Skip to the text

Nn. 286–345

  1. Dantur tamen quaedam exceptiones : (a) leges jura concedentes, vel aliquem aclum irritantes, africere possuntetiam eos qui rationis usum habitualiter non habent, — quia non sunt leges direclivce; (b) impubcres non subjacent legibus Ecclesiae pcenattbus, nisi contrarium in jure exprimatur : nam, propter defeclum maturioris judicii, misericordia digni sunt : (c) fideles vero ceteris legibus subduntur eorum cetati convenientibus; hinc praecepto jejunii non tenentur nisi qui vigesimum primum annum attigerunt; sed missam audire et a carnibus abstinere debent qui septennium compleverunt, communicare autem Paschatis tempore qui usum rationis adepti sunt.

  2. (D) Quseritur num ipse legislaior suis legibus obedire teneatu?? (a) Legislator /7-0//7V et dirctle non tenetur suis legibus, saltem probabilius ; nam nemo sibi lpsi imperare potest et in seipsum jurisdictionem exercere. Sed indirecle et consecuiive tenetur, quatenus

2 Decretat., lib. IV, tit. 19, cap. Gaudemus, 8, De divortiis.

AQuinam sint majores, impube?-es, infa?ites, ita declarat Codex, c. 8 : "§ 1. Persona quae vicesimum primum aetatis annum explevit major est; infra hanc oetatem, ??iinor. § 2. Minor, si masculus, censetur pubes a decimoquarto, si f emina, a duodecimo anno completo. § 3. Impubes ante plenum septennium, dicitur infans seu puer \t\parvulus et censetur non sui compos; expleto autem septennio, usum rationis habere praesumitur. Infanti assimilantur quotquot rationis sunt habitu destituti ".

x70 DE LEGIBUS.

legem pro bono totius communitatis statutam servare debet, ad bonum exemplum subditis praebendum, et ne hi scandalizentur. Gravitas autem hujus obligationis pendet a gravitate ipsius scandali violatione legis causati.

(b) Qui vero componunt collegium, potestate legislativa pneditum, subduntur legibus a collegio seu concilio latis; ita episcopi et metropolitanus obedire debent legibus quas ipsi tulerunt in Concilio provinciali; nam singulaiim sumpti has leges ferre nequeunt, ideoque concilium provinciale vere est supra singulos episcopos, metropolitano non excepto, iisdemque praecepta imponere potest. - Romanus autem Pontifex, qui, dum cecumenico concilio prreest, supra concilium manet, direcle non obligatur legibus disciplinaribus Concilii.

2° Conclusiones quoad obligationem lcgum in ccrtis casibus. 288. Status quaestionis. Leges gencra/es, a R. Pontifice aut Conciliis cecumenicis latae, obligant quidem omnes baptizatos, ut diximus; sed leges particu/ares ab episcjpis et conciliis provincialibus latae, praesumuntur territorialcs ; ideoque quaestio exsurgit quinam his legibus teneantur. Jamvero relate ad territorium, distinguuntur incoke, advence, peregrini, itinerantes, vagi, exempti *.

(a) Incolae alicujus loci dicuntur qui ibi suum Jiabent domici/ium. Porro ex Codice,c. 92, S 1, " Domicilium acquiritur commoratione in aliqua parcecia aut quasi-parcecia, aut saltem in dicecesi, vicariatu apostolico, praefectura apostolica; quae commoratio vel conjuncta sit cum animo ibi perpetuo manendi, si nihil inde avocet, vel sit protracta ad decennium completum." Amittitur statim ac haec duo simul co'ncurrunt : actualis discessus e loco, et animus non revertendi.

(b) Advenae sunt qui habent alicubi quasi-domici/ium. Jamvero quasi-domicilium acquiritur, " commoratione uti supra, quae vel conjuncta sit cum animo ibi manendi saltem ad majorem anni partem, si nihil inde avocet, vel sit reapse protracta ad majorem anni partem2". Amittitur vero,si haec duo simul concurrunt : actualis discessus et animus non redeundi.

(c) Peregrini vocantur qui in a/iquo /oco commorantur ad breve tempus, suo domici/io ve/ quasi-domici/io a/ibi retento.

1 Codex, c. 91 : " Persona dicitur : incola, in loco ubi domicilium, adve?iay in loco ubi quasi-domjcilium habet; pereg?inus, si versetur extra domicilium et quasi-domicilium quod adhuc retinet ; vagus si nullibi domicilium habeat vel quasi-domiciiium.';

9 Juxta Canonistas sex ?ne?ises sestimantur major esse pars anni.

DE LEGE ECCLESIASTIGA. 171

(d) Vagi sunt qui nullibi domicilium aut quasi-domici- liitm liabcut, quia ipsis deest intentio in certo loco manendi, sive quia, relicto suo domicilio, quierunt quo sedem constituant.

(e) Exempti tandem sunt ii qui, fictione juris, extra territorium cujusvis dicecesis positi, a jurisdictione episcoporum eximuntur, et immediate R. Pontifici subduntur.

  1. (A) De incolis et advenis. Incolce et advence legibus territorii adstringuntur, quando actu in eo degunt. Res olim de advenis dubia erat; sed hodie, ex praxi S. Sedis, certa evasit : qui enim quasi-domicilium habent in aliquo loco, subduntur hujus loci parocho, ideoque dicecesis episcopo.

  2. (B) De peregrinis. Peregrini, juxta Codicemt c. 14, " non adstringuntur legibus particularibus sui territorii quandiu ab eo absunt \ nisi aut earum transgressio in proprio territorio noceat, aut leges sint personales; neque legibus territorii in quo versantur, iis exceptis quae ordini publico consulunt, vel actuum sollemnia determinant; at legibus generalibus tenentur, etiamsi h£e suo in territorio non vigeant, minime vero si in loco in quo versantur non obligent." Unde : —

(a) Peregrini non tenentur legibus communibus, quse in proprid dicecesi vigent, — a qua absunt, — sed non vigent in loco ubi peregrinantur. Nam, aliam dioecesim ingrediendo, gaudent privilegiis loci in quo versantur; ita qui, tempore Quadragesimoe, in Statibus Fcederatis Americce, peregrinantur, gaudent privilegio ibi concesso comedendi carnes cunctis diebus, exceptis feria quartd et sexta, etiamsi illud privilegium in sua dicecesi non habeatur.

(b) Peregrini vero tenentur legibus communibus, qu<z vigent in loco ubi versantur, etsi in sua dicecesi non obligent. Ita Galli et Americani, Romae degentes per hebdomadem sanctam, more romano seu stricto • jejunare debent, etsi in suis regionibus lex communis consuetudine aut indulto mitigata fuerit; nam lex communis viget ubi

1 Quod valet etiam quando a sua dioecesi discedunt in fraudevi tegis, id est eo pnecise animo ut legem vitent; ita enim agendo, utimtur jure suo, seu jure discedendi a loco ubi specialis lex viget. Excipiun- tur tamen duo casus expositi in Tr. de Pcenitentia, n. 353, et de Matri- monio, n. 410.

172 DE LEGIBTJS.

dcgunt, et aliunde privilegio locali dioecesis, a qua* absunt, frui nequeunt, ex jam dictis.

(c) Peregrini certo servare tenentur quasdam leges speciales locorum ubi versantur, videlicet eas quae respiciunt validitatem contractuum, — aut ad communem loci securitatem et publicum ordinem latae sunt, — vel speciatim peregrinos spectant1. — Quoad alias leges, hodie, ex Codice, peregrini non stricte tenentur eas servare, extra casum scandali; nam leges non obligant nisi subditos; atqui peregrini, qui neque domicilium neque quasi-domicilium habent in loco ubi peregrinantur, non sunt vere subditi illius dicecesis. Ita qui transeunt per locum ubi speciale jejunium praescriptum est, jejunare non tenentur. Imo, si lex specialis vigeat in dicecesi peregrinantis et in loco ubi degit, sh-icte eam servare non tenetur : non ratione praecepti suce diojcesis, quia extra illam versatur, nec ratione praecepti diaresis in qua degit, quia non est subditus legislatoris. — Sed, ex quadam aequitate et decentia, eam servare omnino expedit.

  1. (C) De vagis olim controvertebatur; non pauci dicebant eos teneri ad leges loci in quo versantur; sed alii tenebant eos probabiliter non teneri nisi ad leges Ecclesiae universales, et ad illas leges locales quae peregrinos ligant. Hodie vero, ex Codice, c. 14, " vagi obligantur legibus tam generalibus quam particularibus quae vigent in loco in quo versantur."

