Skip to the text

Nn. 890–938

  1. (c) Nimia curiositas, et affeclio immoderata ad studia, etiam theologica; haec enim, nisi temperetur pura intentione et frequenti elevatione mentis in Deum, facile succum devotionis ebibit, et mentem penitus exsiccat. Ex adverso autem, si studio vacamus intentione Deo placendi et proximum instruendi, si acquisita scientia utimur ad nostram aliorumque fidem et caritatem nutriendam, multum sane in devotione proficimus3.

Quare S. Bernardus discipulum et amicum Eugenium III, ad cathedram Petri evectum, enixe hortatur, ut, inter innumeras quibus premitur occupationes, considerationem non negligat4 : "Et primum quidem ipsum fontem suum, id est mentem, de qua oritur, purificat consideratio. Deinde regit affectus, dirigit aclus, corrigit excessus, componit mores, vitam honestat et ordinat, postremo divinarum pariter et humanarum rerum scientiamconfert... Hagc

2 Matth., VI, 25-33; integer Iegatur locus cum comparationibus ibi allatis.

3 Ad rem S. Thoma, 2. 2^, q. 82, a. 3, ad 3 : " Scientia et quidquid aliud ad magnitudinem pertinet, occasio est quod homo confidat de seipso; et ideo non totaliter se Deo tradat... Si tamen scientiam et quamcumque aliam perfectionem homo perfecle Deo subdat, ex hoc ipso devotio augetur. "

est quae agenda praeordinat, a<5ta recogitat, ut nihil in mente resideat aut incorrectum, aut correclione egens. Haec est quae in prosperis adversa praesentit, in adversis quasi non sentit : quorum alterum fortitudinis, alterum prudentiae est".

  1. Media autem positiva quibus fovetur devotio, sunt : (a) attenta et pia considcratio divinorum beneficiorum et propriorum defecluum.

Quod praeclare declarat S. Thomas1 : cum enim devotio sit aclus voluntatis, necesse est ut ex aliqua. intelle£tus consideratione procedat. " Ad quod quidem inducit duplex consideratio : una quidem quae est ex parte divinae bonitatis et beneficiorum ipsius, secundum illud2 : Mihi adhaerere Deo bonum est, et ponere in Domino Deo spem meam; et haec consideratio excitat dilectionem, quae est proxima devotionis causa. Alia vero est ex parte hominis considerantis suos defectus, ex quibus indiget ut Deo innitatur, secundum illud3 : Levavi oculos meos in montes, unde veniet auxilium mihi : auxilium meum a Domino qui fecit ccelum et terram; et haec consideratio excludit praesumptionem, per quam aliquis impeditur ne Deo se subjiciat, dum suae virtuti innititur". Inter beneficia divina, praesertim recogitare juvat dominicam passionem : dum enimChristi angores,cruciatus et ignominiosam mortem recolimus, facile intelligimus totam vitam nostram, omnes labores, omnia obsequia ei deberi qui tanta pro nobis passus est.

  1. (b) Nec minus prodest frequens divince prcesentice cogitatio, cum brevibus jacu/atoriis orationibus, et saepe repetita aflionum ob/atione. His enim exercitiis tota vita nostra in Deum ordinatur; et sane quoties oculos mentis ad Deum vertimus, praesertim vero si recogitamus eum in templo cordis nostri assidue inhabitantem, nostrasque a<5liones tanquam spirituales hostias ei offerimus, toties nos nostraque Deo dicamus ac devovemus, et ita mirifice crescit devotio.

(c) Tandem ipsa oratio maxime devotionem juvat, sicut et facilior redditur per devotionem : adest enim mutuus et constans influxusorationis in devotionem, et devotionis in orationem. Cumenim vera devotio sit donum Dei, eam enixe postulare debemus; aliunde, cum devotio nos promptos reddat ad Dei famulatum, ferventiores effundere facit preces.

  1. Corollarium. Exinde sequitur genuinam devotionem non solum clericis et religiosis, sed etiam omnigenae hominum vocationi et statui convenire : omnes siquidem lS. T/iom., 2. 2* q. 82, a 3. — 2 Ps. LXXII, 27.-3 Ps% CXX, l.

possunt ac debent Deum diligere et suam vitam prompte et alacriter in eum ordinare. Si devotio in jejuniis et lacrymis, in assiduis precibus recitandis, vel contemplatione, in austeritatibus aut vigiliis sita esset, paucis quidem accommodaretur. Sed vera devotio, nedum obstet officiis cujuslibet statiis adimplendis, maxime nos juvat ad ea perfe6lius exsequenda : ita materfamilias, quae vere dcvota est, melius virum et filios diliget, quia non solum ob motiva naturalia, sed etiam propter Deum et Christum eis benefacere studebit. Curent igitur spirituales dire<5tores ut, vestigiis S. Francisci Salesii inhaerentes T, ita devotionem doceant, ut paenitentes suaviter inducant ad omnia proprii status officia perfeclius adimplenda.

Art. II. De vitiis religioni oppositis2.

Praeter peccata omissionis, quae ex di6lis supra sat facile intelligi possunt, duo sunt peccatorum genera quae religioni opponuntur; superstitio^ per excessum; et irreligiositas, per contemptum.

§ I. De peccatis superstitionis.

  1. Superstitio (a voce super-sto) etymologice designat id quod nimium est (super id quod debetur); et quoad rem, vitium quo divinus cultus exhibetur creaturse cui non debetur, vel Deo, modo tamen indebito.

Dicemus : i° de idololatrid; 2° de superstitiosis observantiis; 30 de hodiernis faclis magnetismi et spiritismi, in quibus agentia supernaturalia intervenire possunt.

I. De idololatria.

  1. i° Notio. Idololatria in eo sita est quod divinus cu/tus alicui creaturcz exhibetur. Quando quis supremum cultum defert idolo, putans istud esse Deum, idololatria includit errorem intellectus, infidelitatem aut hseresim :

1 Cfr. S. frr. de Sa/es, Introd. a la Vie devote, p. I, ch. 3; Hamon, Vie de S. Fr. de Sales, Paris, 1858, 1. V, ch. 1.

3 S. Thom., 2. 2^, q. 92-100; Suarez, op. cit., Tr. III; Bil/uart, diss. VII, VIII; 5. A/phons., lib. IV, de Praeceptis, n. 1-1 17; Lehmk., n. 351-404; Ball. P., n. 325-531.

tales fuerunt Gentiles et Manichaei, talcs sunt hodierni pagani. Si quis vero, sciens unicum esse Deum, alicui creaturae divinum exhibet honorem, ex odio Dei aut cupiditate aliquid a daemone impetrandi, non habctur quidem infidclitas, sed maxima cordis pravitas.

Sub alio respectu, idololatria est vera et interna, quando quis intentionem habet adorandi falsum numen; simulata aut externa, si quis, ex metu aut jussu, exterius idolum adorat, quin interne velit hoc obsequium praestare : ita, tcmpore persecutionum, non pauci, qui lapsi dicti sunt, idolis sacrificaverunt.

  1. 2° Malitia. Idololatria est per se gravissimum peccatum. (a) Strictissime prohibita fuit primo Decalogi praecepto, et quidem sub gravissimis pcenis; revera, ex tota historia Judaeorum constat, hos fuisse severe reprobatos, et diris calamitatibus castigatos quoties, dereliclo Supremo Numine, falsis diis sacrificaverunt. (b) In primis Ecclesiae saeculis, idololatria habebatur ut unum e gravissimis peccatis, propter quae publica infligebatur paenitentia, saepe usque ad finem vitae protra£ta : hinc lapsis non concedebatur reconciliatio nisi paulo ante mortem, aut quando nova exsurgebat persecutio.

(c) Revera qui creaturae divinum honorem impendit, " quantum in se est, facit alium Deum in mundo, minuens principatum divinum"1; et, sicut in ordine civili, gravissimum est regium honorem impendere alteri quam vero regi, quia sic perturbatur totus ordo reipublicae, ita qui falso numini divinos honores exhibet, Dei auctoritatem evertit.

  1. Idololatria vero simulata minus gravis est quam interna, etsi ex se peccatum mortale constituat tum propter externam fidei negationem (supra, n. 653), tum propter scandalum aliis datum. Insuper idololatrae qui ignoranter falsa numina colunt, minus graviter peccant quam haeretici qui scienter adulterant fidem quam acceperunt.

  2. Corollarium. Idololatriam prope accedunt qui sanclos, reliquias et imagines ita colunt et invocant, ut credant ipsis inesse virtutem propriis viribus dona naturalia aut supernaturalia largien- di; ita enim creaturis tribuitur quod soliCreatoricompetit. Quare sedulo instruendisunt fideles, ne forte, dum his devotionibusindulgent, paulatim in superstitionem incidant.

