Nn. 184–232
- (C) Quae quidem materialis cooperatio potest esse immediata, si quis partem habeat in ipsd aclione pravd, juvando v. g. furem ad tollendam arcam in qua continentur nummi alieni ; aut mediata, si cooperans concurrat tantum ad illos a6lus qui ipsum pcccatum praecedunt vel subsequuntur, v. g. ostium domus furi aperiendo, ut ingredi vel exire valeat. — Iterum cooperatio mediata potest esse plus minusve proxima, prout ex natura sua vel ex circumstantiis plus minusve conne6litur cum pcccato alterius ; v. g. famulus qui feria sexta coquit carnes, minus proxime cooperatur ad violationem legis abstinentia; quam caupo qui easdem vescendas hospitibus pra^bet.
1 Illud peccatum duplicem h."\bet malitiam, alteram contra caritatern, proximum inducendo ad peccatum, alteram contra specialem virtut.etn quae per cooperationem lleditur.
- Principia. (A) Qui materialiter tantum ac mediate, etiam proximt, in aclione mald cooperatur, non peccat, dummodo aclus quem perficit non sit intrinsece vialus, et aliunde proportionata habeatur ratio cooperandi.
Qui enim hoc modo cooperatur, non vult effeclum malum nisi indirecle et permissive ; atqui, cx dictis supra, n. 175, id licet quando adest ratio proportionate gravis. — Aliunde, dcficiente sufficicnti ratione, peccato cooperari non licet, etiam materialiter; nam aliquid inordinatum invenitur in aclu quo ad peccatum concurritur1.
- (B) Cooperatio immediata non cst semper ac necessario illicita, sed aliquando permittitur modo adsit ratio proportionate gravis. I ta probabilius.
Id negant quidam theologi, cum B 'ittuart* qufa immediata cooperatio est intrinsece mala; nonne enim qui furem adjuvat ad pecuniam alienam auferendam, et ipse furatur? — Quod tamen argumentum non valet in omnibus casibus. (a) Sumatur casus furti, de quo agit Billuart; si quis non possit vitare mortem nisi fures juvando in pecunia aliena auferenda, ablatio rei alienae in his adjunclis non est moraliter furtum. Nemo enim tenetur, secluso speciali pa<5to, propriam vitam amittcre ad tuenda bona forlunce alterius ; irrationabiliter enim invitus esset dominus rei ablatae, si id exigeret, saltem quando cooperans ad rem custodiendam speciali paclo non obligatur. (b) Iterum quando quis sacramenta petit, ob gravem rationem, a ministro indigno, minime peccat, juxta communem theologorum sententiam, quamvis vere et immediate sit particeps aclionis qua pcccat
1 Quare ut sccuidalosa et in praxi fterniciosa damnata est ab Imwcentio X/, 2 mart. 1679, sequens propositio (51) : " Famulus qui submissis humeris scienter adjuvat herum suum ascendere per fenestras ad stuprandam virginem, et multoties eidem subservit deferendo scalam, aperiendo januam, aut quid simile cooperando, non peccat mortaliter, si id faciat metu notabilis detrimenti, puta ne a domino male tracletur, ne torvis oculis aspiciatur, ne domo expellatur. " {Denzing., n. 1068; Viva, in hanc propos.) Cumenim incasu cooperatio sit Proxima, requiritur ratio valde gravis, quae deficit ; nam famulus hic supponitur potuisse alium dominum invenire; debuisset saltem alium qiicnrere, ne jnulioties cogeretur ad aclionem pravam cooperaii.
minister; ratio est quia tota malitia actus se tenet ex parte ministri, qui potcst, si velit, statum gratiae contritionis aclu recuperare; ideoque cooperatio petentis in illis adjunctis, non est illicita.
Ergo dici nequit in omni casu immediatam coopcrationem illicitam esse. — Attamen multi sunt casus, in quibus immediata cooperatio est peccatum; ita nunquam licct immediate participare in injustd occisione innocentis, cum talis actio concrete sumpta sit intrinsece mala.
Res igitur dijudicanda est ex ipsa natura a6lus mali ad quem concurritur, aut ex circumstantiis; videlicet, si talis actus in concreto spectatus, ita intrinsece malus est, ut quis ejus perpetrationi physicae cooperari nequeat, quin implicite saltem ejus malitiam intendat, illicita est cooperatio.
- (C) Ad dijudicandum num ratio sit proportionate gravis, attendendum est ad gravitatem peccati cui cooperatur, ad propinquitatem et influxum cooperationis, necnon ad obiigationem impediendi peccatum.
(a) Ad gravitatem peccati : quo gravius est peccatum ad quod aliquis cooperatur, eo major esse debet ratio excu sans : ita major requiritur causa ut quis cooperetur ac1 homicidium quam ad furtum.
(b) Ad propinquitatem cooperationis : quo magis proxima est cooperatio, eo major requiritur ratio; ita cooperatio remota excusatur propter leve incommodum; propinqua, ob grave incommodum; proxima, ex causa valde gravi; immediata, ex causa gravissimd. Sic qui chartam vendit editori pravos libros imprimenti, nonnisi remote cooperatur, et excusatur ex solo motivo lucrandi pecuniam; operarius, qui macJiinas movet, propinque cooperatur, nec excusatur nisi ob grave incommodum, v. g. amissionem notabilis lucri; qui vero typos collocat, proxime cooperatur, et non excusatur nisi ob causam valde gravem, v. g. maximam difficultatem inveniendi alium dominum.
- (c) Ad influxum cooperationis; videlicet si cooperatio ita influit in effectum malum, ut, sine ipsa, peccatum non fleret, major causa requiritur quam si peccatum committeretur, absque illa cooperatione; v. g. minor requiritur ratio ad vendenda arma ei qui praavidetur eisdem abuturus, si praesto sunt multi alii mercatorcs qui arma vendunt in hoc loco.
(d) Ad obligatioiiem itnpediendi peccatnm; ita si quis ex ojjicio pietatis, ut pater, aut justitise, ut magistratus, aliquod pcccatum impcdirc teneatur, multo major requiritur causa ut illud permittat.
De spccialibus cooperationis casibus quoad religioncm, caritatcm, justitiam, temperantiam, etc. in decursu operis agemus.
Scholion : de actu indifferenti in individuo.
- i° Status quaestionis. Post dicta de moralitate actus direcle aut indirecle voluntarii, inquircndum manet num detur a<5tus qui neque bonus, neque malus sit, sed indijferens respectu morum. De quo acritcr in scholis disputatum est. — Ut certa ab incertis sccernamus, pauca sunt praenotanda : —
(A) A6lus humanus speclari potest in specie, seu in abstracto, vel in individuo, seu in concreto : priori modo consideratur, quando in suo objeclo inspicitur, sepositis circumstantiis et fine operantis : ita ambulare, comedere, ludere, etc; in individuo spectatur, quando non solum objectum, sed simul circumstantiae et finis operantis inspiciuntur : ita comedere moderatey ad vires renovandas et melius laborandum. Jamvero omnes concedunt dari aliquos a6tus indifferentes in specie, saltem quando objectum inspicitur in abstraclo, absquc illis notis quae objectivam moralitatem inducunt, puta ambu/are, ludere, absque ulla alia determinatione; hinc ait S. Thomas1: " Contingit autem quod obje6tum a6tus non includit aliquid pcrtinens ad ordinem rationis, sicut lcvare festucam de tcrra, ire ad campum, et hujusmodi et tales a6tus secundum speciem suam sunt indifferentes."
- (B) Hic agiturde mcra honestate naturali; nam, in ordine supernaturali, dantur a6tus qui neque meritorii, ?ieque demeritorii seu peccaminosi, sunt : sic opera infidelium, vel eorum qui in peccato mortali vcrsantur, non sunt vere meritoria, seu praemium aeternum non mcrentur^ quanquam
-Mr^J
moralitcr bona csse possunt (v. g. eleemosyna ex naturali affeclu misericordiae data).
(C) Insuper agitur de actibus dcliberatis, id est cum cognitione et advertentia fa6tis; omnes enim fatentur dari possc a£tus indeliberalos etiam in individuo iudiffere?ites : hi enim non sunt vere humani, neque morales.
- 20 Doctrina S. Thomae. Quibus positis, S. Thomas (a) explicite docet non dari aclus deliberatos in individuo qui naturaliter sint indifferentes ; oportet enim quod quilibet individualis a£tus habeat aliquam circumstantiam per quam trahatur ad bonum vel ad malum, ad minus cx parte intentionis. Nam a£tus a rationc deliberativa proccdens, si non sit ad debitum fincm ordinatus, ex hoc ipso repugnat rationi, cujur est re<5te ordinare, ct habet rationem mali; si vero ordinetur ad debitum finem, convenit cum ordine rationis, unde habet rationem boni. Necesse est autem quod vel ordinetur vel non ordinetur ad debitum finem J.
