Nn. 526–571
- 40 Remedia contra invidiam. (A) Frequenter prse mente haberi debet societas illa spirituatis, quae inter fideles viget; omnes siquidem ejusdem Patris ccelestis filii, omnes in Christo fratres, ejusdem Ecclesias cives, in eamdem haereditatem aeternam vocati, unum corpus emcimus, cujus Christus est caput2. Quare alterius bona quisque sua existimare debet, ideoque de proximi dotibus, bonis operibus atque profectu gaudere, quasi his omnibus ipse frueretur : quod enim uni membro corporis, ceteris etiam prodest. Ita sentiebat Paidus dum, quibusdam praedicantibus, non ex caritate, sed propter invidiam et contentionem, ut pressuram suscitarent vinculis ipsius, sincere tamen scribebat3 : " Quid enim? Dum omni modo, sive per occasionem, siveper veritatem Christusannuntietur; et in hoc gaudeo, sed et gaudebo. " — Et sane, dum invidi
2 " Et si.quid patiturunum membrum, compatiuntur omniamembra; sive gloriatur unum membrum, congaudent omnia membra. Vos autem estis corpus Christi et membra de membro". {I Cor., XII, 26-27). Integrum legatur caput.
zelotypia tabescunt, mente turbantur et accenduntur, et inclusum vulnus in pe<5tore gerunt, ob alienam felicitatem; ex adverso pace et gaudio fruuntur qui tanquam sua existimant aliorum bona.
- (B) Oui invidice motibus obnoxios se esse noverunt, iliud vitium in nobilem (cmulationem vertant1. Imprimis quidem res caducas, ut opes, honores, corporis robur et elegantiam, imo scientiam et eloquentiam non tanti faciant quanti pietatem ac virtutcs : cur enim ob fragilia perituraque proximo invidemus? Quoad virtutes vero alienas, eas imitari virili eonatu nitamur : "Consideremus invicem in provocationem caritatis et bonorum operum2. Quod pneclare exponit Augustinus3 : " Quare invides justo, o homo injuste? Quia vis videri justus? Cito fac quod melius est, et facilius eris quod vis videri. Esto justus : ita diliges cui invidebas; quia quod illum doles csse, eris et tu, et amabis in eo te, et ipsum in te. Etenim si invideres diviti, non esset in potestate tua ut dives esses; si invideres honesto alicui senatori nobili, non esset n potestate tua ut nobilis tu esses et clarus; si invideres pulchro, nunquam te pulchrum faceres ... si iuvides j'usto,res in voluntate est; esto quod doles esse alterum. "
(C) Ad invidiam penitus evellendam, opportunum erit mala quae ex invidia oriuntur (n. 525) considerare; necnon radicem, ex quo oritur, superbiam videlicet, eradicare; nam, ut ait Augustinus\ "diabolus superbia. lapsus est, et, quoniam superbiae comes est invidcntia, fieri non potest ut superbus non invideat. "
- i° Notio irse. Ira sub duplici respeclu spcctari potest : quatenus est passio (supra, n. 100), seu vehemens motus appetitus irascibilis ad repellendum malum praesens ; et quatenus est vinditlce appetitus. Haud raro hrec duo simul junguntur et aliquid immoderati seu inordinati complectuntur. Tunc ira definitur immoderatus animi motus viudiclam inordinate appetentis. Duplici igitur elemento constat :
(a) immoderato motu appetitus irascibilis, cum commotione corporis, praetcrgredicnte justos limites ratione praescriptos;
(b) inordinato appetitu viudiclce, quatenus quis injustam aut
1 L)e qua proeclare disserit Thomas, Educ. des sentiments, p. 203-222.
5 S. Grtgor., Moral., lib. V, c. 45, P. L., 723-727; S. T/iom., 2. 2«, q. 158, et de Malo, q. 12; N. Alex., op. cit., p. 1112-1148; Descuret, t. II, p. 1-57; T/iomas, op. cit., ch. 9, p. 94-103.
immoderatam ultionem sumit vcl expetit ab eo a quo reipsa laesus est, vcl sc laesum arbitratur.
Undc ira non est peccatum nisi quando aliquid inordinati prae se fert, sive quoad modum irascendi, cum scilicct motus irae immoderate fervescit sive intcrius, sive cxtcrius; sivc quoad objecliim, quando vidclicet aliquis expetit vindiclam contra ordinem rationis, v. g. puniri appctens eum qui non meruit vel ultra quam meruit, aut non servato juris ordi?ie vel propter finem qui legitimus non est, puta ex odio, non cx amore justitiae aut emcndationis desiderio.
Ouare justa indignatio, seu zclus quo quis, ex amorc justitiae, malos reprobat aut castigat, ab ira multum differt. Hunc zelum demonstravit Christus cum venditores e templo ejecit, et nummulariorum effudit aes eorumque mensas subvertit1; quia vero quoad filios suos, Heli zelum non habuit, contra se motum divinae ultionis merito excitavit.
529- Ssepe ira ex superbia oritur; cum enim superbi se laesos arbitrantur, facile incenduntur et ultionem qurerunt. Attamen, cum ira sit passio, haud raro etiam ex ipso temperamento oritur, et ex hoc capite facilius excusatur.
Virum iratum graphice describit S. Gregorius* : "Nam irae suae stimulis accensum cor palpitat, corpus tremit, lingua se praepedit, facies ignescit, exasperantur oculi, et nequaquam recognoscuntur noti. Ore quidem clamorem format, sed sensus quid loquatur ignorat... Aliquando ira perturbato animo, quasi ex judicio silentium indicit; et quo se foras per linguam non exprimit, intus deterius ignescit... Sicque fit ut perturbatus animus majorem strepitum sui silentii sentiat, eumque gravius clausae irae flamma consumat. "
- 20 Varii gradus irse. Praecipui sunt : impatientia, qua etiam levibus incommodis aut injuriis facile commovemur interius exteriusque ; excandescentia, qua iram interne conceptam verbis injuriosis et clamoribus manifestamus ; violentia, quae non solum ad verba, sed etiam ad aclus inju-
2 Moral., 1. c, p. 724-725. — Gregorio prasiverat Seneca, qui in Tr. de Ira., 1. I, n. 1, ita depingit iracundum : " Flagrant et micant oculi, multus ore toto rubor, exaestuante ab imis praecordiis sanguine; labia quatiuntur, dentes comprimuntur, horrent ac subriguntur capilli; spiritus coaclus ac stridens, articulorum se ipsos torquentium sonus, gemitus, mugitusque... Nescias'utrum magis detestabile vitium sit, an deforme. "
riosoa et ad verbera incitat; furor, qui violentiae aliquid cffraenatum addit, quamdam veluti insaniam1; vindicla, seu vchemens et assiduum ulciscendi desiderium.
Varias irse formas eleganter describit Sencca* : "Quaedam enim sunt iiae, quae intra clamoremconsidant; quaedam non minus pertinaces quam frequentes; qunedam saevae manu, verbis parciores; quaedam in verborum maledictorumque amaritudinem effusae; qusedam ultra querelas et aversationes non exeunt; quaedam altae gravesque sunt, et introrsus versae. Mille aliae species sunt mali multiplicis. "
- 30 Maiitia irae. (A) De ird in se speclatd. Ad dijudicandum de ejus gravitate, distinguendum est inter iram quatenus passio est, et iram quae est vindiclce appetitus.
(a) Ira, quatenus est inordinatus motus appetitiis irascibilis, est peccatum ex genere suo veniale. Haec enim ira non cst inordinata nisi in modo, quatenus quis excandescit ultra quod res meretur, vel saepius quam oportet ; jamvero inordinatio quae modum agendi solum a.ttin git, per se non est gravis.
Attamen excessus tantus esse potest, ut mortale peccatum evadat, quando quis deliberate nimis ardenter. interius effervescit, aut exterius signa irae manifestat, ita ut animae pacem amittat, aut proximum graviter offendat. Saepe tamen inopinati motus irae, ctiam vehementiores, a mortali excusantur, quia non sunt sufficienter deliberati.
- (b) Ira, prout est inordinatus vindiclce appciitus, esi peccatum ex genere suo mortale. Nam opponitur caritati, et quandoque jusiitice, quando videlicet is de quo vindictam sumere volumus, vere innocens est; porro utraque virtus sub gravi obligat, ut explicite traditur ubi de his virtutibus. Hic sufficiat verba Magistri referre3 : " Ego autem dico vobis, quia omnis qui irascitur fratri suo, reus eritjudicio; qui autem dixerit fratri suo raca, reus erit concilio; qui autem dixerit fatue, reus erit gehennce ignis. " Ibi enim gravi pcena dignus affirmatur qui interne irascitur contra
1 Hinc Horatius (Epist. I, 2), iram describens, ait :
" Ira furor brevis est : animum rege; qui, nisi paret, Impcrat : hunc frenis, hunc tu compesce catena. "
proximum, aut iram intcrnam gravibus impropcriis manifestat.
