Nn. 7–49
- Ratio divisionis paulo attendenti patebit. Primo quidem, in Fundamentali, agitur de Ultimo Fine ad quem tendimus, juxta illud : in omnibus respice finem ; postea de Aclibus humanis, quatenus sunt media ad finem ; de Legibus, quibus actus nostri ad finem diriguntur; de Conscientid, cujus ope leges generales singulis individuis arrplicantur; de Peccatis et Vitiis quibus a lege voluntas humana deflectit; de Virtutibus, quarum ope ad vivendum secundum legem inclinamur.
Theologia specialis, qu?e de officiis particularibus disserit, primum agit de virtutibus theologicis, et secundo de virtutibus moralibus, quia sub his duobus generibus comprehenduntur omnia ofificia communia vitae christianae; ita exponuntur prcBcepta Decalogi, quae ad virtutes referuntur: per modum vero Appendicis, subjungitur Tra6latus de Pr&ceptis Ecclesice, tanquam complementum Theologiae Decalcgalis. — Quia vero inter virtutes morales, justitia longicrem cxpositionem postulat, de ea speciatim sermo habetur ip. Tr. de Justitid et Contraclibus. — Tandem, cum, praeter officia omnibus communia, quaedam sint variis statibu? propria, de eis disputatur in Tr. de Variis Statuum obligationibus1.
§ II. FONTES TliEOLOGI/F. MORALIS.
Fontes ex quibus veritates morales hauriuntur iidem sunt ac Fontes theologici, de quibus a£tum est in Synofin TheologiiV- Fundamentalis. Pauca tantum addere Jiceat quae ad disciplinam moralem magis direcle spedtant.
1 In speciali editione ad usum seminariorum ubi Theologia moralis seorsim a dogmatica exponitur, hanc sequimur d;.visionem :
T. I. Theologia moralis fundamentalis; de virtutibus et pneceptis. T. IT. De Justitia et contractibus; de variis Statuum obligationibus T. III. De Sacramentis in genere et in specie.
IN THEOLOGIAM MORALEM. xxv.
8 i° De usu Scripturae in re morali. Scripturas tarn Veteris quam Novi Testamenti utiles, imo necessarias esse ad morum reclam institutionem omnes fatentur qui earumdem inspirationem admittunt : " Omnis Scriptura divinitus inspirata, utilis est ad docendum, ad arguendum, ad corripiendum, ad erudiendiim in justitia; ut perfectus sit homo Dei, ad omne opus bonum instruclus" r. Revera in eis tum prcecepta, tum exempla inveniuntur, quibus mores instruuntur.
(A) Dutn vero libris Vet. Testamenti utimur, prae oculis tria praesertim habenda sunt : (a) constans ac progressivum fttisse revelationis incrementum a Patriarchis usque ad Christum; et Deum, in iis quce praescripsit, permisit aut toleravit, sese humanae infirmitati accommodasse, ita ut non omnia quse judaeis licebant, Christianis permittantur : v. g. polygamia et divortium, quae antiquitus saltem tolerabantur, sub nova dispensatione omnino prohibentur ; et lex caritatis erga proximum non eodem modo intellecla fuit a Judaeis et Christianis. Unde textus e Veteri Testamento desumpti, non sine deleclu et discrimine allegari aut intelligi debent, sed ratione habita hujus evolutionis.
(b) In libris legalibus triplicis generis inveniuntur pra> cepta : moralia, quae suam vim retinent, dummodo sumantur non praecise eo modo quo ibi jacent, sed prout a Christo approbata, explicata ac perfecla; ca?remonialia, quae cultum speclabant; et judicialia, quae legem nationi Israeliticae propriam constituebant; haec duo posteriora jam abrogata sunt, et iis uti nequimus nisi ad plenius determinandum quid liceat vel expediat in certis quibusdam circumstantiis, quid pertineat ad jus naturale vel positivum; aut etiam ad illustrandas per analogiam quasdam veritates"aut praxes christianas.