(b) Non exigit tamen, ad honestatem a£tfis, ut hic explicite referatur in Deum, sed solum ut intendatur illa naturalis bonitas quae est re£tae rationi conformis. Jamvero opera ex se indifferentia sunt rationi consenianea, quando moderate fiunt, absque ullo exccssu ; nam in medio stat virtus2) quare bene agit qui comedit et bibit, servato modo temperantice, aut qui ludit ad rccreationem, servato modo eutrapelicz, qua? medium tenet in ludis, vel quiescit ad reparandas vires corporis 3. Quare verba otiosa non reprehenduntur nisi quia carent ratione jusice necessitatis aut pice uiilitatis : " Quod enim fit propter justam necessitatem vel propter piam utilitatem, laudabiliter fit et est bonus a<5tus4." Ita, v. g., si agatur de ludo aut conversatione, a£tus erit moraliter bonus, si haec tria servantur: si delectatio non quaeritur in operationibus vel verbis turpibus vel nocivis; nec totaliter gravitas animae resolvitur, seu, aliis verbis, si
1 S. Thom.y 1. 2ae, q. 18, a. 9; cfr. Qusest. disp., de malo, q. 2, a. 5. ' S. T/iom., 1. 2ae, q. 64, a. 1.
3 S. T/iom., 1. 2S, q. 18, a. 9, ad 3; 2. 2«, q. 168, a. 2-4; in 4 Senteni., dist. 40, q. 1. 5. *S. Thom.y Quaest. disp., de malo, q. 2, a. 5.
moderate quis ludit aut fabulatur; — si recreatio congruit personae, tcmpori et loco, et secunduin alias circumstantias debite ordinatur *.
(c) Opera ex se i?idifferentia, quando deliberate fiunt ab \o\mwz justo (i. e. qui in statu gratice versatur), non solum moraliter bona sunt, sed etiam vieritoria praemii supernaturalis : " Contingit quandoque quod homo non ordinet aliquem aclum in Deum, cum tamen aclus ille de se non contineat aliquam deordinationem ratione cujus non sit in Deum referibilis, et quia mens hominis est habitualiter relata in Deum, actus ille non solum non est peccatum, sed etiam est aclus meritorius." Ille enim qui gratia habituali fruitur, modo generali totam suam vitam in Deum ordinat, ideoque justi acius, qui prae se fert nihil inordinati, eo ipso in Deum tendit 2.
30 Opinio multorum Thomistarum. Multi tanien ThomisUe ulterius progrediuntur, aut forsan modo explicatiori rem declarant, diccntes actum non esse bonum nisi in Deum referatur saltem virtualiter et itnplicite : virtualiter, id est, vi intentionis aclualis, saltem generalis, antea habilse et adhuc perseverantis; et implicite, quae scilicet continetur in generali intentione recle vivendi et semper agendi secundum rationem3. Quod quidem probant ex duplici textu Scripturae : (a) ex verbis Apostoli4: " Sive ergo manducatis, sive bibitis, sive aliud quid facitis, omnia in gloriam Dei facite"; ibi enim, inquiunt, includitur praeceptum omnes aclus in Deum referendi, saltem virtualiter et implicite. (b) Praeterea Christus ipse declaravit rationem reddendam esse de omni verbo oiioso5; atqui verbum dicitur otiosum, non quia habet malum finem, sed quia non habet finem bonum et honestum. (c) Revera homo deliberate agens non potest agere nisi propter deleclationem aut propter finem honestum : si propter deIeclatio?iem agat et in ea. sistat,inordinate agit, cum deleclabile subordinari debeat ut medium alicui fini; si propter finem /wnestum, aclio bona est, utpote implicite ad Deum ordinata.
40 Scotistarum opinio. Scotistae vero, post S. Botiaventu- ?'am6, tenent dati posse adus i?idijfere?ites i?i individuo, ideoque vim praefatorum argumentorum elidere conantur.
3 Ita Billuart, diss. IV, art. 6. — 4 / Cor., X, 31. — s Matt., XII, 36. 6 Scotus, in II lib. Sentent., dist. 40-41; S. Bo?iaventura, in 1. II
Scntent., dist. 41, a. 1, q. 3; Vasquez, in 1-2^, disp. 52; Arriaga, De a<ft. hum.j disp. 21; He?i?w, Theologia, Colonue Agrippime, 17 18, De Act. hum., disp. III, q. 6.
(a) Verba S. Paidi superius allata intelligunt de consilio, non autem de prcecepto; aliunde, inquiunt, S. Paulus hic loquitur de caritate supernaturali et de supernaturali relatione acluum ad Deum, non autem de naturali eorum honestate.
(b) Quod Christus dicit de verbo otioso, intelligendum est non de verbo mere otioso, sed de verbo mendaci et calumniatorio, tum ex contextu, tum juxta multorum Patrum sententiam '; ergo exinde minime infertur homini incumbere obligationem omnes aclus omniaque verba positive in Deum referendi.
(c) Neque haec obligatio ratione probatur. Verum est quidem hominem esse rationalem, ideoque nil facere debere contra rationem; sed ex hoc minime sequitur ipsi officium incumbere se/nper suas actiones in finem honestum dirigendi; cum enim homo sit ex anima et corpore compositus, ejusque natura sit spiritualis et corporalis, aliquando potest agere propter bonum corporale, seu propter deleclationem, dummodo malum finem non appetat.
- 50 Conclusio. (A) Cum Angelico Doclore putamus per se non dari aclus deliberatos moraliter indifferentes in individuo; nam iinis, quem homo deliberate operans intendit, vel aliquo modo subordinatur fini ultimo, vel non; si aliquomodo subordinatus sit, mediate vel immediate, implicite vel explicite, actus bonus est; si vero nullo modo, videlicet si quis uliiino quiescat in delecftatione, a<5tus est deordinatus, ac proinde malus 2.
(B) Attamen illis Thomistis non assentimur, qui tenent ad ac~tum bonum requiri positivam relationem acliis in Deum, etiam virtualem et implicitam; censemus enim aclus ex se indifferentes, qui non carent ratione justse neccssitatis aut verae utilitatis, qui ceteroquin per excessum aut defcctum a medio non recedunt, esse moraliter bonos, juxta principia ipsius Docloris Angelici superius exposita, etsi ad ulteriorem finem honestum positive non referantur; nam hujusmodi actus in concreto spedtati, sunt rationi conformes, proindeque veluti proprio pondere in Deum tendunt.
Per accidens autem dari possunt actus indifferentes in individuo, videlicet si sint indeliberati, aut fiant sine advertentia ad eorum moralitatem.
1 Quos refert Cor?ietius a Lapide in h. loc.
2 Quo sensu doclrinam S. Thomce amplecluntur non solum Thomistae, sed plerique alii theologi, ut Suarez, De bonit. et malit., disp. IX, secl. 3; Costa Rossetti, op. cit, th. 26, p. 84-90; Meyer, op. cit., t. I, n. 193; Bouquillon, n. 377; Walsh, n. 674-688; Noldin, n. 74.
NOTANDUM PRO PRAXI.
- Tn praxi vero, etsi non constet cle prcecepto omnes aclus ad Deum referendi, nihil magis ad spiritualem profeclum expedit quam scepe et explicite seipsum et omnes suas cogitationes, affecliones, verba et opera in Deum referre, propter se dileclum. Hsec est nobilior, utilior, securior ac compendiosior via ad perfe6lionem : " Quae si serio et perseveranter servetur, hominem facile ac suavissime perductura est ad apicem perfeclionis christianse intra proprium uniuscujusque statum, et subinde ad sublimem ac praestantissimum gradum gloriae; si autem non servetur, quamvis aliae adhibeantur, vix potest mediocris profectus in vita spirirituali obtincri x."
1 Card. De Aguirre, S. Anselmi Theologia, t. III, tr. VII, disp. 130, n. 149 sq.
bij cp Cp Ct> CAj Cij C|j C-tJ
Gaput uj.
DE MERITO ACTUS HUMANI».
- Praenotanda. Ut supra di6lum est, n. 8, finis ad quem tendimus supematuralis est, et a nobis attingitur per modum remunerationis, n. 29. Non sufficit igitur honeste agcre, sed a6lus snpernaturales et meritorios elicere oportet.