Haud raro tamcn etiam appetitus vindictae a gravi cxcusatur, vel cx parte appetentis, puta cum motus irae praevenit judicium maturum intellectus, vcl ex partc objccti, quando quis in aliquo modico appetit sc vindicarc.
533- (B) Si vero ira in suis effeclibus speclatur, tanto gravior est quanto pejores effeclus.
(a) Quando ad extremum perducitur, multa graviaque inducit mala, quae describit Seneca1 : " Videbis caedes ac venena, et reorum mutuas sordes, et urbium clades, et totarum exitia gentium, et principum sub civili hasta capita venalia, et subjeclas tec~tis faces, nec intra mcenia coercitos ignes, sed ingentia spatia regionum hostili flamma relucentia... Aspice tot memoriae proditos duces : alium ira in cubili suo confodit; alium inter sacra mensae ira percussit; alium inter leges celebrisque speclaculum fori lancinavit; alium filii parricidio dare sanguinem jussit..." Plerumque tamen islis infandis criminibus non indulget ira.
(b) Nihilominus saepe alios effeclus post se trahit, quos describil Gregorius2 : per iram sapientia perditur, quia mens vehementer commota mox obnubilatur, et quid quove ordine agendum sit vix scire potest; — gratia vitce socialis amittitur, quia inhumane agit qui humana. ratione iracundiae motus non temperat, et exinde concordia rumpitur; — justitia retinquitur : dum enim perturbata mens judicium suae rationis exasperat, omne quod furor suggerit, reclum putat; — gratia et inkabitatio Spiritus S. excluditur : cum enim hic nonnisi in quieta resideat anima, quietem mentis expellendo, nostram Spiritui S. claudimus animam.
- 40 Remedia contra iram. (A) Primum quidem, in quantum fieri potest, prcecavenda est ira, causas removendo quae eam excitare valent.
Ita si natura irascibiles sumus, primos motus iracundiae sedulo cohibere debemus, et antequam in verba prorumpamus, septies linguam in ore vertere, seu, ut aiebat graecus philosophus, viginti quinque alphabeti graeci litteras pronuntiare. — Si ex quorumdam provocatione inflammatur ira, hos fugere oportet : " Elige simplices, faciles, moderatos, qui iram tuam nec evocent, Ji ferant. Magis adhuc proderunt submissi et humani, et dulces, non tamen usque in adulationem ; nam iracundos nimia assentatio offendit.3 " — Si ex nimia corporis lassitudine, ex nervorum inordinatione, valetudini attendas. — Si ex iis quae contra te dicuntur multum commoveris,
1 De Ira, l. I, n. 2. — 2 5. Gregor., Moral., I. c. P. L , 724. 3 Scneca, de Ira, lib. III, n. 8.
de istis minime inquiras : " Non vis esse iracundus? Ne sis curiosus. Qui inquirit cjuid in se dictum sit, qui malignos sermones, etiamsi secreto habiti sint, eruit, se ipse inquietat1 ".
- (B) Quia vero non omncs valcmus irae causas avertere, ad omnes injurias aequo animo tolerandas parati esse debemus.
Quod optime declarat Gregorius- : "Primus quippe est ut rnens sollicita, antequam agere quodlibet incipiat, omnes sibi, quas pati potest, contumelias proponat, quatenus Redemptoris sui probra cogitans, ad adversa se praeparet... Qui enim improvidus abadversitate deprehenditur, quasi ab hoste dormiens invenitur, eumque inirnicus necat, quia non repugnantem perforat. Nam qui mala imminentia per sollicitudinem prsenotat, hostiles incursus quasi in insidiis vigilans exspeclat, et inde ad vicloriam valenter accingitur. " — Quo patientius autem aliorum vexationes toleremus, proprios excessus erga alios consideremus oportet : " Patienter namque illatam injuriam tolerat, qui pie meminit quod fortasse adhuc habeat in quo debeat ipse tolerari. Et quasi aqua ignis exstinguitur, cum, surgente furore animi, sua cuique ad mentem culpa revocatur ; quia erubescit peccata non parcere, qui vel Deo vel proximo s?epe se recolit parcenda peccasse3".
- (C) Si vero ira nihilominus exarserit, simul ac ortam animadvertis, eam compesce ; initio quidem, satis facile est eam temperare; sed, si per longas invaluerit moras, id omnino difficile evadit.
Quare Apostolus dicit4 : " Irascimini et nolite peccare; sol twti occidat super iracundiam vestram... Omnis amaritudo, et ira, et indignatio, et clamor, et blasphemia tollatur a vobis, cum omni malitia. Estote invicem benigni, misericordes, donantes invicem, sicut et Deus in Christo donavit vobis. " — Propter idem motivum, nihil statuere vel decernere oportet de vindicatione alicujus noxne, nisi cum ira deferbuerit; secus enim mens, commotione turbata, intra justos limites vindiclam ceteroquin justam continere non valebit.
537- (D) Optimum sane remedium, quod Christus verbo et exemplo docuit, est fraterna erga omnes, etiam inimicos, bencvolentia, vi cujus benefacimus iis qui nos odio prosequuntur, nedum vindictam de eorum injuriis sumere qua> ramus : " Diligite inimicos vestros, benefacite his qui ode- 1 unt vos, et orate pro persequentibus et calumniantibus vos ;
1 Seneca, ibid., n. 11. — 2 S. Grcgor., Moral., P. L., t. LXXV, 725-726. 3 .5\ Gregor., op. cit., P. L., LXXV, p. 726. — 4 Ephes,, IV, 26, 31, 32.
ut sitis filii Patris vestri qui in coelis est, qui solem suum oriri facit supcr bonos et malos ct pluit supcr justos ct injustos1. "
Quod quidem Christus mirifice praestitit; tempore enim quo adhuc inirnici eramus, sese tradidit pro nobis : " Cum malediceretur, non maledicebat; cum pateretur, non comminabatur, tradebat autem judicanti se injuste2" Idem Apostoli docuerunt3 : "Sed si esurierit inimicus tuus, ciba illum ; si sitit, potum da il!i : hoc enim faciens, carbones ignis congeres super caput ejus. " Carbones, de quibus hic agitur, non sunt pcen?e inimicis infligendrc, sed, ut ait Augustinus*, " urentes paenitentise gemitus, quibus superbia sanatur ejus qui dolet se inimicum fuisse hominis, a quo ejus misei ix. subvenitur. " Revera primi christiani patienter ssevissima torrnenta tolerabant, et, nedum persecutoribus irascerentur, pro eis eorumque emendatione orabant5. " Patientia est, inquit Cypria- 7ius6, quae nos Deo et commendat et servat. Ipsa est quae iram temperat, mentem gubernat, pacem custodit, disciplinam regit, Hbidinis impetum frangit, tumoris violentiam comprimit, incendium simultatis extinguit, coercet potentiam divitum, inopiam pauperum refovet, tuetur in virginibus beatam integritatem, in viduis laboriosam castitatem, in conjunctis et maritatis individuam caritatem. "
V. De gula, ebrietate et alcoolismo.
Tria vitia, de quibus jam ac~lum est, spiritualia dicuntur, quia circa bona animi versantur; duo sunt qu?e camalia vocantur, quia bona corporis inordinate appetunt,^?^? videlicet, quae versatur circa cibum potumque, et luxuria, qua? inordinate veneream voluptatem prosequitur : de hac vero agemus ubi de Castitate. — Dicemus : i° de guld in genere; 2° de ebrietate, seu de excessu in potu qui usque ad privationcm usus rationis pertingit; 30 de alcoolismo, seu habitu alcoolicos liquores frequenter bibendi : hi sunt veluti trcs gradus unius ejusdemque vitii. , , — _ — . — »
4 5. August., De doa. christ, 1. III, c. 16, n. 24, P. L., XXXIV, 75. Unde hunc textum non intellexit Seailtes, qui vitio vertit Paulo quod ibi Apostolus vindiclre voluptatem approbat (Les Affirmat. de la Cons. mod., Paiis, Colin, 1903, p. 73-74).
5 De patientia in persecutionibus eloquenter disserunt Tertulliayius, De Patientia, P. L., I, 1249- 1274; S. Cypr/a/ius, de Bono patientiae, P. L., IV, 621-638.
i° De guld in genere*.
