Skip to the text

Nn. 572–624

  1. (c) Animse facultates intellecluales sunt proprie subjectum habituum, quia non sunt determinatae ad unum operandum; sed voluntas est principale subjectum in qua radicantur, quia ipsa, utpote libero arbitrio praedita, maxime eligendi potestate pollet. Attamen etiam sensitivce potentia^ subjectum sunt habituum, quamvis minus principaliter in quantum voluntatis imperio subjacent (supra, n. 73-75). Quod quidem experientid constat; per consuetudinem, imaginatio plus minusve edomatur vel ex adverso divagari solet; — per consuetudincm, passiones refraenantur vel e contra ad illicita facilius feruntur. Imo experientia teste, consuetudo consuetudine vincitur : ita ad iracundiam proni, repetitis conatibus, fiunt mites, superbi humilitatem colere discunt, ambitiosi ad res divinas sese convertunt, etc. (supra, n. 107). Maximi igitur interest bonos habitus jam a pueritia acquirere, malos autem penitus eradicare.

  2. 30 De origine etaugmento habituum. Quidam a Deo supernaturaliter infunduntur : de quibus infra. Alii naturaliter acquiruntur : et de his nunc agendum.

(a) Dari propensiones naturales haereditate transmissas jam supra notavimus, n. 1 16-1 17; hujusmodi inclinationes dici possunt latentes habitus, quatenus sopiti manent usquedum externa occasione quasi ex somno excitcntur; ita filii, ex ebriosis parentibus nati, haud raro inclinationem ad potus alcoolicos contraxerunt, quae statim ac libationibus excitatur, in habitum transit.

(b) Juxta S. Thomam 2, quidam habitus sunt ab ipsa natura inditi,

1 Attamen S. Thomas tenet hujusmodi habhus prlnctpatiter esse in anima, et secundario in corpore, quia corpus suum motum ab anima accipit.

2 S. T/iom., 1. 2^, q. 5r, a. 1. — Alii quidem, cum Suarez (Disput. metaph., disp. 44, se(ft. 13, n. 7) nolunt has propensiones vocari habitus; sed quaestio est magis de nomine quam de re.

334 DE VIRTUTIBUS IN COMMUNI.

saltem i?ichoative. Ita, quoad prima principia (v. g. totum est majus sua. parte, bonum est amandum), adeo inclinamur ad ea cognoscenda, ut habitus horum principiorum naturaliter inditus dici possit. Pariter in certis individuis inveniuntur quredam propensiones naturales quae sunt veluti i?ichoati habitus : sunt cnim quidam dispositi, ex propria corporis complexione, ad castitatem, alii ad mansuetudinem, alii ad fortitudinem, ut diclum est supra, ubi de tempcramento et characlere, n. 120-121.

574« (c) Sed pnesertim ex multiplicatis aclibus generantur et augentur habitus, ut experientia constat : videlicet quo frequentius, diutius et intensius repetuntur a<5tus, dummodo tamen vires non exhauriantur, eo major facilitas et promptitudo obtinetur ad eosdem a<5tus faciendos. Primus a<5tus jam aliquam producit dispositionem, quam auget secundus ; alii a<5tus complebunt generationem habitus. Cujus ratio est quia quaelibet facultas est simul activa ct passiva; quatenus acliva, quemdam motum imprimit, et quatenus passiva, impressionem accipit ct retinet, vi cujus subsequentes a<5tus evadunt faciliores.

Attamen, juxta S. Thonia??i \ actus non auget habitum, nisi sit saltem ?eque intensus ac ipse habitus; sienim sitremissior, non disponit ad ejus augmentum, sed potius ad ejus diminutionem; ita qui habitum fervoris jam acquisivit, eum non auget, sed potius minuit, quando remisse et tepide orat.

575- (d) Dupliciter habitus crescere possunt, extensive et intensive : extensive, quando objeclum circa quod versantur multiplex est, et successive amplificatur; ita habitus scientiae crescit, quando ad plura sese extendit, et humilitas augetur quando varii attinguntur gradus hujus virtutis; intensive, quando magis radicantur in anima, ita ut actiones facilius et delectabilius eliciantur. Quod quidem ita explicari potest : per repetitionem acluum, minuitur difrlcultas ad agendum, proindeque cum eodem conatu subsequentes actus facilius perficiuntur, ac consequenter delectabilius 2.

1 S. Tho?n., 1. 2X, q. 52, a. 3. — Quidam tamen ex adverso tenent cum T. Raynaud, De Virtutibus, 1. I, c. 2, etiam remissos acftus augere cum aliqua proportione vim habitus.

a " Amesure que l'a<fle n'exige plus pour etre repete qu'un moindre effort, 1'excedent de puissance, que la cause ne depensepas pourle reproduire, devient en quelque fagon disponible pour des efforts nouveaux et superieurs. " (Le?noi?ie, ap. Rabie?\ PsychoL, p. 587.)

DE IIABITIBUS. 335

Quomodo vero habitus in libertatem influant, exposuimus n. 109- 110.

  1. 40 De amissione habituum. Habitus acquisitos minui aut quandoque penitus perire experientia constat. (a) Imprimisjuxta omnes, decrescunt aut pereunt per aclus contrarios, praesertim intensos etdiuturnos; ita habitus temperantiae paulatim minuitur et tandem penitus tollitur per actus ebrietatis saepe repetitos. Contraria enim contrariis destruuntur, et consuetudo consuetudine vincitur ; ita facilitas cibo potuque moderate utendi mox decrescit quando quis gulae et ebrietati indulgere incipit : nam, sicut per a6lus repetitos temperantiae bonus habitus acquisitus fuerat, ita per frequentes actus contrarios malus habitus contrahitur ; jamvero, quando adsunt habitus contrarii, vehementior elidit remissiorem.

' 577« (b) Insuper minuuntur et aliquando pereunt per diuturnam cessationem ab exercitio, non quidem directe, ut fert probabilior opinio, sed indirecle, quatenus, cessante exercitio, multiplicantur impedimenta, et pedetentim inducuntur habitus contrarii qui primos obruunt. Ita memoria minuitur nisi eam exerceas. Idem dicendum de habitibus moralibus : cum enim aliquis, per diuturnum tempus, non utitur habitu virtutis ad moderandas passiones, hae contra rationem insurgere solent, justosque limites praetergrediuntur; ita paulatim minuitur inclinatio ad bonum, pravique nascuntur habitus qui bonos evertere possunt1. Attamen, si post aliquod tempus, novi conatus efficiuntur, antequam habitus penitus exstinguatur, facilius reviviscit.

Per accidens autem habitus, organicis potentiis impressi, alterari possunt alteratione ipsius organi; ita aliquando minuitur aut perit memoria.

  1. 50 De divisione habituum. (a) Ratione objecli circa quod versantur, habitus sunt boni vel vitiosi, prout eorum objeclum est bonum vel malum. Boni habitus dicuntur virtutes, mali autem vitia ; de prioribus hic solum agimus, cum jam de posterioribus di6lum fuerit, ubi de peccatis. (b) Ratione originis et naturce, virtutes sunt acquisitce aut infusce : de quibus seorsim agendum.

336 DE VIRTUTIBUS IN COMMUNI.

Art. I. De virtutibus acquisitis.

  1. Praenotanda. (A) Virtus (a vocabulo vir) primum quidem designavit qualitatem viro propriam, seu fortitudinem1, postea vero quamlibet dotem2, praesertim illam vi cujus juxta diclamen rectae rationis operamur. Quo sensu definiri solet habitus disponens Jiomi?iis potentias ad recle operandum?>, seu bonus Jiabitus. Est igitur qualitas facultatibus superaddita, eas adjuvans ad agendum secundum re6tam rationcm.

  2. (B) Virtutes proinde non in essentia animae, sed in ejus potcntiis proprie resident : hae siquidem immediate ordinantur ad aclum4. Jamvero facultates,quibus inhaerent proprie di6tae virtutes, sunt potentiae rationales, videlicet intellectus et voluntas, maxime vero voluntass. Virtutes enim proprie diclae actus nostros recte ordinant in ordine morali; jamvero solus aclus vere moralis ille est qui procedit a voluntate cum praevia cognitione intelleclus (supra, n. 66) ; ideoque virtutes proprie inhaerent iis facultatibus quae actus morales eliciunt, praecipue voluntati. Attamen aliae facultates in tantum participant de ratione virtutis in quantum voluntatis imperio subsunt (supra, n. 73-75) : sub hoc enim respectu, moralitatis capaces efficiuntur, ideoque secundario possunt esse subjectum virtutis : ita virtus temperantiae aliquo modo appetitui sensibili inhaeret ad moderandas passiones sensuales6.

  3. (C) Cum duplex sit ordo, naturalis et supernaturalis, duplicis sunt generis virtutes, videlicet naturales, seu acquisitcB, et supernaturales seu divinitus infusce. De prioribus hic tantum agitur.