  2. (D) Exempti per se non tenentur legibus dicecesis intra cujus fines suas domos habent : ideo enim exempti dicuntur quia subtrahuntur ab episcoporum jurisdiclione. — Dicitur per se, quia teneri possunt per accidens, quoties id necessarium est ad vitandum scandalum vel bonum publicum procurandum; aut si curam pastoralem acceperunt : tunc enim quibusdarn legibus tenentur, non ut Regulares, sed ut pastores2.

IV. De modo legem implendi.

  1. i° Principium generale : Lex impleri debet modo a legislatore sive explicite sive implicite determinato; nam modus ille, sicut ipse aflus, sub praecepto cadit. Hinc impleri debet : —

(a) Humano nwdo, id est cum advertentia et libertate.

(b) Honesto modo, ita ut aclus non sit substantialiter vitiatus sub eo respeclu sub quo praecipitur; ita obligationi confessionis annuae non satisfit per sacrilegam confessionem, sed praecepto audiendi missam satisfacit qui sacro rite adest, etsi ob vanam gloriam. Nec

1 Ita peregrini tenentur reservationibus locorum (A. A. S.,i Dec. 1920.)

2 Cfr. Leo XIII, Constit. Romanos Pontijices; C. P/en. Battimorense III, n. 85-99.

requiritur ut lex impleatur in statu gratiae, nisi adus praescriptus ex natura. sua illum supponat.

(c) Prcefixo tempore, et si nullum tempus assignatum fuerit, quamprimum moraliter. Si tempus fuerit elapsum, simulque determinatum fuerit ad urgendam obligationem, haec non cessat (v. g. lex annuae confessionis); si vero ad definiendam obligationem, obligatio extincla est (v. g. lex jejunii tali diei affixa).

  1. 20 De lege prohibente. Haec nihil aliud praecipit nisi negaiiofiem acltis, absque ulla intentione legem implendi. Quare non transgreditur legem jejunii qui tota die dormiens non manducat, nec legem abstinentiae qui die vetito abstinet a carnibus quia eisdem caret.

295« 3° De lege praecipiente : (a) Requiritur voluntas saltem implicita opus praescriptum ponendi; secus lex non impletur humano modo. Sed non requiritur intentio satisfaciendi praecepto, nec a fortiori obtinendi finem a legislatore intentum; unmfinis proeceph non cadit snb prcecepto. — Melius est tamen hanc intentionem sibi proponere, ut habeatur meritum obedientiae.

Ita qui, devotionis causd, missam audit, ignorans esse diem festum, satisfacit praecepto, quia implicite vult opus praescriptum; qui vero dormiens aut coaclus sacro assistit, praecepto non satisfacit. Legem jejunii implet qui formam jejunii servat, etsi laute comedat et corporis mortificationem non intendat.

(b) Qui totam legem adimplere nequit, ad nihil tenetur, si res praecepta sit indivisibilis, ut pia peregrinatio; si vero sit divisibilis, ad partem tenetur quam implere potest; ita qui non potest integrum officium recitare, sed solum vesperas et completorium, ad id tenetur.

(c) Eodem aclu pluribus praceptis satisfieri licet, nisi constet aliam fuisse legislaioris mentem; haec autem ex circumstantiis et judicio, prudentum cognoscitur. — Ita qui tempore paschali viaiicum recipit, duplici praecepto satisfacit communicandi tempore paschae et in mortis periculo. Si vero eleemosyna praescribatur pro jubilazOy et alia debeatur ex voto, una non sufficit ad utramque obligationem implendam.

(d) Eodem tempore pluribus pr<zceptis satisfieri /icet, dummodo varia opera praecepta sese non excludant, aut nisi constet aliam fuisse legislatoris mentem. Ita potest quis missam praeceptam audire simulque horas recitare.

§ V. De interpretatione legis ecclesl*:.

  1. Lex scripta, quantumvis clare expressa, saepe interpretatione indiget, sive propter humani ingenii imbecillitatem, sive propter circumstantiarum et morum mutationem.

174 DK LEGIBUS.

Interpretatio nihil aliud est nisi explicatio voluntatis legislatoris. (a) Ratione aucloris, potest csse authentica, si ab ipso supcriore datur; — judicialis, quando fit a judice pro tribunali scdente; — usualis, si proccdit a communitate pcr observantiam; doctrinalis, quoties a docloribus privatis proponitur. (b) Ratione indolis, dicitur declarativa, seu comprchensiva, si obscura clucidat ct nihil legi addit aut demit; — suppletiva, quando addit quod decst in verbis legis, attenta prssertim ratione lcgis, ideoque vel extendit legem ad casum in ea non comprehensum, vel eam restringit, casum excludendo in lege contentum.

I. De interpretatione authentica.

  1. i° Interpres authenticus, est ipse legislator, vel ejus successor, et " is cui potestas interpretandi fuerit ab eisdcm concessa." Interpretatio authentica, per modum legis exhibita, eamdem vim habet ac lex ipsa; et si verba legis in se certa declaret tanturn, promulgatione non eget et valet retrorsum; si legem coarctet vel extendat aut dubiam explicet, non retrotnihitur et debet promulgari. (Codex, can. 17).

Jamvero S. Pontifex potest leges generales interpretari non solum per seipsum. sed etiam per Ccngrcgationes, quibus suam delegat auctoritatem \ Notandum est tamen Sacras Congregationes non una ratione procedere in legibus exponendis : (a) aliquando enim, solemni et generali decreto, speciali auctoritate Pontificis approbato, controversiam dirimunt, ideoque in hoc casu eorum decreta vim legis habent2; (b) quandoque sensum legis exponunt, auctoritate sibi a S. Sede concessa, et cum approbatione in forma communi : tunc etiam interpretatio mere declarativa vim legis obtinet 3; (c) saepe vero ad dubia proposita respondent pro

1 Ad Codicis canones authentice interpretandos, specialis Commissio a S. P. Benedicto XV instituta est Motu proprio diei 15* Septembris 1918.

2 Ita decretum 7 ap. 1879, declarans matrimonium civile, ubi lex clandestinitatis promulgata fuit, impedimentum/z^/zV^ honestatis non producere (De Matrim. n. 363). Tunc Pontifex decretum facit suum, illudque propria auctoritate promulgat.

3 Ita decisiones S. Cong. Concilii in re morali et disciplinari, quando non sunt extensivae, quae promulgantur hoc modo ; Factd relatio?ie, Sanctissimus approbavit et confirmavit.

DE LEGE ECCXESIASTICA. 175 casu partiailari, quin dccretum generale emittant; hujusmodi decisiones tradunt quidem prndentem et valde probabilem agendi normam pro similibus casibus: non autem, juxta Codicem, c. 17, authenticam, et tenendam interpretationem : " Data autem per modum sententue judicialis aut rescripti in re peculiari, vim legis non habet et ligat tantum personas atque afficit res pro quibus data cst."

  1. 2° Ut decrcta SS. Congregationum vim obligandi habeant, authentica esse debent, id est servatis conditionibus et fortnalitatibus a Pontifice praescriptis; et insuper certo constare, sive per insertionem in colleclione authentica, sive ex relatione scriptorum fide dignorum. — Si interpretatio est mere comprehensiva, nova promulgatione non indiget. Quando vero est extensiva aut restricliva, probabilius nova indiget promulgatione, quia nova lex merito censetur.

II, De interpretatione judiciali et usuali.

  1. i° Judicialis interpretatio fit perjudices ecclesiasticos, qui legem applicant fa6lo particulari. Ex quo sequitur illam interpretationem vim obligatoriam habere quoad partes, quae rem judicibus subjecerunt, nisi tempore opportuno ad superiorem judicem appellaverint; quoad alios vero, non habet nisi aucloritatem doclrinalem, majorem tamen ea quae datur a do6loribus privatis. — Multum igitur juvant judicia a 55. Tribunalibus lata, etiam pro casu particulari, ad rite intelligendam ipsam legem; nonnisi tamen caute et prudenter afTerri possunt, quia haud raro sententia pendet a circumstantiis specialibus quae in tali casu inveniuntur, non autem in alio.

  2. 2° Usualis interpretatio ea est quae habetur ex generali communitatis observantia. Cum enim leges ad bonum communitatis ordinentur, ratio habenda est sensus communiter recepti; inde natum est axioma : consuetudo optima legis interpres.