(c) Quoad exempla quae ibi referuntur, multa sunt quidem imitatione digna; sed, quum etiam sanclissimi viri humanae fragilitatis non sint expertes, non omnia quae egerunt eo ipso commendabilia sunt, quamvis expresse a Scriptura non reprehendantur. Proinde sedulo, ex contextu ac parallelis locis, expendi debet utrum haec approbentur, vel non; et si
xxvi. PROLEGOMENA approbantur, utrum in se, sub respectu morali, an sub alio respectu; et, si quaj acliones vel malae sint, vel saltem speciem mali pne se ferant, ad imitationem trahendae non sunt. — Ouod pariter notandum est quoad quasdam parabolas ct nonnulla exempla in N. Testamento relata.
- (B) Libros N Testamenti legendo, ad haec tria praecipue attendendum est : (a) christiana revelatio non uno momento fuit absoluta, sed usque ad mortem ultimi Apostolorum successive crevit; etiam mortuis Apostolis, Spiritus Dei per infallibile magisterium Ecclesiae docet, et ea quae obscure, implicite ac virtualiter tantum in Evangeliis, Epistolis et divina Traditione continentur, successu temporum magis lucide, diserte ac formaliter ab ipsa Ecclesia proponuntur; unde ad ethicam christianam plene exponendam, variis N. Testamenti libris, divinisque Traditionibus. et Ecclesiae magisterio infallibili, sive extraordinario sivc ordinario, sapienter utendum est.
(b) Quum quaedam sub prcecepto, alia autem sub consilio tradantur, haec non indiscriminatim miscenda sunt, sed magna circumspec~lione discernenda. Fundamentum hujus distinctionis in ipso Evangelio invenitur1 : quum enim ditissimus juvenis ad Christum accessisset, quaerens : " Quid boni faciam ut habeam vitam seternam?", Magister respondit : " Si autem vis ad vitam ingredi, serva mandata. " Hsec custodivisse a juventute sua dixit adolescens; tunc ait illi Jesus : " Si vis perfecltis esse, vade, vende quce habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in ccelo. " Ex quo infertur ad vitam aeternam consequendam stricle sufricere mandatorum observantiam; ad perfeclionem vero requiri aliquid amplius, scilicet paupertatem aliaque evangelica consilia. Unde ex textu, contextu, parallelis locis, subje6la materia, ac praesertim Ecclesiae interpretatione dignoscendum est quid ad modum prcecepti, et quid ad modum consilii statuatur.
(c) Pariter inter praecepta, quaedain sunt universaiia, quaedam particularia, alia perpetua, alia temporanea; v. g.
IN THEOLOGIAM MORALEM. xxvii.
Apostoli in Concilio Hierosolymitano hrec statuerunt T : " Visum est enim Spiritui sancto, et nobis, nihil ultra imponere vobis oneris quam haec necessaria; ut abstineatis vos ab immolatis simulacrorum, et sanguine, et suffocato, et fornicatione "; jamvero aliunde patet prohibitionem fornicationis esse perpetuam, absolutam et universalem, caetera autem prohiberi solummodo ad tempus. Unde pariter sedulo inspici debent contextus, parallela loca, Patrum et Ecclesiae interpretatio.
io. 2° De usu Traditionis in Theologia Morali. Jam alibi expositum est (De Fontibus Revelationis, n. 961 sq.) quibus mediis Traditio transmittatur et cognoscatur; qusenam sit auctoritas solemnis vel ordinarii Ecclesise magisterii, Patrum, Theologorum, Congregationum, etc. Pauca tantum addere liceat, quae magis ad praxim spectant.