II. De superstitiosis observantiis \

  1. i° Generalis conceptus. Superstitiosre obscrvantiae dicuntur illce agendi rationes, quibus adJiibetur medium vanum et improportionatum ut aliquis obtineatur effeclus. Duo igitur vanam observantiam patefaciunt : manifesta insufficientia mediorum ad effe<5tum consequendum, et infallibilitas quse his mediis tribuitur. Quando enim haec duo concurrunt, intentus effeclus nonnisi abagente supernaturali exspeclari potest; et ita habetur superstitio, quia talis effectus exspe6latur vel a Deo aut angelis ejus, contra ordinem divinitus institutum, vel a daemone, per paclum sive explicitum, sive implicitum.

Ita superstitionem redolent hsec aut similia : velleaudiremissam ante ortum solis, aut cum certo numero et ordine cereorum, celebratam a sacerdote cujus nomen est Joannes, etc, si persuasio habeatur his variis circumstantiis infallibiliter obtineri speciales et extraordinarios gratiae effeclus : nulla enim est proportio sive ex se, sive ex institutione divina, inter hsec 7'idicida et effectum intentum. — Generatim hoc genus superstitionis peccatum veniale non excedit, ob bonam fidem et simplicitatem; sedulo tamen reprehendi ac corrigi debet, quia secus viri, parum in fide roborati, a vera religione arcentur.

  1. Saepius autem extraordinarius effectus a diabolo vel spiritu malo exspe6latur. Quandoque fit veluti paclum explicitum (reale aut imaginarium) cum daemone, aut saltem hic expresse invocatur; aliquando adest solum tacita invo- catio, quatenus agens novit causam adhibitam esse ineptam ad effectum consequendum, nisi spiritus malus interveniat.

Ab his autem superstitionibus omnino differunt experimenta, quae a peritis fiunt, ad detegendas novas leges naturae hucusque ignotas. Multa enim sunt occidta, quae nonnisi patienti et diuturna observatione detegi possunt; et non pauax p/icenomena, quae olim magice adscribebantur, hodie naturaliter explicantur.

1 Praeter auclores jam allegatos, cfr. Del Rio, S. J.; Ami du Clerge', Le Spiritisme, t. XXII, 1900, pp. 328, 488, 758; Le Demonisme, t. XXIV, 1902, pp. 289, 625, 849, 897, 977, 1057. Nobis tamen videtur ibi plus diabolo tribui quam necesse est, si fac~la critice inspiciantur.

  1. 20 Speciatim de divinatione. Intcr supcrstitiones reccnsetur divi/iatio, qua dcemon expresse vel tacite invocatur ad res occultas ejus ope cognoscendas.

Multiplex esse potest : evocatio spirituum, quando hi sensibili specie apparent; ?iecromantia, quando quaeritur mortuorum apparitio; oniro??ia?iiia, si per somnium fit occultorum manifestatio; pythonismus, si, per homines aut mulieres, spiritus occulta docent; a?-uspicium, si ex intestinis animalium diis immolatorum quoeruntur secreta; augurium ve\ausfiiciu?n, si exanimalium clamoribus, avium cantu aut volatu exspeclatur occultorum manifestatio; chiromantia aut physiognomia, quando ex lineamentis manuum aut vultus quis futura detegere conatur; sortitegium, si ex signis arbitrarie eleclis, v. g. ex jactu taxillorum, quseritur occultorum notitia, etc.

  1. 30 Vana observantia. Haec a divinatione differt, quia non tam ad occulta detegenda ordinatur, quam ad aliquem effe£lum pr^ducendum.

Triplex distingui solet : (a) ars notoria, seu ars scientiam acquirendi sine labore, mediis prorsus ineptis, v. g. proferendo quaedam verba; (b) ars sanitatum1 , seu ars curandi morbos mediis ineptis, v. g. a??ndetis collo appensis, diversis signis aut verbis quae existimantur suum effeclum producere ex opere ope?-atoj (c) ?naleficium, quo quis, mediis pariter ineptis, aliquod malum proximo inferre conatur; dicitur a??iatoriu?n,s\ eo tendit ut amorem vehementissimum aut odium excitet, et veneficum, si eo tendit ut damnum inducat in personam, familiam vel bona.

  1. 40 De malitia superstitiosarum observantiarum.

(A) Praenotandum est multa ex phaenomenis, qua^ superstitiosa dicuntur, fraudi aut i?naginationi adscribenda esse. Cum enim apprime notum sit inesse hominibus innatam propensionem ad occulta detegenda, aut mira videnda, in omnibus sa^culis et regionibus inventi sunt astuti homines, pecuniae cupidi, qui, ad curiositati favendum, finxerunt se commercium habere cum agentibus supranaturalibus, et solerti industria eos deceperunt2. Insuper qui vivida ima-

1 Quae quidem superstitio omnino distingui debet a dono, naturali aut supernaturali, quosdam morbos curandi, quod certis hominibus competit. Quando hi nihil ridiculi operantur, et aliunde sunt /wnesti, nec aliquod paclu??i cum diabolo inierunt, non sunt ab hoc dono exercendo prohibendi, praesertim si protestantur se rejicere velle quidquid diabolicum esset. Cfr. Noldin, n. 16 r.

2 Ita famosus Ho??ie, qui in magnis urbibus, et praesertim Parisiis, magicam artem exercueiat, et responsa a tabulis rotantibus obtinue- ginatione prnediti sunt, phantasmata saepe pro vcris phaenomcnis habent1, praesertim suggerente tertia persona. — Quaedam vero alia facta, quae olim diabolo tribuebantur, re melius perpensa, viribus naturalibus adscribi possunt : rccenter enim inventa ostcndunt multas esse vires,. olim ignotas, quibus mirifici effe6tus obtinentur. — Attamen, cum revera sint spiritus mali, qui homines ad malum sollicitant, ut dictum est De Deo Creante, n. 91-99, mirum non est, eorum ope, quandoque praeternaturalia et prodigiosa perfici, quo facilius incauti decipiantur et ad illicita trahantur. In singulis ergo casibus, sedulo omnes circumstantiae perpendi debent, ut dignosci possint utrum fa£la allegata sint diabolica necne, et utrum paenitentes superstitiosam intentionem habuerint an non.

  1. (B) Quidquid sit de quaestione speculativa, malitia moralis superstitionum dijudicari debet praesertim ex ipsa intentioue agentium, ex effeclibus quos praeviderunt, et ex periculis peccandi quibus se exponunt.

(a) Imprimis, si adfuerit paclum explicitum cum daemone, reale vel imaginarium, vel expressa ejusdem invocatio, sane gravissimum est peccatum; gravem enim injuriam Deo infert qui serio societatem init aut inire vult cum diabolo, Dei inimico infensissimo : " Nec inveniatur in te... qui ariolos sciscitetur, et observet somnia atque auguria, nec sit maleficus, nec incantator, nec qui pythones consulat, nec divinos, aut quaerat a mortuis veritatem; omnia enim haec abominatur Dominus " 2.

(b) Etiam, quando non est pa6lum explicitum, si scienter adhibetur, ex superstitione, medium quod ineptum est ad effeclum intentum, committitur peccatum grave per se, quia implicite optatur interventus diabolicus. Attamen, in hoc rat, prope moriturus declaravit se ipsum hujusmodi responsa dedisse. Cfr. P. Davisy La fin du monde des esprits, le spiritisme devant la raison et la science, Paris, 1887, p. 287; Sicrbled, Spirites et Mediums, Paris, 1901, p. 93-105.

1 Malefici, qui ad sabbatum celebrandum coadunari censebantur, narcoticis medicamentis utebantur, et plerumque somniabantur se videre ea quae postea narrabant. (Surbled, La morale, t. IV, ch. 19).

casu, multi a peccato mortali excusantur, propter simplicitatem aut ignorantiam, aut quia ex mera curiositate agunt, praesertim si non adest certa exspeclatio eventGs, sed solum quaedam spes. Avertendi sunt tamen paenitcntes abhujusmodi superstitionibus, quae paulatim a vera religione mentem divertunt.

(c) Si quis maleficium adhibeat, peccat insuper contra caritatem et justitiam; et si damnum vere proximo infertur, adest obligatio illud reparandi.

(d) In dubio utrum phaenomena sint naturalia an diabolica, applicanda sunt principia de cooperatione (supra, n. 185) : licet igitur a6lionem ponere, quae ex se non sit evidenter mala, dummodo habeatur ratio agendi proportionate gravis, et intendatur bonus effectus, non autem malus, seu cooperatio diabolica.

  1. (C) Quaedam sunt phaenomena extraordinaria quae hodie satis communiter ut naturalia habentur, aut saltem haberi possunt, ac proinde licita sunt ex jam dictis : — (a) Ita damnari nequit usus virgce divinatorice ad detegendas aquas vel quaedam metalla : motus enim hujus virgoe sat facile explicatur ex influxu quodam aquae vel metallorum; revera pii christiani et sacerdotes ea utuntur, absque ullo timore diabolici interventus l.

(b) Aliquando somniantibus, et aliquoties vigilibus, manifestantur quaedam occulta sive a Deo2, sive modo naturali per quamdam, ut aiunt, 'telepathiami; aliunde daemonem posse aliquot phantasmata in dormientium mente excitare communiter admittitur-h Ex circumstantiis igitur dignos-

1 Revue du monde invisible, 15 o<ft. 1898; 15 juil. 1899; Surbled, Le secret des Sourciers, in Science Catholique, sept. 1902.