Tripliciter autem consuetudo ad legem intelligendam conferre potest : (a) consuetudo antecedens mentem legislatoris patefacit, quia censetur se moribus communitatis accommodasse; (b) consuetudo concomitans idem pnestat, quia communem subditorum sensum exhibendo tempore quo lex lata fuit, maxime juvat ad intelligenda verba a superiore adhibita; (c) consuetudo subsequens determinare potest legis extensionem; cum enim, ex dicendis, obligatio- ncm novam inducere et antiquam abolere possit, a fortiori obligationis extensionem defmire valet : hoc ultimo casu vere authentica esse potest, quando videlicet omnibus dotibus gaudct ad legem condendam requisitis.

III. De interpretatione doctrinali.

Haec fit a privatis doctoribus, canonistis ct moralistis; valde quidcm utilis est, dummodo hi sensum legis cxponerc, non autcm pervertere quaerant. Hinc qusedam regulae traduntur, quibus in re tanti momenti juvari possint, sive quoad leges in genere, sive quoad quasdam leges in specie.

i° Regulce quoad leges in genere.

  1. (A) Verba legis sensu proprio accipienda sunt, nisi cx adjun<5tis manifesto constet legislatorem aliud sensisse.

(a) Ratio prioris est quia legislator uti debuit verbis aptis ad manifestandam communitati suam voluntatem. Unde, ex Codice, c. 18. " Leges ecclesiasticrc intelligendse sunt secundum propriam verborum significationem in textu et contextu consideratam ; quse si dubia et obscura manserit, ad locos Codicis parallelos, si qui sint, ad legis finem ac circumsta,ntias, et ad mentem legislatoris est recurrendum."

(b) Ratio posterioris est quia, cum lex sit ordinatio rationis, nihil injusti, absurdi aut inuUlis legislatori imputari debet; si igitur sensus proprius aliquid hujusmodi contineret, a litterd recedendum esset, ad melius assequendam superioris mentem. — Quare sic se habet regula 88a juris, in Sexto : " Certum est quod is committit in legem qui, legis verba complectens, contra legis nititur voluntatem"

  1. (B) Verba generalia generaliter intelligenda sunt; v. g. si dicitur omnes, nullus, nihil, totum, etc. nihil excipi debet a lege, nisi ex contextu, locis parallelis aut aliis adjunclis, contraria mens legislatoris constet. Nam jus canonicum suum fecit hoc juris n?///#//z axioma : Ubilex non distinguit, neque nos distinguemus x.

  2. (C) Lex continetur in parte dispositivd, non autem in ratione assignatd. Motivaenimquae legislator adducit non sunt ipsa lex, et, quanquam scepe juvant ad intelligendam ejus mentem, aliquando tamen solido fundamento carent ; dum pars dispositiva voluntatem legislatoris manifestat.

1 Decretal., cap. Quia circa, 22, de privilegiis (iib. V, tit. 33) : " Cum nihil exceperit et potuerit excepisse."

Ita, quando C. Lateranensc IV (1215) restringit impediincntum consanguinitatis ad quartum gradum, hanc rationem tradit quoe certe fundamento caret : "Quia quatuor sunt humores in corpore, qui constant ex quatuor elementis1." — Vndefnis intrinsecus legis non solum ex rationeassignata, sed ex historire monumentis, aliisve adjunclis inferri debet; et nonnisi cauie applicandum est illud effatum : ratio legis est anima legis.

2° Regulce quoad quasdam leges in specie.

  1. (A) Odia restringi et favores convenit ampliari2. Ad intelligendam hanc regulam, haec notanda sunt : (a) Ex Codice, c. 19, "leges quae poenam statuunt, aut liberum jurium exercitium coarctant aut exceptionem a lege continent strictse subsunt interpretationi." (b) Favores, seu favorabilia intelliguntur gratia; alicui concessae, modo non sint contra jus commune aut contra jus quaesitum tertii.

Quibus positis, lex odiosa restringitur, id est non latius patet quam ipsa verba; ita, si interdiclum feratur contra populum, c/erus eidem non subjacet 3. — Si lex s'\t favorabitis, ampliatur, seu intelligitur in tota amplitudine quam patitur proprietas verborum; sic, in favorabilibus, vox poputus comp\GC~titur clerum, vox^/m/.rcomplect.itur episcopos, etc.

Adsunt tamen exceptiones, de quibus in decursu operis.

305- (B) In obscuris minimum est sequendum4. Per obscura hic intelliguntur leges aut statuta, quorum sensus, sive in toto, sive quoad partem, ita obscurus est, ut neque ex textu legis, neque ex contextu aut subjecld materid, vel ex consuetudine aliisve adjunctis, vera mens legislatoris appareat. Quo casu, licet sequi minimum, id est ample6ti sensum qui minus subditos gravat Nam jura proniora sunt ad liberandum quam ad obligandum, et contra eum qui clare potuit loqui interpretatio est facienda.

  1. (C) Lex specialis legi generali, etiam postea latse, derogat5, id est, quando duae dispositiones sibi contrariae sunt, illa quae specialis est, prcevalet, et ita derogat generali,

1 Decretal., cap. Non debet, 8, de Consanguinitate (lib. IV, tit. 14). ■ Regula 15 juris, in Sexto.

3 Decretal., cap. Si sententia, 16, de sentent. excomm. in Sexto.

4 Regula 30 juris in Sexto.

5 Regula 34 juris in Sexto idem significat . " Generi per speciem derogatur. "

sed in eo tantum in quo generali contraria est. — Jamvcro lex specialis ea est quae allquod statuit dc rc sub aliquo gcnere contcnta; ita, lcx dc testamentis ad causas pias est specialis relative ad legem de testamentis in genere; lex de donationibus inter coiijugcs specialis habetur relative ad legem de donationibus in genere, et hxc specialis est relative ad legem de contractibus gratuitis.

Scholion de epikeia.

  1. Epikeia (sTCielxeio, aequitas) locum obtinet, quando judicatur aliquem casum particularem, etsi certo in verbis generalibus legis comprehensum, eximi tamen ab obligatione legis ob speciales circumstantias.

Legitimitas epikeice, a jure romano admissa, sic exponitur a S. Tho- 7nal : "Quia humani actus, de quibus leges dantur, insingularibus contingentibus consistunt, quae infinitis modis variari possunt; non fuit possibile aliquam regulam legis institui quie in nullo casu deficeret; sed legislatores attendunt ad id quod in pluribus accidit, secundum hoc legem ferentes; quam tamen in aliquibus casibus servare est contra sequalitatem justitiae, et contra bonum commune quod lex intendit... In his ergo et similibus casibus malum est sequi legem positam; bonum estautem, prsetermissis verbis legis, sequi id quod poscit justitiae ratio et communis utilitas. "

  1. Sunt tamen reguhe in epikeia servandae : (a) si quis, ob specialia adjuncta, certo aut probabiliter judicet legislatorem noluisse talem casum in lege comprehendere, et aliunde superiorem facile adire nequeat, tutaconscientia legem prsetermittere potest; sed,cum nemo debeat esse judex in propria causa, hoc judicium non est ipsi agenti relinquendum, sed, in quantum fieri potest, viro prudenti et docto.

(b) Si, quando adQSt probabi/e tantum judicium, facile superiorem adire possit, tenetur generatim adillum recurrere; nam inordinatum est pro subdito verba legis prsetermittere, ob aliquod dubium, ubi de voluntate legislatoris certo constare potest. — Dixi generatim, non enim necesse est ad legislatorem recurrere, si casus specialis, de quo agitur, a doctoribus et judicibus ecclesiasticis jam hoc modo solutus fuit.

§ VI. De cessatione legis ecclesiasticve.

Legis obligatio dupliciter cessare potest : i° cessatione ipsius ob/igationis, permanente tamen ipsa lege; 2° cessa: tione /egis.

I. De cessatione obligationis a lege inductae.

  1. Quandoque lex, etiamsi in se permaneat, quosdam subditos obligare cessat, ob specialem rationem. Jamvero tres sunt prcecipuae causae a legis obligatione eximentes : ignorantia, de qua jam diximus (supra, n. 89-97), impotenlia mora/is, et dispensatio, de quibus seorsim disserendurn.

i° De impotentid mora/i.

  1. Impotentia nihil aliud est nisi incapacitas subjecti ad legem implendam; absoluta dicitur, quando opus lege praescriptum nullomodo effici potest, quia v. g. desunt vires, instrumenta, requisitae conditiones; moralis adest, quando opus perfici nequit nisi cum extraordinario labore, vel instante periculo mali gravis aut privatione boni notabilis. — Involuntaria est, quando existit absque libero agentis consensu; vo/untaria, quando libere contracla fuit.

(A) Ab obligatione legis generatim eximit impotentia invo- /untaria, non solum abso/uta, sed etiam mora/is. Ex diclis enim, n. 263, legislator non potest praecipere aliquid nimis onerosum : secus in destru<5tionem praeciperet, non in aedificationem; ergo, si in casu particulari legis observantia nimis difficilis evadit, aut impossibilis, eam urgere non intendit legislator.