- (A) Notio. (a) Gula cst inordinatns comedendi vel bibendi appetitus, ideoquc virtuti temperantioe oppositus. Illa inordinatio^quinquc pnesertim modis ficri potest : — u Propropepe, lautc, nimis, ajdenter, studiose".
Laute aut studiose, quando videltcWquaeruntur cibi potusve exquisitiores aut nimis delicate pneparatij — nimis, quando quis excedit quoad quantitatem, seu ultra naturse appetitum; — prcepropere, si quis debitum tcmpus prozvenit, aut scepius quam par est comedit bibitve; — ardcntcr, quando quis nimis avide cibum sumit.
(b) Effeclus, qui srepe ex intemperantia. fluunt (quique filire gulse communiter dicuntur), sunt : inepta lcetitia, quae provocat jocandi genus minus honestum; midtiloquium, seu nimia garrulitas, qua frequenter secreta manifestantur; scurriiitas, seu immoderatio in verbis aclibusque externis justos honestatis limites prsetergrediens; hebetudo mentis, qu?e hominem minus aptum reddit ad veritatis contemplationem, et ad actiones qu?e rationis attentionem prudentiaeque moderamen requirunt; propensio quoedam ad tibidi?iem : "Nolite inebriari vino in quo est luxuria2. "
- (B) Malitia gulae. (a) Moderatam percipere delectaiionem in cibo et potu, nullwn est peccatum ; nam auctor naturae alimentis annexuit delectationem, ut his libenter utamur ad corporis sanitatem servandam; nec proinde culpandus est qui cibum deleclabilem delectabiliter sumit, huicque dele6lationi consentit, dummodo omncm vitct excessum (supra, n. 191). Perfe6lius est tamen huic delectationi affeclive renuntiare, et nonnisi propter finem honestum et supernaturalem cibum sumere, juxta illud Apostoli3 : " Sive manducatis, sive bibitis, sivc aliud quid facitis, omnia in gloriam Dei facite. " Vide.supra, nn. 155-157, 195.
(b) Gula vero, quatenus immoderatus cibi vel potiis appetitus, zstpcccatum* ex se leve, quod tamen ht mortale, quando
1 S. T/wm., 2. 2S, q. 148; de Malo, q. 14; Nat. Alexander, op. cit., 1081-ino; Jaugey, De quatuor virt. card., 1876, p. 569-574; Ball. P., n. 716-735. — 2 Ephcs., V, 18.
3 / Cor., X, 31. Quod quidem de idolothytis praedicatur, sed ad quamlibet comestionem extendi potest.
4 Gulam esse peccatum, constat ex damnatione hujus propositionis (8) ab Innpceutio XI, 2 mart. 1679 ; " Comedere et bibere usque ad satictatem ob solam voluptatem non est peccatum, modo non obsit valetudini. " {Denzing., n. 1025; Viva, in h. proposit.)
quis ita delectationi adhaeret ut grave praeceptum transgredi paratus sit potiusquam ci renuntiarc.
Tta graviter peccant qui in cibo et potu supremam reponunt felicitatem, quorum proinde Deus veuter est; qui, ut gulre satisfaciant, debita non solvunt, scienter proprire sanitati graviter nocent, aut ineptos se reddunt ad officia adimplenda sub gravi obligantia. Extra hos aut similes excessus, gula est quidem peccatum, utpote recloe rationi opposita, sed /ere, quia gravem deordinationem non importat.
- (C) Remedia contra gulam. (a) Prae mente habcre cibum et potum non esse finem hominis, scd solum medium ad vires reparandas, quo mclius laborare propter Deum valeamus. Cogitare pariter de pravis conscctariis quae ex gula sequuntur, de corporis aegritudinibus, accelerata morte, memoriae et ingenii hebctudinc, etc. (b) Vitanda sunt incentiva ad hoc vitium, videlicet esculenta nimis delicata, exquisite condita, frequentia convivia prsesertim cum iis qui intemperantise indulgere solent; ideoque generatim communibus cibis utendum, quae ad valetudincm magis prosunt. (c) In ipsis conviviis tempcrantia sedulo cxcolatur, et aliquid subtrahatur praesertim ex iis qua^ palato dulciora sunt.
Qua? quidem Sapiens multis in locis commendat : u Noli esse in conviviis potatorum, nec in comessationibus eorum qui carnes ad vescendum conferunt, quia vacantes potibus et dantes symbola consumentur1... Exultatio animee et cordis vinum moderate potatum... vinum multum potatum irritationem, et iram, et ruinas multas facit2. "
2° De ebrietate.
- (A) Ejus malitia. Spccialis malitia ebrietatis in co sita est quod privationem ustis rationis sine causa inducit, ebriosumque in discrimen adducit a6liones pcrpetrandi bonis moribus contrarias. — Dantur gradus in ebrietate : imperfecla dicitur, quando rationis usus minuitur, quin penitus auferatur, cum v. g. pedes et genua titubant, lingua haesitat, oculi obje<5ta aspiciunt duplicata aut per gyrum sese moventia; — coviplcta vero dicitur, quando pcnitus aufertur usus rationis, v. g. cum quis insolita facit quae sui
compos agcre non consucvit, aut inter bonum ct malum distinguere nescit, vcl non rccordatur rerum notabilium quae cbrius peregit, aut sensibus destitutus prolabitur. Ouibus positis : —
- (a) Ebrietas voluntaria, saltcm ca quce privat omni raiionis usu, etiam semel admissa, est pcr se peccatum mortale. Dcclaratur ; hic agitur de voluntarid ebrictate, quae scilicct scienter et volentcr incurritur; si quis enim vinum aut liquorem bibat nimis generosum, cujus tamen vim inebriandi non novit, ita ut non praeviderit saltem probabiliter ebrietatcm inde secuturam, non peccat; idem dic si, propter dcbilitatem virium aut jejunum stomachum, inopinate ex paucis haustibus, absque morali praevisione fit cbrius. — Tariter agitur de ebrietate quae plena est, aut saltem graviter rationem pcrturbat, et periculum inducit gravis deordinationis; ebrietas enim imperfecla/cT^ veniale non cxcedit, quamdiu quis illam retinet cognitionem quae ad moraliter recle agendum necessaria est1. — Quae ebrietas, etiam semel admissa, grave est peccatum, quidquid in contrarium dicunt pauci theologi qui solam ebrietatis consuetudinem ut mortale peccatum existimant.
Probatur. Scriptura vehementer reprobat ebrietatem, eamque recenset inter peccata quse a regno Dei excludunt : " Vse qui consurgitis mane ad ebrietatem seclandam, et potandum usque ad vesperam, ut vino aestuetis... Attendite autem vobis ne forte graventur corda vestra in crapula et ebrietate... Neque fures, neque avari, neque efrriosi... regnum Dei possidebunt2. "
Revera per ebrietatem, homo voluntarie, sine necessitate, ob meram voluptatem, privat se praestantissimo bono, quo a brutis distinguitur, nimirum usu rationis, ita 11 1 inferiores facultates, quae sopitse non sunt, duclu et regimine rationis careant : sic non solum ad bonum ineptiis, sed ad malum proclivis efficitur. Quae quidem r Nonnulli dicunt graviter non peccare eum qui ad breve tempus, quod horam non attingit, se privat usu rationis; ita Noldin, n. 509. — Quod tamen ut minus probabile rejicimus; si quis enim scienter et volenter ita bibat ut certo praevideat se per dimidiam horam rationis usu privatum fore, et quidem, absque ulla necessitate, haec est gravis deordinatio, ideoque mortalis culpa. Aliunde, ut recle notat ipse Noldin. praevideri vix potest potum non diutius horse spatio usu rationis esse privaturum.
gravis est dcordinatio, quam certo non excusat sola voluptas, ut ex communi honestorum sensu certo colligitur.
543- (b) Attamen ebrietas nou est tam intrinsece mala, ut permitti non possit gravi de causa, v.g. ad curandum morbum, vcl elidendam vim veneni ex serpentis morsu hausti. Ita probabilius, cum S. Alphonso (n. 76), contra Collet, Billuart, ctc, qui putant voluntariam privationem rationis esse omnino et pcnitus malam. Etcnim pcr ebrietatem non amittitur ipsa ratio, sed solum rationis usus pcr aliquod tempus; jamvero impotentem se redde-re, modo transitorio, ad utendum ratione, estquid malum, si fiat cx sola voluptate, quia praefcrtur bonum inferius bono superiori; sed si id fiat proptcr gravem causam, qu*e malum effectum compenset, illicitum dici nequit, quia tunc e duobus malis minus eligitur. Quis, v. g. unquam vituperabit eum qui inebriantem potum sumit, ad vitam salvandam omnino necessarium?