Virtutes acquisitse etiam in paganis aut hcereticis inveniri possunt, cum hi capaces sint bonorum operum ac consequenter habituum,ex dicrtis in Tr.de Gratid, ri. 34. — Fide-

1 Ita Cicero, Tuscul., 1. II, 18 : " Appellata est enim a viro virtus : viri autem propria maxime est fortitudo, cujus munera duo maxima sunt, mortis dolorisque contemptio. " Cfr. Breal et Baitty, Dicl. dtymol., p. 441.

2 Apud Ciceronem, Brut., 17 : " In Catonis orationibus omnes oratoriae virtutes reperientur. "

3 Juxta S. Thomam, 1. 2«, q. 55, a. 4, virtus est bona qualitas mentis, qua redte vivitur, qua nullus male utitur, quam Deus in nobis sine nobis operatur. — Haec ultima verba de solis virtutibus inftisis praedicari possunt ; priora vero etiam ad virtutes acquisiias spectant.

4 S. Thom., 1. 2«, q. 56, a 1.. — s Ibid., a. 3 et 6. 6 Ibid. a. 4; cfr. Cajeianus, in 1. 2«, q. 74, a. 4.

DE VIRTUTIBUS ACQUISITIS. 337 les vero, qui dono verae fidei et gratia sanctificante fruuntur, has virtutes ex se naturales totis viribus excolere debent, et quidem modo perfectiori quam infideles, ut exemplis manifeste ostendant gratia non destrui, sed e contra perfici quidquid boni est in natura humana1. Sed, ut vere christiani sint, has virtutes colere debent modo supernaturali, id est propter finem supernaturalem, et sub influxu gratire actualis : ita siquidem non solum finem honestum, sed finem supernaturalem, ad quem de facto ordinantur, prosequentur, meritaque supernaturalia acquirent.

Hujusmodi virtutes sunt duplicis speciei : intellecluales et morales : priores intelleflum perficiunt quoad cognitionem veri; posteriores voluntatem perficiunt quoad prosecutionem boni : de utrisque seorsim dicendum.

I. De virtutibus intellectualibus2.

  1. i° Notio. (A) Virtutes intellecluales speculativce^ tres communiter distinguuntur : (a) intelleclus, seu habitus perficiens intellectum ad prima principia intime cognoscenda ; intelligere enim idem est ac intus legere. (b) Scientia est habitus perficiens intellectum ad logice deducendas conclusiones in primis principiis contentas. (c) Sapientia est habitus perficiens intellectum ad cognoscendas res non solum in se, sed etiam in causis suis, praesertim in Deo, qui est altissima et ultima omnium causa; quare vere sapiens dicitur qui Deum cognoscit ut primum principium et finem ultimum omnium,et de omnibus judicat quatenus ad Deum referuntur. — Itaque sapientia sub se continet intelleclum et scientiam, cum judicet tum de principiis tum de conclu-

1 De quibusdam naturalibus virtutibus prasclare disserit Card. Gibbons, The Ambassador of Christ, Baltimore, 1896, ch. 8-10; gallice versum aucftore Andre : UAmbassadeur du Christ, Paris, Lethielleux; cfr. S. Franc. de Sa/es, Introd., 3e P., ch. 36; Ribet, Honnete avant tout.

2 S. Thom., 1. 2*, 57-58; Suarez, in iam 2*, Tr. IV, disp. 3; Joan.a S. Thomd, op. cit., disp. 16; Billuart, De Passionibus et Virtutibus, diss. II; Lequeicx, op. cit., p. 33 et 74-81; Barre, op. cit., p. I43-M7 et 165-184.

3 Praeter virtutes speculativas, duae recensentur firaclicce, prudentia de qua infra ubi de virtutibus moralibus, et ars seu habitus disponens intelleclum ad recle faciendas res artificiosas, de quo nil speciale dicendum occurrit.

338 DE VIRTUTIBUS IN COMMUNI, sionibus ex cisdcm deductis. — Forsan igitur dici polest unam esse virtutem intelleclualem, videlicct sapientiam, quae e rebus creatis ad Deum ascendit, et utitur cognitione principiorum et conclusionum ad judicandum de rebus crcatis juxta earum relationem ad Deum.

  1. (B) Sapientia vero, sicut cetei\x* virtutcs intcllcctuales, non est proprie virtus, nisi in quantum ad rccle agendum ordinatur. Virtus siquidem spe6lat ad mores honeste formandos; si quis igitur scientia et sapientia speculativa polleat,quin eautatur ad reclam vitae institutionem, ex hoc dici nequit virtute praeditus; sed sapientia, qua^ ad honeste agendum ordinatur, virtus merito appellatur1 ; eamque colere debent omnes quidem christiani, sed ii pra^sertim quibus officium incumbit alios illuminandi et docendi, maxime vero ministri Christi, quibus dictum est : " Euntes ergo docete omnes gentes2 ".

  2. 20 Excellentia. Hanc sapientiam,quatenus recte nos ordinat ad Deum, et ad divinam legem implendam nos impellit, Scriptura saepe commendat. (a) Sapientia videlicet omnibus divitiis a?itepom debet : " Prseposui illam regnis et sedibus, et divitias nihil esse duxi incomparationeillius...Veneruntautemmihiomniabonaparitercum illa,etinnumerabilis honestas per manus illius3". (b) Ejus dotes sunt fere innumerabiles : " Est enim in illa spiritus intelligentiae, sanChis, unicus, multiplex, subtilis, disertus, mobilis, incoinquinatus, certus, suavis, amans bonum, acutus, quem nihil vetat, benefaciens, humanus, benignus, stabilis, certus, securus, omnem habens virtutem, omnia prospiciens, et qui capiat omnes spiritus, intelligibilis, mundus, subtilis4 ". (c) Hinc Deus non diligit nisi eos qui sapientiam colunt : " Neminem enim diligit Deus, nisi eum qui cum sapientia inhabitat5 ". (d) Fortiter simul et suaviter operatur : " Attingit ergo a fine usquead finem fortiter,et disponit omnia suaviter6". (e) Ceteras virtutes docet : " Sobrietatem enim et prudentiam docet, et justitiam, et virtutem, quibus utilius nihil est in vita hominibus7". Ex quibus multisque aliis, quae in libris Proverbiorum et Sapientia legere est, excellentia sapientiae intelligi potest.

Hodie vero non pauci, praesertim positivistce, nomine scientire audiunt cognitionem rerum quse experientia et inductione investigari possunt, simulque contendunt impossibile esse primam causam attingere, ideoque non solum scientiam theologicam, sed et

1 S. T/iom., 1. 2* q. 57, a. 1. — 2 Matt., XXVIII, 19. 3 Sap., VII, 8, 11. — < Ibid., 22-23. — s Ibid., 28. 6 5«/., VIII, 1. — Wbid.,7.

DE VIRTUTIBUS ACQUISITIS. 339 metaphysicam respuunt; nihilominus scientiam positivam cxtollunt tanquam unicam veri ac honesti normam, et medium quo genus humanum perfeclam felicitatem ultimo consequetur1. Quem errorem supra confutavimus, n. 43-47. Hujusmodi scientiam non esse virtutem, etsi multa utilia inveniat et doceat, ex eo patet quod a Deo nos avertit, nedum ad Eum dirigat.

II. De virtutibus moralibus.

  1. i° Notio. (A) Virtutes morales sunt habitus acqui- siti voluniatem et appetitum perficientes ad recie agendum. — Quatenus naturaies sunt, motivo naturali innituntur, videlicet honestati, qure provenit ex conformitate cum recla ratione. Finis ad quem^r se tendunt, est naturalis perfectio hominis ejusque felicitas. — Attamen, cum de facto homo ad finem supernaturalem destinetur, virtutes hujusmodi, quamvis ex se naturales, ad finem supernaturalem referri possunt, et sub influxu gratiae supernaturalis exerceri, imo et supernaturaliter infundi, ut infra dicetur, n. 598.

  2. (B) Dubitatum fuit num praefatae virtutes sint ven nominis virtuies. Jamvero certum est eas rationem virtutis vere habere, quando ad ultimum finem supernaturalem, mediante caritate, referuntur. Certum est pariter easdem, quamdiu intra ordinem naturalem sistunt, non posse mereri aut consequi salutem seternam, cum desit proportio inter finem supernaturalem et a6lus virtutum naturalium.

Attamen dici potest has esse virtutes veras et perfeclas in genere suo; nam, ut recte ait Benediclus XIV, " si infideles possunt honesta opera facere, et in eis frequenter se exercere, possunt etiam habitus talium operum acquirere et sibi comparare, et sic per consequens veras et perfeclas in suo genere habere morales virtutes 2".

  1. 2° Partitio. Inter virtutes morales, quatuor sunt principales, quae cardinales vocantur, quia in his veluti cardinibus ceterae virtutes nituntur : prudentia videlicet, justitia, fortitudo et temperantiai.