(A) Legendo decreta Conciliorum et S. Pontificum, haec praesertim attendi debent : (a) Definitiones de re morali continent quidem principia morum quae in se sunt immutabilia; sed eorum applicatio secundum diversas temporum ac locorum circumstantias diversa esse potest; ita definitiones de usura, iis temporibus conditae quibus leges ceconomicae multum differebant ab iis quae nunc praevalent, non possunt hodie applicari eodem modo ac in Medio JEvo. (b) Leges disciplinares variae sunt pro variis temporibus ac nationibus, proindeque mutari vel abrogari possunt; hinc recentiora decreta aliquando corrigunt ac reformant antiquiora : his tamen uti debet theologus quo melius intelligat et exponat novas legum dispositiones. (c) Quoad propositiones damnatas, ad detegendum earum sensum, sedulo inquiri debet a quo et in quibusnam circumstantiis enuntiatae fuerint, cur et quomodo reprobatse fuerint 2.
II. (B) Congregationes romanae, nomine Pontificis, de rebus moralibus decisiones valde utiles saepe promulgant. Non solum enim potestatem habent authentice interpretandi decreta Tridentina, aliasque leges ecclesiasticas, unaquaeque
2 Ad quod praestandum, cfr. D. Viva, Damnatae Theses; Vacant- Mangenot, Diclion. de Theologie, I, 7^0, 748, etc.
X2. viJL ♦ PROLOGOMENA secundum suam propriam compctentiam (salva Romani Pontificis approbatione); sed insuper dirimunt controversias quae modo disciplinari vel administrativo solvendae sunt " : hujusmodi autem decisiones, quae nonnisi inter partes jus faciunt, maximam prae se ferunt auctoritatem pro casibus similibus. Inter has autem de S. OJficio paulo fusius loquendum est, cujus munus est u doctrinam fidei et morum tutari "2, necnon de Tribunali S. Pctnitentiarice, cujus est " quaestiones conscientiae excutere et dirimere"3.
(a) Congregatio S. Universalis Inqnisitionis, quae vulgo S. Officium dicitur, jus habet procedendi ac definiendi in omnibus causis haeresim, schisma, apostasiam a fide, magiam et sacramentorum abusum spectantibus; quapropter non pauca edidit decreta ad explicandam Bullam Aposiolicce Sedis, ubi variis censuris haec crimina plecluntur. Ejus responsa doclrinalia magna gaudent au6loritate, praesertim quia non eduntur nisi post maturam rei discussionem, et a S. Pontifice semper approbantur : quae tamen approbatio (ordinarie in forma ;ommuni) nullo modo ea reddit infallibilia.
(b) S. Pcenitenticiria difficultates prac~ticas solvit pro foro interno 4, sed cont^oversias speculativas non dirimit; unde ejus decisiones rr.axima cum reverentia accipi debent, et valde utiles esse possunt etiam in similibus casibus;sed vim legis non habent Cum nonnisi pro casu particulari edantur.
- 3° De usu rationis in Theologia Morali. (A) Etsi theologus de iis praesertim disserat quae Deus revelavit et Ecclesia nobis credenda et agenda proponit, praetermittere nequit principia morum quae naturali ratione cognoscuntur : Deus enim auctor est rationis aeque ac fidei, et veritates re-
' Examen qucestionum quas ordine judiciario traclancke sunt ad 7Wbunal S. Rotce reservatur : cujus sententiae (quae rationes tam in faclo quam in jure continent) maximi sunt momenti.
2 Pius X, Bulla Sapienti Consilio, 29 Jun. 1908.
3 Ibidem.
4 Revera Bened. XIV, Constit. Pastor Bonus concessit Majori Pa> nitentiario ut " dubia omnia in materia peccatorum, seu forum pa^nitentiale alias quomodolibet ccmcernentia, cum consilio Doclorum et Theologorum suorum valeat dedarare." — Brevius Pius X, Bull. Sapienti Consilio : "Excutit quiestiones conscientia^, easque dirimit"
IN THF.OLOGIAM MORALEM. xxix.
velatcC melius intelliguntur et exponuntur quando cum vcritatibus ordinis naturalis conferur.tur. Aliunde ipsae veritates revelatae debent rationabiliter intelligi; ex eisdem conclusiones et pra6ticae conclusiones inferri. Potest igitur ac debet Theologia Moralis ratione uti ad rite exponenda principia morum, eadem probanda et illustranda, et in usus pra£licos evolvenda.
