, si fecerit, ne iterum addat facere; corripe proximum, ne forte non dixerit; et si dixerit, ne forte itcret. " Christus autem non solum ipsam correptionem, sed etiam ordinem in ea sequendum ita praescribit2 : " Si autem peccaverit (in te) frater tuus, vade, et corripe eum inter te et ipsum solum; si te audierit, lucratus eris fratrem tuum; si autem te non audierit, adhibe tecum adhuc unum vel duos, ut in ore duorum vel trium testium stet omne verbum. Quod si non audierit eos, dic Ecclesiae; si autem Ecclesiam non audierit, sit tibi sicut ethnicus et publicanus. "
Quae quidem verba lucide exponit Augustimts* : " Ideo debemus amando corripere, non nocendi aviditate, sed studio corrigendi... Si neglexeris (corripere), pejor es. Ille injuriam fecit, et injuriam faciendo gravi se ipsum vulnere percussit : tu vulnus fratris tui contemnis? Tu eum vides perire, vel perisse et negligis? Pejor es tacendo quam ille conviciando. "
- (b) Id suadet ratio naturalis. Nam, si lege caritatis proximi miseriae corporali subvenire tenemur, a fortiori ejus spirituali infirmitati, cum animae vulnera multo pejora sint corporis vulneribus. Quapropter, si fratrem videamus
2 Matt., XVIII, 15-17. — Verba in te desunt in codicibus Vaticano et Sinaitico. — Cfr. II Thessat., III, 14-15.
graviter peccato vulneratum, et jacentem in via, nonnc debemus, boni Samaritani vestigiis inhajrentes, ejus plagis spiritualibus mcdcri, cumque suavi admonitione hortari, ut, intellectus caccitatc depulsa, viclisque pravis passionibus, a vitiorum cceno declinet, et ad virtutis semitam redeat?
Hincquidam inter paganos spiritualis cnstodis necessitatem agnoverant, praesertim ad vincendam corruptelam quse e pravis exemplis et colloquiis nascitur. Audias Senecam1 : " Et ideo in singulis vitia populorum sunt, quia illa populus dedit. Dum facit quisquc pejorem, factus est : didicit deteriora, deinde docuit; effec~taque est ingens illa nequitia, congesto in unum quod cuique pessimum scitur. Sit ergo aliquis custos, et aurem subinde pervellat, abigatque rumorem, et reclamet populis laudantibus. Erras enim, si existimas nobiscum vitia nasci : supervenerunt, ingesta sunt. Itaque mo?iitionibus crebris, convicia, quae nos circumsonant, repellantur. " Plautus pariter poetice idem docet2 :
" Sed tu ex amicis certis mi cs certissimus, Si quid scis me fecisse inscite aut improbe, Si id me non accusas, tute ipse objurgandus es. "
- (B) De conditionibus ad correptionem requisitis.
Praeceptum correptionis sub gravi non obligat, nisi positis quibusdam conditionibus, videlicet :
(a) Ut certo moraliter constet de peccato gravi commisso, aut de voluntate illud committendi. Si enim agitur de peccato levi in se, et relate ad personam, non est obligatio gravis proximum monendi, nisi certo praevideatur exinde culpam gravem secuturam esse; nam si levia deli£ta corrigere necesse esset, tota vita in admonitionibus consumeretur. — Pariter, si peccatum certo non constat, non adest stricta obligatio de eo diligenter inquirendi, nisi de superioribus agatur, qui curam habent communitatis, et subditorum moribus invigilare debent.
- (b) Ut sit spcs vere probabilis emendationis pro delinquente aut saltem pro aliis, sive statim sive post aliquod tempus ; nemo enim ad inutile tenetur.
Correptio proinde non obligat quando praevidetur eam esse nocituram, delinquentem impellendo ad nova et graviora peccata, aut saltem nemini profuturam. Hinc generatim ignotum corripere non expedit, quia vix in hoc casu emendatio sperari potest. Si inutilis
1 Seneca, ep. ad Lucil., XCIV; cfr. ep. XXII, LII.
pr?evidetur quoad ipsum peccatorem, sed aliis profutura, qui secus pravis exemplis aut consiliis ad grave peccatum inducerentur, earn negligere non licet. — Si vero incertum maneat utrum profutura sit an nocitura, ab ea abstinendum est.
Proinde, si peccator jam emendatus est, aut in eo est ut brevi emendaturus sit, necesse non est eum corripere.