3 Facla ieiepathicE, quas non solum per somnum, sed etiam in statu vigilias occurrunt, exposita invenies in opere " Phantasms of the living", by Gumey, Myers and Podmore, gallice redditum auclore L. Marillier, sub hoc titulo " Hallucinations tele'pathiques", Paris, Alcan; Surbied, Morale, t. IV, ch. 14; C. Ftammarion, L'Inconnu et les Problemes psychiques, Paris, 1900; /. Maxweli, Les Phenomenes psychiques, 2e ed., 1904, Paris, Alcan, p. 183-191; Civittd caitctica, Serie XVII, vol. VII, p. 144, 411, 673, etc.

4 Quod etiam infertur ex Deut., XVIII, 10.

cendum est utrum haec somnia aut praesagia sint divinitus immissa, an diabolica, aut naturalia. Si a Deo procedunt, res manifestata nihil ridiculi prae se fert, ad bonum impellit, animam tranquillam relinquit necnon alacriorem ad opera pietatis peragenda. — Temerarium autem esset, ex iis quae in somno apparuerunt, suas aclioncs dirigere, cum hac in re hallucinatio frequens occurrat. — Interdum vero aliquam aclionem indifferentem ponere aut omittere, propter somnium, non prohibetur, cum praemonitiones in somno acceptae aliquando verae sint.

III. De hodiernis factis quae nomine magnetismi aut spiritismi circumferuntur.

  1. i°Conspectushistoricus. Nostra3etate,subnomine magnetismio. spiritismi, multa publici juris fadla sunt phaenomena, de quibus inquiri potest utrum sint diabolica vel non.

(a) Magnetismi animalis prsecipuus fautor agnoscitur Antonius Mesmer, Vindobonensis medicus, qui circa finem saec. XVIII, novos quaerens curandi modos, putavit se mirum invenisse medium in fluido quodam subtilissimo, quod fluido magnetico simile est, et supponitur ex animalium corporibus manare, imo omnia prorsus corpora pervadere. Ejus systema evolverunt ejus discipuli, praesertim Puysegur, et J. Braid1. Tria sunt prsesertim phaenomena magnetismo adscripta, quae sive manuum gesticulationibus, vel magnetizatis substantiis, aut etiam simplici voluntatis nutu, verbis expresso, producuntur : convulsiones, variique physiologi effeclus qui pro diversa infirmorum conditione varii sunt; status quidam paralysis et catalepsis, in quo membra rigida fiunt, et sensibilitas evanescit; somnus magneticus, in quo mngnetizatus, licet sensuum usu destitutus, videt tamen, audit et loquitur, imo mira cognoscit, quae antea ipsi ignota erant, a6tionesque perspicit quae occulte vel

1 Cfr. Deleuze, Histoire critique du magnetisme animal, Paris, 1813; Puysegur, Memoire pour servir a 1'histoire... du magnetisme, Paris, 1830; J. Braid, Neurypnology, or the Rationale of nervous sleep... London, 1843; A: Wood, What is Mesmerism, Edinburgh, 1851; Heidenhaiu, Animal magnetism, London, 1880; Perrone, de Virtute religionis, n. 400 seq.; Encyclopadia Briiannica, verbo Magnetism animalj Gasc-Desfosses, Magnetisme vital, Paris, 1897; Surbled, Morale, t. IV, ch. 6. — De obsessione etpossessione diabolica dictum est De Deo Creante, n. 95-99. Aliquando autem quaedam facla, obsessioni similia, merae sunt hallucinationes. Cfr. Verojmet, La possession diabolique, in Revue du Clerge /raucais, t. XXXVII (1904), p. 570, et t. XXXIX, p. 423.

procul peraguntur. — Magnetismo mox successit hypnotismus, cu)u% phaenomena superius descripta sunt, n. 134.

  1. (b) Spiritismus modernus1 ortum habuit in Statibus Fcederatis Americae. Jam anno 1832, tres pueri ludentes, manu superposita cuidam mensae, eam rotare fecerant, praxisque hujusmodi illico longe lateque per Americam diffusa est. Sed, an. 1848, nova ejusdem rei phasis inccepit in oppidulo status Neo-Eboracensis, Hydesville nuncupato; videlicet in domo quam incolebat familia Fox, e secla methodistarum, crepitus et rumores auditi sunt : stupefaclae quidem, sed non perterritae, duae adolescentulae quae ibi degebant, putantes adesse spiritum, ab eo postularunt ut distinclis ictibus vellet respondere; quod quidem ita successit, ut mediatrices inter spiritus et personas, quae cum eis communicare vellent, paulo post evaserint. Quandoque etiam varia domus utensilia huc illuc projiciebantur, sive cubiculis clausis, sive praesente familia Fox. Exinde res non solum in America sed in tota Europa crebuit et annis 1852-54 communis facla fuit. Ubique notatum est praecipua phaenomena nonnisi praesentibus quibusdam personis fieri; quae personae media seu mediatores appellantur, cum nonnisi his mediantibus phaenomena producantur. Nec singula media aequalem vim seu aptitudinem ad ea patranda habent, sed alia aliis peritiora sunt; insuper eadem media non videntur aeque apta ad eosdem effeclus in qualibet sessione producendos, sed plus minusve succedunt secundum varias circumstantias. — Diversae autem fuerunt spiritismi formae : aliquando enim spiritus responsa edebant mediantibus mensis rotantibus, sive varios ictus percutiendo, sive scribendo pennae vel styli ope, aut per manum medii; nonnunquam autem direcla fiebat spirituum evocatio et apparitio. Quae quidem omnia variis phaenomenis comitabantur meclianicis, v. g., /evitationis, quibus leges naturae de gravitate corporum suspensae videbantur; luminosis, coruscationibus fulgoribusque subito apparentibus; vel etiam strepitibus ventorum sibilum, vel aquarum mugitum imitantibus; aut sonis harmonicis humanas voces imitantibus; physiolo-

1 E. W. Capro7i, Modern Spiritualism, Boston, 1855; Edmonds and Dexter, Spiritualism, N. York, 1854-57; Allan Kardec, Le livre des esprits, Le livre des mddiums, Paris, 1864-1865; O. Brownson, The Spirit Rapper; Croofces, Researches on the Phenomena of Spiritualism; Encycl. Britannica, verbo Spiritualism; E. Meric, Le Merveilleux et la Science, Paris, 1887; id., L'imagination et les prodiges, Paris, 1905; E. Dupouy, Sciences occultes et physiologie psychique, Paris, 189S; Surbled, Spiritualisme et spiritisme, Paris, 1898; Gibier, Le Spiritisme, Paris, Doin, 1904; Grasset, Le Spiritisme devant la Science, Paris, Masson, 1904; Maxwell, Les Phenomenes psychiques. ubi methodice et accurate describuntur phnsnomena ab ipso observata. — Modernas spiritismi theorias exponit L. Denis, Christianisme et spiritisme, Paris, Leymarie, 1903; id., Apres la mort.

DE ACTIBUS RELIGIONIS PRINCIPALIBUS. 535 gicis, fun&ionibus scilicet vitalibus plus minusve perturbatis, praesertim vero nervoso systemate plus minusve excusso et quasi exhausto. Attamen minime dubitandum est plurimas fraudes in his omnibus intervenisse, et difficile est saepe verum a falso secernere1.

  1. 20 Prsecipua phaenomena. Inter phaenomena quae scientifice perpensa fuerunt, et a fraudibus immunia esse existimantur, haec pra^sertim recenseri possunt :

(A) Phaenomena physica : (a) strepitus tabulae, cujus pes se erigens et postea declinans, terram percutit et ita responsa profert; qui motus et strepitus aliquoties occurrunt non solum quando astantes suas palmas super tabulam extendunt, sed etiam quando jam ab ea recesserunt2. Aliquando etiam tabula rotans percutit unum aut alterum ex astantibus. (b) Objecla parietibus affixa, aut ea quae sunt in cubiculo, decidunt aut confuse moventur, non sine magno strepitu; post aliquod temporis, omnia ad pristinum statum redeunt3. (c) Aliquoties scanmum vel tabula, ubi ??iediu?n sedet, in aera levatur(quod levitatio dicitur), quin ullaappareatcausa motus4. (d) Haud raro apparent in cubiculo obscuro flammae vel lumina diversi coloris5. (e) Quandoque apparent manus humanae, pedes, caput; imo, licet raro, integrum corpus humanum, ordinarie longis et latis vestibus indutum, ambulans, cum adstantibus loquens, quod photographica?n sui impressionem relinquit, sive in papyro, sive in cera, aut gypso, et ceteroquin tangi potest6 : quae phaenomena vo-

Non paucae enim ex personis quae media se esse jaclitant, non solum simplices, sed etiam doclos decipere conantur; aliae, quae vere ??iedia sunt, fraudibus utuntur ad amplificanda phaenomena quae producunt. Cfr. Proceedi?igs Soc.f. psych. researches, VI, p. 253; XIII, p. 45; Maxwell, op. cit., p. 116 et 256-312. Ita, quoad sorores Fox, quidam americani medici dixerunt : " Les raps doubles etaient produits par un mouvement rapide de deboitement et de remboitement du genou". {Maxwett, op. cit, p. 258). — 2 Maxwell, op. cit., p. 67-85.