Attamen ratio humana in re morali non est independens, scd fidei subordinata, et infallibile Ecclesiae magisterium agnoscere debet in quaestionibus moralibus aeque ac dogmaticis.
(B) Inter scientias naturales, quae Moralistis prodesse possunt, recensentur : (a) Ethica naturalis, quae de variis hominum officiis disserit; ideoque philosophorum, etiam paganorum opera quae de virtutibus et officiis agunt ; (b) PsycJiologia, non solum speculativa, ubi agitur de facultatibus humanis, habitibus, passionibus, etc, sed etiam praclica, quae e discreto cum hominibus commercio acquiritur; neque praetermitti debet psychologia experimentalisy ea pars praesertim ubi varii morbi describuntur qui facultates internas afficere possunt; (c) Medicina Pastoralis, ubi traduntur notiones physiologicae et pathologicae, quae, propter intimas relationes inter corpus et animam, valde utiles sunt ad judicandum de moralitate quarumdam actionum; (d) Sociologia, quae de juribus et officiis civium disserit, quatenus sunt membra organismi socialis; (e) CEconomia politica, quae principia tradit circa bonorum temporalium produ6lionem et aequam distributionem; (f) Civilis jurisprudentia, quatenus lege exponit quae apud varias Gentes legem naturalem complent ac perficiunt; (g) Historia, praesertim illa pars quae variorum populorum mores, cultum moraliaque praecepta describit : sic enim melius intelligitur scientiae moralis progressus aut regressus; ct insuper, ex praeteritorum temporum experientia sapientius infertur quibus mediis mores instaurari valeant.
xxx. PROLEGOMENA
§ III. BREVIS CONSPECTUS HISTORI/E TlIEOLOGI/E
MOKALIS1.
- Quo penitius prsedicti fontes inspiciantur, prajsertim Patrum et Theologorum opera, et quo melius intelligatur methodus in Theologia Morali sequenda, abs re non erit breviter delineare hujus scicntiae historiam. In qua duplex aetas distingui potest : prior Patrum, posterior TJicologorum; in qualibet aetate, plures epochas distinguere licet, quae suum habent characlerem proprium : discrimen inter has non procedit quidem ex mutua. earum oppositione, sed ex successiva evoiutione; et, cum una epocha sit alterius praeparatio, saepe vix definiri potest ubi haec incipiat et altera desinat.
I. Scientia moralis Patrum aeta^e2»
Patrum aetate, Theologia moralis est magis positiva, apologetica et polemica quam speculativa et scientifica; magis parametica seu exhortatoria quam casuistica; non complectitur integram et systematicam totius ethicae expositionem, sed solum tractatus particulares, aut brevem et incompletam officiorum synopsim. — In hac aetate, tres epochae solent distingui : prima, ab initio ad Conc. Niccenum; secunda, a C. Nicaeno ad wS. Gregorium Magnum (j* 604); tertia, a S. Gregorio usque ad 5. Bernardum (1120).
i° In prima epocha, principia morum non evolvuntur modo systematico, sed, occasione data, in epistolis, homiliis, commentariis aut particularibus tractatibus compendiose exponuntur.
(A) Inter Patres Apostolicos qui de re morali praecipue scripserunt : — (a) auclor operis Didache seu Doclrina duodecim aposto-
1 Zacharia, Dissertatiode Casuisticas Theologiae originibus; Patuzzi, op. cit. ; C. F. Standlin, Geschichte der christlichen Moral; Luthardt, Geschichte der christlichen Ethik; Ziegler, Geschichte der christlichen Ethik; E. Miiller, Theologia Moralis, Introd., § n-13; Pruner, Theologie Morale, trad. Belet, t. I, p. 19-47; Bouquillon, Theologia Moralis Fund., Introd., n. 124-195.
a Cfr. Le Nain de Tittemont, Memoires pour servir a 1'Hist. ecclesiastique, Paris, 1701; Dom Ceittier, Hist. des auteurs ecclesiastiques, 1758; Fessler, Institut. Patrologicae, CEniponte, 1850; O. Bardenhewer. les Peres de 1'Eglise, trad. fr. Godet et VerscharTel, Paris, 1898.