Quando quis, a6tione libera et honesta, alteri indebitum emolumentum affert, apud eum mereri dicitur, seu jus acquirit ad aliquam retributionem; ex adverso autem si quis libere et injuste aliquod detrimentum alteri infert, demeretur, seu obligationem incurrit aliquam pcenam subeundi. Attamen ut praemium possit siriclo jure exigi, necesse est ut pactum aliquod implicite saltem ineatur, vi cujus unus e contrahentibus aliquod determinatum opus in gratiam alterius promittat, alter vero determinatum praemium spondeat in retributionem operis. Etsi enim a6lio bona et libera, in gratiam alterius pera6la, ex se apta sit ad aliquod praemium consequendum, stri6la obligatio illud conferendi, necnon hujus praemii natura, quantitas et qualitas minime per se determinantur; necesse est igitur ut pa6lum ineatur ad haec determinanda.
Exinde quaeritur num honio mereri possit apud Deum. Ratio dubitandi est quia, cum a Deo totum suum esse acceperit, nihil facere potest quod Deo non debeatur. Attamen, cum homo sit sui juris et libertate polleat, aliquid sui Deo praestare potest, liberum scilicet voluntatis a6tuni (supra, n. 30); et, quanquam haec libera submissio essentialiter debetur, Deus tamen optimus eam acceptare dignatur
1 Hac de re agunt theologi dogmatici in Tr. de Graiid. videlicet S. T/iom., 1. 2«, q. 114; Suarcz^ lib. XII, c. 2 sq. ; Saimant., disp. I-II, aliique auos recensemus in Synopsi Th. Dogmat., De Gratia, n. 184-204.
Di: MERITO AGTUS HUMANI. 119 tanquam praemio dignam, et immarcessibilem gloriae coronam promittit iis omnibus qui libere bonum operantur. Qua posita promissione, jus acquirimus ad retributionem, non quidem ex pa6to explicito, sed ex fidelitate, qua Deus sua promissa semper adimplet. — Quia vero ad statum supernaturalem eve6li sumus, non de naturali retributione, sed de merito supernaturali hic agemus, exponentes ejus naturam^ necnon conditiones requisitas ad meritum ex parte operantiSy operis et Dei.
I. Natura supernaturalis meriti.
- i° Notio. A6tus meritorii a supernaturalibus distinguuntur in eo quod plures conditiones ad meritum proprie dictum requiruntur quam ad supernaturale.
Supernaturales dicuntur omnes honesti a6lus qui a principio supematurali procedunt (i. e. a facultate per gratiam sive habitualem sive a6tualem elevata), simulque ex motivo per revelationem cognito eliciuntur J : hinc quidam inndelium a6tus, quibus se praeparant ad justificationem, supernaturales sunt, quin sint tamen proprie meritorii, ex dicendis.
Actus autem meritorius est opns bonum et supernaturale propter Deum faclum, ex quoy positd divind ordinatione, oritur jus ad supernaturalem retributionem.
Dicitur (a) opus bonum et supernaturale^ ut sic distinguatur a merito naturali quo quis pnemium mere naturale consequi potest; ita infidelis, honeste agendo, aliquam mercedem naturalem obtinere potest. Opus autem meritorium debet esse supernaturale tum ratione princtpii, quatenus fit sub influxu gratiae, tum p7'obabiliw> rationeyf«/>, quatenus fit implicite saltem propter finem supernaturalem, ut infra declarabitur. (b) Propter Deuvi; si enim aliquod opus propter Deum non fiat, nulla est ratio cur retributio ab ipso exspecletur. (c) Ex quo oritmjus...; in hoc consistit essentia me-
1 Quidam theologi, cum Noldin (n. 79-80), asserunt priorem sufficere conditionem, nec requiri ut motivum sit supernaturaie; nam, quando radix et principium aclus est quid supernaturale, etiam fruclus vel effeclus supernaturaiis esse debet. Alii tamen conwainius illam sententiam rejiciunt; cum enim aclus ab objeclo formali specificentur, opera supernaturalia a naturalibus difierunt ratione objecli formalis, seu motivi. — Ad componendam litem, forsan dici posset actum, sub influxu gratiie aclualis elicitum, jam inchoative esse supernaturalem,sed non fieri totaliter bupernaturalem, nisi accedente motivo fide cognito.
riti, et distinguitur ab impetratione; siquidem meritum dat jus quoddam ad retrihutionem, dum impetratio non dat jus, scd favorem obtinet ex mera misericordia. (d) Attamen additur, posita divind ordinatione; nisi enim Deus voluisset nobis dare supcrnaturalem retributionem propter bona opera nostra, nullum jus ad illam haberemus : omne quod habemus vel facimus a Deo est et Deo debetur, nec proinde ullum jus striclurn habere possumus relative ad Deum, nisi ipse tale jus nobis confcrat. (e) Ad supernataralem reiributionem; in hocdistinguitur meritum a satisfaclione; satisfaclio enim compensat injuriam Deo illatam, dum meritum ad prsemium obtinendum ordinatur1.
- 2° Species. Duplex meritum distingui solet : (a) meritum de condigno illud est cui debetur praemium ex justitid, vel saltem ex fidelitate : ex justitia, quando opus ex se adaequat praemium; ex fldelitate, quando adest promissio, vi cujus praemium, etsi excedens opus, infallibiliter tamen conceditur. Meritum de condigno est verum meritum seu meritum simpliciter et proprie dictum, ideoque theologi de illo loqui intendunt quotiescumque aliud expresse non significant.
(b) Meritum de congruo illud est cui debetur proemium non ex justitia, aut fidelitate, sed ex merd decentid. — Ad explicandam difTerentiam inter utrumque, quidam theologi hac utuntur comparatione : miles qui valde strenue se gessit in bello, duplex habet meritum : meretur de condigno stipendium militantibus promissum; meretur autem de congruo, praeter ordinarium stipendium, ut ad aliquam dignitatem promoveatur.
In Tr. de Gratid (n. 193-204), probatur hominem justificatum, id est in statu gratiae versantem, vere mereri posse augmentum gratiae et vitam seternam; hic igitur sufficiet
1 Triplex igitur valor operibus nostris inesse potest : i^npeiratorins, qui ex petitiofie oritur debitis vestita conditionibus, et partim misericordid Dei, partim ejus promissionibus fundatur; 7/ieritorius, qui oritur ex ipso opere supernaturali propter Deum facto, et p&rlim justitid, partim promissio?ie divina fundatur; satisfac~lorius, quatenus est opus pa:naie, quod a Deo accipitur ut compensatio injuriae Ipsi illata?. In oratione /#.$■// triplex hujusmodi valor inveniri potest : quatenus decentia a Deo postulat, eadem impetrare potest; quatenusopus supernaturale Deo acceptabile perficit, gratiam mereri potest; quatenus vero opus difncile et hhoriosum agit, pro peccatis suis satisfacit.
DE MKRITO AGTUG HUMANI. 121 exponcre conditiones ad meritum rcquisitas, praesertim vcro conditiones requisitas ad meritum de condigno; nam conditiones ad meritum de congruo eaedem sunt, duabus exceptis, scilicet statu gratiae et promissione Dei, quae non requiruntur ad meritum de congruo. — Hujusmodi conditiones sumuntur : i° ex parte operantis; 2° cx partc operis; 30 ex parte Dei.
II. Conditiones ad meritum ex parte operantis.
- Ad meritum de condigno, duo requiruntur : status vice et status gratice.
i° Status viae. (A) Deus siquidem voluit ut homovitam aeternam mereretur dum esset in terra degens, seu in statu probationis. (a) Id sane probant illi Scripturae textus in quibus Prophetce, Christus ct Apostoli hortantur fideles ut, dum vivunt, bonum operentur, et ita sese praeparent ad judicium, seu ad Christi adventum; siquidem, ut ait 5. Pau/us1, " omncs nos manifestari oportet ante tribunal Christi, ut referat unusquisque propria corporis,'" id est ea quae in corpore, seu durante vita mortali, peracla sunt. Haec enim supponunt post mortem non dari paenitentiae aut merito locum. (b) Quod quidem confirmatur non solum ex unanimi consensu Patrtim ac theologorum omnium scholarum, qui id docuerunt et docent ut unam e primariis christianis veritatibus; sed etiam ex intimd persuasione omnium fidelium, qui ideo bene agere in praesenti vita aut cum Dco ante mortcm reconciliari volunt, quia credunt post mortem nullam esse redemptionem. Quare dici potest hanc veritatem ordinario et infallibili Ecclesice magisterio implicite definitam fuisse.
(B) Id vcro dccere ratio ostendit. Necesse est enim ut tempus probationis, per quod homo mereri vel demereri potest, finem accipiat; atqui omnino convenit ut illucl tempus finem accipiat in punc~to mortis : quamdiu enim anima est conjunCta corpori corruptibili, ex una parte non est capax visionis beatificae, et ex altera est in statu aptissimo ad mercndum, quia corpore uti potest ad perfe6tionem
acqufrendam, ct in miscriis hujus vitae ampliores invcnire opportunitatcs ad mcrendum; ergo. Fatemur tamen illud argumentum esse solum argumentum convenientice, quia tempus probationis ex sola voluntate Dei pcndet.