Aliquando illa impossibilitas oritur ex concursu legis superioris; tunc lex naturalis proeferenda est legi positiv?e, divina humanoe, ecclesiastica civili, negativa affirmativae, saltem communiter. — Quandoque vero procedit ex gravi incommodo, et in decursu operis exponetur quanta difficultas a lege excuset; id enim pendet ex indole ipsius legis multisque aliis adjunclis.

Dictum est impotentiam moralem generatim excusare; fieri enim potest ut iex tanti momenti sit ut observari debeat, non obstante quocumque incommodo.

  1. (B) A legis ob/igatione generatim eximit impotentia etiam vo/untarie contracla, dummodo non contrahatur direcle ut lex impleri nequeat, et aliunde adsit ratio proportionate gravis. Huc enim recurrit principium superius expositum de efTe6lu indirecle volito (n. 170-182).

Ita potest quis iter facere, etsi prsevideat se non posse missam audire die festo, dummodo sufficientem habeat rationem itinerandi; non licet autem die jejunii venatum ire, solius recreationis causa,

cuni praevisione quod ita inducitur impotenlia jejunandi. -- A.d dijudicandum autem quaenam ratio sufficiat, haec praj mente habenda sunt : — quo gravior est lex et quo rarior ejus obligatio redit, ac quo propinquius urget, — eo major requiriturratio; pariler multo gravior causa requiritur si quis freqitentcr vcl continuo se impotentem reddat ad legem implendam, quam si se /net aut raro.

2° De dispensatione a lege.

  1. (A) Notio. (a) Dispensatio in genere est prudens administratio; cum vero ad prudentem administrationem pertineat moderatione uti, et qua^dam ex benignitate remittere, vocabulum dispensatio quamdam lenitatem et condescensionem in legum applicatione significat. — Definiri solet relaxatio legis a superiore facla in aliquo casu particulari in quo lex secus obligaret. DifTert proinde ab epikeia, quae judicat aliquem casum in lege non comprehendi; et ab abrogatione aut derogatione legis, qua lex pro tota communitate ex toto vel ex parte tollitur.

(b) Rationem cur dispensationem aliquando concedere expediat sic declarat S. T/iomas1: contingit quandoque quod aliquod praeceptum, quod est ad commodum multitudinis, non est conveniens huic personse vel in hoc casu, quia per hoc impediretur aliquid melius, vel etiam induceretur aliquod malum : expedit igitur ut in hoc particulari casu lex relaxetur; quia vero periculosum esset id committere judicio cujuslibet, nisi propter evidens et subitum periculum, oportet ut qui habet regere multitudinem potestatem habeat dispensandi in lege humana, qu?e suae aucloritati innititur.

  1. (B) De auctore dispensationis. Ille dispensare valet potestate ordinarid qui legem ferendi aucloritatem habet, — potestate vero delegatd qui ab ipso legislatore ad hoc deputatur.

(a) Jure ordinario seu nativo dispe?tsare valent tum legislatort tum ejus superior quoad hoc, i. e. quoad dispensationem. De ipso legislatore ejusque successore nulla difficultas, cum lex, tota quanta est, ab eorum voluntate pendeat. Quare S. Pontifex in omnibus legibus ecclesiasticis, etiam ab cecumenico concilio latis, dispensare potest; episcopus autem in statutis suse dicecesis, etiam in synodo latis.

Idem dicendum est de superiore quoad hoc; hic enim, in ecclesiastica hierarchia, totam habet potestatem inferiorum;

sic Papa dispensare valet in legibus episcopalibus. Sed metropolitanus non potest dispensare in legibus episcopi suffraganei, quia non est ejus superior quoad omnia, nec quoad Jwc, videlicet quoad concessionem dispensationum.

  1. (b) Jure delegato, seu niutuato, inferior aliquando potest dispensare in lege superioris^ quoties videlicet hanc potestatem a superiore accepit; jure quasi ordiuario, quando haec potestas alicui muneri permanenter est annexa; jurc mere delegato, quando per superiorem transeunter est concessa.

Ita Ordinarii, potestate a jure communi delegatd, dispensant in irregularitatibus ex delicto occulto provenientibus, excepta ea qu?e oritur ex homicidio voluntario et exceptis aliis deductis ad forum contentiosum l; pariter dispensant in abstinentia et jejunio cum personis particularibus, imo aliquando cum tota communitate 2; dispensant in quibusdam impedimentis matrimonii, in casu urgentis necessitatis 3.

Ita etiam parochi, qui jure proprio nullam dispensationem concedere possunt, ex jure communi detegato, in particularibus casibus, dispensant in jejunio et abstinentia necnon in operibus servilibus die festo prohibitis; ita etiam confessarii*.

Romance Congregationes pariter acceperunt potestatem dispensandi in legibus pontificiis, juxta limites praefmitos.

  1. (C) De subjecto dispensationis. Cum dispensatio sit actus jurisdictionis, soli subditi possunt a superiore dispensari. Quoad S. Pontificem, nulla difficultas : omnes siquidem baptizati sunt ejus subditi.

Sed quoad episcopos, aliosque, quorum jurisdictio intra limites alicujus territorii exercetur, haec notanda sunt : (a) possunt dispensare cum incolis et advenis qui, ratione domicilii aut quasi-domicilii, sibi subditi suntj imo cum vag-is, qui, cum subdantur legibus loci in quo versantur, censentur subditi quoad media necessaria aut utilia salutis, ideoque quoad dispensationem in legibus communibus Ecclesise; probabilius etiam cum peregrinis, qui in casu necessitatis ad proprium episcopum recurrere nequeunt, et hoc quidem ex prcesumpto consensu proprii peregrinorum episcopi : secus enim peregrini privarentur medio valde utili ad salutem.

(b) Cum dispensatio sit actus jurisdictionis voluntarice, et hsec possit extra territorium exerceri, episcopus, parochus aut delegati

3 Quid valeant episcopi quoad matrimonii impedimenta exposuimus in Tr. de Matrim., n. 1046 sq.

possunt dispensare cum inco/is et advenis^ etiam extra territorium degentibus, modo tamen hi remaneant subditi, id est domicilium aut quasi-domicilium retineant in territorio dispensantis.

(c) Oui facultate pollet dispensandi, secum dispensare potest, nisi aliud ex rerum natura aut ex jure constet, ut constat ex Codice^ c. 201, § 3: nam jurisdictio voluntaria, qualis est potestas dispensandi, ex se non requirit distinctionem personarum, et aliunde nulla lex eam exigit in pnesenti materia. — Hinc qui potestatem habet ordinariam aut delegatam generalem dispensandi in legibus. aut in votis et juramentis, hac uti potest quoad seipsum \

  1. (D) De conditionibus ad dispensationem requisitis. Ad validitatem, requiruntur :

(a) In concedente, causa justa et rationabilis, si dispenset in lege Superioris; nulla vero si dispenset in lege propria aut inferioris; in dubio de sufficientia causae, valide concedi potest dispensatio 2.

(b) In petente, requiritur allegatio rei necessario declaranda?, nisi rescriptum sit Motu proprio concessum, (Codcw c. 45); veritas unius saltem causa? finalis seu motivae tempore quo rescriptum datum est vel tempore executionis; et recursus ad Superiorem competentem, praesertim quando dispensatio jam fuit denegata (cf. cc. 43-44)

  1. Ad liccitatem dispensationis, requiritur causa saltem probabiliter sufficiens, sub levi, si legislator dispenset, swh gravi in re gravi, si delegatus dispenset.

Quoad alia, cf. in Codice titulos de rescriptis et de dis~ paisationibus.

1 Suarez, liber VI, caput 12, n. 8-12; Sanchcz, de Matrimonio, liber VIII, disp. 3. Schmalzgr., in titulo de Constit., n. 65 ; S. AlpJionsus, liber I, n. 183; liber III, n. 249, 256.

2 Codcx, c. 84 : " § 1. A lege ecclesiastica ne dispensetur sine justa et rationabili causa, habita ratione gravitatis legis a qua dispensatur ; alias dispensatio ab inferiore data illicita et invalida est. — § 2. Dispensatio in dubio de sumcientia. causse licite petitur, et potest licite et valide concedi. "

II. De cessatione ipsius legis.

Lex ipsa cessare potest triplici praesertim modo : i° per abrogationem et derogationem ; 2° per cessationem finis ; 3° per consuetndinem contrariam; de duobus prioribus hic agimus, cum de consuetudine in sequenti paragrapho sermo habendus sit.