3 Facta hujusmodi a testibus fide dignis observata refert Maxwell, op. cit., p. 232-255. Huc speclant phasnomena quae dicuntur ha?itise, ?naiso?i ha?itee, hau?ited house, de quibus vide E. Dupouy, op. cit., p. 273-309; Surbled, Hantise, in Science Catholique, 1899; Civittd cattotica, Serie XVIII, vol. III et IV.

6 Maxwell, p. 135-162 et 209-112. — Celebris est praesertim apparitio, per tres annos, spiritus qui se dicebat Katie King; ejus varias manifestationes descripsit notissimus IV. Crookes, qui affirmat se non pauca discrimina animadvertisse inter corporalem formam hujus spiritus et medium, videlicet Miss Cook. (Apud Dupouy, op. cit., p. 216-231). Quidam tamen putant doclissimum Crookes deceptum fuisse : ita Davis, op. cit., p. 39-90: idem auclor exponit, p. 224, quomodo Neo-Eboraci edoceantur qui spirituurn apparitionibus vulgus decipere volunt.

cantur spirituum malcrializationcs, quia ccnscntur esse corporea apparitio alicujus spiritus aut animge defunctai. Multis vero pcrsuasum est hos spiritus nihil aliud cssc nisi personas humanas quae media dicuntur, vestimentis specialibus et larvis indutas; rcm ita se habere in nonnullis casibus compertum est x.

  1. (B) Phaenomena intellectualia. Percussionibus tabulae rotantis, aut scriptura medii, vel etiam conversatione cum eodem, quaedam occulta aut secreta cognosci possunt. (a) Aliquando manifestantur/#/?# quae in loco distanti occurrunt, v. g. morbus aut mors alicujus personae2; alias deteguntur objecla quae amissa aut in occulto loco posita fuerant. (b) Saepe res indifferentes et parum inter se connexae proferuntur; haud raro falsa cum veris miscentur3. (c) Generatim responsa data accommodantur menti, ingenio et dispositionibus adstantium; si sunt christiani et devoti, nil dicitur contra religionem, sed potius commendatur Christi doctrina et cultus erga Deum. Si vero adsunt irnpii aut increduli, negantur quaedam dogmata Catholica, praesertim pcenarum aeternitas, indissolubilitas matrimonialis vinculi; Dei nomen retinetur, sed paulo post pantheismus proponitur4. Tandem, praesentibus viris parum honestis, turpia quandoque proferuntur et commendantur. — Utrum vero secreta cordium et futuri eventus cum certitudine revelentur, non tam certo constat; facta siquidem allegata quibusdam videntur nihil aliud esse nisi ea quae probabiliter ex jam notis detegi aut praevideri possunt.

  2. 30 Variae opiniones de causa horum phsenomeno- rum. Etsi quidam adhuc negent pleraque facta hucusque descripta, hodie satis communiter ut vera agnoscuntur a multis etiam incredulis, exceptis tamen spirituum apparitio- nibus ut constat ex aucloribus allegatis, quorum non pauci nullam revelationem admittunt. Diversis tamen modis explicantur :

(a) Alii dicunt ea omnia esse mere naturalia, etsi eadem scientifice explicari non valeant, propter limites hodiernae scientiae; progrediente vero scientia, naturalis horum ratio tandem aliquando manifestabitur6. (b) Alii ex adverso tenent praecipua saltem ac fere

a Dupouy, op. cit., p. 1 15-126 et 140-143, 151-173; Gurney, Myers, Podmore, op. cit.

  • Quod constat v. g. ex operibus ab Allan Kardec editis, Le livre des esprits, Le livre des mediums.

5 Ita, inter alios : A. Maury, La magie et Pastrologie dans Pantiquite' et le moyen-age, Paris, 1864; C. Richet, Preface de Pouvrage deja cite de Maxwell; Gibier, op. cit.; M. de Rochas, Les etats profonds de Phypnose.

DE ACTIBUS RELIGIONIS PRINCIPALIBUS. 537 omnia hujusmodi facla diabolo tribuenda esse'; nam, ex una parte, leges naturae non solum prsetergrediuntur, sed etiam eis s?epe contradicunt; ex altera, neque Deo neque bonis angelis adscribi possunt, cum saepe ridicula, falsa, fidei et moribus contraria, eisdem mixta inveniantur; ergo soli diabolo tribui debent.

(c) Inter haec duo extrema, non pauci inveniuntur catholici qui multa ex his phaenomenis legibus naturce adscribunt, et qucedam tantum agenti supernaturali, cujus natura, in quolibet casu, ex circumstantiis, dijudicari debet, juxta leges discretionis spirituum 2. Et his assentimur. Cum enim novae leges naturae, aut saltem novae applicationes earumdem quotidie detegantur, et aliunde agentia supernaturalia raro intervenire soleant, tanquam naturale, probabiliter saltem, haberi potest factum saepe occurrens, quamdiu contrarium certo moraliter non constat. Quod jam sapienter animadverterat Ferraris 3.

  1. 40 Probabilior proponitur opinio. (A) Aliunde sententia, quam propugnamus, clare inferri videtur ex variis 6". Officii responsis de magnetismo.

Siquidem, die 23 jun. 1840, S. C. Officii ad quaestionem utrum magnetismus, generatim acceptus et in se censeri debeat licitus, aut illicitus, respondit : " Remoto omni errore, sortilegio, explicita. aut implicita daemonis invocatione, usus magnetismi, nempe merus actus adhibendi media physica aliunde licita, non est moraliter vetitus, dummodo non tendat ad finera illicitum, aut quomodolibet pravum. Applicatio autem principiorum, et mediorum pure physicorum ad res et effeclus vere supernaturales, ut physice explicentur non est nisi deceptio omnino illicita, et haereticalis" 4. Ex quo patet non omnem magnetismi (idem dic de hypnotismo) speciem condemnari, sed solum eam qua effeclus vere supernaturales, ex

1 Franco, L'hypnotisme remis a la mode, Paris, 189 1; id., La nouvelle theorie de la suggestion, Pans, 1892; Ch. Helot, Nevroses et possession diaboliques, Paris; Bloud, 1897.

2 Ita Meric, Le merveilleux et la Science, et in periodico La Revue du 7>ionde invisiblej Coconnier, L'hypnotisme franc; P. G. Moreau, L'hypnotisme, etude scientifique et religieuse, Paris, 1891; Guibert, Etude sur l'hypnotisme; Surbted, Spirites et Mediums; id.} Les Frontieres du surnaturel; Lescoeur, La Science et les faits surnaturels contemporains, Paris, Roger, 1900; P. de la Barre, L'ordre de la nature et le miracle; P. Grasset, L'hypnotisme et la suggestion, Paris, 1903; id., Le spiritisme devant la Science, 1904. •

3 Ferraris, Prompta Bibliotheca, verbo superstitio.

mediis viere p/iysicis, exspcclantur. Quinam vero sint illi effeclus supernaturales declaratur in Encyclica. S. Ojjicii, feria 4*, die 30 jul. 1856 editaet ad omnes Episcopos missa : " Quanquam generali hoc decreto satis explicetur licitudo aut illicitudo in usu aut abusu magnetismi; tamen adeo crevit hominum malitia, ut negleclo licito studio scientiae, potius curiosa seclantes magna cum animarum jactura, ipsiusque civilis societatis detrimento ariolandi, divinandique principium quoddam se na6tos glorientur. Hinc somnambulismi et claraz visionis, uti vocant, prcestigiis mulierculae, gesticulationibus non semper verecundis abreptae, se invisibilia quceque conspicere effutiunt, ac de ipsa religione sermones instituere, animas mortuorum evocare, responsa accipere, ignota, ac longinqua detegere, aliaque id genus superstitiosa exercere ausu temerario praesumunt, magnum quaestum sibi ac dominis suis divinando certo consecuturae. In hisce omnibus, quacunque demum utantur arte, vel illusione, cum ordinentur ??iedia physica adeffeclus non naturales, r eperitur deceptio omnino illicita, et hozreticalis, et scandalum contra honestatem morum " \

  1. (B) Si vero ad particularia descendamus, haec statui possunt :

(a) Quando agitur de phaenomenis mere physicis, qualia sunt tabularum rotationes, percussiones, motus varii etiam levitationis, agenti praeternaturali tribuenda non sunt, nisi certo moraliter constet eadem, ex variis circumstantiis, legibus naturse evidenter contradicere. Multi siquidem hodie probabiliter putant esse in corpore humano, quarumdam praesertim personarum in quibus praeeminet nervosum systema, quoddam fluidum, magnetico aut electrico fluido analogum, quod exterius projici potest, et in objedta circumstantia influere, sive conta6lu immediato, sive contactu mediato per etherem transmisso 2; et ita hypotlietice saltem explicari valent percussiones et motus tabularum rotantium.