- Hinc probabile est licere privationem usus rationis, per potum inebriantem, si id necessarium sit ad securius operationem chirurgicam perficiendam. — Pariter probabilius non peccat qui, ex metu mortis incusso, bibit cum periculo se inebriandi, quia non intendit ebrietatem, sed solum vult mortem vitare.
545- Alicui ebrietatis occasionem praebere, sine gravi causa, non licet, ut constat ex diclis de cooperatione ad malum, supra, n. 185; sed, existente causa proportionate gravi, id probabiliter licitum est; nam materialiter cooperari a<5tioni malse non prohibetur, dummodo actus non sit intrinsece malus, et aliunde proportionata habeatur ratio cooperandi, ex dictis supra, n. 185. Ita excusandus videtur qui, a latronibus captus, his vinum abundanter propinat, ut ex eorum manibus evadere possit. — Putamus autem non licere aliquem/w/tivo consilio ad ebrietatem formalem inducere : id enim nihil aliud est nisi peccatum positive suadere. Si vero praevideri possit ebrietatem ex adjunctis non fore culpabilem, quia v. g. ii de quibus agitur generositatem vini aut liquoris ignorant, probabiliter non illicitum est eos inducere ad bibendum, cum prcevisione quod inebriaturi sunt, quando id necessarium est ad vitandum majus malum, v. g. homicidium : tunc enim non suadetur malum moraie, sed ponitur actio ex se indifferens, cum prrevisione mali effectus, et quidem ad vitandum majus malum. In qualibet hypothesi, ratio etiam habenda est scandali, aut effectuum qui ex ebrietate, etiam materiali -secuturi praevidentur.
(c) Peccata in cbrietate commissa eo mocio imputantur quo prcsvisa sunt ; quare, si in confuso tantum praevidentur, gencratim mortalia non sunt ; si vero satis clare et distincte, ab co qui expcrientia novit se in ebrietatis statu talibus peccatis esse obnoxium, nil prohibet quin sint mortalia in causd, cx superius di6lis, n. 171.
(B) De usu morphii, cocaini et chloroformii1. Hodie, ad dolores aegrotorum leniendos, et securius operationes chirurgicas perficiendas, ssepe adhibentur narcoiica remedia, qu?e aliquando usum rationis per aliquod tempus tollunt. De horum usu pauca notare expedit.
(a) Morphium (idem fere dic de cocaino), non solum per modum potus, sed etiam ac saepius per injeclionem snbciitaneam sumitur. Ad leniendos dolores omnino efficax est, imo quemdam hilaritatis sensum provocat, sed simul nervos debilitat, magnamque inducit cupiditatem iterum atque iterum novas injecliones accipiendi. Si medicus, repetitis infirmi querelis viclus, acquiescit, vis doloribus resistendi in infirmo decrescit, et morphii injectio in dies frequentius postulatur. Frequentior autem et copiosior usus hujus remedii morphimaniam mox secum trahit : tunc infirmus modo lividus et torpens, modo agitatus apparet; trepidat ut potator, cibum fastidit et nonnisi aegre digerit; insomnia et animi anxietate laborat, et haud raro in furorem ac delirium tremens incidit.
548- Quibus positis, nonnisi caute et moderate medici remedio tam periculoso uti possunt, quando videlicet tanquam necessarium aut valde utile existimatur; strenue igitur obsistant importunis infirmorum querelis, quoties hi morphium postulant sine sufficienti ratione. Qui vero morphimania jam laborant, generatim nonnisi in speciali hospitio curari possunt, ubi per aliquod tempus veluti incarcerati custodiuntur : secus, mox in dementiam incident.'
In articulo mortis, non licet morphium praebere eo fine ut infirmus rationis usu destituatur, et sine doloris conscientia decedat. Id sane scelestum esset, si infirmus nondum esset ad mortem praeparatus, quia privaretur opportunitate paenitentiam agendi, et periculum ineurreret aeternse damnationis. — Si ad mortem sitrite dispositus, generatim non licet eum usu rationis privare, quia ita careret opportunitate merita acquirendi, et immediate sese praeparandi ad mortem, necnon eliciendi a<5tus obedientiae, patientiae, fiduciae, amoris, quibus ejus gloria in coelo tantum augeri valet. — Attamen si nimii sint dolores, et infirnms impatientise motibus valde obnoxius sit, ita ut probabiliter timeri possit ne in peccatum labatur, positive quidem permitti non potest praefatus morphii itsus, sed tolerari potest.
549- (b) Cldorofprmium, in operationibus chirurgicis adhibitum, soporem et insensibilitatem inducit, et ex hoc capite operationes multo facilius et securius peraguntur. Sed quandoque, licet raro,
1 Capellman, Medicina Pastoralis, ed. ua, Aquisgrani, 1896, p. 34-42.
mors exinde causatur. Quare nonnisi gravi de causa, et caute hoc rcmedio uti licet, post diligens examcn, cx quo constet nullum in casu probabile esse periculum mortis pro infirmo. Antequam vero quis medicis se tradat, prudentia suggerit ut sure conscientioe consulat per devotam sacramentorum susceptionem.
3° De alcoolismo l.
- Alcoolismi nomine designatur habitus frequenter bibendi varios liquores alcoolicos, etiam absque ebrietatc, ex quo fit ut cupiditas potandi fere invincibilis contrahatur, totumque corpus, veneno alcoolico infeclum, in dies debilitetur.
(A) Origo et causae alcoolismi. IIoc vitium, interpaganos valde commune2, nec unquam penitus a christianismo extirpatum, reviviscere et ubique serpere ccepit a temporc quo facilius alcoolici liquores, chimicae artis ope ex omnibus fere substantiis extrahi potuerunt : tunc enim non solum inter divites, sed etiam inter opifices et pauperes praevaluit. Politici huic vitio non parum faverunt : ad obtinenda siquidem civium suffragia, plus aequo cauponas tabernasque multiplicare non dubitarunt ; imo, ad captandum popularem favorem, pecunias distribuere non erubuerunt in potationibus dissipandas. Operarii, qui in sordidis aedibus aut cubiculis saepe habitant, domi vespertinis horis manere non curant, sed in tabernis aliisque locis ubi liquores venduntur, cum sociis colloqui malunt. Praeterea, cibo levi et parco enutriti, compensationem quamdam in alcoolicis potationibus haud raro quaerunt3. — Quandoque, etiam inter ditio-
1 Ce?ite?mial Tempe?'a?ice Volume, New York, 1876; Farrar, Talks on Temperance, London; Cyclopcedia of Te??ipe?-a?ice, New York; M. Va?daer, L'alcoolisme et ses remedes, Paris, Colin, 1897; Mgr Turinaz, Trois fleaux de la classe ouvriere, Nancy et Paris; id., Le clerge catholique et la lutte contre Palcoolisme, Paris, 1901; Racl, Alcoolisme et decadence, Paris, 1900; Rie??iain, Plan de campagne contre l'alcoolisme, Paris, 1901; DT Legrai?i, Un fleau social, l'alcoolisme, Paris, Gautier; Oudaitte, Le Foyer familial et la femme contre l'alcoolisme, Paris, 1904; /. Bertillo?i, L'alcoolisme et les moyens de le combattre, Paris, 1904; Cheysso?i et Rie??iai?i, Premier Congres national contre l'alcoolisme, Paris, Asselin, 1904 (quod opus allegamus infra uno vocabulo Co?igres).
2 A. Westphai, L'alcoolisme dans l'antiquite, in Co?igrcs, p. 31-50.
3 De alcoolismo inter operarios vigenie, cfr. Pelloulier, La vie ouvriere en France, Paris, 1900, p. 303-322; Co?ig?-es,p. 341 et 487-518.
res, dantur qui, otio acldicti, solatium quaerunt in saepe repetitis libationibus1. — Vi haereditatis, propensio ad bibenduni frequenter transmittitur, et educatione firmatur : non desunt enim parentes qui etiam infantibus nocivos liquores propinare non erubescunt! Et ita via paratur innumeris malis, quse ex alcoolismo nascuntur2.
In quibusdam regionibus alcoolismus crescit, dum in aliis paulatim minuitur, secundum quod leges et privatae consociationes eidem favent vel obstant3.
- (B) Mala quae ex abusu alcooli oriuntur. Haec fere innumera suntquoad individua, familiam, societatem4 •
1 M. Peter, L/alcoolisme chez les gens du monde, ap. Cojigres, p. 550.
2 Ex sequenti tabella, quam mutuamur a Bertillon, op. cit., p. 5, lecftor intelliget quaenam quantitas alcooli in praecipuis regionibus consumatur.