1 Insufficientiam scientias ad rectam vitce moralis institutionem, veramque cordis felicitatem prceclare ostendit Brimetiere, in Revue des Deux Mondes, 1 Jan. 1895; cfr- M. d}Hulst, L'empoisonnement de la Science, in Mttanges oratoires, t. IV, p. 174-189.

2 Benedifl. XIV, De servorum Dei beatific, lib. III, c. 21, n. 6.

340 UE VIRTUTIBUS IN CUMMUNI,

Patres ct theologi saepe hanc divisionem colligunt ex his

Sapicntiie verbis - : u Sobrietatem cnim (id est temperantiam) et prudentiam docet, et justitiam, et virtutcm (fortitudinem), quibus utilius nihil cst in vita hominibus. " Ibi sane non traditur scicntifica virtutum divisio, sed quarumdam principalium recensio. — Pagani pariter philosophi quatuor praecipuas virtutes connumerabant, cum pmefatis consonantes2. Haec autem divisio jam a tempore S. Am~ brosii communis evasit in Ecclesia.

58S. (A) Hic prior esse videtur qui quatuor praelaudatas virtutes cardinales appellaverit : " Et quidem scimus virtutes esse quatuor cardina/es, temperantiam, justitiam, prudentiam, fortitudinem3. Postea vero earum notionem sic tradit4 : " Quarum primo loco constituerunt prudentiam, quae in veri investigatione versatur, el scientiae plenioris infundit cupiditatem; secundo justitiam, quae suum cuique tribuit, alienum non vindicat, utilitatem propriam negligit ut communem aequitatem custodiat; tertio fortitudinem^ quae et in rebus bellicis excelsi animi magnitudine, et domi eminet, corporisque praestat viribus; quarto temperantiam, quae modum ordinemque servat omnium, quae vel agenda vel dicenda arbitramur. "

  1. (B) Quam theoriam, ab aliis Patribus generatim acceptam, S. Thomas expolivit, exponendo videlicet cur quatuor sint virtutes cardinales, et qua ratione ab invicem distinguantur. Animadvertit imprimis virtutes cardinales dupliciter posseconsiderari : (a) quatenus significant quasdam generates conditiones humani animi, quae in omnibus virtutibus inveniuntur; sicprudentia estquzedam reclitudo judicii praclici, qua servatur discretio in singulis aclibus; justitia est animi reclitudo qua. homo recl:e se habet in omnibus agendis; fortitudo est firmitas quaedam contra quoscumque passionum impetus vel operationum labores; temperaniia intelligitur quaedam moderatio in omnibus. Quo sensu, hae virtutes non sunt ab invicem distindtae, sed dicuntur cardinales, quia sunt generales conditiones aut proprietates cujuslibet virtutis, quse debet esse simul prudens, justa, moderata etfortis. (b) Alio modo autem considerari possunt praefatae virtutes, secundum quod versantur circa objecla formaliter diversa, et in variis potentiis subjeclantur. Ita prudentia in intelleclu praclico residet, et percipit suggeritque media adhibenda ad finem honestum in singulis adtibus consequendum; justitia voluntatem inclinat ad recle se habendum circa a<5tiones alteri debitas,

DE VIRTUTIBUS AGQUISITIS. 341 seu ad reddendum cuique suum; fortitudo appetitum irascibilem perficit, ut firmiter stet contra omnia pericula; temperantia est in appetitu concupiscibili ad cohibendas sensuales deleclationes, eas praesertim quae ex taclu oriuntur. Juxta hanc acceptionem, praediclae virtutes vere et realiter distinguuntur, etsi sint aliquo modo connexae.

  1. Praeterea in virtutibus cardinalibus distingui possunt partes integrales, subjedivce et potentiales . Partes integrales sunt quaedam conditiones aut dispositiones, quae, etsi virtutem essentialiter non constituant, ad illius integram perfeclionemrequiruntur; itaadperfeclionem prudentice desiderantur memoria, intelligentia, providentia, etc. — Partes subjeclivce dicuntur variae species alicujus virtutis; ita justitia dividitur in commutativam et distributivam. — Partes potentiales seu aunexce vocantur quaedam virtutes minus principales quae alteri principaliori adjunguntur, etsi ejus naturam perfecle non attingant; sic religio etpietas erga parentes sunt partes poten- [\a\es Justititc, quia nos inclinant ad reddendum Deo et parentibus quidquid ipsis debetur, ita tamen ut quod eis debetur non valeamus ad aequalitatemreddere.

Hanc divisionem esse satis implexam patet exsolaconsideratione arboris virtutum quam delineaverunt quidam Scholastici. Et sane, ad perfectionem vitae christianae, necesse non est accuratam tradere notionem omnium virtutum cum omnibus partibus suis; sed praecipuas exponere et colere satis est; cum enim multae sint connexae, qui praecipuas acquirere satagit, eo ipso in aliis proficit.

  1. 30 De proprietatibus virtutum moralium. Hic duo exponemus, videlicet quo sensu virtutes morales sint connexce, et quid intelligatur per axioma : in medio stat virtus.

(A) De connexione virtutum. Jam suo tenipore Augustinus puta bat quatuor virtutes cardinales ita inter se connecli, ut una non possit vere et proprie coli sine aliis r : " Certe hinc persuadent, qui unam virtutem habuerit habere omnes, et omnes deesse cui una defuerit, quod prudentia nec ignava, nec injusta, nec intemperans potest esse : nam si aliquid horum fuerit, prudentia non erit. Porro si et prudentia tunc erit, si et fortis, et justa, et temperans sit, profeclo ubi fuerit, secum habet ceteras. Sic et fortitudo imprudens esse non potest, vel intemperans, vel injusta; sic temperantia necesse est ut prudens, fortis et justa sit; sic justitia non est, nisi sit prudens, fortis et temperans. Ita ubi vera est aliquaearum, et aliae similiter sunt; ubi autem aliae desunt, vera illa non est, etiamsi aliquo modo similis esse videatur. "

342 UE VIRTUTIBUS IN COMMUKI.

Quam theoriam amplexi sunt Scholastici, eo sensu quod virtutes morales perfeclcc ita inter se connecluntur, ut, una amissa, ceterre suam perfeclionem amittant. Virtutes autem pcrfeclce dicuntur quando non sunt merre inclinationes, sed inclinationes firmce ad sequendam rationem, omniaque habent requisita ad earum integritatem. Tunc verc dici potest has virtutes esse connexas, quia diu in una perseverare nequimus quin et aliis ornati simus; ita nemo potest esse diu justus, quin sit prudens, temperans atque fortitudine praeditus. Hinc qui perfecle et stabiliterunam exhis colit, eo ipso in aliis proflcit, ut modo dicebamus.

  1. (B) De medio virtutiun moralium. Hujusmodi virtutes in medio consistunt : (a) quatenus excessus oppositos vitant1; v. g. fortitudo media stat inter ignaviam et temeritatem. Ideo enim sunt morales quia conformes sunt regulae morum; porro a rcgula deflectcre possunt duplici modo, vel excedendo mensuram, vel ab ea deficiendo; ergo, ad vitandum hunc duplicem excessum, in medio consistere debent. (b) Praeterea, quando adest jurium aut officiorum collisio, medium virtutum consistit in eo quod una virtus per aliam temperetur : ita, si justitia inclinat ad sontes stricte puniendos, quandoque clementia suadet ut, omnibus attentis circumstantiis, pcena mitigetur. — Ad prudentiam vero spe£lat, quatenus est auriga virtutum, hoc medium suggerere.

  2. 40 De augmento, diminutione et amissione virtutum moralium acquisitarum valent principia superius tradita de habitibus acquisitis, n. 573-577.

Art. II. De virtutibus infusis2.

  1. Praeter virtutes acquisitas, in anima justi insunt habitus supernaturales divinitus infusi, quibus ad a£tus mcritorios eligendos finemque supernaturalem consequendum dirigitur. Etenim ad vitam supernaturalem, ex quadam analogia cum vita naturali, tria requiruntur : (a) principium vitale, quod nihil aliud est nisi gratia habitualis, substan-

1 Haec erat Stoicorwn doclrina, teste Horatio, Ep. 18, 9 :

" Virtus est medium vitiorum, et utrimque reductum. "

8 6". T/iom.y 1, 2X, q. 62-63; Snarez, de Passionibus et habitibus, diss. III; Joan. a S. T/iomd, op. cit., disp. XVI; Lequeux, op. cit., p. 40-49 et passim; Miillerr § 114-119; Pesch, Praelecl. dogmatica?, t. VIII, n. 19-96; Billot, op. cit., th. 1-5

DE VIRTUTIBUS INFUSIS. 343 tiam anima: nostrae perficiens ct clcvans, ita ut principium remotum possit esse actionum supernaturalium; (b) facultates operativa, seu virtutes infustB. quibus potentiae naturalitcr nobis insitae ita elevantur ut principium proximum esse valeant acluum supcrnaturalium ; (c) concursus Dei supernatura/is, gratia videlicet aclualis, vi cujus facultates nostrae, virtutibus infusis roboratae, excitantur et juvantur ad actus supernaturalcs ct mcritorios eliciendos.