- Requiriturinsuperstatusgrati&sanclificantis. Certum est : (a) Script. Dicit enim Christus : " Sicut palmcs non potest ferre fruclum a semetipso nisi manserit in vite; sic nec vos, nisi in me manseritis " x; atqui nemo manet in Christo nisi per gratiam habitualem; crgo. Itcm 5. Pau/us2: " Et si distribuero in cibos pauperum omnes facultates meas.... caritatcm autem (ac proinde gratiam habitualem) non habuero, nihil mihi prodcst ".
(b) Trad. Ex decrcto Trident., in quo declaratur hominis justificati opera vere mereri 3 ; homo enim justificatus dicitur qui gratia habituali ornatur; et ex damnatione propositionis Baii negantis gratiam sanctificantem esse necessariam ad meritum 4.
(c) Rat. tJieol. Repugnat sane aliquem mereri de condigno apud Deum, quando aliunde est inimicus Dei, et dignus pcena seterna; atqui peccator, nondum justificatus, est Deo odibilis, et pcena aeterna. dignus; ergo, non potest eodem tempore vitam aeternam mereri. — Insuper quoedam proportio inter opus et praemium esse debet; praemium autem de quo agitur, est intra ordinem filiationis supernaturalis; ergo in tantum vitae aeternae heredes esse possumus in quantum filii Dei adoptivi sumus, " si filii, et heredess"; atqui nonnisi per gratiam habitualem filii Dei adoptivi efficimur, ergo nonnisi per hanc gratiam meremur6.
III. Gonditiones ex parte operis.
- Tres sunt : opus videlicet debet esse /iberum, honestum et supernaturale. i° Opus meritorium debet esse liberum, tum a coaclione tum a necessitate. De fide est contra
3 " Si quis dixerit hominis justificati bona opera... non vere mereri augmentum gratiae, vitam rcternam, et ipsius vita? reternas... consecutionem, atque etiam gloriae augmentum; A. S.'' (7>7V/., sess. VI can. 32).
DE MERITO ACTUS HUMANI. 123
Jansenianos. Nam sequens propositio ut hceretica damnata est : " Ad merendum ct demerendum in statu naturae lapsae non requiritur in homine libertas a necessitate, sed sufficit libcrtas a coa<5tione J." Et revera nemo remuneratur aut punitur nisi sit dominus actuum suorum; atqui homo non est dominus suorum adtuum nisi sit vere et intrinscce liber. — Hoc tamcn non impedit quin opera praecepta meritoria esse possint; nam Deus, pro bonitate sua, mercedcm etiam illisoperibus//7m?/>//.y promisit; ita v. g. dile6tio inimicorum praecipitur, ct est tamen opus valde mcritorium, juxta illud : " Diligite inimicos vestros.... et erit merces vestra multa 2 " ; imo, praeceptum, ceteris paribus, auget meritum, operi addendo meritum obedientiae.
2° Insuper debet esse honestum, seu naturaliter bouum, ex parte ob/ccli\fluis,et circumstantiarum ; nam malum opus non potest evidenter remunerari, sed e contra est pcena dignum; opus autem indifferens, si aliquod sit in individuo, ex se nihil meretur aut demeretur; ergo solum opus bonum remunerari potest. Attamen opus ex se indifferens, bonum reddi potest per intentionem supernaturalem; imo opus materialitcr malum potest, juxta communem sententiam, fieri bonum et mcritorium, si sit honestum in mente agentis : Deus enim intuetur cor.
30 Supernaturale (a) ratione principii, eo sensu quod fieri debeat sub influxu gratice; quod ab omnibus admittitur. Sed quaenam gratia requiritur? Quidam thcologi, antiqui et moderni 3, dixerunt gratiam habitualem sufificere, absque gratia acluali, quia actus sub influxu gratiae habitualis et virtutum infusarum elicitus, satis jam supcrnaturalis est ratione principii. — Communis tamen sententia cst requiri gratiam aclualem; nam Christus Apostolis, jam gratia sanctificante ornatis, dixit : " Sine me nihil potestis facere " 4; quae quidem verba non solum de gratia habituali,
1 Ap. Denzing., n. 968. — Status naturce lapsa ille est in quo versatur post originale peccatum; cfr. De Dco Creantc, n. 197-200.
3Ita D. Soto, De nat. et grat, 1. III, c. 4; Terricn, La Grace et la Gloire, Paris, 1897, t. II, 56-62.
scd ctiam dc gratia. actuali interprctantur a Patribus. Huc etiam veniunt omnes textus in Tr. de Gratid (n. 50-60) allati, ex quibus constat hominem etiam justum nil faccre possc in ordine supernaturali sinc actuali gratia. Itcm Tridenti?uim declarat opera justorum non esse meritoria sine virtute Christi quae illa antecedit, comitatur, et subsequitur; atqui gratia antecedens, comitans ctc. est gratia aclualis T. — Carteroquin illa gratia hominibus bonae voluntatis nunquam dcest.
(b) Ratione^?^^ seu motivi, juxta communem sentcntiam, co sensu quod fieri debeat non ex motivo humano, sed cum relatione saltem implicita ad Deum aut ad vitam aeternam, juxta illud : " Quodcumque facitis, ex animo operamini, sicut Domino et non hominibus, scientes quod a Domino accipietis retributionem " 2 : idem probant omnia loca ubi dicitur nos propter Deum agere debere.
Imo, juxta Thomistas, requiritur ut opus illud sub influxu caritatis fiat; sufificit tamen virtualis influxus, qui permanet quamdiu ac~tus caritatis, erga Deum semel elicitus, non fuit retraclatus. Sic enim arguunt 3 : ut aclus alicujus virtutis sit vitae aeternae meritorius, debet a gratia habituali procedere; sed a gratia. nullus aclus procedit nisi mediante caritate : nam omnis motus et influxus gratiae in Deum finem ultimum supernaturalem tendit; ergo nullus a6tus vitae aeternae meritorius esse potest quin caritate virtualiter saltem referatur in Deum finem ultimum supernaturalem. — Quod tamen a theologis non paucis negatur, praesertim Suarez et Vasquez 4; nam, teste Scriptura, vita aeterna non solum caritads aclibus, sed etiam aliis supernaturalibus promittitur operibus, videlicet obedientiae, paupertati, mansuetudini, ceterisque bonis operibus in genere 5. Aliunde quodlibet opus supernaturale, in statu gratiae peractumj sufficientem proportionem habet cum vita aeterna. Et haec videtur esse mens S. Tlw?nce, qui saepe docet omnem aclum honestuvi, ab eo peraclum qui versatur in statu gratice atque elicit caritatis a&uni quoties id praecipitur, esse ?neritoriu?n, quia habitualiter et i?nplicite ad Deum refertur (supra, n. 19 1)6. — Controversia est magis in modo concipiendi quam in re ipsa; nam Thomistae tenent omnes aclus ab eo elicitos qui habet caritatem, seu est in statu gratiae, virtualiter
DE MERITO AGTUS HUMANI. 125 fieri sub influxu caritatis, ac csse meritorios, nisi id impediatur per aliquam inordinationem aclus. Aliunde melius est, juxta omnes, saepe acliones nostras ex motivo caritatis Deo offerre : sic enim *alde augetur meritum.
IV. Gonditiones ex parte Dei.
- Ut opera nostra sint vere meritoria requiritur positiva Dei ordinatio. Nam per meritum de condigno verum acquirimus jus ad praemium ; atqui creatura nullum jus stridtum acquirere potest erga Deum, nisi supposita aliqua Dei positiva ordinatione : omnes enim a6lus nostri jam Deo debentur multiplici titulo dependentiae, gratitudinis etc; hinc, juxta Tridentinum, vita aeterna est " tanquam merces, ex ipsius Dei promissione, bonis justorum operibus reddenda x ". Aliunde opera nostra, etiam supernaturalia, ex se non adaequant praemium nobis concessum, videlicet visionem beatificam; ideoque meritum nostrum non est ex merd justitid, sed partim ex justitia et partim ex fidelitate.
Quod quidem illustrari potest comparatione : si quis operarius sponte sua in agro extraneae personae laboraverit, quin ab eo con duclus fuerit, strictum jus ad mercedem non habebit; si autem hoc ex pacto fecerit, ad praemium jus strictum habebit. Ita et nos, dum in vinea Domini laboramus, jus habere nequimus ad praemium supernaturale, nisi Deus prius nos miserit in vineam suam, mercedemque tali labori adnexam esse declaraverit. Convenit tamen Deum itaagere, quia dignus est operarius mercede sua, et decet ut virtus felicitatem consequatur.