Nombre de litres d^eau-de-vie (ramene par le calcul d 30 p. 100 d'alcool), de biere et de vin absorbes en un an par un habitajit (1891-1895) : Pays Eau-de-vie Biere Vin
Suede
Norvege
Danemark
Iles britanniques i35.o i-7
Allemagne
Suisse
France
Italie
Espagne i-3
Russie
Etats-Unis i-5
3 Ex eodem opere, p. 11, haec notentur quoad quantitatem spiritus
\ni (eau-de-vie) diversis temporibus consumptam : -
Suede-
4 Quos effectus breviter descripserunt duo insignes medici, Debove, decanus Facultatis medicinae Parisiensis, et Faisans, medicus hospitalis quod dicitur Hotel-Dieu, in documento publice vulgato, an. 1902 (ap. Bertillon, op. cit, p. 217-218) : " L'habitude de boire entraine la •desarTection de la famille, l'oubli de tous les devoirs sociaux, le degoiit •du travail, la misere, le vol et le crime. Elle mene, pour le moins, a H'hopital; car Falcoolisme engendre les maladies les plus variees et les plus meurtrieres : les paralysies, la folie, les affections de Festomac et Theol. Mor. II. — 11
(a) Alcoolismus siquidem non solum vircs physicas minuit, sed ctiam gravesmorbos inducit, pra^cipuc paralysim, hydropisim, tuberculosim, stomachi et jecoris alterationem, quandoque delirium tremens, amcntiam, ctc; praeterea incidentcs morbos multo graviores reddit, ut pleuresim, pneumoniam, eresypelum, eosque lethales reddit1. — Intellectuales moralesque efifec"his habet : ita mentis aciem gradatim hebetat, memoriam minuit, nobiles et generosos affectus extinguit, pravas propensiones auget, et hominem bruto similem corpore et anima paulatim efficit. Hinc multo plura crimina ab ebriosis et alcoolicis committuntur quam a sobriis2.
(b) PrTEterea.fawilicz vincula dissolvit ; plerumque enim liquores alcoolici non domi, sed apud cauponas sumuntur, ideoque patresfamilias, adolescentes diuturnum tempus terunt in tabernis, longe ab uxore, a dulcibus natis aut fratribus. Interea pecunia, ad familiam sustentandam necessaria, dissipatur, et infantes pessime educati miseram vitam ducunt. Haud raro ipsi eodem vitio laborant : lue alcoolica jam ab utero infecti, nihil avidius cupiunt quam mores paternos imitari 3; si pecunia desit, furantur. — Quot dissidia, dissensiones, divortia huic vitio tribui debent ? Inde dissolvuntur ac pereunt familiae.
(c) Inde etiam ipsa societas periclitatur; viribus enim civium debilitatis, agricultura, commercium et industria languescunt 4; si bellum exsurgat, milites et duces, alcoolismo enervati, hostium invasionem repellere nequeunt, et mox vi6las manus dare coguntur 5. Cum propensio alcoolica haereditate propagetur, et educatione altas radices mit- du foie, 1'hydropisie; il est une des causes les plus frequentes de la tuberculose. Enfin il complique et aggrave toutes les maladies aigiies : une fievre typhoide, une pneumonie, un erysipele, qui seraient benins chez un homme sobre, tuent rapidement le buveur alcoolique. "
1 Bertillon, op. cit., p. 44-72; Vanlaer, op. cit., p. 23-36; Congjrs, P- 375-388;, 421-426.
2 E. Masoin, Dalcool et le crinie, ap. Revue neoscolastique, nov. 1901, p. 362-369; cfr. Cojigres, pp. 89 et 92-95.
DE VITIIS. , 32X tat, restauratio gentis in dics diffkilior evadit, et nonnist strcnuis heroicisque conatibus perfici valet *.
- (C) Remedia contra alcoolismum. Contra tam exitiosum malum omnes honesti cives unanimitcr virili atque assiduo conatu certare debent : —
(a) Ipsis infantibus domi, junioribusque in scholis verbo ct exemplo inculcanda est temperantiae necessitas, clare et strenue patefaciendo detrimenta ab alcoolismo indu6la 2. In collegiis, academiis et seminariis, necnon in publicis concionibus ista lues aperte denuntietur et reprobetur ut quid turpe, corpori animaeque nocivum, non minus patriae quam religioni perniciosum. Parum vero aut nil proficient parentes, magistri, sacerdotes aliive educatores, nisi exemplo confirment id quod ore docent, ideoque non solum publice, scd privatim abstineant a frequenti et inutili liquorum usu, etiam illo qui a multis ut moderatus habetur : experientia enim constat alcoolismum induci non solum immoderato, sed etiam assiduo, quamquam moderato, alcooli usu 3.
553« (b) Materfamilias, secundum suam conditionem, domum ita nitidam et decoram custodiat, omnibusque rebus quae viro filiisque placent ita instruftam, ut hi paternam domum deserere non cogitent, sed potius in ea. honestas, quibus indigent, recreationes quaerant 4.
(c) Ubiquc instituantur consociationes temperantiae faventes. Multae jam existunt : quaedam, quales sunt societates a T. Mathew fundatae,et non solum in Hibernid etAng/id, sed etiam ubique terrarum sparsae, totalem abstinentiam ab omni alcoolico liquore, etiam vino, praedicant 5; aliae vero
1 Qnot damna alcoolismus intulerit uni ex opulentioribus Galliae provinciis, Normannice scilicet, exposuit Douarche, ap. Congres, p. 52-84.
2 Galtier-Boissiere, L'enseignement de l'anti-alcoolisme; zV£,Tableau mural d'Anti-alcoolisme, Paris, Colin; cfr. Congres, p. 685-687.
4 " A ne considerer que son acftion dans la lutte antialcoolique, la femme qui est la premiere a soufTrir du fleau, peut exercer un double apostolat : a Tenfant, elle fera ignorer Valcool; a Phomme, ce grand enfant, elle lefera onblier. " (Oudaiiie, op. cit., p. 217). Cfr. M. Duclosstx Knntzel, ap. Congres, p. 558-581; Wiltard, Woman and Temperance, Hartford.
5 Pater T. Matheiv (1790- 1856), in Hibernia natus, Capuccinorum prdinem ingressus est, et societates temperaiitia fundavit in Hibernia, abstinentiam a liquoribus distillatis, ut aiunt, prrecipiunt, moderatum vcro usum vini aliorumvc liquorum hujusmodi commendant; alire autem solummodo vetant accessum cauponarum, aliorumque locorum ubi inebriantes potus bibuntur; aliae hospitalia instituunt ad curam ebriosorum, vel tabernas aedificant ubi venduntur potus non fermentati, in quibus alcoolicum venenum non continetur l.
554- (d) Neque respuenda est discreta cooperatio Status, qui opportunis legibus vitium intemperantiae cohibere potest, illisque societatibus auxilium praestare quae temperantiae favent. In quibusdam Americae Statibus omnino prohibita est liquorum inebriantium venditio; plerumque tamen lex servata non fuit. In aliis regionibus numerus popinarum intra certos limites limitatus fuit, sive majorem taxam exigendo a cauponis, sive popinas proportionando incolarum numero. Alibi monopolium quoddam institutum est, tum ad minuendam quantitatem liquoris venditi, tum ad qualitatem expoliendam. His variis experimentis alcoolismus non extinclus quidem, sed attenuatus fuit3. Quodnam vero efficacius sit, ex multis circumstantiis pendet, ideoque in qualibet regione determinari debet ex prudentum consilio, praesertim vero experientia.
555- (e) Religio tandem ad tantivitii imminutionem efficacissimum remedium praebere potest ac debet : ipsam enim juniores instruere oportet de perniciosis hujus vitii efTe6libus, parentesque monere ut filios ab eodem avertant. Ipsa, virtutes inculcando, praesertim animi fortitudinem et sensualitatis mortificationem, voluntates disponit ad strenue resistendum tentationi liquoribus abutendi. In pulpito, necnon in sacro tribunali sacerdotes temperantiam et sobrietatem frequenter doceant. Ubi adsunt sodalitates, patronatus aliaeque societates catholicse, inter statuta quidam articuli de temperantia et mediis eam servandi sedulo inserantur. Prae mente tandem habeant ad hoc vitium extirpandum
Majori Britannia et Statibus Americse Fcederatis, quibus, antequam mortuus est, jam circiter 4.000.000 adhasserant; merito igitur apostolus temperaniicz diclus est. Cfr. y. F. Maguire, Father Mathew, a biography, 1863.
1 De his societatibus, cfr. Winskill, History of the Temperance, Reformation, New York, 1886; Con^res,pp. 590-603; 604-610; 627-638. — In Gatiid, varias societates anti-alcoolicae unicam foederationem constituere decreverunt; cfr. Congres, p. 741-742.