I. Notio et species.

595- (A) Virtutcs infusae sunt habitus supernaturales a Deo inditi, quibus animce facultates potentiam accipiunt eliciejidi aclus supernaturales. (a) In hoc enim primario a virtutibus naturalibus distinguuntur quod non repetitis aclibus acquiruntur, sed divinitus infunduntur. Quaedam virtutes dicuntur infusne per se, quia solis viribus naturae acquiri nequeunt, ideoque existere non valent nisi infundantur; aliae vero per accidens infunduntur, quia, etsi repetitis actibus acquiri possint, a Deo tamen, ex speciali ejus benevolentia, conferuntur. (b) Praeterea, juxta communem sententiam,non prx.bentfaci/itatem, sed solum potentiam supernaturaliter agcndi : experientia enim constare videtur eos, qui virtutes infusas in baptismo acceperunt, non esse conscios hujus facilitatis ad supernaturaliter agendum, — et ex adverso, per repetitos a£tus harum virtutum, mox suaviter inclinari ad eosdem facilius et deleclabilius eliciendos.

  1. (B) Virtutes infusae possunt esse theo/ogica? aut mora/es. (a) Priores ita vocantur quia immediate ad Deum referuntur; siquidem objeftum materia/e circa quod versantur non est res creata, sed Deus ipse supernaturaliter cognitus; motivum autem {objeflum formale) cui innituntur, est unum e divinis attributis. Tres sunt, videlicet fides, spes, caritas, de quibus mox disseremus.

(b) Mora/es virtutes versantur immediate circa aliquod objeclum creatum (v. g. justitia reddit unicuique suum), et motivum propter quod coluntur est ipsius aclus supernaturalis honestas. Ad quatuor revocantur, quae cardifia/es dicuntur; hae non differunt ex parte objecli a quatuor cardinalibus acquisitis de quibus supra; sed solum ratione ori-

344 DE VIRTUTIBUS IN GOMMUNI.

ginis, cum divinitus infundantur, rationc e.vercitii, cum sub influxu gratia: aclualis exerccantur, et ratione finis, quia per se tendunt ad finem supernaturalem.

II. Existentia virtutum infusarum.

  1. Thesis : Certum est virtutes theologicas fidei, spei et caritatis in ipsd justificatione infundi, et communiter idern tenetur de virtutibus moralibus, prcesertim cardinalibus.

(A) Scriptura id satis clare innuit quoad caritatcm, et subobscure quoad alias : " Caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanftum qui datus est nobis1"; ibi enim dicitur caritatem (Dei erga nos, ideoque caritatem nostram erga Deum, cum caritas mutua sit) per Spiritum infundi ipso instanti quo. Ipse nobis datur, id est quo justificamur. Aliae pariter virtutes exhibentur ut donum Dei : " Non enim dedit nobis Deus spiritum timoris, sed virtutis et diledtionis et sobrietatis2 ". — Patres, quanquam diserte thesim nostram non propugnant, haud raro asserunt virtutes christianas esse donum Dei,donum Spiritus san6li, per gratiam donari. Ita, inter alios, Augustinus : " Adveniet gratia post Legem; ipsa est benedictio. Et quid nobis praestitit ista gratia et benedictio? " Respondet per gratiam multas virtutes dari, quas recenset, et, post descriptas quatuor cardinales, addit : " Istae virtutes nunc in convalle plorationis per gratiam Dei dantur nobis3. "

  1. (B) Ineunte scec. XIII, ut certum supponebatur virtutes cum gratia habituali infundi in adultos, sed dubitabatur num idem de parvulis dicendum esset, et quidam dicebant per virtutem baptismi parvulis quidem culpam remitti, non autem gratiam nec virtutes conferri4. Res postea ad concilium Viennense (an. 131 1) delata fuit, et ibi declaratum est5 : "Nos autem attendentes generalem efficaciam mortis Christi, qu?e per baptisma applicatur pariter omnibus bapti zatis, opinionem secundam, quae dicit tam parvulis quam adultis conferri in baptismo informantem gratiam et virtutes, tanquam probabiliorem et diclis sanclorum et doclorum modernorum theologiae magis consonam et concordem, sacro approbante concilio duximus eligendam. "

DE VIHTUTIBUS INKUSIS. 345

Tridcntinum idcm tanquam certum declaravit qudad virtutcs theologicas1 : " In ipsa justificatione cum rei/iissione peccatorum haec omnia simul infusa accipit homo per Jesum Christum, cui inseritur ^fidem^ spem et caritatem. " Idem dc aliis virtutibus dicendum esse tenet Catechismus C Tridentini; nam, post descriptam gratiam san6lificantem, ait : " Huic autem additur nobilissimus omnium virtutum comitatus, quae in animam cum gratia divinitus infunduntur2".

  1. (C) Ratio id suadet. In ordine naturali, Deus homini praebet non solum naturam ut principium remotum agendi, sed etiam facultates quibus immediate disponitur ad a6lum. Porro adest quaedam analogia inter vitam naturalem et vitam supernaturalem; ideoque merito infertur Deum homini infundere non solum gratiam habitualem, quae est principium remotum supernaturaliter agendi, sed etiam principia proxima, seu virtutes. Licet enim actus supernaturales elici valeant per auxilia mere a<5tualia, magis consentaneum videtur divinae sapientiae ut infundantur habitus supernaturales, quorum ope hi ac~tus regulariter producantur.

III. De augmento virtutum infusarum.

  1. i° Virtutes simul cum gratid a ugeri posse sic declarat Tridentinums : " Sic ergo justificati, et amici Dei ac domestici fadti, euntes de virtute in virtutem, renovantur, ut Apostolus inquit, de die in diem4 ; hoc est, mortificando membra carnis suae, et exhibendo ea arma justitiae in sanctificationem, per observationem mandatorum Dei et Ecclesiae, in ipsa justitia per Christi gratiam accepta, cooperante fide bonis operibus, crescunt atque magis justificantur... Moc vero justitiae incrementum petit sancla Ecclesia, cum orat : Da nobis, Domine, fidei, spei et caritatis augmentum. "

2 Catech. Trident., De sacram. baptismi, n. 42. Catechismus non pollet sane aucloritate ipsius Concilii, sed doclrinam communiter acccptam tradit.

346 DE VIRTUTIBUS IN GOMMUNI.

6oi. 2° Hujusmodi virtutcs augentur pcr dignam sacramentorum susceptionem, et meritum de condirno.

(A) Sacramenta enim gratiam sanctificantcm conferunt ct quiclem ex opere operatox omnibus non ponentibus obiccm, ideoque eam augent in omnibus qui primam gratiam acceperunt ; crescente autem gratia, eo ipso crescunt virtutes infusae, quae cum ea conne6tuntur.

(B) Pariter bona opera supernaturalia, teste Tridentino'2, vere merentur augmenttim gratice, ac consequcnter augmentum virtutum, quae ex ea dimanant.

  1. 30 De modo autem quo virtutes infusae augentur disputant thcologi. (A) Omnes quidem tenent eas crcscere intensive, et quidem per infusioncm divinam; cum enim supernaturales sint, et a Deo in anima producantur, non possunt propriis voluntatis conatibus augeri, sed solum a<5lione divina. Quare harum virtutum a6tus repetiti non concurrunt direcle ad earum augmentum, sed solum ut causa meritoria, quatenus Deus, horum meritorum intuitu, gratiam et virtutes adauget.

Sed, quando agitur de ratione intrinseca illius augmenti, non concordant theologi : (a) Thovdstce tenent/Vz/^!y/zw;//3augmentum fieri non additione novse formae aut realitatis, sed majori radicatione in subjeclo, quod habitus magis sibi subjicit, ejus potentialitatem facilius in actum reducendo. (b) Scotistce* vero putant augmentum fieri per additionem novce realitatis, seu novi gradus qui priori accedit et cum eo aliquid unum efficit perfectius. — Qusestio hujusmodi est magis philosophica quam theologica, modernique philosophi generatim declarant nil certi hac de re definiri posse.

  1. (B) Certum est vero virtutum infusarum exercitio paulatim acquiri faci/itatem a6lus carumdem virtutum exercendi. Quod quidem ex duplici prassertim capite oritur : (a) Ex remoiione impedimentorum ; virtutis enim infusae exercitio passiones moderantur, praejudicia deponuntur, difficultates superantur : atqui, remotis obstaculis, eo ipso

1 Synops. Theol. Dogmat., De Sacramentis, n. 45.

2 Trident., sess. VI, can. 32, ap. Denzing., n. 724; cfr. Synops. dogmat. De Gratid, n. 193.

3 Ita Joannes a S. Thomd, op. cit., disp. XIII, art. 6.

4 Scotus, in Sentent, lib. 1,-dist. 17, q. 3; Suarez, Disput. metaphys., XLVI, secl. I, ubi varias opiniones recenset et critice expendit.