- CorollariuriL Ex hoc intelligi datur quaenam circumstantiae meritum augere possint : i° major excellentia ipsius a<5tus, quae desumitur tum cx objeclo formaliter sumpto; v. g. aclus caritatis objeclive melior est a<5tu humilitatis; tum cx quantitate opcris, v. g., in casu eleemosynae ; tum ex ejus difficultate : sic magis meritorium est gravi quam levi tentationi resistere; 2° fiuis, seu intentio operantis; 'sic magis meretur qui ex motivo caritatis quam qui ex motivo spei aut timoris agit; 30 major intensitas, seu fervor, in eo consistcns quod totis viribus, corde magno et animo volenti agimus; pariter constantia in operando, quae majorem magisque assiduum supponit conatum; 40 intimior con-
126 CAPUT III. DE MERITO AGTUS HUMANI.
junclio cum Christo; nam qui sc intimius cum eo unitum servat, ab illo majorem merendi virtutem derivat; ipse est enim omnium meritorum fons et origo; et qui ipsi conjunguntur multum fructum afferunt, secundum ipsius Christi verba * : " Qui manet in me} et ego in eo, Jiic fert fruclum multunt"
Libere igitur, honeste ac vieritorie agamus, per Christum, et cum Christo et in Christo; et opera nostra vere erunt cetertice vitce scmina.
- Aclus humani ad finem ultimum tendere nequeunt nisi conformes sint normce moralitatis, quae, ex superius diclis, n. 25, duplex est, videlicet Deus, supremum bonum et finis ultimus, necnon natura rationalis hominis. De priori nunc agendum est. Deus cst ultima moralitatis norma; infallibiliterenim videt quid sit bonum et quomodo acliones humanDe ad finem ultimum ordinari valeant; insuper, vi supremi sui dominii, imperat quidquid necessarium judicat ad consecutionem finis nostri. Haec autem ordinatio nobis manifestatur per leges, quibus mens voluntasque divina significatur. Jamvero, inter leges, alise sunt divince, quia direcle et immediate a voluntate divina dimanant, aliae vero humance, quia direcle ab auc~toritate humana dimanant, sive ecclesiastica sive civili. Attamen etiam leges humanse, quando justoe sunt, a Deo mediate procedunt, cum Deus ipse legitimis superioribus potestatem leges condendi tradiderit : " Non est enim potestas nisi a Deo1." — Ex quo sequitur a6lus humanos legibus conformes esse debere, ut nos ad finem ultimum perducant. — Dicemus igitur :
I. De conceptu legis in genere ;
II. De lege divind;
III. De lege humana ecclesiasticd ;
IV. De tege humana civili.
Art. I. De conceptu legis in genere1. I. Notio.
- i° Lex a S. TJiomd definitur : " qucedam rationis ordinatio ad bonum commune, et ab eo qui curam communitatis habet, promulgata. "
Dicitur : — (a) Ordinatio, seu norma vel regula, vi cujus aclus subditorum ordinantur ad finem debitum; (b) rationis, quia ad rationem pertinety? nem cognoscere, mediaque ad hunc finem attingendum proportionata; rationi tamen accedit voluntas, ad imperandum quod ratio cequttm judicavit; ex quo patet normam quae jttsta fioti est, non posse vere dici legem, quia non est ordinatio rationis. (c) Ad bonu77t cotnmutte, proindeque non ad tnalutn : tunc enim non esset ordinatio neque lex, sed tyrannica oppressio; ad bonum cot7tmune, non autem particulare alicujus privati vel aliquot membrorum societatis : alioquin esseX. pr&cepttnn ,x\on lex; quod quidem bonum potest esse spirituale, aut temporale, vel utrumque, et ad ultimum finem mediate saltem et implicite tendit; (d) ab eo qui curatn habet conwttmiiatis : non enim quilibet talem ordinationem auihentice prcecipere potest, sed solum qui communitati praeest, id est, Deus ipse, et ii quibus Deus commisit potestatem regendi societatem; (e) pro77tulgata, seu authentice divulgata et imposita a Principe, vel ejus nomine et aucloritate; ut enim regula possit esse utilis, applicari debet subdito; applicari autem nequit nisi cognoscatur, et cognitio fit per promulgationem.
20 Quae quidem definitio ut tnagistra/is merito habetur. Attamen in ea non explicite declaratur obligatio quam lex imponit, quia S. Doclor jam antea (a. 1) statuerat legem esse regu/atn, quae ob/igatad agendum. Facile igitur definitio compleri potest, his verbis : 11 et subditos ob/igatis ad a/iquid faciendum ve/o7niitendum. " Et ita lex a consilio distinguitur.
- Juxta 6\ Thomam2, lex obligationem imponit quadruplici modo, videlicet pra?cipiendo, vetando, permittendo, punie7ido : imperat siquidem quosdam aflus virtutum; prohibet aclus malos; permittit eos qui indifferentes sunt, et ex hac permissione sequitur obligatio non impediendi ne alii illos actus perficiant; punit transgressores legis, ideoque judici-
1 S. Thom., 1. 2ae, q. 90-93; Suarez, de Legibus, lib. I et lib. II, c. 1-4; Sabnant., Tr. XI, De Legibus, c. 1; Bil/uart, De Legibus, diss. 1-11; Bouqui//o7i,n.^-bx;Haine,. I, de Legibus, q. 1-4; Ball. P., 1, n. 236-230; Bautain. Philosophie des Lois, Paris, 1860, ch. I-II; Didiot, n. 588-607; Farges, op. cit., p. 252-265.
DE CONGEPTU LEGIS IN GENERE. 129 bus imponit obligationem pcenam infligendi, et subditis obligationem pcenam subeundi; quandoque etiam irritat actum, eum invalidum reddens, ut efficacius eumdem prohibeat,
II. Discrimen legis a praecepto.
- Yvreceptumparticu/are a lege differt : — (a) Ratione subjecli, cui obligatio imponitur : praeceptum siquidem uui vel pluribus personis privatis imponitur, ob bonum particulare; lex toti societati aut communitati, et quidem in bonum commune. (b) Ratione aucloris : ad legem ferendam requiritur audtoritas publica et jurisdictio in aliquam communitatem; ad praeceptum sufficit aucloritas/rawto, v. g. au6loritas parentum in filios, viri in uxorem, domini in famulos. (c) Ratione durationis : praeceptum, cum in bonum privatorum injungatur, morte eorum quibus impositum est perit, nec proinde est ex se perpetuum; dum lex, quae in bonum societatis fertur, ex natura sua nata est durare; potest quidem abrogari, sed ex se non perit, legislatoris aut primorum subditorum morte : tamdiu durat quamdiu explicite aut implicite revocata non fuerit. Si ergo legislator effectum legis ad determinatum tempus restringat, non est proprie lex, sed praeceptum. (d) Ratione loci : cum lex detur communitati, direcle afficit territoriuni, nec proinde subditos obligat qui extra territorium legitime versantur; praeceptum vero, cum ad subditos dirigatur, direcle eos afificit, eosque obligat, etiamsi e finibus territorii Principis egrediantur : est quid personale, personisque adhaeret quocumque vadunt.
Notandum est tamen quandoque, apud auclores, nomina legiSyprcecepti aut statuti indiscriminatim sumi, ita ut nonnisi ex contextu et variis adjunclis sensus determinari possit.
III. Discrimen inter legem aeternam et legem proprie dictam.
- i° Lex aeterna, juxta 5. Thomamx, est " ratio divinae sapicntiae, secundum quod est directiva omnium actuum et
1 S. Thom., 1. 2«. q. 93, a. 1. — Legem ceternam, de qua pagani nonnisi obscura locuti sunt, Scripturae describunt nomine praesertim sapientice aut sermonis Dei : Job., XXXVI II-XXXIX; Prov., VIII-IX; Sap., VI-XII; Ps. CXVIIl. Cfr. Corluy, La sagesse dans TAnc.Tes- 'ament, Congres scient. cathotique, 1SS8, t. 1, p. 61-91.
J^ motionum. " Videlicct Dcus ab a^terno decrevit creaturas ex nihilo condere, easque, secundum infinitam suam sapicntiam, ad finem ordinare et dirigere. Mas autem dirigcre voluit secundum propriam cujusque naturam : inanimatas, per vires et proprietates ipsis impressas; sensibiles, per instinclus et tendentias iisdem inditas; intellecluales, per illuminationem intellectus, ct motionem qua voluntatem dirigit, quin ejus libertatem laedat. Jamvero illa omttium rerum iti finetn ultimum ordinatio, prout in mente divind ab aeterno existens consideratur, vocatur lex a?terna. Ejus existentia logice infcrtur ex dogmatibus creationis et providcntice.