2 De his variis methodis eorumque exitu scripsit Bertilion, op. cit., p. 80-214.
nihil efficacids essc quam ipsorum clericorum cxempluwi : quare omni laude digni sunt qui non solum socictatibus tcmperantiee nomen dant, sed, propter amorem animarum. ab omni inebriante potu abstinent \
Quibus omnibus mediis sapienter et assidue adhibitis, optandum est ut paulatim minuatur, tandemque penitus exstinguatur lues alcoolica 2.
VI. Deavaritia et cupiditate3.
- i° Notio. (A) Avaritiaest immoderatus divitiarum amor. Immoderatus esse potest triplici praesertim modo : (a) si divitiae acquiruntur non ex fine honesto, qualis est intentio propriis aut familiye necessitatibus providendi, sed ex inordinato pecunise amore, qui in acervatis opibus delec-
1 Ad rem C Baltimorense III, n. 262 : " Approbamus et magnopei e commendamus laudabilem plurium morem, qui temporibus nostris ab usu potuum inebriantium omnino abstinent, quo vitium intemperantiae securius coerceant, sive ejusdem occasiones a semetipsis amovendo, sive aliis virtutis temperantiae exemplum praeclarum exhibendo ". — De sacerdotibus autem statuit, n. 261 : " Nunquam cessent contra ebrietatem ejusque occasiones fortiter conclamare; praesertim vero cum exercitia spiritualia pro populo habent... Praeterea, cum verba moveant tantum, exempla vero trahant, sacerdotes ipsimet qui, monente Apostolo, debent esse forma gregis ex animo, sint temperantiae virtutis exempla. " — In Gallid recenter instituta est catholica temperantiae societas, La Croix Blanche, 1271, Boulevard Raspail, Paris.
2 Haec omnia sic contfahit J". B. Dumas, ap. Vantaer, op. cit., p. 165 : 11 Faisons donc appel a la fois a la science, aux lois, aux mojurs et a la teligion. Car 1'ennemi que nous avons a combattre ne sera pas facilement vaincu. II a pour complices tous les mauvais sentiments de 1'humanite', tous ses penchants funestes. II personnifie, au plus haut degre, l'insubordination de la matiere contre Tesprit, l'assujetissement de 1'ame aux appetits farouches du corps. Au nom de la famille, de la patrie et de la religion, faisons donc encore une fois appel aux lumieres de la science, aux devouements de la charite, et a la prevoyance de la raison d'Etat, pour eloigner de notre patrie bien-aimee des miseres morales qui ont leur part dans ses malheurs passds et qui pourraient amener sa ruine. "
3 S. T/wm , 2. 2*, q. 118; de Malo, q. 13; Nat. Atexander, op. cit., p. 819-951; Ball. P., n. 708-709; Pruner, p. 344-346; Descuret, t. II, p. 275-297; Massillon, Discours synodaux, De 1'avarice des pretres, De la compassion des pauvres; Mo?isabre, Retraites pascales, 1892- 1894, Paris, Les Idoles : la richesse.
tatur; (b) quando nimid sollicitudine acquiruntur divitiae, ita ut mens nihil cogitct, cor nil ambiat nisi lucrum (c) quando niniid parsimonid impcnditur pccunia, quatcnus quis sc suosque privat iis rebus quae, sccundum cujusque statum, necessariae habentur.
(B) Avaritia non solum in divitibus, sed etiam quandoque in pauperibus invenitur, in quantum hi nimio affediu rebus possessis inhserent, vel immoderato desiderio ea quae non habent, inhiant. — Etsi in junioribus aliquoties reperiatur, frequentius tamen in senibus, qui, ceteris passionibus attenuatis, huic adhserent, et, ex immodica prudentia, timent ne forte necessariis careant1. — Olim, quando pecunia domi retinebatur et in arcis sedulo custodiebatur, avari non deerant qui nummos veluti idola quaedam colebant, et mammona vere serviebant, necessariis etiam se suosque privantes*. Hodie vero, cum pecunia tam diversis modis frugifera sit, plerumque non propter seipsam amatur, sed propter diversa qu?e afferl commoda, videlicet splendidas domus, exquisitos cibos, voluptates, honores, in alios aucloritatem, cum pecunioj obediant omnia3.
- Ejfeclus vero quos producit (communiter dicuntur filice) sunt : (a) obduratio cordis erga pauperes, quia cor, divitiis inhaerens, misericordia non emollitur, nec miseris vult subvenire, sed eos dure alloquitur et repellit, imo rigorose ab eis debita exigit, etsi solvendo impares sint; (b) inquietudo cordis, seu anxia mentis applicatio ad divitias acquirendas et servandas, aut sollicitudines multae ac timores ne perdantur opes tam sollicite quaesitae; (c) fraudes, fatiacioj, ad decipiendos contrahentes circa qualitatem aut quantitatem rerum venditarum, quo facilius et citius lucrum percipiatur; quibusquandoque adjunguntur perjuria, imo et proditiones, ut patet de Juda
1 " Mais ce qu'il y a ici de plus deplorable pour ce vice dans un pretre, c'est que 1'age et les reflexions guerissent d'ordinaire les autres passions, au lieu que celle-ci semble se ranimer et reprendre de nouvelles forces dans la vieillesse... Plus la mort approche,plus on couve des yeux son miserable tresor; plus on le regarde comme une precaution necessaire pour un avenir chimerique. Ainsi l'age rajeunit, pour ainsi dire, cette indigne passion; les annees, les maladies, les reflexions, tout 1'enfonce plus profondement dans 1'ame; et elle se nourrit et s'enflamme par les remedes memes qui guerissent et eteignent les autres. " (Massitton, op. cit., CEuvres, Besan§on, 1822, t. IX, p. 183).
2 " L'autre (l'avare) n'amasse que pour amasser : ce n'est pas pour fournir a ses besoins; il se les refuse : son argent lui est plus precieux que sa sante, que sa vie, que son salut, que lui-meme; toutes ses aclions, toutes ses vues, toutes ses affeclions, ne se rapportent qu'k cet indigne objet". {Massitlon, op. cit., p. 180).
3 Ita multi hodierni divites (pioutocrates), ut videre est ap. Carnegie, The empire of business.
qui ex avaritia prodidit Christum; (d) violentice et /acinora, quibus injuste arripiuntur bona aliena.
20 Malitia avaritiae et cupiditatis. (A) In se spectata, avaritia (a) est peccatum mortale ex genere suo, quando opponitur justitice, aliena videlicet surripiendo vel retinendo, ut fuse exponitur in Tr. de Justitid; (b) est autem peccatum veniale, quando adversatur liberalitati, quia haec virtus ex se non obligat nisi sub levi; si quis tamen, in particulari casu, ex inordinata cupiditate, pauperi in extrema necessitate versanti succurrere denegaret, mortaliter peccaret, ut patebit ex dicendis infra De Caritate.
(B) In suis vero effeclibus, avaritia haud raro ad peccata gravia trahit contra Deum, proximum, seipsum : (a) contra Deum, quatenus avarus, propter bonum temporale, contemnit aeterna, et divitias, non autem Deum colit. Hinc avaritia ab Apostolo vocatur idolorum servitus\ et Christus ait2 : " Non potestis Deo servire et mammonse", quia videlicet nemo potest duobus dominis servire. Revera non desunt qui, propter divitiarum amorem, non verentur agere contra amorem Dei. (b) Contra proximum, quia, ut ait S. T/iomas3, "in exterioribus divitiis non potest unus homo superabundare nisi alter deficiat, quia bona temporalia non possunt simul possideri a multis ". Jamvero divites ditiores effici valent, et quandoque contrac~tibus injustis, litibus improbis, monopoliis, iniquis exaclionibus pauperes vexant et spoliant. Quare S. Ambrosius, Nabuthis historiam recordans, a crudeli Jezabel spoliati, scribit4 : " Nabuthe historia tempore vetus est, usu quotidiana. Quis enim divitum non quotidie concupiscit aliena? Quis opulentissimorum non exturbare contendit agellulo suo pauperem, atque inopem aviti ruris eliminare finibus? Quis contentus est suo? Cujus non inflammet divitis animum vicina possessio?" (c) Contra seipsum, quatenus avarus divitiarum servus efficitur; non enim possidet aurum, sed potius ab auro possidetur, et captivus fit propriae opulentiae; quot enim labores, sollicitudines, vigiliae requiruntur ad illas opes congerendas vel custodiendas aut augendas? In seipsum crudelis est, veris bonis spiritualibus se defraudans, ut perituras comparet divitias. In summa bonorum affluentia inops et pauper est, non solum quia animi tranquillitate cordisque laeti-
1 " Hoc enim scitote intelligentes quod omnis fornicator, aut immundus aut avarus, quod est idoloru?n servitus, non habet hasreditatem in regno Christi et Dei " (Ephes., V, 5). Non pauci tamen putant, nomine avari designari, ex contextu, eum qui immoderate luxuriee indulget.
tia caret, sed etiam quia majores divitias semper appetit : insatia bilis est enim avaritia, nec in ipsa hominis senectute explci i valet. — Prgeterea multis tentationibns se obnoxium reddit : quo quis ditior, eo frequentius incidit in occasiones peccati, juxta illud Apostoli' : "Nam qui volunt divites fieri, incidunt in tentationan, et in laqueum diaboli, et desideria multa inutilia et nociva, qure mergunt homines in interiturn et perditionem. Radix enim omnium malorum est cupiditas ".