  1. i° De abrogatione et derogatione. Abrogatio est totalis abolitio legis ab ipso legislatore facta; derogatio est partialis legis abolitio.

(A) Cum legis existentia a voluntate legislatoris pendeat, ipse, vel ejus successor aut superior, eam totaliter vel par- tialiter tollece pofcest.

Ut id vero licite fiat, rationabilis requiritur causa, quse videlicet nihil aliud est nisi bonum ipsius communitatis. Quod quidem, juxta S. Thomam \ dupliciter contingere potest : (a) humanse siquidem raticni consentaneum est ut ab imperfeclo ad perfeclum perveniat; quare primi legum institutores, non valentes omnia considerare et praevidere, quaedam statuerunt imperfedta et in multis deficientia, quae ipsi aut successores sapienter immutaverunt; (b) pra^terea quod, antiquis temporibus, societati utile erat, potest, mutatis circumstantiis, inutile aut noxium fieri.

(B) Potest autem immutatio fieri dupliciter : (a) expresse revocando veterem legem; in praxi igitur, statim ac certo cognoscitur voluntas legislatoris abrogandi legem, subditi eam amplius servare non tenentur 2; (b) legem novam ferendo legi praeexistenti contrariam : tunc lex posterior "obrogat priori, si id expresse edicat, aut sit illi directe contraria, aut totam de integro ordinet legis prioris mate riam." (Codex, c. 22).

  1. 20 De cessatione finis. Cum lex sit ordinatio rationis, si totaliter cessat ratio quae superiorem movit ad legem ferendam, eo ipso cessat lex ipsa. Sed, ad vitanda pericula quae ex privato judicio in re hujusmodi facile contingunt, quoedam conditiones requiruntur :

(a) Ut finis legis totaliier desinat : si enim subsistit unum e motivis, lex non fit inutilis, nec proinde desinit; ita si episcopus preces praeceperit ad consequendam pacem cum hostibus, et internae seditionis cessationem, non desinit lex pace obtenta, si adhuc sseviat seditio; (b) ut finis adcequate cesset, id est pro omnibus legis articulis : si enim desinat solum pro uno aut altero, tollitur quidem obligatio illorum articulorum, non autem aliorum qui utiles manent,

ne videlicet utile perinutik vitietur*; (c) ut generaliter et permanenter cesset, id cst, pro totii communitate et pro longissimo tempore : si enim pro uno aut altero privaio, non datur locus abrogationi, sed dispensationi aut epikeise; si pro brevi tempore, sufficit suspensio legis.

§ VII. De consuetudine, seu lege non scripta2.

Hucusque de lege scriptd; sed cum lex aliquando inducatur aut tollatur per consuetudinem, de hac agendum est, quae saepe dicitur lex non scripta.

I. De notione, partitione et ratione consuetudinis.

  1. i° Notio. Consuetudo, seu potius jus consuetudinarium est jus moribus communitatis i?iduclitni, cum aliquo consensu sitperioris.

Declaratur : (a) In regimine de??wcratico, ubi populus potestate legifera potitur, non requiritur ad consuetudinem consensus superioris, aut potius, cum populus ipse sit superior, ejus consensus in ipsis moribus implicite continetur. Verum, in Ecclesia Christi, in qua populus legislativa potestate non gaudet, consuetudo vim legis a consensu competentis Superioris unice habet (Codex, c. 25). — (b) Attamen jus consuetudinarium, quamvis ultimo suam vim a voluntate superioris obtineat, originarie non ab eo inducitur, sed ab ipsa communitate, quse frequenter et universaliter tali vel tali agendi modo suam mentem manifestat.

Consuetudo a prcescriptio?ie distinguitur : haec enim est modus quo privati cives aut privata* communitates aliquod jus acquirunt, vel ab aliqua obligatione se liberant; dum consuetudo est lex pro toid societate inducla 3.

  1. 2° Partitio. (a) Ratione extensionis, consuetudo est generalis vel particutaris, prout in tota Ecclesia vel in quadam Ecclesiae parte recepta est.

(b) Ratione relatiojtis ad tegem, alia est secundum legem, quando legem existentem usu confirmat aut interpretatur; prater legem, quae novam obligationem inducit; contra legem, quae legi scriptae derogat in toto vel in parte.

1 Regula juris 37, in Sexto.

2 Reijfe7ituet, Pirhi?ig> Sch?nalzgrueber, De A?igetis, Santi, aliique canonistae in tit. de Co?isuetudi?ie; Suarez, lib. VII; Billuart, diss. V, art. 2; .S\ Alpho?is., n. 107-109; Ball. P., n. 257-286; Bouquil!o?i, n. 209-213; Noldi?i, n. 175-180; Kreutzzvatd, De canonica juris consuetudinarii praescriptione, Friburgi Brisg., 1873.

3 De praescriptione agimus in Tr. de Virtuie Jusiitia, n. 243-263.

  1. 30 Ratio juris consuetudinarii. (a) Consuetudine posse indnci novam legem facile intelligitur. Lcges enim eo efficacius finem suum, videlicet bonum publicum, attingunt, quo magis accommodatae suntmoribus communitatis : tunc enim facilius et suavius servantur; atqui nil certo his mori- bus magis accommodatur quam consuetudo ab ipsa. com- munitate inducta et per longum tempus firmata; ergo omnino decebat ut legislator au6loritate sua firmaret con- suetudines ad bonum societatis promovendum aptas. Ita introducta sunt quaedam impedimenta, ut disparitas cultiis, necnon quaedam jejunia. — Idem dici potest de consuetudine, quae legem interpretatur.

(b) Consuetudo quae /egem existentem abrogat, rationi consentanca pariter dici debet. Nam, ut lex bonum socie- tatis promoveat, non debet esse nimis ardua nec humanre infirmitati impervia; jamvero si lex adversatur longaevae consuetudini, quam caeteroquin rationabilem essc suppo- nimus, exinde merito infertur illam legem nimis esse arduam ideoque abolendam. — Quod quidem magis evidens apparet pro Ecclesia quam pro qualibet alia societate :

Ecclesia enim est perpetua et universatis; jamvero lex quae uni saeculo accommodatur, vel alicui regioni, saepe, labenti- bus saeculis aut mutatis adjun6lis, suam utilitatem amittit, imo quandoque plura habet incommoda, praesertim in tali vel tali regione. Omnino igitur decebat ut antiquatae leges contraria consuetudine aboleri possent.

II. De conditionibus requisitis ut consuetudo sit legitima.

Ex quintuplici fonte oriuntur : ex parte /egis/atoris, — communitatis, — materice, — ac~luum quibus inducitur,et temporis.

  1. i° Ex parte /egis/atoris requiritur consensus, ut constat ex jam diclis, n. 320. — (a) Non stric"le tamen (sed plane sufficit) consensus qui dicitur persona/is, quo videlicet legislator, cognoscens a/iquam individuam consuetudinem alicubi existentem, huic assentitur sive expresse, sive tacite, quando nempe. non reclamat, cum facile possit. (b) Sufficit proinde consensus /ega/is, qui datur per modum legis generalis, quando videlicet legislator, in ipso jure, declarat vali- turas esse consuctudines quaslibet, modo designatis vestiantur conditionibus; ita cnim suum consensum clare, quanquam modo generali, exprimit. Jamvero rem ita sc habcre in jure canonico, patet ex cclcbri dcclarationc Gregorii IX : u Licet enim longaevae consuetudinis non sit vilis audloritas, non tamen est usque adeo valitura, ut vel juri positivo debcat praejudicium generare, nisi fucrit rationabilis et legitime sit prcescripta l. "

  2. 2° Ex parte communitatis, duo necessaria sunt : (a) ut consuetudo inducatur a communitate, cui lex imponi potest; si enim non est capax legis accipicndae, neque est capax legis inducendae. Jamvero communitates quae, ex jure canonico, illa capacitatc gaudent, sunt : universalis Ecclesia, provincia, dicecesis, civitas, oppidum, et probabilius/^r^/z/Vz, — necnon ordo religiosus, communitas religiosa, capitulum, seminarium, et confraternitas : his enim omnibus lex imponi potest a Pontifice vel episcopo; — familia autem aut vir privatus consuctudinem inducere nequit.

(b) Ut major pars conimunitatis actus eliciat consuetudinis indu£tivos; non sufficit quidem niinor pars, cum haec 1/iajori impQrare non valeat; nec requiritur universalitas, cum etiam in ccetu legislativo non necessaria sit universalitas suffragiorum; sufficit igitur major pars, quae communitatem moraliter repraesentat.