  1. (b) Idem dici potest de phaenomenis intelleclualibus , quae vires intellecluales astantium et mediinon transcendunt;

2 Ad rem S. Cox, ap. Davis, op. cit., p. 293 : " La theorie de la force psychique est simplement de reconnaitre un fait presque indiscutable sous quelques rapports, mais encore imparfaitement connu sous d'autres. Ce fait etablit qu'a une distance indefinie du corps de certaines personnes, ayant une organisation nerveuse speciale, il existe une force produisant, sans le secours des muscles, une acYion particuliere, capable de donner un mouvement ou de faire mouvoir des substances solides, et de produire des sons dans ces memes corps. ;1

DE ACTIBUS RELIGIONIS PRINGIPALIBUS. 539 si enim, sub influxu medii, responsa eduntur, non sane proccdunt ex ipsa tabula, neque necessario ex agente supernaturali, sed solum ex ipsa mente personae quae, vi fluidi a se emissi, motum tabulae dirigit. — Ex adverso autem, si phaenomena denotant cognitionem rerum quae captum superant sive medii sive adstantium, agenti supernaturali tribui debent; talia sunt, juxta Rituale Romanum, " ignotd lingud loqui pluribus verbis, vcl loquentem intelligere; distantia et occulta patcfaccre; vires supra cetatis, seu conditionis naturam ostendere; et id genus alia, quae cum plurima conctcrrunt, majora sunt indicia ". Ex quo sequitur generatim non unum ex his indiciis sufficere ad moralem pariendam certitudinem, sed plurima desiderari. Quoad locutionem linguce ignotce, non satis est, in statu febrilis excitationis, quaedam verba recitare quae olim audita sunt, sed necesse est ut quis indubitanter ostendat se subito didicisse aut vere intelligere linguam quam minime noverat. Quoad distantia et occulta, non sufficit ea conjecturare, aut etiam de eis aliquid videre in statu quodam Jiyperestesice l; sed, si distincle manifestantur res quae nonnisi revelatione aut inspiratione cognosci valent, prout sunt secreta cordium, eventus futuri, et quidem non conjecluraliter, sed cum certitudine, id agenti supernaturali adscribendum est. Quisnam autem sit hujusmodi agens, definiri nequit nisi ex omnibus adjunclis, ex objecto, fine, circumstantiis, investigando utrum haec omnia ad bonum an ad malum tendant.

  1. 50 Practicae conclusiones. Quidquid est de natura ct causa horum phaenomenorum, haec in praxi statuenda videntur :

(A) Sedulo fideles avertendi sunt ab usu magnetismi, Jiypnotismi et spiritismi, merae curiositatis causa; nam plerumque nervosum systema perturbat, atque viam parat neurastJienice et Jiysterice, de quibus supra, n. 1 30-1 31; praeterea superstitioni favet, mentemque avertit a verae religionis praxi, quatenus videlicet ii, qui his rebus extraordinariis sunt addic~li, ordinaria vitae christianae officia negligunt

1 Quiedam enim fafta ieleftathice aut ctarce visioms, quas transitorie occurrunt, in statu Jiyperestesice (id est abnormalis sensibilitatis), non sunt indicia omnino certa supernaturalis interventus.

utpote nimis communia; haud raro dissidia intcr pcrsonas et familias excitat, suspiciones vel diffamationes spargendo; quandoque ctiam bonis moribus nocct, in quantum juniorcs diversi sexus his conventibus adsunt, et a medio quaerunt responsa minus honesta.

9J5- (a)Hinc, die Ia Julii 1841, illicitus declaratus est magnetismi usus, prout exponebatur ab Episcopo Lausa?iensi; haec autem inter alia exponebatur ■ : persona magnetizata, quae plerumque est sexus feminei, de suo absentiumque penitus ignotorum sibi morbo interrogata, licet evidenter indocla res anatomicas accuratissime enuntiat; morborum internorum in humano corpore, qui cognitu definituque peritis difficillimi sunt, causam, sedem, naturam indigitat, eorumque progressus, variationes, et complicationes evolvit, idque propriis terminis; s?epe etiam dictorum morborum diuturnitatem exa6te pronuntiat, remediaque simplicissima et efficacissima praecipit. Absentis personse, dummodo cincinnus ex ejuscesariead palmam magnetizatae admoveatur, confestim declarat cujusnam sint capilli, ubinam versetur nunc persona ad quam pertinent, quid agat, et circa ejus morbum disserit haud aliter ac si, medicorum more, corpus ipsa instrospiceret. Oculis velatis librum, vel manuscriptum apertum vel clausum, capiti vel ventri impositum legere potest. — Merito quidem talis magnetismi usus prohibitus est, cum, ex expositis, sit valde periculosus, et vel fraudi, vel diabolo tribui possit ; in utroque casu, decipiuntur simplices, ad vanas superstitiones proni efficiuntur, et, dum curari intendunt, graviores morbos contraherepossunt.

  1. (b)Usus/^K/;^//i,;;/2indiscriminatuspariterillicitusest, quia, fatentibus medicis, nisi caute adhibeatur a viris honestis peritisque, eadem fere pericula inducit ac magnetismus in ordine tum physico2 tum morali, quatenus videlicet hypnotizatus, usum rationis per aliquod tempus amittens, totus pendet, quoad propriae activitatis exercitium, ab hypnotizantis nutu ejusque dominio subjacet. Si vero intra proprios limites,absque ulla intentione occulta futuraque temere cognoscendi, a medicis aut physiologistis, peritis simul ac honestis,cum debita cautione adhibeatur, et gravi de causa, non est per se illicitus3. Nam, secundum catholicos qui ea investigarunt, phamomena hypnotica, quae certo constant, vires ordinis naturalis praetergredi non videntur; aliunde tempo-

1 Integrum postulatum habes apud Gury-Balleri?ii, n. 280.

ranea privatio usus rationis gravi de causa permitti potest, prout revera permittitur sopor per aetherem indudtus ; abusus autem, qui exinde oriri valent, debita cautione praecaveri possunt; imo quaedam utilitas e prudenti hypnotismi usu oriri potest, non solum quoad morborum curationem, sed etiam quoad pravorum habituum correclionem : experientia enim constat quosdam juvenes, ebrietati ac luxuriae deditos, mentali suggestione prudenter adhibita, fuisse aliquatenus correclos *. Hypnotismus igitur non est per ^ illicitus, sed, utpote periculosus, nonnisi caute adhibendus. — Ceteroquin boni effectus superius descripti prudentius, absque nervorum perturbatione, per suggestionem in statu vigiliae producuntur2.

  1. (c) Spiritismus autem,seu spirituum evocatio,quando revera contingit, est superstitio sub gravi illicita; spiritus enim boni hominibus apparere non solent, nisi a Deo mittantur ad ejus gloriam promovendam; si igitur quandoque spiritus humanae curiositati favere videantur, certe non sunt boni, sed mali; hinc fideles hortari oportet ut nulla ratione, ne quidem ex curiositate, conventibus assistant ubi spiritismi phaenomena exhibentur. Itaque S. Officium, 24 apr. 19 17, declaravit non licere per Medium vel sine Medio, adhibito vel non hypnotismo, manifestationibus spiritisticis adsistere, etiam speciem honestatis vel pietatis prae se ferentibus, etiam cum protestatione tacita vel expressa. nullam cum malignis spiritibus partem se habere velle.

  2. (B) Si vero agitur deperitis viris,qui psyckicaet biologica phaenomena scientifice expendere volunt, ut, in quantum fieri potest, leges naturae melius cognoscantur, ea sane experimenta perficere possunt quae necessaria sunt ad scientificam rei investigationem, dummodo non quaeratur supernaturalis interventus, et modestiae atque sanitati mediorum provideatur.

1 Coconnier, op. cit., p. 215 sq. — Revera S. Officinm, 26 jul. 1899 {Collecl. , t. II, n. 2061) respondit nova experimenta tolerari posse, prasniissa protestatione nullam partem haberi velle in fa6tis praeternaturalibus, modo absit periculum scandali, et non agatur de factis quas certo naturae vires prastergrediuntur.

2 Cfr. Grasset, La Psychotherapie, in Revue des Deux Mondes} 15 sept. 1905, p. 350.

§ II. Dr: peccatis irreligiositatis1.

Peccata irrcligiositatis committuntur contra Dcum ipsum, aut contra rcs sacras. Ad prius genus referuntur blaspJiemia et tentatio Dei; ad posterius, sacrilegium ct simonia : de quibus seorsim dicendum.

I. De blasphemia.

  1. i° Notio. Blasphemia in genere est contumelia Deo illata. Aliquando interne tantum concipitur, et, si consensus accedit, jam vere incurritur blasphemiae malitia2. Saepe autem aliquo sensibili signo exprimitur, locutione aut faclo, v. g. contra ccelum sagittam jaciendo, vel sclopetum explodendo, aut crucifixum conculcando. Magis tamen proprie blasphemia dicitur locutio contumeliosa in Deum; hinc si pcenoe ecclesiasticae contra blasphemiam feruntur, hanc solum attingunt, nisi contrarium explicite dicatur.