IN THEOLOGIAM MORALEM. xxxi.
lorum (circa flnem primi sneculi), compendium christianae ethicae tradit : tria sunt principalia mandata, nempe amor Dei et proximi, necnon aurea regula ne quis alteri faciat quod sibi fieri nolit; peccata graviora sunt homicidium, fornicatio et adulterium, idololatria, furtum, blasphemia; tandem describuntur officia particularia erga seipsum, Ecclesiam, pauperes, et familiam1. (b) S. Clemens Papa, in Ep. ad Corinthios (circa an. 97), commendat praesertim concordiam et fraternam caritatem; huic obstant invidia et zelus; quae vitia eradicanda sunt per paenitentiam, obedientiam et humilitatem; sicut in corpore alia membra aliis ministrant et omnia capiti, ita fideles Ecclesiae alii aliis ministrare debent, et omnes legitimis superioribus; dissidentes igitur peccatum suum confiteantur, presbyteris se subjiciant et ad pacem unitatemque redeant2. (c) Hermas, in opere cui titulus Pastor (circa an. 140), praecipua mandata exponit in secunda parte sui libri : Pastor siquidem, seu angelus paenitentiae, mandat ut Christi discipulus in Deum credat, detreclationem fugiat et eleemosynas largiatur; ut veritatem et castitatem colat, necnon justitiam patientiam et paenitentiam; ut tristitiam fugiat, pseudoprophetas devitet, et tollat a se omne desiderium malum; diabolus non timeatur, sed Deus qui salvare potest et perdere. Alia passim traduntur de divortio in casu adulterii, de usu divitiarum, de jejunio, et tandem de via salutis3.
- (B) Secundo et tertio saeculo, prseter multos Patres, qui obiter, in libris apologeticis contra paganos aut polemicis adversus haereticos, ethicae christianae principia vindicarunt, quidam integros traclatus scripserunt de praecipuis virtutibus.
(a) Ita, in Ecclesia graeca, Clemens Alexandrinus brevem doclrinae moralis summam eleganter exposuit in Pcedagogo, et profundiorem expositionem in libris Stromatum4. Paedagogus est ipse Christus, Patri suo aeterno semper similis, qui nos cum mansuetudine docet qualis esse debeat christianus : quomodo alimentis non propter voluptatem, sed ad nostrae vitae conservationem uti debeamus; quam sedulo vitandi sint obsceni sermones et aclus, necnon luxus et ostentatio; postea de christiano connubio disserit, quod non ad voluptatem, sed ad filiorum procreationem ordinari debet; de vera
1 Funk, Patres Apostolici, ed. 2a, Tubingas, 1901, t. I, p. VI-XIX et p. 2-37. * Funk, op. cit., p. XXXII et 98-184.
4 Migne, P. G., t. VIII et IX; in t. IX, p. 798 sq., invenire est eximiam dissertationem Nicolai Le Nourry de operibus et doclrina Clementis; cfr. E. de Faye, Cle*ment d'Alexandrie, Paris, 1898; W. Capitaine, Die Moral des Clemens von Alexandrien, Paderborn, 1903; Vac.-Mangenot, Dicl. de Theol., t. III, p. 137.
xxxii. PROLEGOMENA hominis pulchritudine, quae non in venustate aut externo cultu consistit, sed in caritate; de divitiis, quas non arroganter et parce, sed benigne et liberaliter aliis communicare debemus', de balneis et corporis exercitatione. In libris Stromatum, inter alia, exponit Christianum gnosticum seu philosophum duabus praesertim virtulibus ornatum esse debere, stoica insensibilitate et christiana caritate.