- 30 Remedia cotitra avaritiam etcupiditaiem. (a)Christianos de avaritia deterrere debet bonorum temporalium vanitas, cum spiritualium excellentia comparata : " Nolite thesaurizare vobis thesauros in terra, ubi aerugo et tinca demolitur, et ubi fures effodiunt et furantur. Thesaurizate autem vobis thesauros in ccelo, ubi neque aerugo, neque tinea demolitur, et ubi fures non effodiunt nec furantur... Quaerite ergo primum regnum Dei et justitiam ejus, et haec omnia adjicientur vobis2. "
Dives est sane qui possidet Deum, et valde pauper qui, opibus affluens, gratia Dei caret. Quare primsevi Christiani de sua paupertate non erubescebant, sed gloriabantur : " Ceterum quod plerique pauperes dicimur, non est infamia nostra, sed gloria : animus enim, ut luxu solvitur, ita frugalitate firmatur : et tamen, quis potest pauper esse, qui non eget, qui non inhiat alieno, qui Deo dives est? Magis pauper ille est qui, cum multa habeat, plura desiderat" 3.
Ceteroquin mors venit, nosque etiam invitos ab omnibus divitiis separat, ideoque stulte agit qui suam spem in perituris collocat : " Stulte, hac no6le animam tuam repetunt a te : quae autem parasti, cujus erunt?4"
- (b) Maxime praesertim valet exemplum Christi, qui, cum esset dives, propter nos egenus -factus est, ut illius inopia divites essemusS; videlicet ex paupere matre in stabulo natus, et in praesepi pannis involutus, pauperem cum pauperibus vitam duxit, pauperes discipulos elegit, pauperes beatos aperte declaravit, pauperrimus in cruce mortuus est, propriis vestibus spoliatus. Signum ejus
3 Minucius Felix, in Odlavio, c. 37, P. L., III, 351; cfr. Bossuet, Sermon sur 1'eminente dignite.des pauvres, — sur nos dispositions a l:egard des necessit^s de la vie.
divinae missionis est pauperum evangelizatio. Nostrum igitur patrimonium Christi paupertas est, et Christum denegat qui in divitiis gloriatur eisque toto corde adhaeret.
(c) Pauperes igitur paupertatem suam non erubescant, sed potius ea contenti sint, aeternis bonis inhiantes. Divites autem praeterita peccata redimant eleemosyna, et futura praecaveant opibus utendo ad benefaciendum pauperibus : " Divitibus hujus saeculi praecipe non sublime sapere, neque sperare in incerto divitiarum, sed in Deo vivo... divites fieri in bonis operibus; facile tribuere, communicare; thesaurizare sibi fundamentum bonum in futurum, ut apprehendant veram vitam1. " — Revera nil efficacius mentem a terrenis avertit, nil salutem reddit securiorem quam copiosa eleemosynae effusio in sinum pauperis.
VII. De acedia et pigritia2.
- i° Notio acediae. Hucusque de vitiis quae nos ad male agendum impellunt; nunc de pigritia quae e contra nos inducit ad non agendum vel r emisse agendum, quando aliquod urget officium implendum. Pigritia modo generali est propensio ad remisse et negligenter agendum, vel ad otiositatem. Quando ista negligentia versatur circa res spirituales et quoddam tadium generat, vocatur acedia. Haec proinde definiri solet tristitia seu tcedium de bono spirituali (degoiit des choses spirituelles), ob laborem huic annexum. In praesenti videlicet rerum ordine nullum bonum sine labore peragere valemus, sive in ordine naturali sive in ordine supernaturali. Jamvero ab omni laborioso opere naturaliter plus minusve refugimus, ideoque haud raro tristamur quando agitur de arduo officio implendo, proptereaque ab eo faciendo abstincmus.
Acedia versatur circa res spirituales; pigritia circa quaecumque officia, etiam vitae naturalis. Uterque defeclus ex eodem vitioso principio oritur, scilicet horrore difficultatis et laboris.
563- Effeclus (seu filiae) acediae sunt : (a) irrisio quaedam omnium quae ad pietatem speclant : qui enim officia sua negligunt, naturali quodam instinclu derident ea quae peragere nolunt : (b) indignatio adversus eos qui hortationibus, monitis, increpationibus acediosos
2 S. Thom., 2. 2X, q. 35, et de Malo, q. 11; Nat. Alex., op. cit., p. 1148-1170. — Graece ax^Seia significat negligentiam.
ad perfeclionem et lahorem incitant : hi siquidem in sua requie turbari horrescunt; (c) torpor, quo praeceptorum observantia vel penitus omittitur, vel nonnisi perfunclorie et oscitanter peragitur: exinde oritur tepiditas, quae, teste Scriptura, Deo maxime displicet1; (d) pusillanimitas, quae opera ardua fastidit et aversatur; (e) quandoque desperatio, quae ex eo nascitur quod propriae salutis cura, propter difficultates superandas, abjicitur.
- 20 Malitia acediae et pigritiae. (h)Acedia,inse spectata, peccatum mortale est, quoties inducit tristitiam perfectam de bono divino, et negligentiam propricE salutis mediommque ad eam assequendam necessariorum. Tunc enim gravitcr opponitur mandato Deum diligendi ex toto corde, ex tota anima, ex totis viribus. — Pigritia autem est peccatum plus minusve grave prout neglectum inducit officii plus minusve gravis.
(B) Si vero in suis effeclibus speclantur, pigritia, et a fortiori acedia. multa sane et gravia mala causant : (a) anima pigri merito comparatur agro, in quo non segetes bonorum operum, sed urticae 2iQ.spina vitiorum mirifice crescunt : " Per agrum hominis pigri transivi, et per vineam viri stulti; et ecce totum repleverant urticae, et operuerant superficiem ejus spinae2". (b) Multis tentationibus et peccatis obnoxia est : " Multam malitiam docuit otiositas... Hsec fuit iniquitas Sodomae, sororis tuae : superbia, saturitas panis et abundantia, et otium ipsius et filiarum ejus3". Revera, cum mens omnino vacua esse non possit, neque voluntas omnino quiescere, si otio vacamus, eo ipso pravae cogitationes mentem invadunt, et ad pravas actiones voluntatem sollicitant. (c) In discrimen ozternoz salutis proripit : cum enim quisque propriam mercedem accipiat secundum suum laborem4, qui non facit fruclum bonum, excidetur et in ignem mittetur5. Non enim sufficit, ad salutem consequendam, a malo abstinere, sed necesse est etiam bonum operari, praesertim vero officia status diligenter implere : "Etenim, ait S. C/irysostomus6, bonum non fecisse, hoc est fecisse malum. Nam dicmihi, si quem habeas famulum, qui neque furetur, neque sit contumeliosus, neque contradicat, et ab ebrietate abstineat ab aliisque omnibus, sed perpetuo sedeat otiosus, et nihil faciat ex iis quae famulus debet hero praestare, non eum caedes flagris, non torquebis? Porro Dei famuli sumus, ad laborem arduum damnati, non solum propter protoparentum culpam, sed etiam ob personalia peccata; operarii in ejus vinea conducli ad obtinendam laborum mercedem; ideoquestrenue
et assidue laborare debenuis, ad prsemium vitae seternse consequendum.
- 30 Remedia contra acediam et pigritiam. S'A) Frequens cogitatio de necessitate bonum operandi atque strenue laborandi. Dcus siquidem vult omnes homines, etiam divites et nobiles, otium fugere bonumque assidue operari. Lex autem, quae laborem Adamo peccatori imposuit1, omnes peccatores ligat, viros et feminas2, ditiores aeque ac pauperes. Omnes siquidem tenentur fru£tus bonorum operum proferre, et in vinea Domini viriliter laborare ; secus merito paterfamilias acediosos ita increpabit^ : " Quid hic statis tota die otiosi?"; et si ficus nullum fru6lum profert, succidetur, juxta illud4 : " Succide ergo illam; utquid etiam terram occupat?"