Lex quidem dici potest lato sensu, quatenus est ordinatio rationis, in bonum commune, ab co volita qui curam communitatis habet; sed non cst lex striclo sensu superius exposito; ab aeterno enim deest communitas cui illa ordinatio imponatur, deest pd.YiteY promu/gatio1. Ex hoc capite jam differt lex aeterna a ceteris legibus : non est enim proprie lex, sed fons omnium legum.
- 2° Leges proprie diclae a lege aeterna derivantur, quatenus nobis manifestant hanc ordinationem quae ab initio in mente divina existit. Quod quidem patet quoad leges divinas, quae Dei voluntatcm nobis significant. Leges autem humance ab aeterna triplici ratione derivantur : (a) tanquam a causa exemplari, quia leges, ut sint justae, legi jEternae conformes esse debent; (b) tanquam a causa efficiente, quatenus omnis potestas legislativa a Deo promanat; (c) tanquam a causa dirigente, eo sensu quod ratio divina, mediante lumine rationis aut fidei, dirigit legislatores ut videant quae et quando leges sint instituendae pro diversitate personarum, temporum, locorum et circumstantiarum. Quare divina Sapientia merito ait : " Per me reges regnant, ct legum conditores justa decernunt; per me principes imperant, et potentes decernunt justitiam2. "
1 Non enim vocari potest vera promulgatio ea quae, juxta Billuart, fit per Verbum aeternum et librum vitae ab aeterno scriptum; h:c enim, ni fallimur, est modus loquendi metaphoricus.
Art. II. De lege divina.
Lex divina duplex est : naturalis, quae in ipsa rerum naturd fundatur, a Deo necessario fertur, et promulgatur in conscientid humana; positiva, quae libere a Deo fertur variisque externis modis promulgatur : de utraquc seorsim dicendum.
§ I. De lege divina naturah r-
Hic nonnisi magis generalia tradimus, cum varia legis naturalis praecepta in decursu operis sint exponenda. Quare dicemus : i« de conceptu et existentid legis naturalis; 2° dc cjus objeclo et indole ; 30 de ejus promulgatione et cognitione.
I. De conceptu et existentia legis naturalis. $ i° De conceptu legis naturalis. ^ 213. (A) Notio. (a) Lex naturalis, juxta 5. Thomam*, " mhil aliud est quam participatio legis cetema in rationali creaturd. " Deus siquidem ab aeterno cognoscit et ordinat quidquid naturae cujuslibet entis consentaneum est, et illa ordinatio, ex diftis supra n. 210, vocatur lex aeterna. In tempore vero creaturas rationales condidit, iisque manifestavit hanc legem aeternam. Porro lex naturalis nihil aliud est nisi manifestatio seu promulgatio legis ceternce in rationalis creaturae conscientia. Potest igitur definiri : divina ordinatio creaturce rationalis infinem u/timum, in ipsd naturd - fundata, et naturali lumine percepta.
Naturalis dicitur ex duplici ratione : quia videlicet non ampledhtur nisi praecepta quae in ipsa rerum naturd fundantur, et insuper naturali iumine cognoscitur. Ita distinguitur a lege Deipositivd, quae versatur circa res, non ex se, sed ex voluntate DeiM nnem ultimum consequendum necessarias, et nonnisi revelatione innotescit.
Lex igitur naturalis ea omnia prcecipit quae natura sua
1 S. Thom. 1. a-,.q. 94; Suarez, De legibus, lib. II, c. 5-17; Gonet, Clypeus Theol. thomisticae, tr. VI, disp. 3; Biltuart, diss. II., art. 2-4 Muller, t. I, § 30-35; Meyer, t. I, n. 242-286; Bouquillon, n. 6S-8r Noldin, n. 91-95; Bautain, op. cit., ch. 3-6, p. 46-129; DidioL op cit ,' n. 736-760. ' r '
honesta sunt et ad finem ultimum necessaria ; prohibet vero eaomnia quae naturd sud mala sunt. Hinc ab Augusiino itadescribitur1: u Lcx vero aeterna cst ratio divina vel voluntas Dei, ordincm naturalcm conservari jubcns, pcrturbari vctans. "
- (b) Proinde lex naturalis non est sola Dei voluntas iibcra, ut aiebant Nominalistce : non enim ideo acliones bonae vel malae sunt, quia a Deo praecipiuntur vel prohibentur, sed ideo praecipiuntur vel prohibentur quia ratio divina, quae falli nequit, videt eas esse bonas vel malas (supra, n. 22).
Neque est diclamen rationis humance praclicce, aut imperativum categoricum voluntatis autonomce; nam ratio humana non est regula obligans, sed solum obligationem exhibens et manifestans (supra, n. 26); voluntas autem humana non est autonoma, sed essentialiter a Deo pendet.
2° De existentid iegis naturatis.
- Legem aliquam naturalem existere sensu superius exposito, ii omnes admittunt qui Dei existentiam et providentiam agnoscunt; eam vero rejiciunt athei, positivista? ct evolutionistcv, quorum systemata jam exposuimus, n. 34-42. — Traditionalista? admittunt quidem existentiam legis naturalis, sed asserunt eam, in praesenti hominis lapsi statu, nonnisi supernaturali fidei aut traditionis lumine nobis innotescere.
Thesis : Agnoscenda est lex moralis qua? merito naturalis dicitur, quia naturce indita est a Deo, et naturali rationis lumine, saltem quoad primaria principia} cognosci potest. — De fide est existere legem naturalem, cum id clare doceat magistcrium ordinarium Ecclesiae; certum est hanc legem naturaliter cognosci posse.
- (A) Aucloritate probatur. ^S. Pautus, postquam Judaeos redarguerat qui, non obstante lege Dei positiva, graviter peccaverant, de Gentibus, qu?e revelationcm non acccperant, scribit : "Cum enim gentes, quae legem (mosaicam) non habent, naturaliter ea quae legis sunt faciunt, cjusmodi legem non habentes, ipsi sibi sunt lex; qui ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis, testimonium reddente illis conscientid ipsorum, et inter se invicem cogitationibus accusantibus, aut etiam defendentibus, in die cum judicabit Deus
occulta hominum, secundum evangelium meum, pcr Jesum Christum1." Jamvcro (a) ibi dcclaratur gentiles, qui lege mosaicd carebant, quaedam tamen legis naturalis praecepta servavisse, quia videlicet hujusmodi lex in ipsorum cordibus scriptaerat, ejusque observationem urgebat conscientia malum reprobans bonumque approbans; quae quidem lex non erat mere humana, sed divina, cumjuxta illam,Deus gentiles judicaturus sit. (b) Insuper Apostolus minime docet hanc legem traditione notam fuisse, sed ratione naturali, cum scripta sit in corde atque conscientiae testimonio firmetur.
Quam Paidi doctrinam Patres confirmarunt; ita Tertullianus ait2: "Qureris igitur Dei legem? habes communem istam in publico mundi, in naturalibus tabulis, ad quas et Apostolus solet provocare... ut cum ad Romanos natura facere dicens nationes ea quae sunt legis, et legem naturalem suggerit et naturam legalem." — Iidem pariter docent hanc legem esse inscriptam in cordibus digito Dei, innatam, insertam, implantatam, ideoque humano ingenio naturaliter cognosci; ita S. Ambrosius3 : " Ea igitur lex non scribitur, sed innascitur; nec aliqua percipitur leclione, sed profluo quodam naturas fonte in singulis exprimitur." Nec aliter Chrysosto/uus4: " Ab initio Deus hominem formans, legem ipsi naturatem indidit. Et quid tandem est lex naturalis? Conscientiam nobis impressit, et a natura. inditam esse voluit bonorum et contrariorum scientiam." — Quod breviter contrahit Leo XIII : "Talis est princeps omnium tex naturalis quse scripta est et insculpta in hominum animis singulorum, quia ipsa est humana ratio recte facere jubens et peccare vetans5."
(B) Idem psychologice et historice constat. (a) Intimo enim conscientiae testimonio novimus quasdam esse a<5tiones ex se bonas, aliasque pravas (supra, n. 22), — has esse vitandas, illas autem esse faciendas, eas saltem quae ut necessariae et a suprema auctoritate praeceptae apprehenduntur, — ita ut qui huic mandato paret animi pacem assequatur, dum qui idem praetergreditur conscientiae stimulis agitatur. Porro haec omnia supponunt aliquam existere legem naturalem, in cujusque conscientia promulgatam, cui
1 Rom., II, 14-16. — Ouem textum de paganis intelligendum esse probavimus De Gratia, n. 35, not. 10.
4 S. Chrysost., homil. XII, de statuis, Migne, P. G., XLIX, 131. s Encycl. Prcpstantissimum, 20 Jun. 1888.
obedire tenemur, et quidem universalem et absolutam : haec enim omnibus et inconditionate quorumdam officiorum adimpletionem imperat auctoritative, independenter a qualibet lege civili *.