- Origenes multa de ethica scripsit, non quidem ordinate et systematice, sed obiter in homiliis, commentariis, variisque tractalibus, ex quibus excerpta est summa scientiae moralis2. Ibi siquidem exponit originem peccati, quod jam commissum fuerat a spiritibus et animabus humanis antequam hae corporibus conjungerentur; Christus quidem pro peccatis nostris satisfecit, sed libera hominis voluntas debet cum gratia cooperari ut sanclificationem consequatur. Peccata adtualia variis modis expiari debent, praesertim vero paenitentia, quae confessionem peccatorum supponit. Ceterum duae sunt christianorum classes : perfecli et imperfecti. Priores seu gnostici continentiam et virginitatem colere debent, et a mundo secedere. Erravit autem Origenes circa poenarum aeternitatem.
Quos errores sedulo vitavit S. Methodius (t 31 1 circiter). Praeterea fidem aeque ac bona opera et mandatorum observationem ad salutem necessaria esse docuit; si peccamus, ad paenitentiam fiducialiter recurrendum est, cum Deus sit misericors et ad ignoscendum pronus. Inter praecepta et consilia discrimen instituit, et specialiter virginitatem commendat, quin tamen ullo modo nuptias reprobet3.
- (b) In Ecclesia latina, de re morali scripserunt praesertim Tertullianus et 6". Cyprianus. Prior plus aequo rigidismo favet, etiam antequam Montanistarum errores amplexus est4; attamen diserte et eloquenter quaedam officia describit. De vita. civili et publica agit praesertim in suis opusculis de speclaculis ■, de idololatrid, decorond, ibique cooperationis principia nimis stricle urget, non satis inter praecepta et consilia distinguens. Virtutem fortitudinis egregie
1 De quo argumento fusius disserit in opuscuio cui tituius : Quis dives satvetur, P. G., IX, 603-652.
2 Origenis opera quae supersunt invenies ap. Migne, P. G., t. XI- XVII; de ejus doclrina morali scripsit Capitaine, De Origenis ethica, Monast. Guestph., 1898; cfr. Huetii Origeniana, P. G., XVII, p. 697-1 114.
3 Praecipuum S. Methodii opus, Convivium decem virginum, invenies ap. Migne, P. G., XVIII, 27-228; quoao alia ejus opera, cfr. G. N. Bon- ■zt^/jvr^IVIethodius von 01ympus,I,Schriften,Erlangen und Leipzig,i89i.
4 Tertulliani opera invenies ap. Migne, P. L., t. I-II; optimam editionem publici juris fecit CEhler, Lipsiae, 1853-1854; cfr. P. Monceaux Histoire litteraire de 1'Afrique chret., t. I, 1901; A. d''Ales, La Theologie de Tertullien, Paris, 190^; Turmel, Tertullien 1905.
IN THEOLOGIAM MORALEM. xxxiii.
exponit in libris ad martyres, de patientid etdefugd; de temperantia agit in exhortatione castitatis, de virginibus ve/andis, ad uxorem, de monogamid, de cu/tufeminarum, de jejuniis, sed ibi secundas nuptias nimis acerbe vituperat.
S. Cyprianus, etsi Tertulliani discipulus, ejus severitatem temperavit \ Sedulo inter praecepta et consilia distinguit. Una e praecipuis virtutibus est fides, quae vere libera est, et ad bona opera nos potentes efficit. Bonis operibus vere meremur, dum malis operibus debitores Dei efticimur; possumus tamen operibus justis Deo satisfacere, et pro peccatis psenitentiam agere. Speciatim disserit de habitu virginum, de dominicd oratione, de opere et e/eemosynis, de bono patientice,de zelo et livore, de /apsis, et, in suis litteris, de paenitentia, ubi confessionis necessitatem asserit. — De necessitate rebaptizandi haereticos erravit.