  1. 3° Ex parte materice, seu objefli, requiritur ut sit rationabilis, saltem negative; ideoque ut non sit contraria juri naturali aut divino novce legis, cum, ex superius diCtis, n. 227 et 256, utrumque sit immutabile; nec expresse aut aequivalenter ab ipso jure canonico reprobata ; neque ansam peccandi praebeat aut societati sit perniciosa. Judicium autem de rationabilitate consuetudinis ad viros prudentes spe6lat, doclores, confessarios, viros honestos, — vcl ad judicem, si res ad forum externum deducatur. — Non requiritur autem ut sine peccato inchoetur; haud raro primi qui contra legem praescribunt, peccant; sed consuetudo, etiam mald fide ccepta, valet, dummodo sit negative rationabilis sensu exposito.

  2. 40 Ex parte acluum quibus consuetudo inducitur. Hi debent esse : (a) liberi, id est, neque ex ignorantia aut errore, neque ex vi aut metu procedere, sed ex voluntate libera cum praevia cognitione; secus, non sunt aclus vere humani, nec proinde obligationem inducere aut tollerc valent; (b) frcque?ites et cotitinui, scu non intcrrupti : si enim raro admodum occurrant, aut interrumpantur sive ex parte populi, sive ex parte Principis transgressores punientis, jam dici nequeunt constituere ;/z0m"communitatis, qui quamdam frequentiam et continuitatem supponunt : (c) cum intentione saltem interpretativd jus inducendi ve\ juri derogandi : actus enim moraliter non operantur ultra intentionem agentis; ideoque non sibi imponunt novam obligationem, qui ex mera devotione agunt(v. g. in quotidiana missae auditione), neque contra legem praescribunt, si ex inconsideratione ejus praescripta non servant. — Valet/r^tffoYzV^rconsuetudo, etiamsi lex, contra quam praescribitur, non sit explicite nota, dummodo interpretativa habeatur intentio legem abolendi; ita dicecesis, quae contra legem jejunii in genere praescribit, et non servat novum jejunium, ipsi ignotum, sufficienter habet intentionem illud jejunium abolendi.

  3. 5° Ex parte temporis. Juxta Codiccm, can. 27, 28, consuetudo contra legem non valet nisi fuerit " legitime per annos quadraginta continuos et completos praescripta; contra legem vero ecclesiasticam quae clausulam contineat futuras consuetudines prohibentem, sola praescribere potest rationabilis consuetudo centenaria aut immemorabilis. Consuetudo quae in jure expresse reprobatur, non est rationabilis. Consuetudo prceter legem, quae scienter a communitate cum animo se obligandi servata sit, legem inducit, si pariter fuerit rationabilis et legitime per annos quadraginta continuos et completos praescripta."

  4. Corollarium. Exinde inferri potest quomodo intelligi possint clausulae quaedam, legibus pontificiis additae, ad reprobandas consuetudines.

(a) Lex universalis tollit quidem consuetudinem universalem sibi contrariam, sed per se non tollit consuetudines particulares quas legislator ignorare potest.

(b) Clausula " non obstante qudcumque consuetudine " tollit quidem omncm consuetudinem ordinariam, non vero immcmorialon, eam scilicet cujus initii memoria non existit.

(c) Clausula " non obstante qudcumque consuetudine etiam immemoriali" aufert quidem omnes consuetudines univcrsales praevias, sed non impedit quin nova consuetudo legi contraria formari possit.

(d) Clausula " exclusd qudvis consuetudine in futurum " impossibilem reddit consuetudinem ordinariam novae legi contrariam, sed minime impossibilem reddit contrariam consuetudinem centenariam aut immemorabilem ut constat ex Codice, c. 27, § 1. Hinc contra leges disciplinares Tridentinas admittitur consuetudo centenaria aut immemorabilis.

Cetera de consuetudine et lege ecclesiastica vide apud Canonistas.

Scholion : de Codice juris canonici.

  1. Ecclesiastica legislatio, quae olim in Corpore juris cauouici1 multisque aliis documentis subsequioris aevi continebatur, hodie invenitur in Codice juris canonici, Pii X Pontificis M. jussu digesto, et Benedicti P. XV auctoritate promulgato, qui vim obligandi ex integro habuit a die Pentecostes 19 18, die io,a Maii.

(A) Scopus Codicis fuit " universas Ecclesiae leges, ad haec usque tempora editas, lucido ordine digestas in unum colligere ; amotis inde quae abrogatae jam essent aut obsoletae ; aliis, ubi opus esset, ad nostros praesentes mores opportunius accommodatis; aliis etiam, si quando necesse aut expedire videretur, ex novo constitutis."

(a) Unam respicit Latinam Ecclesiam, neque Orientalem obligat, nisi de iis agatur, quae ex ipsa rei natura. etiam Orientalem afficiunt (Can. 1).

(b) Plerumque nil decernit de ritibus et ceremoniis; quare omnes liturgicae leges, vim suam retinent, nisi earum aliqua in Codice expresse corrigatur (c. 2.)

(c) Codice minime abrogantur conventiones ab Apostolica.

1 Optimam editionem criticam Corporis jnris cano7iici edidit Richtcr quam postea expolivit et notis instruxit Friedberg, Lipsice, 1 879-1 881 : ibi invenies erudita Prolegomena de indole et auctoritate partium ex quibus constat Corpus juris. ' — Corpus juris canonici sex partibus constabat : 1° Dccreto Gratiani; 2° Decretalibus Gregorii IX; 30 Sexto Decreiatium Bonifacii VIII; 40 Clementinis Clementis V; 50 Extravagantibus foannis XXII; 6° Extravagantibus communibus.

Sede cum variis Nationibus initae, neque privilegia alqnc indulta personis sive physicis sivc moralibus concessa, nisi expresse Codicis canonibus revocentur.

(B) Ouoad leges antea latas haec decernit Codex (c. 6) :

" i° Leges quaelibet, sive universales sive particulares, praescriptis hujus Codicis oppositae, abrogantur, nisi de particularibus legibus aliud expresse caveatur;

2° Canones qui jus vetus ex integro referunt, ex veteris juris auctoritate, atque ideo ex receptis apud probatos auctores interpretationibus, sunt aestimandi ;

3° Canones qui ex parte tantum cum veteri jure congruunt, qua congruunt, ex jure antiquo aestimandi sunt; qua discrepant, sunt ex sua ipsorum sententia dijudicandi;

4° In dubio num aliquod canonum praescriptum cum veteri jure discrepet, a veteri jure non est recedendum;

5° Quod ad pcenas attinet, quarum in Codice nulla fit mentio, spirituales sint vel temporales, medicinales vel, ut vocant, vindicativae, latae vel ferendae sententiae, eae tanquam abrogatae habeantur;

6° Si qua ex ceteris disciplinaribus legibus, quae usque adhuc viguerunt, nec explicite nec implicite in Codice contineatur, ea vim omnem amisisse dicenda est, nisi in probatis liturgicis libris reperiatur, aut lex sit juris divini sive positivi, sive naturalis."

(C) Divisio Codicis. In ipso limine tria inveniuntur : (a) Prcefatio in qua Cardinalis Gasparri historiam collectionum Juris canonici erudite exponit, et rationem ac methodum Codicis lucide declarat; (b) Constitutio Benedicti XV Codicem promulgantis et vim legis habere pro universa Ecclesia decernentis; (c) Professio catholica? fidei in quibusdam circumstantiis emittenda.

Codex ipse 2414 canones complectitur in quinque libros distributos.

In 1° libro proponuntur Nornuz generales.

Liber II de personis agit, nempe clericis, religiosis, laicis.

Liber III de rebus, videlicet de sacramentis in genere et in specie; de locis et temporibus sacris, de cidtu divino, de ma~ gisterio ecc/csiastico, de beneficiis aliisque institutis non collegialibus, de bonis Ecclesiae temporalibus.

Liber IV le processibus, scilicet dejudiciis, de causis beatificationis et canonizationis, de modo procedendi in nonnullis negotiis vel sanctionibus pcenalibus.

Libcr V de delictis et pcenis.

Codicem sequuntur octo documenta, inter quae notctur praesertim Constitutio Pii X, Vacante Sede Apostolicd, 25 dec. 1904, ubi ea omnia pnescribuntur qua; vacante Sede Apostolica agenda sunt.