Divitibus quidem, otio vacantibus, difficile est intrare in regnum ccelorum5, quia multam malitiam docuit otiositas, praesertim ea quae opibus abundat; sed divites qui strenue laborant, propriam mercedem accipient secundum suum laborem : " Qui parce seminat, parce et metet, et qui seminat in benediclionibus, de benedictionibus et metet6. " — Et, si a labore deterreat difficultas et taedium, ad eum accendat cogitatio prsemii bonis operariis promissi : " Non sunt condignae passiones hujus temporisad futuram gloriam quae revelabitur in nobis... Id enim quod in praesenti et momentaneum et leve tribulationis nostrae, supra modum in sublimitate aeternum gloriae pondus operatur in nobis7. "
- (B) Qui pro seipsis laborare non indigent, pro aliorum sublevamine operari non dedignentur. Tot sunt enim pauperes qui se suamque familiam proprio labore alere nequeunt, — tot rerum religiosarum ignari, qui instru6lione indigent, — tot parvuli qui domi nullam educationem accipiunt «t, nisi christiane educentur, inter socialistas et anarchistas mox annumerabuntur, — tot opifices, praejudiciis contra religionem ordinemque socialem imbuti, quos vera principia edocere necesse est? Haec aliaque hujusmodi
1 " In sudore vultus tui vesceris pane " [Gen. III, 19).
3 De utilitate ac necessitate laboris quoad puellas et uxores sapienter scripsit Ctesse Z., sur le Travail, Paris, Lethielleux, 1902; quoad pueros virosque, Payot, Educ. de la volonte, 1. IV, ch. 4; P. Doumer, Le Livre de mes fils, Paris, 1906, p. 63-72.
mente revolvant qui ad otiosilatem propendunt, et intelli- gant in hodierna societate nulli licere acediae et pigriti;r indulgere : arbores enim inutiles et ficus infructuosae mox succidentur et in ignem tribulationis projicientur.
- (C) Cogitent pariter nullos miserabiliores esse quam otiosos : taedium vitas, vitia carnis, intemperantia, saepe dissensiones et discordiae hos infelices reddunt. Ab honestis merito contemnuntur, invidiam excitant pauperum, sibi aliisque graviter onerosi efficiuntur. In spiritualibus autem, acedia generat tepiditatem; tepidi vero miseram ducunt vitam : non enim mundi voluptatibus fruuntur, quas conscientia vetat, nec divino solatio quod vere devotis reservatur, sed a Deo contemptim repelluntur, juxta illud : " Scio opera tua, quia neque frigidus es, neque calidus ; utinam frigidus esses aut calidus! Sed quia tepidus es, et nec frigidus, nec calidus, incipiam te evomere ex ore meo1. "
Ardeamus igitur igne caritatis, ne ardeamus igne tribulationis : ardor iste sursum nos rapit, ad Deum glorificandum, ad proximum sublevandum, ad colendas virtutes, de quibus agendum superest.
cp cp cp cp cij cp
De Virtutitms in commtmi.
- Sicut dantur habitus vitiosi quibus ad peccatum inclinamur, ita pariter nobis insunt habitus boni, quibus ad a£tus honestos et meritorios suaviter disponimur : hi autem virtutes dicuntur. Hujusmodi habitus possunt naturaliter per ac~tus repetitos acquiri, vel supematuraliter a Deo in animam infundi. Quare, post prsevias notiones de habitibus, dioemus :
I. De virtutibus acquisitis ; II. De virtutibus infusis.
Praenotanda de habitibus in genere «,
Cum haec materia sit magis philosophica quam theologica, pauca tantum in memoriam revocabimus de habituum notione, subjeclo, origine et augmento, amissione et divisione, ea quae communius admittuntur exponentes.
- i° Notio. Habitus (a voce habere) sensu generali significat modum se habendi. Sensu autem magis particulari designat qualitatem stabilem qua perficitur aliquod ens. Hoc autem dupliciter compleri potest : in suo esse et in suis operationibus ; in priori casu, habitus dicitur entitativus : ita v. g. sanitas corporis quoad ordinem naturalem, gratia habitualis in ordine supernaturali; in posteriori casu, habitus dicitur operativus : tales sunt virtutes prudentiae, fortitudinis, etc.
Hic agimus de habitibus operativis. Quo sensu, habitus
1 S. Thom.y 1. 2X, q. 49-54; Stiarez, Disput. metaphys., XLIV; Joannes a S. Thomdy Cursus theologicus, Ludguni, 1663, Tr. de Passionibus, habitibus et virtutibus, disp. XIII; Lequeux, De Virtutibus, Parisiis, 1843, diss. I, c. 2, p. 15-29; Barre, Tracl. de Virtutibus, Parisiis, 1886, p. 93-119; Billot, De Virtutibus infusis, Romae, 1901, Prolegomenon, p. 17-29; Vieux Moraliste, ap. Ami du Cterge,,t. XXI (1899), p. 529-536; Rabier, Psychologie, p. 571-587; Marion, Lec. de Psychologie, Paris, Colin, p. 140-158.
332 DE VIRTUTIBUS 1N GOMMUNI.
definiri solet qualilas stabilis qua potentiam disponit etjuvat ad aclum. Est igitur quaedam realitas, ad genus qualitatis pertinens, alicui facultati superaddita, ut haec ad agendum cxpedita fiat. Juxta S. TJwmam, aliquo modo differt a dispositione, qua^ est veluti inchoatus habitus, scd non adhuc illam stabilitatem obtinet quae ad habitum proprie dictum desideratur *.
Habitus juvat potentiam ad a6tum duplici modo; habitus naturalis et acquisitus eam juvat ad promptius,facilius et deleclabilius perficiendam operationem; habitus vero supernaturalis et infusus2 ex se non confert facilitatem, sed potentiam elevat, quae natura sua inepta est ad quosdam a<5tus, ut hos a6lus peragere valeat; ita virtus infusa fidei non dat quidem promptitudinem ad a6tus fidei eliciendos. Notandum est tzm&n facilitatem operandi acquiri per exercitium virtutum infusarum, v. g. per a6lus repetitos fidei, quatenus removentur obstacula, et potentiae redduntur aptiores ad hos aclius eliciendos, ut infra exponetur.
20 Subjectum habitus. (a) Habitus proprie dicli non existunt in subje6tis determinatis ad unum tantum operandum, vel ad agendum semper uno eodemque modo : tunc enim difficile concipi potest quid habitus addat potentiae quae semper idem, et eodem modo agit. Existere autem potest in omnibus subjeclis quae non determinantur ad unum, sed diversimode operari possunt, et plus minusve prompte ac perfe6le suas operationes exercere : tunc enim
'"Dispositio autem dupliciter accipitur : uno modo secundum quod est genus habitus, nam dispositio ponitur in definitione habitus. Alio modo secundum quod est aliquid contra habitum divisum. Et potest intelligi dispositio proprie dicta condividi contra habitum dupliciter : uno modo s\o\.perfecliim et imperfeclum in eadem specie, ut scilicet dispositio dicatur retinens nomen commune, quando imperfecle inest, ita quod de facili amittatur; habitus autem, quando perfecle inest, ut non de facile amittatur, et sic dispositio fit habitus, sicut puer fit vir... Ex quo patet quod nomen habitus diuturnitatem quamdam importat, non autem nomen dispositionis. " (S. Thom., 1. 2* q. 49, a. 2, ad 3.)
2 Ad recte intelligendum discrimen inter habitus fiaturales et supernaturales, in memoriam revocanda sunt quae diximus in Theologid Dogmatica, De Deo Creante, n. 144-146, et supra n. 85. Supernaturales vir/utes infunduntur a Deo, — ad finem supernaturalem tendunt, — sub influxu gratiae aclualis exercentur, — nec/ter^ dant facilitatem, sed solum potentiam ad supernaturaliter agendum.
DE HABITIBUS. 333 inclinare et disponere potest facultates ad unum vel aliud genus actionum, et ad illas acliones plus minusve prompte ac perfecle eliciendas.
(b) Hinc habitus possunt esse in corpore humano, quia, in quantum animae spirituali substantialiter unitur, potest disponi et habilitari ad prompte deserviendum operationibus animaj ' . Ita assidua praxi temperantiae, castitatis et mortificationis, corpus promptius atque facilius obedire assuescit voluntatis imperio; quapropter maximi momenti est bonishabitibus corpus edomare, ut docile animae instrumentum efficiatur.
Chapter 39 of 73