(c) Eadem aetate, de praclicis qusestionibus ad vitam Christianam speclantibus decreta ediderunt qusedam Concilia particularia ; ita Carthaginense 1 (an. 215 circiter)de haereticis rebaptizandis leges condidit; Eliberitanum (an. 300) de idololatria, maleficiis, mcechia, divortio, usura, temporibus jejuniorum, de excommunicatis et energumenis, multisque aliis rebus; Are/atense (an. 314) de fidelibus qui rem publicam agere volunt, de baptismo haereticorum, de divortio, de matrimonio cum gentilibus, de clericis fceneratoribus, de iis qui sacras Scripturas aut vasa dominica paganis tradunt, etc. ' Pariter attenter legi debet Episio/a canonica S. Gregorii Thaumaturgis (253-258), quae paenitentialem disciplinam hujus aetatis tradit.
2° Secunda epocha, a quarto ad sextum saeculum, merito dicitur aurea Patrum a^tas. Opera moralia non solum numero plura, sed etiam doclrina et eruditione profundiora tunc eduntur. Occasione insurgentium haereseon, ethicae christianae fundamenta firmius stabiliuntur ; ex progressu vit« monasticae oritur perfeclior expositio theologiae asceticae et mysticae ; aliunde principia moralia magis specifice accommodantur variis mutationibus quae in vita civili occurrunt; ita saepius agitur de divitiarum acquisitione, usu et abusu, de usura, de eleemosyna, etc. Hujusmodi quaes-
1 S. Cypriani opera lege ap. Migne, P. L., t. IV; optima tamen editio ea est quam G. Harte/ edidit, Vindobonae, 1868-187 1 ; cfr. E. W. Benson, Cyprian, his life, his times, his work, London, 1897; P. Monceaux, Hist. lit. de PAfrique chrdt., t. II, 1902.
a De his conciliis erudite agit Hefele, Histoire des Conciles, t. I, § I-XVII. Cfr. Mansi, Concilia, t. I; Th. Bruns, Canones Apostolorum et Conciliorum, Berolini, 1839, t. I.
xxxiv. PROLEGOMENA tioncs expcnduntur non solum in cpistolis, in homiliis et sermonibus, sed in Scripturae commentariis, aut in variis tractatibus de praecipuis virtutibus. Eodem tempore, epistolae Rom. Pontificum et canonum colle6liones disciplinam ecclcsiasticam et regulas morum authenticas exhibent.
- (A) Inter Graecos, floruere proesertim : —
(a) S. Cyrillus Hierosolymitanus, qui in Catechesibus (347) lucide disserit de baptismi dignitate, necessitate et praeclaris effectibus; de sacro chrismate seu confirmatione; de eucharistia, de missa ejusque utihtate non solum pro vivis, sed etiam pro defunclis; de confessione et paenitentia ad remissionem peccatorum consequendam1.
(b) S. Basilius Magnus (floruit an. 365) : hic scripsit de re morali et ascetica. In Moralibus de virtutibus et vitiis sive communibus sive cuique statui propriis disserit; in Jiomiliis, de quibusdam vitiis capitalibus, avaritia, iracundia, ebrietate, necnon de virtutibus contrariis, eleemosyna, humilitate, jejunio. Fuit etiam vitae monasticae legislator, tum in Traclatibus asceticis, tum in Regulis fusioribus aut brevioribus2.
(c) S. Gregorius Nazianzenus (330-390) poemata moralia conscripsit, in quibus, post expositam virtutis naturam, singulas virtutes inculcat, praesertim patientiam et aequanimitatem in adversis, castitatem, paupertatem, liberalitatem et humanitatem in pauperes; speciatim vero adolescentes studio litterarum deditos salutaribus monitis instruit, postea ccelibes et monachos, virginitatem eximie commendans3.
(d) S. Gregorius Nyssenus (floruit an. 371) tres scripsit Traclatus de perfeclione christiana et religiosa, ubi ostendit christianam professionem proprie consistere in imitatione Christi, in purgatione a peccatis, abnegatione propriae voluntatis, assidua oratione, caritate, humilitate et modestia. Praeterea, in speciali libro, de virginitate disserit; in Orationibus, amorem pauperum et beneficentiam speciatim commendat4.