Art. IV. De lege civili. *

  1. Sicut societas ecclesiastica leges ferre potest ad bonum spirituale fidelium, ita pariter au6loritas civilis leges condere valet ad promovendam direcle civium temporalem felicitatem, et mediate eorum bonum spirituale; nam et ipsa felicitas temporalis ad finem altiorem reducitur, videlicet virtutum praxim, quae ultimo ad aeternam beatitudinem conducit Itaque ipsa lex civilis, dummodo sit ordinatio rationis, est vere a6lus humani norma, cum ultimo tendat ad cives perficiendos et perducendos ad suum finem.

Hic, ex didtis in Pliilosophia, pnesupponimus hominem esse naturd ens sociale, ideoque societatem civilem esse a naturd, seu, aiiis verbis, a Deo naturae au6tore, non autem oriri ex mero paclo sociali. In omni vero societate qu^edam aucloritas esse debet, quae reipublicog prsesit; hsec autem au6toritas, quocumque modo designatur, sive optimatum aut populi suffragio, sive recepto nativitatis jure, a Deo procedit, juxta illud Apostoli2 : " Non est enim potestas nisi a Deo; quae autem sunt, a Deo ordinatse sunt... Dei enim minister est tibi in bonum. " Revera, ut arguit Leo XUI, neque existere neque intelligi societas potest, in qua non aliquis superior voluntates temiperet, easque ad commune bonum recte impellat; voluit igitur Deus ut in civili societate essent qui multitudini imperarent. Vi hujus aucloritatis, qui societati prsesunt, sive Principes, sive Ccetus legislativi, possunt, tanquam Dei miuistri, leges condere quae obligent in conscientia. Quare dicemus : i° de conditionibus requisitis ad legem civilem; 20 de ejus obligatione morali.

1 S. Thom., 1. 2», q. 95-96; Suarez, lib. III, V, VI; Billuart, diss. III-IV; Miiller, § 50-60; Bouquillon, n. 214-252; Van Gestei, De Justitia et lege civili, Groningse, 1896; Bautain, op. cit., ch. 11-12, 16-17; Waffeiaert, Etude de Theol. Morale sur 1'obligation en conscience des lois civiles, Tournai, 1884.

2 Rom., XIII, 1, 4. Cfr. Leo XIII, Encyc. Diuturnum, 29 jun. 181 r, et Immortah Dei, 1 nov. 18815.

DE LEGE GIVILI. 191

§ I. DE CONDITIONIBUS REQUISITIS AD LEGEM CIViLEM.

Ut lex civilis justa sit, ideoque vim obligandi habeat, quaedam requiruntur conditiones ex parte aucloris,promulgationis, et objecli.

I. De auctore legis civilis.

  1. i° Facultas leges ferendi, quoad res temporales, residet in legitimis superioribus, qui diversi sunt secundum diversam societatis constitutionem. Sub regimine monarchice absolutce, hsec auctoritas exercetur a rege, seu supremo principe. Ubi praevalet aristocratia, seu optimatum potestas, leges conduntur a Ccetu optimatum. Sub regimine democratico, potestas residet in ccetu a communitate ele6lo. In plerisque societatibus modernis, leges proponuntur a ministris Statiis, aut membris Ccetus legislativi, atque, post publicam coram eodem Ccetu disceptationem, suffragio acceptantur, et a potestate suprema sanciuntur.

Necesse est igitur eos omnes, quibus cura leges condendi incumbit, aeque et honeste agere, bonumque publicum intendere, non autem paucorum. Graviter itaque peccant qui pecuniam accipiunt ad suffragium ferendum pro lege quae publico bono noxia fore praevidetur.

334- 20 Usurpator, qui potestate publica potitur, ex se quidem jus non habet leges ferendi; sed statim ac quieta possessione imperii fruitur, tacite saltem acquiescente populo, necesse est, propter bonum publicum, ejus praeceptis legibusque parere, ceteroquin justis, usquedum legitimis mediis ejus aucloritas excutiatur. Id clare docuit Leo XIII : " In rebus autem non injustis parendum eis esse qui praesunt, conservandi causa ordinis, in quo est publicse fundamentum incolumitatis, nemo dubitat : nec tamen est consequens, obtemperando approbari, si quidquam est aut in Constitutione aut in administratione civitatis non justum1. "

II. De promulgatione legis civilis.

  1. 1° Lex civilis promulgari debet et publici juris fieri, sed modus utrumque pra^standi apud varias gentes diversus est. In multis modernis Statibus, promulgatio fit a£tu supremce aucloriiatis, quae legem ratam habet, eamque praecipit publicari, generatim in ciiario officiali, et executioni

1 Leo XIII, Epist. 22 ocl. 1880, ad archiep. Parisiensem, Theol. Mor. TI. — 7 mandari. Plerumque non incipit obligare nisi uno aut altero die vel pluribus diebus post promulgationcm1.

  1. 20 Ad vim legis c\v\\s per se necessaria non est populi acceptatio; nam, etiam sub regimine democratico, potestas legislativa exerceri potest absque recursu ad populum : semel enim legitime facla delegatione aucloritatis, Ccetus legislativus aliive superiores non restringuntur in e.\ercitio suae potestatis nisi au6toritate superiori. Sed, in quibusdam regionibus2, cautum est ut qusedam leges majoris momenti non obligarent nisi post acceptationem populi : tunc utique ad populum referri debent. Quod quidem bono regimini saepe favet dummodo cives curam habeant de bono publico, et libere sua suffragia edant : ita enim leges moribus populi melius accommodantur et libentius servantur3.

III. De objecto legis civilis.

  1. i° Lex civilis modo generali ea omnia regulare potest quae ad bonum temporale civium speclat, proindeque : (a) bona foriuncz, eorum scilicet legitimam acquisitionem et transmissionem, quidquid agriculturae, industriae, commercio aut variis artibus favet; (b) boua corporis, curando ut aptis mediis conservetur et augeatur civium numerus, ut nil

1 Ita, in Gallid, ex decreto 5 nov. 1870 adhuc vigente, "une loi nouvelle est executoire dans chaque arrondissement unjourfranc apres que le numero du Jour?ial oppciel qui la contient est parvenu au cheflieu de cet arrondissement " (P/anioi, Tr. e"lem. de Droit Civil, Paris, 1901, t. I, n. 170.) — In Belgio : " Les lois, apres leur promulgation, sont inseVees au Moniteur, texte francais et texte flamand en regard. Elles sont obligatoires dans tout le royaume le dixieme jour apres leur publication, a moins que la loi n'ait fixe un autre deiai (De Le Court, Codes Belges, Complement, p. 300). — In Italid : i( La legge non deviene obligatoria nel giorno stesso della sua pubblicazione, ma nel i5°giorno dopo (escluso cioe il dies a quo, e compreso il dies ad queni) salvo che nella legge stessa non sia disposto altrimenti " (E. Gianturco, Istituzioni di Diritto civile, Firenze, 1901, p. 13). — Quoad Staius America? Faderatos, leges generales a Congressu editce statim obligant ac promulgatae fuerunt, nisi aliter in ipsa lege statuatur; ita ap. A. Carlier, La Republique americaine, Paris, Guillaumin, 1890, t. 3, p. 257; cfr. Bryce, The American Commonwealth, New York, 1896, t. I, ch. 16 et 40.

2 Ita in Helvetid, et quibusdam Statibus americanis, de quibus vide Bryce, op. cit, ch. 39.

3 Hinc,etiam in Medio y£V<?,multi reges, praesertim Carolus Magnus, consensum et acceptationem populi quoad novas leges exquirere non dubitarunt, ut refert G. Kurth, Les origines de la civilisation moderne, 1'aris, 1903, t. II, ch. 13, p. 225-229.

DE LEGE CIVILI. 193 fiat publicae sanitati contrarium, ut orphanotrophia, nosocomia aliaque caritatis instituta erigantur ad illis subvcniendum qui in necessitate versantur; (c) bona intelleclus, providendo reclae juniorum institutioni in litteris, scientiis et artibus kumanis, quae ad bonum privatorum et societatis maxime conferunt; (d) bona voluntatis, morales virtutes promovendo, vitia coercendo et puniendo; (e) bona proprie socialia, videlicet ipsam societatis constitutionem, formam regiminis, rerum publicarum administrationem, relationes inter varios civium ordincs, nccnon defensionem totius communitatis jurium contra extcrarum gentium injustam aggressionem.

  1. 20 In rebus quae merc temporales sunt, Status leges condere valet independenter ab Ecclesia, non autem independenter a Deo.