Itaque vere blasphemat quicumque vel negat aliquid de Deo quod ei convenit, vel asserit de eo quod ei non convenit; in utroque enim casu contumelia ei infertur, v. g. si dicitur Deum esse crudelem, vel negatur eum esse omniscium, omnipotentem. Consequenter blasphemiae reus est qui creaturce tribuit quod soli Deo convenit, quia indirecte negatur infinita Dei perfeclio, quse creaturis incommunicabilis est; v. g. si quis diceret : id facere possum ?eque ac Deus; — aut qui nonnisi ironice, seu cum contemptu de Deo ejusque attributis loquitur, aut de Verbo incarnato, v. g. : vicisti, Galilsee; — qui aliquid contumeliosum profert contra res divinas aut sacras, aut cohtra B. Virginem vel sanclos, in quantum hi sunt amici Dei : tunc enim injuria ultimo refertur in Deum.

  1. Blasphemia proinde distinguitur ab imprecationibus vel malediclionibus, quae contra creaturas rationales aut irrationales proferuntur, sine relatione ad Deum, v. g. quando Job maledixit diei nativitatis suae, David maledixit montibus Gelboe, aut quando nobis aut proximo maledicimus. Haec possunt esse quidem peccata irae, aut fraternae caritati opposita, sed contumeliam Deo non inferunt.

1 S. Thojn., 2. 2^, q. 13 et q. 97-100; Suarez, op. cit, Tr. III, 1. I, III-IV; Billuart, diss. VIII, XXI; S. Alphons., lib. IV, n. 29-132; Ball. P., n. 369-531; Lehmk., n. 364-404; Noldin, n. 171-208.

2 " Si consistat tantum in corde, est cordis blasphemia; si autem exterius prodeat per locutionem, est oris blasphemia". (S\ Thom., 2. 2 q. 13, a. 1.)

Ita multo probabilius imprecatori?e, sed non blasphematorice sunt hae aut similes locutiones : Deus damnet met Deus damnet te, diabolus rapiat te, in infernum vade, etc. ; secus autem, si quis diceret aut significare vellet : Deus sit damnatus ; quod tamen raro admodum contingit1.

Pariter a blasphemia distingtiuntur locutiones, quibus in vanum sumitur Dei nomen, etiamsi pryecedantur voce sacrum (v. g. sacrum Dei nomen/); aut verba, quoe ex se blasphema sunt, sed, ex communi aestimatione, ut talia non habentur, sed solum ut irae manifestatio contra personas aut irrationales creaturas (v. g. mille deosf). Plerumque enim qui talia asserunt, minime intendunt aliquid contra Deum proferre, sed solum suam indignationem exprimere2.

  1. Unde, in his omnibus, maxime attendi debet intentio et affeclus loquentis : si vere intenditur injuria et inhonoratio Dei, habetur blasphemia; secus, erit quaedam imprecatio, quae saepe a mortali excusatur, quia ex motu indignationis oritur imperfe<5te deliberato. In dubio utrum aliqua locutio sit blasphema necne, ait S.Alphonsus (n. 130), minime ut blasphemia sumenda est.

Attamen sedulo vitandae sunt hujusmodi locutiones, utpote indecorae, viro honesto indignae, inordinati irae motus, haud raro caritati oppositae.

  1. 20 Blasphemiae malitia. (A) Omnis blasphemia proprie dicla est peccatum ex toto genere suo mortale. (a) In antiqud lege, blasphemia morte plectebatur3 : " Homo qui maledixerit Deo suo, portabit peccatum suum; et qui blasphemaverit nomen Domini, morte moriatur : lapidibus opprimet eum omnis multitudo, sive ille civis, sive peregri-

1 Quod fuse exponit E. Brahm, Dissertatio de formula " G. V. D., Deus damnet me", Bruxelles, 1904.

2 Ad rem Gousset, Theol. Morale, t. I, n. 459-460 : " Ce n'est point un blaspheme, ni un peche mortel, de prononcer, soit de sang-froid, soit dans un mouvement de colere ou d'impatience, le mot de sacre, qu'on emploie le plus souvent avec certaines expressions grossieres, plus ou moins injurieuses au prochain... Ce n'est point non plus un blaspheme proprement dit de prononcer en vain le saint nom de Dieu, en disant par exemple : Nom de Dieu! sacre nom de Dieu! Ces mots qu'on profere le plus souvent dans un mouvement d'impatience, ne sont point contre Dieu dans 1'intention de celui qui se les permet, mais contre les hommes, les animaux ou les etres inanimes a 1'egard desquels on se livre a la colere ".

Thf.ot.. Mor. II. — 18 nus fuerit ". Sub novd lege, blasphemia recensetur inter gravia peccata quae fugienda sunt1 : "Nunc autem deponite et vos. omnia : iram, indignationem, malitiam, blaspJicmiam, turpem sermonem de ore vestro ". — Quare Patres tanquam gravissimum illud reprobant; ita S. Hieronymus scribit2 : " Nihil enim horribilius blasphemia, quse ponit in excelsum os meum... omne quippe peccatum comparatum blasphemiae, levius est ".

(b) Revera blasphemia direcle opponitur religioni, qua reverentiam et honorem Deo reddere tenemur; ideoque, quando est plene deliberata et libera, parvitatem materiae non admittit.

  1. (B) Blasphemia hareticalis et imprecatoria specialem malitiam addunt blasphemiae simplici. (a) Haereticalis siquidem dicitur ea quae hceresim comple6litur, ideoque non solum religioni, sed etiam fidei adversatur; v. g. si quis dicat : Deus est crudelis tyranntis. (b) Imprecativa ea est qua Deo exoptatur malum, ac consequenter tum religioni tum caritati opponiturj v. g. si quis dixerit : Pereat Deus, maledicltts Deus! (c) Attamen blasphemia, quamvis in se gravissima, haud raro veniale est peccatum cx defeflu advertenticediUt pleni consensiis, v. g. quando in aestu passionis blasphema verba proferuntur absque sufficienti mentis attentione.

  2. 30 Remedia contra blasphemiam. (a) Si agitur de vera blasphemia, quce turn ex irreverentia erga Deum, tum ex ira procedit, ambo hi radices evelli debent : serio videlicet cogitandum est quam insulsum sit injuriam et contumeliam ei inferre, qui, propter suam infinitam bonitatem, supremum honorem meretur3, et, prae sua omnipotentia, blasphemantes diris potest afrligere suppliciis. Ad iram autem vincendam, adhibeantur remedia superius exposita, n. 534-537.

(b) Si agitur de blasphemiis improprie diclis, seu de imprecationibus, plerumque ex ira aut longa consuetudine oriuntur. Quapropter iracundia pariter frenetur, — et consuetudo consuetudine vincatur, utendo videlicet aliis verbis prorsus innocuis, usquedum ira tandem deponatur. Ceteroquin consuetudo serio ac sincere retracletur : tunc enim verba, quse subito ex vehementi affeclu procedunt, non imputantur ad peccatum, saltem grave.

3 ,5. Hieron., in Isaiam, 1. VII, c. 19, P. L., XXIV, 247. 3 Cur nomen Dei sit reverendum et quam sedulo vitanda sit blasphemia, lucide exponit M. d^Hnlst, Careme 1903, p. m-122.

II, De tentaticfne Dei.

  1. i° Notio. Tentatio Dei est diclum vel faclinn, quo sinejustd causd, a Deo temere exspeclamus aliquem ejfeclum insolitum.

Tentare siquidem est de aliquo experimentum sumere; quod fit verbis, faclis, aut alicujus facli omissione. Verbis tentamus Deum, quando ab eo aliquid temere petimus, intentione ejus scientiam, potestatem vel bonitatem explorandi; faclis, aliquid agendo cum intentione divina attributa explorandi, v. g. si quis ex alta turri se projicit, experiri volens utrum Deus ipsum salvare velit necne; omissione alicujus facli, ea scilicet praetermittendo quae prudentia exigit ad intentum effeclum consequendum, v. g. omnes medicinas respuendo in gravi morbo, aut concionem habendo, absque ulla praeparatione, temere exspeclans sibi conceptus et verba divinitus esse suggerenda.

  1. Tentatio Dei ex triplici praesertim causa oritur : (a) ex incredulitate, quando quis de aliqua perfeclione Dei vere dubitat; v. g. quando Judsei crucifixo dicebant1 : "Si filius Dei es, descende de cruce"; aut quando impii dicunt : si Deus existit, nunc tempus est ut suam potentiam ostendat me occidendo; (b) ex temeritate vel curiositate, si quis, de potestate Dei non dubitans, explorare vult num id facere velit, v. g. si quis, realem Christi praesentiam sub speciebus eucharisticis firmiter tenens, nihilominus postulat ut in hostia consecrata divinus infans appareat; (c) ex prcesumptione, si quis, etsi nolens Dei potentiam aut bonitatem explorare, ab eo indubitanter exspeclat, sine sufficienti ratione, aliquod miraculum, v. g. graviter aegrotans medicum rejicit, sanationem exspeclans a Deo, aut si sacerdos, ad convertendos peccatores et incredulos, aliquod miraculum patrare promittit (excluso casu specialis inspirationis).