8oi. (c) Ut sine magno corripieutis incommodo jieri possit; si enim v. g. famulus aut inferior serio timeat ne ex monitione grave sibi accidat damnum, ad eam faciendam non tenetur : lex enim non obligat cum tanto incommodo.
Quare inferiores raro admodum ad eam obligantur; cequales vero nonnisi deficientibus superioribus aut amicis : hi enim magis opportune et efficaciter, necnon cum minori incommodo, id praestant. Aliunde, iicet omnes per se ad correptionem faciendam teneantur, primario tamen superiores1 qui ex officio curam habent spiritualem inferiorum, quales sunt pastores, communitatum reclores, magistratus, etc.
Scrupulosi generatim ab hoc officio eximuntur, tum quia suam obligationem hac in re facile exaggerant, tum quia ad hoc munus minus apti videntur : nam, propter animi anxietatem et perturbationem, necessaria discretione plerumque carent.
- (C) De ordine in correptione servando. Correptio fraterna cum benignitate facienda est, et sincera hnmilitate, cum et ipsi tentationibus et peccatis obnoxii maneamus : " Fratres, et si prseoccupatus fuerit homo in aliquo deliclo, vos qui spirituales estis, hujusmodi instruite in spiritu lenitatis; considerans teipsum, ne et tu tenteris.2 " Ouod quidem magis necessarium est, si de fa6lo in eadem peccata inciderimus : tunc enim monitio non proderit, nisi coram Deo propriam agnoscamus culpam, simulque nostri emendationem sincere velimus.
Parcendum est igitur famse proximi, quando peccatum est occultum, ideoque in correptione facienda sequendus est ordo a Christo prsescriptus (n. 797). (a) Incipiendum est a monitione secretd : "Vade et corripe eum inter te et ipsum solum "; forte enim, si publice eum arguas, " prse verecundia incipit defendere peccatum suum, et quem vis facere corre6tiorcm, facis pejorem3." (b) Si vero privata correptio non profuerit, adhibeantur testes duo vel tres, ut
1 u Ad hoc enim speculatores, hoc est populorum proepositi, constituti sunt in ecclesiis, ut non parcant, objurgando peccata. " (S. August. De Civit. Dei, 1. I, c. 9, P. L., XLI, 23),
hi quoque delinquentcm hortentur ad resipiscentiam, et plurium aucloritate motus peccator, pndore aut terrore salutari injeclo, ad meliorem frugem se recipiat. (c) Si necdum emendari velit, Ecclesia seu superiori denuntietur, ut hic majori cum aucloritate graviter peccatorem reprehendat, poenam moderatam infligat, a loco vel officio amoveat, aut in eum specialiter invigilet. Quod tamen superior non praestabit nisi postquam reo opportunitatem praebuerit facla contra ipsum allegata cognoscendi, et seipsum defendendi : experientia enim constat aliquando multum amplificari delicla a delatoribus. (d) Si paterna et secreta correptione reus sufficienter emendatus non fuerit, et, ob bonum publicum, necesse sit deliclum publice puniri, legitimus superior judicialiier procedere poterit, et, servato juris ordine, publicam sententiam publicamque pcenam proferre : hic ultimus gradus non est fraterna, sed judicialis correptio.
- Exceptiones. Dantur tamen casus in quibus huic ordini licite derogatur, delinquentem statirn superiori denuntiando :
(a) Si deliclum %\. publicum, quia in hoc casu peccator jus amisit ad famam, et aliunde bonum publicum statim correptionem postulat; (b) si, ratione boni publici, correptio efficax statim requiratur, nec obtineri possit sine recursu ad superiorem, v. g. si agatur de gravi damno quoad fidem aut bonos mores a communitate incurrendo1; (c) si, omnibus attentis, praevideatur correptionem inefficacem fore, nisi a superiore fiat; (d) si delinquens hac in re juri suo renuntiaverit, v. g. religiosum ordinem libere ingrediens in quo, juxta regulam, denuntiatio deliclorum direcle superiori facienda sit; attamen, etiam in hoc casu, si certo constat fratrem perfecle emendasse suum delictum, et relapsus periculum non esse timendum, caritas postulat ut res non denuntietur superiori : tunc enim, ex principiis superius expositis, n. 800, non datur locus correptioni; caritas semper obligat ad subveniendum proximo cum minimo ejus damno2.
Chapter 44 of 73