DE VIRTUTIBUS INIUSIS. 347 faciliorcs fiunt aclus virtutum : (b) Ex ipsa consuctudine : sicut enim, per frequcntem acluum naturalium repetitionem, major acquiritur facilitas ad eosdem efficiendos, ita pariter, indirecte saltem, per acluum supcrnaturalium repetitionem, augetur facilitas eosdem efficiendi : sic enim potentia melius disponitur et veluti inclinatur ad actum. Hinc peccator recens conversus difficile quidem a6lus temperantiae, castitatis, fortitudinis etc. operatur; sed, dummodo gratia adjutus harum virtutum aetus eliciat, gradatim facilius et delectabilius eosdem perficiet.

IV. De amissione virtutum infusarum.

  1. 1° VijJutesJnfm<^Jheologiccs amittuntur pcr aclus dirc6le et graviter ipsis contrarios; ita fides destruitur per peccatum grave apostasiae aut hseresis, — spes per peccatum mortale desperationis, — caritas per quodlibet peccatum grave, quippe quod divinae caritati adversatur.

(a) Fidem amitti infidclitate (id est quolibet gravi peccato contra fidem), non autem aliis peccatis gravibus, ex Tridentino constat1 : " Asserendum est non modo infidelitate, per quam et ipsa fides amittitur, sed etiam quocumque alio mortali peccato, quamvis non amittatur fides, acceptam justificationis gratiam amitti."

(b) Caritatem vero quocumque peccato mortali destrui pariter ex Tridentino colligitur; nam, ex una parte, in textu allegato, declaratur justificationis gratiam quocumque peccato mortali amitti ; et ex altera, definitur justificationem fieri "dum per Spiritum sanftum caritas Dei diffunditur in cordibus eorum qui justificantur, atque ipsis inhaeret"2; ex quo merito infcrtur caritatem peccatoribus non inhaerere. — Ouod aliunde constat ex innumeris Scripturae textibus, in quibus asseritur peccatum opponi dile6lioni, et per caritatem filios Dei a peccatoribus distingui3, ut supra di6lum est n. 449. Et revera, ex dicrtis in Tr. de Gratid, n. 139-140, talis est nexus inter gratiam et caritatem ut una sine altera subsistere nequeat.

1 Trident., sess. VI, cap. 15, ap. Denzing., n. 691. Cfr. Synopsis Theol. Dogmat., De Fide, n. 141 -147. - Trid., sess. VI, cap. 7, ap. Dcnzing., n. 682. 3Joan., XIV, 21; IJoan., 11,3-11; III, 7-12.

348 DLI VIRTUTIBUS IN GOMMIINI.

(c) De s/y nil expresse dcfinitum cst ; scd commwnis ct vera sentcntia tenet cam non dcstrui, amissa gratia sanclificante, propter analogiam cum fide, scd amitti pcr desperationcm aut pcr a6lum fidei contrarium ; cum cnim, tcstc Apostolo1, fides sit sperandariim substantia rcrum, cum fidc neccssario pcrit spcs; quid enim sperare possurnus, quando jam defecit spei fundamentum, vidclicet fides in Dcum remuneratorem ?

  1. 2° Coinniuniter tenetur virtutes infusas morales amitti, simul cum gratia habituali, fier quodcumque peccattim mortale.

(A) Quod jam docuerat S. Prosper, Augustini discipulus, qui contra errores semi-pelagianos Cassiani scribens, ait : "Virtutes cum vitiis habitare non possunt : qua? enim participatio, inquit Apostolus2, justitise cum iniquitate? Aut qune societas luci ad tenebras? Virtus namque principaliter Deus est : cui non aliud est habere virtutem quam esse virtutem. Hujus cum participes sumus, habi tat Christus in nobis, qui est Dei ^irtus et Dei sapientia3; habitat fides, spes, caritas, continentia, 'intellectus, consilium, fortitudo, ceterseque virtutes. Cum vero ab hoc bono recedimus, omnia nobis e contrario oriuntur ex nobis4 ".

  1. (B) Idem communiter tenent theologi, hac ratione du6li : virtutes morales infusae sunt veluti proprietates et nobilissimus gratiae comitatus, ideoque infunduntur ut vitam nostram in finem supernaturalem ordinent. Jamvero, amissa gratia san6lificante, ejus proprietates logice tolluntur; et cum, per peccatum mortale, homo a fine supernaturali avertatur, privatur consequenter virtutibus quse ad finem supernaturalem tendunt. — Verum est quidem, ex superius di6tis, fidem et spem non tolli quocumque peccato gravi ; sed id contingit ex speciali benevolentia Dei, qui non permittit per peccatum mortale ipsum fundamentum spiritualis aedificii penitus everti, sed vult fidem et spem in peccatore manere quo facilius hic, vera. paenitentia motus, ad bonum redeat Pastorem animarum.

Ceterum si quse sint virtutes naturaliter acquisitae, non necessario pereunt amissa gratia; ita qui virtutem temperantiae aut justitiae repetitis aclibus assecutus est, eam non perdit eo ipso quod in peccatum grave luxuriae incidit.

1 Hebr., XI, 1. — 2 IICor.,.Vl, 14. — 3 / Cor., I, 24. 4 .5. Prospcr, Contra Collatorem, c. 13, P. L., LI, 247.

DE VIRTUTIBUS INFUSIS. 340

  1. 3° Corollarium : de imminutione virtutum iufusarum.

(A) Communiter docetur Jiabitus infusos uon minui per peccata venialia. Si enim quolibet peccato veniali minuerentur virtutcs infusae, per multa peccata venialia totaliter destrui possent virtutes infusoe et ipsa gratia habitualis; hoc autem doctrinae Tridentince adversatur : "Licet enim in hac mortali vita quantumvis sancti et justi in levia saltem et quotidiana, quse etiam venialia dicuntur, peccata quandoque cadant, non propterea desinunt esse justi1 ". — Quod aliunde constat ex diclis de peccato veniali, n. 483; cum enim virtutes infusse sint nobilissimus gratise comitatus, cum ea augentur vel amittuntur; non autem minuuntur, quia gratia ipsa non minuitur per peccata venialia quoe a Deo nos minime avertunt.

  1. (B) Attamen fervor caritatis aliarumque virtutum minuitur per peccata iMiiialia. Nam (a) minuitur facilitas agendi juxta habitus infusos, statim ac contra ipsos etiam venialiter peccatur; (b) insuper qui frequenter et deliberate venialia committit, eo ipso paulatim ad peccatum grave disponitur, ut supra ostensum est, n. 485, et ita via paratur ad ipsam caritatis amissionem : " Unde consequens est, ait .S*. Thomas2, quod caritas nullo modo diminui possit, direcle ioquendo; potest tamen indirecle dici diminutio caritatis dispositio ad corruptionem ipsius, quae fit vel per peccata venialia, vel etiam per cessationem ab exercitio operum caritatis."

Ad tale damnum sedulo vitandum nil magis prodest quam constans conatus ad proficiendum in christianis virtutibus. De quo profe6lu dicendum manet in Theologia morali speciali.

JFJjeologta ffloralts spettalts.

  1. Post considerationem de aclibus humanis in genere, quatenus, dirigentibus lege et conscientia, ad ultimum finem tendunt, — post di6la de peccatis et vitiis quae nos a Deo avertunt, necnon de virtutibus in communi quibus ad Deum suaviter inclinamur, necesse est disserere de aclibus humanis in specie : " Sermones enim morales universales minus sunt utiles, eo quod a£liones in particularibus sunt > ".

Haec autem pars, quae de aclibus in specie disserit, Theologia specialis dicitur. Diversimode a diversis aucloribus dividitur : (a) S. Thomas, quem multi Scholastici secuti sunt, eam in duas partes distribuit, quarum prior agit de his quae' pertinent ad omnes hominum status, posterior autem de his quae pertinent ad determinatos statns. Priorem vero iterum partitur secundum virtutes; hae septem sunt numero, tres scilicet theologicce et quatuor cardinales, de quibus seorsim ac late disputat, eas describens cum omnibus partibus suis, et cum donis Spiritus sancti quae eisdem respondent.

  1. (b) Alii,prsesertim casuistce-, qui ad usum confessariorum scribunt, prsetermittentes, in suis Institutionibus Theologice Moralis, ea omnia quae ad christianam perfeclionem consequendam requiruntur, de prceceptis, quse ad salutem obtinendam necessaria sunt, soluni disserunt : i°de prseceptis virtutuvi theologicarum; 20 de praeceptis decalogi; 30 de prseceptis Ecclesice; 40 de pcenis ab Ecclesia latis contra graviora delicla; 50 de sacramentis quatenus media sunt ad servandaprsecepta. — Hic ordo utilis est quidem confessariopzenitentesinterroganti, minus vero prodest direclori, qui animas non solum a malo avertere debet, sed etiam in via. christianarum virtutum ducere. Posset quidem imo et deberet confessor asceticos auclores

Mta praesertim Busembaum, S. J. (1600-1668), Medulla Theologiae moralis, quem secuti sunt et' commentariis exposuerunt, inter alios, Lacroix et S. Atphonsus.