Non datur autem tentatio Dei in his aut similibus casibus : si in re gravi, post adhibita ordinaria media ad Dei voluntatem cognoscendam, et, manente dubio, aliquod signum humiliter quaeritur quo Dei voluntas innotescat; vel si, ex juxta gravique causa, conditionaliter petitur miraculum; si quis, intuitu magni boni, se exponit gravi periculo, sperans Deum sibi propitium fore : tunc enim,propter gravem rationem, merito speratur divinum auxilium.

  1. 2° Malitia. (A) Tentatio Dei, quae incredulitatem involvit, est peccatum, mortale extoto genere suo, cum aliquam

veritatem fidei in dubium revocet, et aliunde contemptum Dei importet, ejus potentiam aut bonitatem, absque ratione, explorando.

(B) Tentatio Dei, ex temeritate, curiositate aut prcesumptione orta, est peccatum ex genere suo grave} quia aliquem Dei contemptum supponit; sed ssepe parvitatem materiae admittit, ob parvitatem periculi cui agens se exponit, v. g. si in levi morbo quis medicinam respuit; saepe etiam excusatur a mortali, ob ignorantiam, inconsiderationem, bonam fidem, etc.

In praxi, ad vitandum hujusmodi peccatum, fidelibus inculcandum est Deum juvare eos qui proprias vires strenue et indesinenter exercent, simulque humiliter ac fiducialiter divinum implorant auxilium. Totis igitur viribus agamus, mediis utentes cum naturalibus tum supernaturalibus, totamque spem in Deo reponamus : ipse providebit.

  1. 30 Corollarium. Exinde sequitur minime probanda esse, excluso casu divinae inspirationis, illa tentamina quae olim judicia Dei vocabantur, ut transitus per ignem ad innocentiam alicujus probandam : tunc enim petitur miraculum sine necessitate. Olim quidem cum bona fide usurpata fuerant; sed postea jure canonico prohibita sunt, et merito quidem, cum alia sint media veritatem detegendi \

III. De sacrilegio.

  1. i° Notio. Sacrilegium proprie dicitur violatio, seu indigna traclatio, rei aut personce sacrce, quatenus sacra est.

(a) Sacra autem dicitur res aut persona, quae Dei vel Ecclesice aucloritate ad cultum divinum deputata est : ad hoc igitur non sufficit propositum aut votum privatim faclum.

(b) Ad sacrilegium requiritur ut res aut persona violetur quatenus sacra, id est praecise sub eo respeclu quo Deo consecrata fuit. Ita sacerdos fornicando sacrilegium committit, quia consecratus est ut continenterviveret; non committit vero sacrilegium blasphemando, superbiendo, irascendo, quia ad haec peccata vitanda non est specialiter deputatus.

  1. 2° Species. Triplex distinguitur sacrilegium : personale, reale et locale, prout violatur persona, res aut locus.

(A) Personale sacrilegium est violatio personae sacrae. Persona autem fit sacra ratione statiis clericalis, aut ratione

' Vacandard, Etudes de critique, Paris, 1905, c.h. 4.

voti castitatis in solemni religione emissi1. Qui votum/rzvatim aut in simplici congregatione emisit, posteaque castitatem violat, peccat quidem contra religionem, violando fidem Deo datam, ideoque circumstantiam voti accusare debet, sed probabilius non committit sacrilegium proprie diclum, cum non sit persona sacra ex Dei aut Ecclesiae au6loritate.

Tribus modis sacrilegium personale committi potest : (a) vioientas manus injiciendo in clericum aut religiosum, contra privilegium canonis; (b) usurpando jurisdiflionem in personas ecclesiasticas, ubi immunitas ecclesiastica adhuc viget, v. g. clericos trahendo ad tribunal saeculare, contra privilegiumybn, aut eosdem militiae adscribendo, contra privilegium immunitatisj (c) peccato luxurice commisso sive a persona per castitatem Deo consecrata, sive cum ea; unde, si utraque sacra est, duplex sacrilegium utrimque committitur. Juxta communem et veram sententiam, persona sacra committit sacrilegium non solum per peccata externa, sed etiam per peccata mere interna contra castitatem, dummodo verus consensus eisdem praebeatur.

931- (B) Sacrilegium reale est illud quod versatur circa res sacras. Jamvero res possunt esse sacrae quadruplici modo : —

(a) Ex ipsa. institutione divind, qualia sunt sacramenta, quae indigne ministrari aut recipi nequeunt sine sacrilegio, ut fusius declaratur in Tr. de Sacramentis. Ex hoc capite sacrilegium etiam incurritur, si scienter et volenter sacrae species tempore opportuno non renovantur, cum corruptionis periculo; si irreverenter tangitur aut tra<5tatur sacra eucharistia, etc. Item si sacrce Scripturce verba deridentur aut ad inhonestos usus adhibentur.

(b) Ex consecratione vel benediftione, sacra sunt quae Ecclesiae precibus sanclificantur, prout sunt aedes sacrae, altaria, vasa sacra, aqua baptismatis, chrisma et olea sancla, vestes liturgicae in sacris functionibus adhibitse, aqua et res benedic~foe. Sacrilegium proinde committunt qui his ad usus profanos et indecentes utuntur,vel cum contemptu et irrisione2.

(c) Ex reprcesentatione, sacrae dicuntur imagines Christi, B. Mariae

1 Quidam addunt votum etiam privatum, et a fortiori votum sijnptex, in Congregatione emissum,efficere personam voventem sacra m,\deoque ejus violationem esse sacrilegam. Quod quidem firobabite est, sed contrarium tenet probabilior opinio, quam propugnat Ballerini-Palmieri, n. 386-390, cum aucloribus ibi allegatis.

2 Sacrilegium etiam committunt qui ecclesiam polluunt; de quo vide Canonistas, praesertim S. Many ',Pr3slec~t. de Locis sacris, Parisiis,iQ04, n. 30-40.

et Sanclorum, cruces, etiam non benediclae. Huc etiam pertinent sacrae reliquiae, quae non solum in memoriam revocant sanclos, sed etiam olim anima sancla informatae sunt. Sacrilegi sunt ergo qui his irreverenter utuntur.

(d) Ex destinaiione, sacra appellantur bona ecclesiastica, cum mobilia tum immobilia, quae ad sacros aut pios usus deputantur, quando jam ab Ecclesia in hunc finem acceptata sunt, proindeque non solum ea quae ad divinum cultum inserviunt, sed etiam ad sustentationem ministrorum, fabricam ecclesiae, ecclesiastica hospitalia et xenodochia, etc. ; imo quae in ecclesia deposita vel in pignus tradita sunt. Sacrilegi igitur sunt qui injuste haec bona invadunt aut usurpant. Si quis autem furatur in ecclesia rem quae ad privatum pertinet, minime vero ad ecclesiam, probabilius sacrilegium non committit1.

  1. (C) Sacrilegium locale est violatio loci sacri ; aequiparatur proinde sacrilegio reali, cum locus sacer sit res; de eo tamen speciatim agitur, ob speciales difficultates quse in hac materia occurrunt.

Locus sacer proprie dicitur qui aucloritate episcopali ad divinum cultum deputatus est, v. g. ecclesiae, coemeteria, oratoria publica, non autem privata. Latiore sensu sacer etiam vocatur locus ad usum pium, auctoritate Ecclesiae deputatus, ut palatium episcopi, domus parochialis, seminarium, monasterium; non autem locus privatd auctoritate ad opera pia destinatus. Contra locum lato sensu sacrum olim committebatur sacrilegium violando jus asyli. Hodie vero, ex can. 1 179, jus asyli solis ecclesiis competit, eo sensu quod qui ad illas confugerint, inde non sunt extrahendi nisi necessitas urgeat, sine assensu Ordinarii vel saltem rectoris ecclesiae.

  1. Locus sacer proprie dictus quatuor modis violari potest :

(a) Peccatis quibus ecclesia aut caemeterium polhdtur, etsi maneant occulta, ideoque ecclesia exinde non polluatur, videlicet homicidio voluntario et injurioso, effusione sanguinis humani graviter culpabili, impiis vel sordidis usibus, sepultura excommunicati vitandi aut infidelis 3.

(b) Actionibus p7-ofanis, quae ex natura sua, lege ecclesiastica, aut communi aestimatione, dedecent loci sanctitatem, ut sunt mercatus,

1 Many, op. cit., n. 45. — 2 De quo vide Ma7iy, op. cit., n. 47-61. 3 Many, op. cit., n. 30-40 et n. 147.

ludi, convivia, vanae confabulationes, saeculares conventus, judiciorum strepitus, etc, nisi urgens necessitas excuset. — Aliquando tamen permittuntur litteraria aut musica exercitia, praesertim quando ad fovendam religionem tendunt; toleratur pariter venditio cereorum aliorumque ad devotionem excitandam spectantium, sed, in his omnibus, cavendum est ne domus Dei fiat domus negotiationis.

(c) Furto rei sacrce, sensu superius exposito; pariter incendio aut effraclione loci sacri.