Hinc, (a) legem naturalem positivis prcescripiionibus sauciri potest, v. g. parentes cogendo ad filios minores enutriendos, filiosque ad alimenta parentibus praebenda; (b) legis naturalis praescripta nimis vaga et generalia magis specifice determinare, v. g. conditiones statuendo ad validitatem contractuum, ad filiorum successionem in bonis parentum; (c) legem naturalem additionibus complere, quaedam praescribendo quae ex se indifferentia sunt, sed, ratione circumstantiarum, bonum commune promovere valent, v. g. relate ad vias aut plateas, ad piscationem aut venationem, etc. — Nullomodo autem contra legcm naturalem statuta fcrre potest ; cum enim lcx sit ordinatio rationis, lex humana in tantum habetde virtute legis inquantum est reclae rationi consentanea : " si vero in aliquo a lege naturali discordet, jam non crit lex, scd legis corruptio1."

339- 3° In iis vero quae mixtce sunt, id est quae referuntur ad finem spiritualem simul et temporalem, Status leges ferre nequit praescindendo a societate ecclesiastica, sed de his cum Ecclesia pacisci potest, ut saepe fit in Concordatis. Cum enim utraque potestas aliquid de his rcbus praecipere valeat, facile orietur confli6lus, nisi communi concilio res aeque et pacifice definiatur. Ita v. g. in legislatione scholari , ita scientiis et artibus providcndum est ut nihil contra fidem aut bonos mores moliatur; in contraclu matrimoniali, de cffectibus civilibus, de mutuis juribus et officiis conjugum, de filiorum legitimitate ita statucndum est ut unitati et sanctitati matrimonialis vinculi nihil detrimenti afferatur1.

  1. 40 In rebus mere spiritualibus, Status nihil propria aucloritate statuere potest; sed indirecle et ministerialiter poiest, atque, positis ponendis, debet Ecclesiam juvare in veram religionem tuendo, ut exposuimus in Tr. de Ecclesia, n. 233-238.

§ II. De obligatione legis.

  1. Status quasstionis. i° Lex civilis obligat solos subditos; subditi vero possunt esse vel cives, vel exteri in territorio degentes. Cives, qui in proprio morantur territorio, per se subjiciuntur omnibus legibus suce conditioni convenientibus'2; si extra patriam degunt, quibusdam legibus subjecti manent, iis praesertim quae personalem statum personaliaque officia respiciunt, non autem omnibus, iis speciatim quae ut territoriales habentur. — Exteri, quando in alicujus societatis territorio degunt, nonnullis subjiciuntur legibus, iis praecipue quae ordinem et tranquillitatem publicam respiciunt, vel bona ibi possessa. — Quoad particularia, varii Codices adiri debent.

2° Hic autem praesertim de morali obligatione legis civilis inquirimus, num in conscientia obliget i° lex pr&cipiens et prohibens, 2° lex irritans, 30 lex mere poenalis?

I. De obligatione legis praecipientis et prohibentis.

  1. Thesis. Lex civilisjusta, aliquid prcecipiens aut pro- Jiibens, vere obligat in conscientid, et quidem per se sub gravi.

(A) Id enim multoties declarant Scriptura; : (a) Cum enim omnis potestas sit a Deo, " qui resistit potestati, Dei ordinationi resistit; qui autem resistunt, ipsi sibi damnationem acquirunt... ideo necessitate subditi estote, non solum

1 De quibus magis explicite disserimus in Tr. de Variis Staiuum c/digationibus, n. 6-1 1, et in parte dogmatica Tr. de Matrimonio, n. 32-39.

2 Quidam enim cives ab aliquot legibus immunes esse possunt. — i)e clericorum immunitate in jure canonico agitur.

DE LEGE CIVILI. 195 propter iram, sed etiam propter conscientiam1"; ex quo sequitur leges civiles aliquando saltem in conscientid obligare, ct quidem sub pcena damnationis. (b) Ratio assignata idem ostendit : ideo enim principibus aliisque superioribus in ordine civili obediendum est quia hi sunt ministri Dei, ab eo missi, ideoque ejus aucloritatem aliquo modo participant : " Dei enim minister est tibi in bonum... Dei enim minister est, vindex in iram ei qui malum agit"2; — Subjecli igitur estote omni creaturae propter Deum : sive regi, quasi praecellenti; sive ducibus, tamquam ab eo missis ad vindi6lam malefactorum, laudem vero bonorum"3. Proinde, sicut Deus obligare potest in conscientia, et quidem sub gravi, ita pariter qui ejus vices gerunt in terris.

(B) Ratio desumitur ex ipso conceptu legis civilis superius tradito, n. 332. Cum enim lex civilis, etsi immediate ad bonum temporale ordinata, mediate et ultimo referatur ad bonum aeternum, videlicet ad praxim virtutum quae ad Deum conducunt," vere dici potest legis civilis observatione cives ad finem ultimum dirigi, ejusque violatione ab ultimo fine averti; jamvero aversio ab ultimo fine est peccatum, et quidem grave.

343- Dictum est tamen : per se sub gravi obligat. Nam, ut peccatum sit grave, duo requiruntur : gravitas matericey quae dijudicari debet non solum ex ipsa re praecepta, sed ex fine intento (supra, n. 274-275); et intentio iegis/atorisy quae ex variis adjunclis dignoscitur, praesertim vero expopuli sensu et prudentum interpretatione. Hic autem notandum est ex pcena gravi non semper inferri gravitatem transgressionis; nam quandoque infligitur pcena gravis propter leve delidtum (v. g. in casu venationis et piscationis), quo efficacius cives a violatione legis deterreantur. — Non autem audiendi sunt qui contendunt hodiernos legislatores non intendere moralem obligationem civibus imponere, quia et ipsi Dei existentiam et omne moralitatis fundamentum rejiciunt; nam, etiamsi quidam ex his istos nefandos errores propugnent, volunt tamen suarum legum observantiam promovere, meliori quo possunt modo, ideoque impticite subditos morali vinculo ligare, cum hoc sit medium efficacissimum.

  1. Corollarium. Generatim hujusmodi leges in conscientia. obligant ante sententiam judicisy etiam in materid justitia?. Ad cujus intelligentiam sciendum est in hac

materia duplici modo ferri possc : leges dcicnninativas proprietatts, et leges irritantes quosdam actus proprietatis translativos. De prioribus hic agimus, de posterioribi s infra, n. 345.

Leges determinativa proprietatis eae sunt quae magis explicite et distincte definiunt jura civium quoad dominium. Jus enim naturae haud raro obscurum et indeterminatum manet in hac materia; ideoque ad potestatem civilem spectat legem naturalem hac de re accuratius declarare, ut jurgia et lites praecaveantur; ita quoad res inventas vel amissas, quoad praescriptionem bonorum, quoad jura scriptorum in fcetus proprii ingenii, etc, aucloritas civilis jus naturae plus minusve incertum accurate definivit. Jamvero hujusmodi leges obligant in conscientia, etiam ante sententiam judicis, juxta communem sententiam. Id probant argumenta in thesi allata; hic enim agitur de re temporali, insufficienter jure naturae determinata, circa quam proinde Status, ut Dei minister, ferre potest leges statim obligantes in conscientia.

II. De obligatione legis irritantis.

  1. Auctoritati civili competit potestas irritandi quosdam subditorum aclus, qui cseteroquin jure naturae sunt validi. Id communiter admittunt theologi contra paucos; et merito. Nam auctoritas suprema et independens, prout est societas civilis, statuere potest, in foro suo, quidquid requiritur ad bonum publicum promovendum; atqui bonum publicum aliquando postulat ut quidam a<5tus et contractus, etsi jure naturae validi, tanquam nulli habeantur; tales sunt v. g. quidam contracius a minoribus, aut ex metu vel sine legalibus formis initi. — Aliunde quandoque bonum publicum exigit ut illi contra6lus non solum in foro externo, et post sententiam judicis, sed etiam in foro conscientiae, et ante sententiam declaratoriam, invalidi habeantur : secus enim multiplicarentur lites, et pauperes, qui expensas litium solvere nequeunt, a potentioribus facile opprimerentur. Ergo lex civilis potest, ob graves rationes, quosdam aclus irritare in conscientia, etiam ante judicis sententiam.

Attamen, cum in materia odiosa versamur, non facile prccsumitur Jex omnino irritans, sed certo probari debet; proinde si de merS

DE LEGE GIVILI. 197 prohibitione rationabiliter intelligi potest, benignior interpretalio sequenda est; pariter, si, in casu particulari, dubitetur num legislator voluerit actum aliquem irritare ante judicis interventum, et aliunde bonum publicum non evidenter rescissionem aclus exigat, exspeclari potest judicis sententia r.

Ratio discriminis inter hunc et alterum casum (n. 344) est quia lex determinativa proprietatis est materia favorabilis, dum lex irriians aclum ex se validum est quid odiosum.

III. De obligatione legis poenalis.

Chapter 34 of 73