THEOLOGIA MORALIS SPEGIALIS. 351 legere, sed non pauci id pnetermittunt, putantes theologiam moralem ad omnia sufficere. — Aliunde prrecepta Decalogi aut Ecclesiae ordinem logicum et scientificum non exhibent, et ssepe nonnisi negativa sunt; ruec igitur divisio, etsi in catecheticis instruclionibus satis praclica, minus apta videtur scientificce expositioni christianae Ethicae.

(c) Alii, naturalis Ethicae divisioni inhaerentes, de officiis erga Deum, seipsum et proximum successive disserunt l : officia erga Deum-et seipsum ad moralem individualem, officia erga proximum ad moralem socialem speclant. Quae quidem divisio, prse sua simplicitate et perspicuitate, ad popularem et compendiosam expositionem Moralis multum prodesse potest; minus tamen apta videtur scientificce investigationi, quia non paucae virtutes, ut caritas, ad Deum, seipsum et proximum referuntur, et melius res intelliguntur atque concatenantur, quando varia officia unius ejusdemque virtutis in eodem Traclatu declarantur.

  1. Quapropter sequimur ordinem ab Angelico Doclore delineatum, eum tamen hodiernis moribus accommodantes. Disseremus proinde : —

I. De virtutibus theologicis, ftde, spe et caritate, quae immediate Deum attingunt, et uni e divinis attributis tanquam motivo innituntur.

II. De virtute religionis, quae divinum cultum, sive internum sive externum, respicit, ideoque quasi media consistit inter virtutes theologicas et morales; in hoc tractatu exponuntur tria priora Decalogi prcecepta.

III. De virtutibus moralibus, quae ad mores nostros honeste et christiane componendos suaviter nos inclinant, praesertim de prudentid, temperantid, etfortitudine, quae cardinales vocantur; quibus additur supplementum de Castitate, ubi exponitur sextum Decalogi praeceptum.

IV. Speciatim de virtute justitise, qua redditur cuique suum ; haec est quidem una e virtutibus cardinalibus \ sed, propter multiplicia jura et officia quae comple<5litur, fusiorem postulat expositionem. Ibi declarantur quatuor Decalogi praecepta, videlicet quinttcm, septimum, oclavum et decimum.

V. De variis statuum obligationibus, seu de officiis quae praecipuis laicorum et clericorum statibus propria sunt; ibi,

1 Ita v. g. Michel, Theologiae Moralis Principia, Parisiis, 1 901 -1902. Theol. Mor. II. — 12

THEOLOGIA MORALIS SPECIALIS.

intcr alias rcs, exponitur quartum Dccalogi praeccptum, de mutuis officiis parentum ac filiorum, dominorum et famulorum.

De sacramentis autem, quae partem dog?naticam simul et moralem complecluntur, disserimus partim in Synopsi Theol. dog??iatiae,\iosi Tr. de Gratid, partim in Synopsi TJieol. ??wralis \

De virtutibus cardi?ialibns agendo, non omnes partes earum integra/es, subjeclivas et potentiales describemus, sed eas tantum quae ad praxim magis prosunt. — Prseterea, quo facilius confessarii paenitentes interrogare valeant, in Supplemento de Prazceptis Dei et Ecdesiaz ostendemus quomodo hujusmodi prsecepta variis virtutibus respondeant, et qusenam peccata contra prsecepta committi soleant.

1 Attamen, ad usum Seminariorum ubi doclrina ??ioraiis de Sacramentis seorsi?n tradi solet, speciale volumen edimus complectens qusestiones praclicas de sacramentis in genere et in specie.

  1. Virtus theologica est virtus per se infusa, cujus objectum immediatum, saltem primarium, est ipse Deus, et motivum est unum e divinis attributis.

Tres, et tres tantum, esse theologicas virtutes, ex communi Pastorum et Fidelium sensu, colligi potest. Has commemorat Paulus : x " Nunc autem manent fides, spes, caritas, tria haec; major autem horum est caritas." Ex contextu, hic agitur non de actibus, sed de virtutibus, quae permanent; fides et spes evacuabuntur quidem per visionem beatificam, sed caritas nunquam excidet. — De eisdem agit Augustinus in speciali traclatu, cui titulus Enchiridion, sive de Fide, Spe et Caritate, ubi inter alia haec habet : " Propter quod apostolus Paulus fidem, quae per dileclionem operatur2, approbat atque commendat, quae utique sine spe non potest esse. Proinde nec amor sine spe est, nec sine amore spes, nec utrumque sine fide3". Alibi veroexponit quomodo hujusmodi virtutes ad spirituale perfectionis aedificium conferant; " (Domus Dei) credendo fundatur, sperando erigitur, diligendo perficitur4 ".

  1. Cur vero tres sint virtutes theologicae, et quomodo inter se conneclantur, declarat S. Tliomas*. (a) Cum supernaturalis beatitudo, ad quam homines ordinantur, sit supra vires nostras, necesse est ut ad eam disponamur per habitus supernaturaiiter infusos ; hi autem, ut nos sufficienter ad Deum ordinemur, tres requiruntur. Ut intellectus noster Deum supernaturaliter cognoscat in hac vit&, requiritur fides, qua veritatibus divinitus revelatis assentimur. Voluntas autem supernaturalem finem intendit per spem, qua salutem aeternam fiducialiter exspeclamus mediaqueadeam consequendam.

354 DE VIRTUTIBUS THEOLOGICIS.

Tandem voluntas spiritualiter Deo conjungitur per caritatcm, \ er quam quodammodo transformatur in eum. — Nec requiruntur plures virtutes theologicae quam tres; intelleclus siquidem, per fidem, referturad Deum sub ratione veri; voluntas, per spem, fertur in Deum, ut est bonum nostrum, quo videlicet perfecle beari valemus; per caritatem vero, fertur in eum, quatenus est summum bonum in se; et ita sufficienter his tribus ordinamur in Deum.

(b) Duplex ordo in virtutibus theologicis distinguitur. Ordine generatiouis, fides, quoad exercitium1, praecedit spem et caritatem, non enim potest voluntas ferri in Deum per spem aut dileclionem, nisi hic prius per fidem supernaturalitercognoscatur; pariterDeum tanquam bonum in se diligere non solemus, nisi prius eum ut bonum nostrum apprehendamus, et ita spes praecedit caritatem. — Ordine perfeclionis, caritas praecedit fidem et spem, eo quod tam fides quam spes per caritatem formatur, et perfectionem viriutis acquirit; et ita caritas est mater omnium virtutum2.

Virtutes theologicas juxta ordinem generationis describemus, videlicet :

,fidem, per quam Deo revelanti tota mente assentimur;

II, spem, qua Dei possessionem mediaque ad eam assequendam flducialiter expectamus;

III, caritatem, qua Deum ex toto corde diligimus, et proximum propter Deum.

1 Dico quoad exerdtium, nam ipsi habitus fidei, spei et caritatis simul infunduntur, ex diclis in Tr. de Virtutibus, n. 597.

2 Excellentia caritatis ejusque supereminentia egregie describitur lCor. XIII.

  1. Praesupponentes quae in Theologid Dogmaticd scripsimus de objetlo et aclu fidei, hic quaestiones morales expendemus : —

I. De naturd et prczstantid fidei; II. De ejus necessitate;

III. De peccatis contra fidem;

IV. De mediis in fide proficiendi.

Art. I. De natura et praestantia fidei. I. De natura fidei1.

  1. Fides divina, de qua agitur, distingui debet tum a scientid naturali, tum a fide humand. Scientia naturalis, qualis est Philosophia, versatur circa veritates quae solo rationis lumine acquiri possunt, et innititur evidentiae intrinsecce, quae methodo sive deductivo sive inductivo attingitur. Fides humana innititur liominum testimonio, nobisque illas cognitiones prsebet, quas ex intrinseca rerum evidentia aut propria investigatione adipisci nequimus; ita scientiae historicae humano innituntur testimonio. Fides vero divina versatur circa res divinitus revelatas, et eisdem assentimur non propter intrinsecam rerum evidentiam, nec propter testimonium hominum, sed propter aucloritatem ipsius Dei revelantis.

1 S. Tkom., 2. 2^, q. 2, a. 1-2; Snarez, De fide, disp. I et VII; Lugo, de Virtute fidei, disp. XV, aliique quos allegavimus in Synopsi Theol. Dogmat., De Fide, p. 10; Newman, University Sermons; id., Grammar of assent; cujus doclrinam de natura et genesi fidei digessit H. Bremond, in opere : Newman, Psychologie de Ia Foi, Paris, liloud, 1905.