(b) Cujusque intima experientia haud parum firmatur unanimi populorum consensu, qui, etsi de nonnullis moralibus piaeceptis diverse sentiant, consentiunt tamen in admittendo morali discrimine inter bonum et malum; — tenent legem aliquam esse quae non a regibus, nec a plebis senatusve placitis oritur, sed ab ipsa naturd aut divino numine; — ejus violatores sollicitudinibus vexari, etiam quando humana supplicia vitare possunt; — ex eaque alias leges suam vim haurire, ita ut ipsi conformes esse debeant. 219. Ita, inter Grazcos, Sophocles legem naturalem sic commendat2: "Utinammihi adsit fortuna sanclam assequendi integritatem verborum operumque omnium, de quibus proposit?e sunt leges sub/imes, ccelesti in cethere genitce, quaruni Olympus pater est solus, neque eas mortale genus peperit, neque sane unquam oblivio consopiet : magnus in his inest Deus, neque senio marcescit." Inter Latinos, audiatur Cicero*: " Hanc video sapientissimorum fuisse sententiam, legem neque hominis ingeniis excogiiatam, nec scitttm ahquod esse populorum; sed ceternum quiddam, quod universum mundum regeret, imperandi prohibendique sapientia... Orta autem simul est cum mente divina. Quamobrem lex vera atque princeps apta ad jubendum et ad vetandum ratio est recla summi Jovis.' Inter Sinenses admittitur pariter regula morum wiiversalis, quae ccelum terramque regit, et in omnium corde inscripta legitur4. Similia apud varias Gentes etiam barbaras inveniuntur5.
2 Sophocles, CEdip., v. 863-871; cfr. A?itigon.,. 446-460. Similia vide ap. Platonem, Respub., 1. IV, p. 427, ed. Stephan.
3 Cicero, De Legibus, II, 4. cfr. Pro Milone., IV, 10; Phitipp.,X, c. 12, n. 28; legatur pariter fragmentum apud Latlantium servatum, Instit. VI, 8, Migne, P. L., VI, 660-661.
4 " La regle de conduite morale de 1'homme est la loi de toutes les intelligences; elle illumine l'univers dans le plus haut des cieux, comme dans les plus profonds abimes. La regle de conduite morale du sage a son principe dans le cceur de tous les hommes, d'ou elle s'eleve a sa plus haute manifestation pour eclairer le ciel et la terre de ses rayons eclatants." (Apud J. L. De Lanessan, La Morale des Philosophes Chinois, Paris, Alcan, 1896, p. 44-45.)
5 Cf. Quatrefages, L'unite de 1'espece humaine; L'espece humaine, Paris, Alcan; Carbonnelte, L'aveuglement scientifique, in period. Revue des Quest. scientif., VII, 193.
- (C) Ratio suffragatur. Posita siquidcm hominis crcatione, jam lex naturalis evadit necessaria. Deus enim, sapientissimus omnium creator et ordinator, omnia entia in fincm dirigcre debet ad quem ab ipso destinata fuerunt. Atqui entibus libertaie praeditis nullum aliud directivum principium competit nisi regula moralis. Entia qUcC libertate carent, necessario quodam instinctu divinitus impresso ad suum finem tendunt; sed homo, cum sit libcr, nonnisi libere in suum tendit; ideoque non caeco et necessario impulsu duci debet, sed morali reguld quae viam ipsi ostendat sequendam, quin ejus adimat liberum arbitrium. Haec autem regula, omnibus communis, non potest essc nisi quaedam participatio seu manifestatio legis aeternae, seu aliis verbis lex naturalis. ^ , •
II. De objecto et i^ndole legis naturalis.
Probata existentia legis naturalis, ejus obfeclum et indolem describere juvat.
(s) i° De obfeclo seu materid legis naturalis.
- Lex naturalis modo generali ea complectitur quae rationali naturae ita conveniunt vel repugnant ut ab Auctore naturae praecipi vel prohiberi debeant.
(A) Jamvero, respectu logici nex/ls quo ad invicem connectuntur, praecepta legis naturalis triplicis sunt generis : —
(a) Quaedam enim sunt universalissima, ita ut ab eis cetera dimanent; ita haec et similia : bonum est prosequendum et tnalum vitandum ; summum bonum est amandum; quod tibi non vis fieri, alteri ne feceris; reclce rationi conformiter vive.
- Inter philosophos et theologos quaeritur quodnam sit summum principium ex quo cetera logice fluunt. S. Thomas asserit hoc esse : bonum est faciendum et malum vitandum \ Juxta alios : Naturce Ziumauce, secundum omnes suos essentiales respeclus considerata, conformiter vivas2. Illud proponit Berti, ad mentem S. Augustini : Ama Deum utfinem et ceiera propter ipsum 3. Aliis placet hasc formula : Imaginem Dei absolute sancli per modum natura rationalis tibi impressam, liberis quoque aclionibus exhibe. Hanc
4 Carl Aeger, Moralphilosophie, 1873, S. c. 63 flf, vero proponit Meyer1 : Reclum natune raiionalis ordincm ianquam divinitus sanclum servato.
Ex his, formula S. Thomce est simplicissima ct maximc perspicua; ultima, licet non tam perspicua, magis completa et scientifica vidctur; Augusfiniana in se perfedtissima est, sed in ordine cognitionis non est prima, nec explicite omnibus nota. Ceteroquin omnes quoad sensum substantialiter conveniunt.
223« (t>) Secundo loco veniunt illa praecepta quae ex universalibus principiis immediate ac facili discursu deducuntur; v. g. honora patrem ei matrem, non furtum facies, non occides, ceteraque in Decalogo contenta, si excipias san6tificationem diei sabbati, quae est lex positiva.
(c) Tertio loco procedunt illa praecepta quae remote et nonnisi diligenti studio et difficiliori discursu deducuntiir cx primis principiis, v. g. injtcria alicui illata, iu bene ordinatd societate, non est proprid auctoritate vindicanda. Cum hujusmodi praecepta non facile ab omnibus cognoscantur, sa:pe lege positiva clarius et certius proponuntur.
(B) Respectu necessitatis, praecepta legis naturalis alia sunt primaria et alia secundaria : priora ita bono particulari aut sociali necessaria sunt ut, sine illis, ordo moralis sit impossibilis; ita juri naturali primario adversantur blasphemia, injusta occisio innocentis, falsum testimonium, etc. — Secundaria autem ea sunt quae bono particulari aut sociali valde utilia, non autem necessaria sunt, ita ut ordo moralis sine illis, quanquam minus perfecie, subsistere valeat; ita polygamia et divortium juri naturali secundario adversantur.
(C) Ratione objecli circa quod versantur, praecepta naturalia respiciunt : (a) Deum, qui colcndus et amandus est; (b) proximum, cui debentur reverentia, justitia et caritas; (c) nosmetipsos, in quantum sensitivas facultates rationi subjicere debemus, et rationem Deo. /j
2° De \j}0>ielegis naturalis.
- Lex naturalis est universalis, immutabilis et indispensabilis; ratio est quia non ex voluntate Dei positiva, sed ex ipsa. natura rerum defluit. Quod tamen declaratione indiget.
(A) Lex naturalis cst univcrsalis, quatciuis illos omnes adstringit qui usu rationis gaudcnt; nam, cx una parte, promulgatur in co^tscientid cujuslibct cntis rationalis, et ex altera pro qualibet rationali creatura fertur.
Quaeritur tamen num etiam infantes et amentes attingat. Controvcrsia hac de re habita sic componi potest : lex naturalis ex se illos afficit, quatenus hi sunt radicaliter et potentialiter rationales; sed illos non obligat moraliter, sub pcena peccati " : ii enim soli moralis obligationis et imputabilitatis capaces sunt, qui usu rationis gaudent.
- (B) Lex naturalis est immutabilis, eo sensu quod in se mutari nequit, etsi aliquot mutationes in sua applicatione admittat.
(a) In se quidem mutari nequit : fundatur enim in ipsa natura entis rationalis, speclata in suis relationibus cum fine ultimo; atqui natura rerum earumque relationes ad finem ultimum eaedem semper manent. — Attamen ad re6le intelligendam hujusmodi immutabilitatem, legem naturalem considerare debemus non in aliquo principio abstra6lo et insufficienter determinato, sed cum omnibus adjunctis qua* moralitatem constituunt. Ita jure naturali prohibetur homicidium, et nihilominus multi sunt casus in quibus alios occidere licet. Paulo autem attendenti patet non prohiberi quodlibet homicidium, sed solum injustam occisionem, seu occisioneln innocentis auctoritate privata, absque nccessitate ; proinde, quando occiditur injustus aggressor, aut malefactor capite damnatur, non mutatur lex naturalis, cum haec minime prohibeat legitimam sui aut societatis defensionem : circumstantiae, adjun6la mutantur, lex ipsa eadem manet.