(d) Aclionibus, quibus/aw asyli violatur, ubi adhuc viget. Cetera peccata, in loco sacro commissa, non contrahunt malitiam sacrilegii gravem, in confessione necessario explicandam; sed aliquam specialem indecentiam prae se ferunt, ob circumstantiam loci sacri, et ita venialem sacrilegii malitiam induunt.

  1. 30 Malitia sacrilegii. (A) Sacrilegium est peccatum mortale ex genere suo contra religionem. Qui enim indigne traclat rem sacram, quatenus sacra est, eo ipso Deum ipsum ofTendit, cui res dedicatur. — Peccatum est grave ex genere suo, quia praeceptum religionis sub gravi obligat. Attamen dari potest parvitas materiae, ex eo quod res sacra magis remote divino cultui inservit, aut irreverentia commissa, omnibus attentis, levis censetur.

Unde, ad judicandum de gravitate peccati, tria praesertim attendi debent : (a) sanclitas personae, rei, vel loci : eo gravior est culpa quo persona aut res magis proxime Deo dicata fuit; (b) aclio sacrilega, quae gravior est, si major committitur irreverentia, ex communi piorum aestimatione; (c) intentio agentis, qui irreverentiam plus minusve directe, plus minusve distincte, intendere potest.

IV. De simonia.

  1. i°Notio. Simonia(sicdic~ta a Simone mago, qui gratias spirituales pecunia comparare volebat) est species quaedam sacrilegii realis, cum irreventiam importet erga rem sacram. Communiter definitur, post S. TJwmamx, studiosa (seu deliberata) voluntas emtndi vel vendendi aliquid spiri- 'uale vel spirituali adnexum.

Tria igitur ad simoniam requiruntur : (a) res spiritualis, de qua fit vel fieri intenditur conventio, aut saltem res temporalis spirituali adnexa. Jamvero nomine rei spiritualis hic intelligitur res supernaturalis ad salutem ordinata : talia sunt gratia et dona Spiritus

sancli, — aut causa rei supematuralis, ut sacramenia, sacramentalia, preces, conciones, — aut effeclus ususve potestatis supernaturalis, v. g. dispensatio votorum, consecratio, benedidtio, sanitas restituta miraculi ope. — Res autem temporalis spirituali annexa ea est qua? ad aliquid spirituale ordinatur, vel ab eo pendet, aut ei intime conneclitur, sive ex natura sua sive ex institutione Ecclesiae. Ita calices, altaria quae ad sacrificium missdt antecedenter consecrantur; labor et tempus, quae concomitanter sacris functionibus adnectuntur; proventus beneficii, qui consequenier percipiuntur ob aliquod ofjficium spirituale.

(b) Pretiuni solutum pro re spirituali; quod triplex esse potest : munus a manu, id est non solum pecunia, sed res mobilis aut immobilis pretio sestimabilis, v. g. remissio debiti, concessio juris, mutuum, etc. ; — munus a lingua, id est quodlibet patrocinium, quilibet favor concessus aut promissus, ut est v. g. promissio suffragii in eleclione; — munus ab obsequio, seu quodvis servitium temporale, famulatus, administratio rerum, etc, cum intentione aliquid spirituale consequendi. /

(c) Voluntas deliberata paciscendi de re spirituali pro re temporali. Unde non requiritur ut paclum mutuo consensu perficiatur, nec a fortiori ut executioni mandetur, sed sufticit ut unus vere intendat cum alio pacisci.

Simoniam non committit qui dat spirituale pro spirituali, v. g. dices missam pro me et ego recitabo rosarium pro te; nec qui commutat spirituale annexum pro spirituali annexo, v. g. calicem pro ciborio.

Sed simoniacum est tradere spirituale pro spirituali adnexo, v. g. tradere reliquias pro calice aut certo numero missarum, quia calix et missarum stipendia quemdam valorem temporaiem habent.

  1. 20 Simoniae species. (A) Rationey«ra quo prohibetur, simonia est juris divini aut ecclesiastici : —

(a) Juris divini, quando pro re temporali datur res spiritualis vel spirituali annexa, ita ut vere et intrinsece habeatur malitia simoniae. Ita v. g. dare vel accipere aliquid temporale tanquam pretium seu justa compensatio pro sacramentis, reliquiis, concionibus, indulgentiis, etc. Si vero offertur aut accipitur, occasione sacrarum functionum, aliquod stipendium seu honorarium, non tanquam pretium rei sacrae, sed ut viedium sustentationis^ non incurritur simonia : " Nescitis quoniam qui in sacrario operantur, quae de sacrario sunt edunt; et qui altari deserviunt, cum altari participant ? Ita et Dominus ordinavit iis qui evangelium annuntiant, de evangelio vivere " *. Potest pariter aliquod

DE ACTIBUS RELIGIONIS PRDMCIPALIBUS. 551 speciale stipendium exigi pro labore extrinseco et indebito, v. g. ad celebrandum in capella tribus milliariis distante x.

(b) Juris ecclesiastici tantum, quando pactio, licet ex se non simoniaca, simoniae speciem habet aut periculum inducit, ideoque ab Ecclesia prohibetur ex motivo religionis; v. g. venditio oleorum sacrorum, rosarii indulgentiis ditati, resignatio beneficii in favorem alterius, etc; quanquam enim olea san6la et rosaria benedicta vendere tanti quanti valent, attenta sola materia, non sit ex se simoniacum, adest tamen periculum ne carius vendantur propter consecrationem aut indulgentias2.

937« (B) Ratione pacli, simonia est menta/is, conventiona/is, realis et confidentialis : —

(a) Menta/is, quando fit interne, absque ullo pacto exterius manifestato. Duplex est : pure menta/is,a.d forurn internum restricla et sola intentione contenta:quae est simonia improprie dicla ideoque poenis ecclesiasticis non subjacet; non pure mentalis, quse excludit quidem onme paclum, sed manifestatur aliquo adlu externo : ita v. g. si clericus episcopo serviat ea intentione ut, pro mercede, aliquod captet beneficium, — aut si episcopus gratis conferat beneficium ea intentione ut sic beneficiatum inducat ad gerenda episcopi negotia. ' (b) Conventionalis, quse fit paclo dandi vel accipiendi spirituale pro temporali, quin tamen conventio ex utraque parte expleatur; dicitur pure conventionalis, si ex neutra parte fuit executioni mandata, semi-rea/is, seu mixta, si ex alterutra parte executioni fuit mandata, saltem partialiter.

(c) Realis, quando conventio ex utraque parte saltem inchoate impleta est, v. g. si, tradito beneficio, pars pecuniae soluta est, aut saltem chirographum datum quo quis se obligat ad solvendam pecuniam.

(d) Confidentia/is, quae in solis beneficiis ecclesiasticis obtinet, in eo consistit quod quis alteri procurat beneficium sub certa confidentid, id est cum obligatione ut illud sibi vel tertio resignet, aut ex eo pensionem vel frucluum partem solvat. De quo fuse disserunt Canonistce.

  1. 30 Simoniae malitia. (A) Simonia juris divini est peccatum morta/e ex toto genere suo. (a) Strictissime a

Scripturd reprobatur; cum enim Simon magus vcllet ab apostolis pecunia comparare potestatem dandi Spiritum san6lum, Petrus dixit ei3 : " Pecunia tua tecum sit in per-

2 Hinc si venduntur rosaria aut numismata indulgentiis ditata, eo ipso amittuntur indulgentiae, ut exponitur in Tr. de Pcenitentid, n. 582.

ditionem, quoniam donum Dei existimasti pecunia possideri!" Christus enim vult ut gratis conferantur gratiae donaque spiritualia : " Gratis accepistis, gratis date " x. (b) Et sane graviter religio violatur, quando res spiritualis et sacra non pluris aestimatur quam temporalis et profana. Emere aut vendere res temporales spirituali rei intrinsecusannexas, sive concomitanter, ut labor in celebratione Missae, sive consequenier, ut proventus beneficii, est simonia juris divini, juxta communem sententiam; non autem si antecedenter ei connecletur, ut calix.

939- (B) Simonia juris ecclesiastici est peccatum ex genere suo grave, quia ex motivo religionis ab Ecclesia prohibetur, ad removendum grave simoniae periculum; admittit autem parvitatem materia?, quia Ecclesia suas prohibitiones accommodat materiae vetitae, et non prohibet sub gravi quod, sive in se, sive ratione periculi quod inducit, leve est tantum. Quaenam vero materia sit gravis, et quaenam levis, ex communi prudentum aestimatione dijudicari debet.

Ecclesia varus flcenis reos simoni?e pleclit, quas Canonisice describunt. Speciatim excommunicationem latae sententi?e, R. Pontifici reservatam, tulit contra : " Reos simonise realis in beneficiis quibuscumque eorumque complices : Reos simoniae confidentialis in beneficiis quibuslibet cujuscumque sint dignitatis2 : Reos simoniae realis ob ingressum in religionem "3. Ita in Bulla Aposiolicoz Sedis, II, n. 8-10.

Chapter 47 of 73