Attamcn fides humana, seu propensio qune nobis inest testimonium accipiendi tanquam unum e fontibus indagandae veritatis, optima est dispositio ad fidem divinam; nam, " si testimonium hominum accipimus, testimonium Dei majus est1". Quis enim sanse mentis, et a praejudiciis immunis, Dei testimonium respuerc potest, quando jam Dei infinite sapientis et veracis existentiam admittit ? Naturalis igitur propensio credendi hominibus innata est quasi praeparatio ad donum fidei divinae accipiendum 2.

Quibus positis, breviter contrahemus quae alibi 3 jam scripsimus de fidei definitione, conditionibus ad actum fidei, ejusque genesi.

  1. i° Definitio. (A) Fides, in ep. ad Hebrceos describitur tanquam "sperandarum substantia rerum, argumentum non apparentium4" Eamdem Vaticanum profitetur5 "virtutem esse supernaturalem, qua, Dei aspirante et adjuvante gratia, ab eo revelata vera esse credimus, non propter intrinsecam rerum veritatem naturali rationis lumine perspectam sed propter auctoritatem ipsius Dei rcvelantis, qui nec falli nec fallere potest ". Exinde erui potest definitio fidci, sive ut habitus, sive ut actus.

(B) Fides, ut kabitus, definiri solet virtns supernaturaliter infusa et theologica, disponens .mentem, id est intelle<5lum et voluntatem, ad assentiendum firmiter, sub influxu graticz aclualis, propter divinam aucloritatemy omnibus a Deo revelatis6. — Aclus vero fidei definiri potest aclus quo intellec-

4 Hebr. XI, 1. Quam descriptionem poetice exponit Dante, La Divina Commedia, Paradiso, cant. 24. Ex Paulina definitione sequitur fidem versari circa res sperandas, quae videlicet ad beatitudinem nostram supernaturalem spectant.

6 Recenter impugnata fuit hasc definitio, quia non est satis psychologica, nec sufficienter ostendit quomodo fides supernaturalis ?iatnrali facitltati credetiti innitatur; ideoque haec alia proposita fuit : facidtas naturalis supernaturaliter a Deo per gratiam transmutata, disponens mentem ad assentiendum firmiter, etc. " {Pichegut^ in Rev. du Clerge" francais, t. XXIX, dec. 1901, p. 72 76). Hsec vero facultas naturalis supernaturaliter transmutaia conceptum valde obscurum exhibet : in quo enim consistit hujusmodi transmutatio? — Ceteroquin classica defi- tus, cx impcrio voluntatis per gratiam adjutae,firmiter assentitur propter aucloritatem Dei, omnibus divinitus revelatis. 617. 20 Conditiones ad fidem. E triplici capite requiruntur nempe ex parte objecli, subjecli, Dei : —

(a) Ex parte objefh : revelatio alicujus veritatis; secus nil lide divina credi pnJBB^— hiijiiTvefitntis propositio, seu manifestatio iis facla quibus Deus non immediate revelavit; — motiva credibiiitatis, seu rationes, probationes quibus certo moraliter judicari possit aliquam veritatem esse revelatam, ideoque credibilem et credendam; sufticit autem illa certitudo moralis, quae prudentem errandi formidinem excludit.

(b) Ex parte subjecli : prajudiciorum absentia; nam, in re praesertim morali, nTrm magis intelleclum obnubilat et excaecat quam judicia a priori, sine sufficienti fundamento formata, qualia sunt / v. g. haec aut similia : miraculum est impossible, facla praeternaturalia demonstrari nequeunt; — desideratur insuper pius credendi affeclus : cum enim veritates fidei saepe sint obscurae, et humanis pas- ITonibus maxime adversentur, intellec~tus, naturali quodam instinchi, ad eas negandas pronus est, nisi suaviter inclinetur a voluntate.

(c) Ex_parte Dei, requiritur gratia aclualis quae. hominem prceveniat, ejus intelleclum illuminei quo facilius motivorum credibilitatis vim percipiat, moveatque voluntatem ut haec intellectus assensum imperet. Fides enim est aclus vere supernaturalis, donum Dei speciale quod est vere gratuitum : u Nemo tamen evangelicae praedicationi consentire potest sicut oportet ad salutem consequendam, absque illuminatione et inspiratione Spiritus sancli, qui dat omnibus suavitatem in consentiendo et credendo veritati" \

  1. 30 De genesi fidei. Quibus positis, intelligi potest quomodo regulariter a£tus fidei, logico processu, eliciatur ab adulto qui nondum fidem christianam amplexus est. Supponimus eum esse refte dispostiqn/, ita. ut veritatem accipere paratus sit, etiam prsejudiciis autNgassionibus oppositam : secus enim vim argumentorum vix capere poterit. (a) Impiimis Del^exi^eriJlai^ ejusque infallibilem veracitatem naturaliter agnoscere debet sive ratiocinio, considerando videlicet argumenta quse in Prceiecl. Philosophicis exponuntur; sive nitio, quae C, Vaticauo innititur, psychologice exponi potest : jam enim satis clare significatur virtutem fidei in intelleclu et voluntate inseri, cooperante Dei gratia, et in declaratione definitionis, praesertim vero ubi agitur de aclu fidei, processus psychologicus fidei describi valet. — Controversias hac de re habitas inter PSchegut et Gayraud, Guillematit, Le Bras, vide in Rev. du Clergefranqais, t.XXIX, pp. 206, 320, 537, 636. 1 Vaticanum, sess. III, cap. 3, ap. Detizing., n. 1640.

aliis mediis naturalibus, v. g. auctoritatc parcntum vcl doctiorum, qui has vcritatcs proponunt. Ad cognitioncm hujusmodi suffibitfler se concursus Dei naturalis. (b) Postea, proprise conscius mhabilitatis ad detegendas omnes veritates quarum cognitione itidiget ad vitam re<5te ordinandam, revelationis faclum investigatur, historiae ac criticae opc, motiva credibilitatis consideratido, sive intrinseca, sive extrinseca, quae exponuntur in TrMe Verd Reiigione, praesertim argumenta quibus divinitas missionis Christi probatur. Quae quidem motiva, praesertim si omnia simul, attente et sincere percurrantur, moralem generant certitudinem, quae prudentem errandi formidinem excludit. Ad hoc sufficit etiamfler se concursus Dei naturalis, licet Deus auxilio praeternaturali tum intellectum tum voluntatem in hoc studio juvare soleat; hinc valde expedit ut auxilium Dei frequenti oratione postuletur. (c) Ex hac duplici consideratione jam efformari poterit judicium speculativum de possibilitate et obligatione credendi, seu, ut aiunt, de credibilitate et credentitate. Nam si Deus infallibiliter verax quasdam veritates revelavit, eisdem assensum praebere tenemur. Tale judicium in se est naturale; sed, cum sit proxima et positiva praeparatio ad ipsum a<5tum fidei, facultates nostrae jam gratia supernaturali de fa<5to ad illud efformandum juvantur. (d) Huic succedit a6lus voluntatis assensum intelleclus imperantis : cum enim agatur de re in se inevidenti^ et quae aliundc nonnisi certo moraliter constat, certitudine prudens dubium excludente, necesse est ut voluntas hunc prudentcm intelle<5lus assensum imperet. Exinde elicitur a<5tus fidei implicitce, seu judicium practicum intellectus assentientis modo generali omnibus veritatibus a Deo revelatis, propter auctoritatem Dei revelantis. Hic est vere a<5tus fidei supernaturalis, ab intelleclu elicitus, sub imperio liberce vo/untatis, excitante ac cooperante gratid Dei quae intelle<5tum illuminat ac voluntatem movet : est proinde a<5tus liber, et positis ponendis, meritorius. (e) Postea inquirendum remanet quaenam sint in specie veritates a Deo revelatae, ut explicite credi valeant. Jamvero una e veritatibus, a Christo manifestatis, est infallibilis aucloritas Ecclesice concessa, ad au<5toritative proponendas veritates credendas : huic veritati assensus superna- y-^-t-O <«rv->— (L h turalis est actus fidei explicitce, ab intelle6tu elicitus, sub imperio voluntatis et influxu gratise. Quo pera6to, jam facilis erit via ad credendum explicite quidquid Ecclesia infallibilis tanquam de fide proposuerit.

II. De fidei praestantia1.

  1. Fides, prsesertim ea quse fiduciae conjungitur et per caritatem operatur, multum sane confcrt ad bonum privatum et publicum.

i° Ad bonum privatum. Siquidem, (A) fides^modo^^ra// sumpta, teste Tridentino2, merito dicitur " Jiumance salutis initium, fundamentum et radix omnls justificationis, sine qua l~~fcsU+~A' impossibile est placere Deo et ad filiorum ejus consortium y**^pervenire. " ^Est videlicet salutis initium; non enim possumus mediis uti ad salutem necessariis, nisi ea noverimus; neque ea cognoscere valemus nisi per fidem, cum sint supernaturalia : fide cognoscimus Deum ut finem ultimum supeirnaturalem, — Christum Redemptorem et mediatorem, — omniaque a Christo instituta ad justificationem consequendam, gratiamque augendam et servandam. Hinc, teste Apostolo3, justus ex fide vivit, ex fide justificatur, et per fidem salvatur. Fides igitur vere est fundamentum totius aedificii spiritualis, et veluti lapis angnlaris sine quo stare nequit. Mento etiam dicitur radix totius justificationis; sicut enim radix non solum sustentat arborem, sed ei succum etiam subministrat, quo folia et fru6tum profert, ita fides vitam spiritualem non solum sustentat, sed etiam nutrit, dum varias ac pias affe6liones timoris, spei, aliasque similes, tanquam succum aliquem nobis ingerit, ex quo caritatis fru6lus pullulant.