Ouod verum est etiam de secundariis praeccptis; sumatur v. g. polygamiay quae juri naturali secundario adversatur, et tamen apud nonnullos Patriarchas viguit; lex ipsa nullam in se mutationem passa est; in omni siquidcm tempore secundariis finibus matrimonii contraria fuit, praesertim vero familiarum paci; sed, cum fini primario matrimonii non
1 Peccant vero adidti^ ratione utentes, qui illos impellunt ad agendum contra legem naturalem.
obstaret, procreationi nempe atquc educationi prolis, permitti aut tolerari potuit, media adhibendo quibus pnecaverentur abusus l.
(b) In sua vero applicatione, aliquot mutationes patitur, quando agitur de secundariis praeceptis. Ita Deus toleravit, quibusdam sub conditionibus, polygamiam etdivortium; in iis enim quae non sunt absolute necessaria, sed solum valde utilia, fleri potest ut, mutatis circumstantiis, applicatio legis etiam valde utilis non urgeatur; v. g. apud Judaeos toleratum est divortium, ad vitandos pejores abusus, adulterium scilicet aut conjugicidium; sed divortium exse manebat contrarium perfecloe contracliis aequalitati, optimse prolis educationi, familiarum paci, etc.
- (C) Lex naturalis non est proprie dispensabilis ; et sane si Deus ipse legem naturalem non mutat, nullus super terram, nec ipse Christi vicarius, in hac lege dispensare valet 2. Potest tamen Ecclesia eam declarare et interpretari, idque infallibiliter; nam a Christo accepit potestatem docendi, proindeque exponendi et interpretandi leges divinas, definiendo utrum in his aut illis adjunctis vere obligent. Ita indissolubilitas matrimonii ad jus naturale secundarium speclat; sed Ecclesia, diuturna praxi, implicite declaravit hanc indissolubilitatem non competere matrimonio simpliciter rato.
1 Quidam antiquiores scholastici scripserunt legem naturalem mutari possequoad remotiores conclusiones; exemplum afferunt depositi, quod jure naturali reddi debet, et aliquando tamen reddi nequit, quia v. g. praevidetur dominum deposito gladio usurum esse ad inimicum occidendum. — Sed in hujusmodi casu nulla est mutatio legis naturalis; lex enim non statuit in omni casu reddendum esse depositum, sed vetat ne reddatur eo tempore quo dominus re sua abusurus est.
2 Quidam pariter veteres theologi dixerunt aliquam dispe?isationem n lege naturali secundaria admitti posse; exemplum afferunt licentias
Hebraeis datas asportandi res ./Egyptiorum ; sed ex hoc nil inferri potest quoad thesim expositam : cum enim Deus sit supremus omnium bonorum dominus, poterat dominium quorumdam bonorum transferre ab /Egyptiis in Hebraeos, ob rationem publici boni, aut per modum compensationis pro laboribus prasstitis.
III. De promulgatione et cognitione legis naturalis. i° De promulgatione legis naturalis.
220 Lex naturalis sane obligat omnes creaturas rationales statim ac sufficienter in eorum conscientia promulgata fuit : nihil enim aliud est nisi manifestatio divinae rationis ac voluntatis, cui omnes parere debent.
(A) Jamvero, ex parte Dei, ad sufficientem promulgationem duo requiruntur et sufficiunt : (a) ut universalissima legis principia facile cognosci possint ab eo qui usu rationis fruitur; (b) ut ex his, per media naturalia, interna et externa, individualia et socialia, deduci possint \^ praclicce conclusiones quae ad rectam vitae institutionem necessariae sunt. Minime vero requiritur ut omnes homines cequali facilitate has notiones sibi acquirere valeant, aut conclusiones singulas absque erroris admixtione cognoscant; id enim naturali hominum inaequalitati et infirmitati contradiceret. Sufficit igitur ut qui minori ingenio gaudent, ab iis qui potentiori ingenio pollent, veritates ad recle vivendum necessarias discere queant.
Ad faclum quod speclat, homo quidem physice capax est, propriis viribus, legem naturalem cognoscendi ; sed, ut ait Vaticanum, x "divinae revelationi tribuendum est ut ea quae, in rebus divinis,humanae rationi per se impervia non sunt, in praesenti quoque generis humani conditione, ab omnibus expedite, firma certitudine, et nullo admixto errore, cognosci possint. " — Si in statu pure naturali mansisset homo, Deus speciali concursu naturali hominibus praebuisset medium ad legem naturalem magis expedite cognoscendam.
- (B) Ex parte vero liominis, quaedam necessaria sunt ad cognitionem juris naturalis adipiscendam : (a) media/<?.$7tiva, videlicet veritatis studium proprium, recursus ad sapientiores in rebus difficilioribus, oratio ad Deum, qui est pater luminum ; haec enim omnia suggerit recla ratio; (b) media negativa, seu remotio impedimentorum, quorum praecipua •sunt animi levitas et irreflexio, praejudicia, pravae consuetudines quae mentem obnubilant, et mala consilia ab aliis accepta.
1 Vatic, sess. III, cap. 2 de Revelatione; quod decretum exposuimus tn Tr. de Verd Relig., n. 50.
Si, non obstantibus illis mcdiis scrio adhibitis, cognitio alicujus naturalis praecepti moralitcr acquiri non potucrit, ignorantia est invincibilis ; secus, vincibilis dicitur, juxta supcrius exposita, n. 91-92.
fL) 2° De cognitione legis naturalis.
- Exinde intelligi datur quaenam ignorantia admitti possit quoad praecepta juris naturalis.
(A) Prima et universalissima pri?icipia legis naturalis ab adulto, qui rationis plene conipos est, invincibiliter ignorari nequeunt. Etenim haec principia se habent ad rationem prac~licam sicut prima principia demonstrationum se habent ad rationem speculativam : utraque sunt per se nota; ita nemo sui compos ignorare potest bonum esse faciendum, malum autem vitandum.
- (B) Prcecepta particularia, qucz ex primis pri?icipiis inimediate ac clare deducuntur, ab eo qui ratione convenienter evolutd utitur, ad longum tempus invincibiliter ignorari nequeunt. Talia sunt : honora patrem tuum, non occidas itiuocentem, non furtum facias, etc. Haec enim, cum ex principiis notis obvia et facili illatione fluant, diu ignorari ncqueunt ab eo cujus ratio sufficienter fuit exculta. Potest quidem fieri ut, praejudiciis ab infantia imbutis, pravis suasionibus et exemplis, necnon malis habitibus, mens aliquod tempus obnubiletur; sed, quando quis bona fide veritatem prosequitur, et de regula morum serio cogitat, oritur saltem dubitatio de liceitate actuum his naturalibus praeceptis contrariorum; dubium autem parit obligationem ulterius de veritate inquirendi, et Deus inquirentibus illuminationis auxilium non denegat. Si vero praetermittatur veritatis inquisitio, ignorantia culpa non vacat : hujus autem gravitas dijudicatur ex dictis n. 95-97.
233- (C) Legis naturalis conclusiones remotce invincibilitcr ignorari possunt etiam ab eo qui ratio?ie convenienter evoluta utitur. Nam hujusmodi conclusiones nonnisi praemisso diiigenti studio, et magna cum difficultate, cognosci valent; quare haud raro ab iis ignorantur qui veritatis studio diligenter vacare nequeunt, sive propter mentis imbecillitatem, sive propter defectum temporis, aut necessitatem aliis rebus vacandi. Praeterea, in remotioribus legis naturalis conclusionibus, saepe adest aliqua obscuritas et incertitudo : quo magis enim a primis principiis recedimus, eo frequentius est periculum errandi aut saltem dubitandi. Hinc saepe inter theologos ipsos disputatur num tale vel tale praeceptum ad jus naturale speclet ; ita v. g. Scotus docuit praecepta secundae tabulae non esse juris naturalis1, dum plerique alii aliter tenent; disputatur num adsit obligatio naturalis omnes aclus in Deum referendi, num omne mendacium sit per se malum, etc; quid mirum igitur si indocli multa alia ignorent? Revera confessarii, qui sacrum tribunal frequentarunt, optime norunt quosdam paenitentes maxima ignorantia laborare quoad remotiores conclusiones legis naturalis, v. g. quoad malitiam actuum internorum2, aut etiam mendacii officiosi, perjurii ad vitam tuendam3, quorumdam acluum contra castitaterrH, etc. — Prudenter igitur interrogandi sunt paenitentes, benigne tractandi, quando in ignorantia versantur, — et discrete instruendi.
§ II. De lege divina positiva.
Chapter 32 of 73