  1. (B) Si spe6latur quatenus i?ttelleclum perficiens, est veluti uovum lumen rationis lumini superadditum, quo veritates humame rationi impervias attingere valemus; ut enim

1 Lacordaire, i2e Conference; Largent, Une station de Careme, Paris, 188 1, p. 33; Bouqiiillon, De virt. theologicis, n. 198-204; M. d^Hulst, Confer. 1892, p. 123-129; Gay, Vie et Vertus chret., Paris, 1876, t. I, 1. III, De la Foi, p. 142-155.

diclum est in Tr. de Verd Religione, n. 142-145, multa sunt ordinis moralis problemata, et quidem maximi momenti, quae mens humana sibi relicta solvere nequit, praesertim circa hominis originem, naturam, finem ultimum mediaque ad eum attingendum necessaria ; jamvero his omnibus quaesitis fides responsum praebet certum, rationi consentaneum, omniumque ingenio accommodatum ; ita a multiplici dnbio et errore nos liberat, et est veluti pJiarus ostendens recli itineris semitam, inter errorum scopula, salutisque portum ad quem tendimus.

  1. (C) Quoad voluutatem, roboris et solatii fons perennis merito dicitur. (a) Roboris quidem ; quod praeclarc declarat Apostolus : post descripta egregie fa<5ta a Patribus, fide adjuvante, haec addit1 : " Qui per fidem vicerunt regna, operati sunt justitiam, adepti sunt repromissiones. .. convaluerunt in infirmitate, fortes facTti sunt in bello".

Revera fides prae oculis exhibet quidquid Deus pro salute nostra praestitit, qua caritate nos ab aeterno dilexit, quomodo nos in filios adoptavit, et Filium suum Unigenitum ad salvandos peccatores tradidit; — quot et quanta beneficia Christus nobis contulit, qualia tormenta ad nos redimendos libenter passus est, quae media ad nostram sanctificationem benigne instituit, quo perenni amore nos in altari delitescens prosequitur; — quae aeterna praemia aut tormenta nobis praeparantur, prout bene vel male egerimus. Porro haec omnia, aliaque multa quae fides suggerit, meliori quo fieri potest modo homines ad amorem Dei et proximi provocant, novasque vires his addunt, ut, contemptis saeculi vanitatibus spretisque voluptatum illecebris, strenue ac constanter bonum prosequantur.

(b) Maximum pariter solatium praebet fides inter vitae aerumnas ; nam si omnis creatura ingemiscit, exemplo Christi patientis et in cruce morientis, necnon spe futurorum bonorum haud parum leniuntur dolores : " Justificati ergo ex fide, pacem habeamus ad Deum per Dominum nostrum Jesum Christum... Non solum autem, sed et gloriamur in tribulationibus, scientes quod tribulatio patientiam operatur, patientia autem probationem, probatio vero spem2... Si tamen compatimur, ut et conglorificemur. Existimo enim quod non sunt condignae passiones hujus

1 Hebr., XI, 33-34; integrum legatur caput.

temporis ad futuram gloriam quae revclabitur in nobis1... Scimus autem quoniam diligcntibus Dcum omnia cooperantur in bonum2".

Quod quidem maxime apparet quando parentes, cognatos, amicos intime dilectos amittimus : " Nolumus autem vos ignorare, fratres, de dormientibus, ut non contristemini, sicut et ceteri qui spem non habent. Si enim credimus quod Jesus mortuus est et resurrexit, ita et Deus eos qui dormierunt per Jesum adducet cum eo"3. Per mortem enim, "vita mutatur, non tollitur, et, dissoluta. terrestris hujus habitationis domo, aeterna in ccelis habitatio comparatur" 4. Interea vero, vi communionis sanclorum, defunctis amicis intime conjuncti manemus : pro eis in purgatorio detentis deprecamur, et ipsi in caelum ingressi, jam de sua imrnortalitate securi, pro nostra salute fiunt solliciti, et pro nobis intercedunt5.

  1. (D) Ex quo sequitur fidem esse valde meritoriamy haec est enim prsestantissimum mentis nostrae obsequium, quo voluntatem simul et intellectum divinae au6loritati libere subjicimus. Cum enim res, quibus assentimur, non sint evidentes, sed plerumque creditu difficiles, necnon pas- sionibus adversentur, praesertim superbiae, voluptati et ego- tismo, necesse est ut voluntas nostra suaviter et fortiter intellectum inclinet non solum ad motiva credibilitatis attente consideranda, sed etiam ad assensum humiliter prae- bendum veritatibus revelatis ; quod quidem valde merito- rium esse nemo est qui non videat.

Exinde etiam colligitur eam esse quasi auroram et prcziibationem visionis beatificae; credimus enim per fidem ea quae per lumen glorise contemplabimur, et, quanquam nonnisi obscure eadem percipimus, cerio etjirmiter assensum praebemus propter auc~toritatem Dei, qui nec falli, nec fallere potest. Quare de christianis multo magis quam de patriarchis dici potest : " Juxta fidem defuncti sunt omnes isti, non acceptis repromissionibus, sed a longe eas aspicientes et salutantes, et confitentes quia peregrini et hospites sunt super terram "6.

  1. 20 Ad bonum publicum seu sociale. (A) Societas

4 Missa/e, Proprium pro Gallia, Praef. pro defunclis.

5 Quantum solatium fides affliclis praebeat eloquenter declarant Bougaud, Le Christianisme et les temps prdsents, t. I, ch. XI sq. ; Gay, op. cit.,1. XIII, De la douleur chretienne; H. Perreyve, La journde des malades ; CUsse de Flavig?iy, L'Annde des malades, Paris, 1905.

cum sit familiarum consociatio, sine familiis rcclc ordinatis florcrc ncquit. Aliundc non minus historice quam psycho- logice constat familias stabiles non esse, nisi ubi viget matrimonii unitas atque indissolubilitas1. Jamvero utramque docet fovetque fides christiana, quae pcr saecula familiis maximam praestitit securitatem. Dccrcscente vero fide, jam divortia multiplicantur, familiarum vincula disrumpuntur, et exinde societas labefa<5tatur.

  1. (B) Societas insuper diu et pacifice stare nequit sine jugi exercitio justitice, qua redditur cuique suum, et caritatis, quae cives inclinat ad mutuam opem sibi invicem praestandam. Porro has virtutes constanter inculcat et inspirat fides christiana, ut infra dicetur; diminuta vero, et a fortiori sublata. fide, paulatim obnubilatur ipsa notio justi et aequi, languescit et refrigescit caritas; mox jurgia, dissidia, partium lu<5tamina augentur; divites erga pauperes duriores evadunt, et hi ditioribus invident atque eos odio prosequuntur, ut lugenda hodie constat experientia; et ita societatis fundamenta nutare videntur2. — Philosophi quidem, cum antiqui tum moderni, normam justi et aequi, et caritatis, seu, ut aiunt, altruismi et solidaritatis fundamentum in variis systematibus quaesierunt, sed incassum, ut supra demonstravimus, De Ultimo Fine, n. 33-64.

2 Ad rem M. d^Hutst, op. cit., p. 127-128 : "Tout le monde convient aujourd'hui que, sans justice et sans amour, la terre serait un enfer. II ne reste donc plus qu'une question a resoudre : ou est la garantie de la justice? ou est la source de l'amour? Les contempteurs du christianisme nous promettent de trouver l'un et l'autre dans 1'education scientifique des instincts. Mais, depuis le temps qu'ils redisent cette promesse, nous ne voyons grandir chez leurs disciples authentiques que la ferocite' de 1'ego'isme et le culte de la force. Et cependant la societe vit encore sur les restes de 1'heritage chretien. Que sera-ce quand elle aura acheve de le dissiper? L'un de ceux qui traitent notre foi d'illusion, le confessait naguere, en melant un blaspheme a son aveu : " Les personnes reljgieuses, disait-il, vivent d'une ombre". Ceci est le blaspheme; voici 1'aveu : " Nous, nous vivons de Pombre d'une ombre. De quoi vivra-t-on apres nous?" (Re?ian, Prdface des Feuilles detachees.) Idem probat Taine ex iis quas, tempore gallicas Revolutionis, acciderunt : rejecla siquidem fide, paganorum crudelitas et libido mox floruerunt. (Les origines de la France contemporaine : le Regime moderne, t. II, p. 118-119.)

Art. II. De necessitate fidei1.

Chapter 40 of 73