- (e) S. Ephrem, Syrus, (f. an. 362), post demonstratum liberum arbitrium, declarat quomodo vera hominis beatitudo in virtute consistat; postea de singulis virtutibus agit, praecipue de timore Dei cum fiducia conjunclo, de caritate et humilitate, de obedientia et
1 Migne, P. G., t. XXXIII ; cfr./. Marquardt, S. Cyrillus baptismi, chrismatis, eucharistiie mysteriorum interpres, Leipzig, 1882.
3 Migne, P. G., t. XXXI ; cfr. Vasson, S. Basile le Grand, ses ceuvres oratoires et ascetiques, Paris, 1894.
3 Migne, P. G., t. XXXVII; cfr. Benoit, S. Gregoire de Nazianze, Paris, 1876; C. Cavalier, S. Greg. de Naz., Montpellier, 1886.
4 Migne, P. G., t. XLVI ; cfr. Diekamp, La Theologie de S. Gr<5g. de Nysse, 1896.
IN THEOLOGIAM MORALEM. xxxv.
sui ipsius abnegatione, de patientia, mansuetudine et castitate ; ad quas virtutes colendas necessaria est pugna spiritualis, ut diabolus propriaque concupiscentia vincatur. Libellum de sacerdotio et plurimos sermones de perfeclione vitae monasticae pariter exaravit ■.
- (f) S. Chrysostomus (f. an. 398), in homiliis suis, omnia fere vitae christianae officia eloquenter exponit. Inter virtutes, maxime commendat caritatem, inimicorum dileclionem, eleemosynam ; inter vitia, stricle reprehendit ebrietatem et avaritiam,luxum divitum, impudicitatem, et consuetudinem theatra et ludos circenses frequentandi; postea paenitentiam urget, confessione, lacrymis, humilitate et eleemosyna manifestandam. Multa pariter opuscula moralia exaravit, praecipue libros sex de sacerdotio, librum de virginitate, libros duos ad viduam juniorem, et librum quodnemo lceditur nisia seipso*.
(g) S. Joannes Climacus, initio saeculi VI natus, perfeclionem monachis propriam egregie descripsit in Scald paradisi, quae triginta gradus compleclitur. Ibi media ad virtutes adipiscendas et vitia eradicanda ingeniose proponit. Prinium quidem saeculi abnegationem commendat, ut Deo adhaerere toti valeamus; postea obedientiam, paenitentiam, mansuetudinem, silentium, jejunium, castitatem, humilitatem, describitque vitia praefatis virtutibus contraria. Virtutum praxi et oratione adipisci possumus plenam perfeclionem seu apathiam, id est statum a vitiis et passionibus immunem3.
- (B) Eodem tempore, in Ecclesia latina, florebant :
(a) S. Ambrosius (t 397), qui libros tres de Officiis ministrorum scripsit, in quibus Ciceronis traclatum de Officiis sequendum sibi proposuit, errores tamen corrigendo, simulque stoicam ethicam complendo per praecepta et consilia Christi. Imprimis demonstrat divinam retributionem esse unum e praecipuis officia adimplendi motivis. Postea varias virtutes describit, praesertim quatuor cardinales; declarat quomodo clericis utile sit sibi conciliare amorem, fiduciam et bonam existimationem aliorum; pariter cur quaerendum sit non quod singulis, sed quod multis aut omnibus prosit; tandem nihil expetendum esse statuit nisi quod honestum : cedat igitur honestati non solum utilitas, sed vita et amicitia. Alibi disserit de virginitate, de viduitate, de fuga saeculi, de bono mortis, de sanclis Patriarchis, quos tanquam virtutum exemplaria exhibet4.
1 S. Ephraem Opera, Romas, 1732-46, t. II et III; cfr. A. Haase^ S. Ephrasmi Syri theologia, Halle, 1869.
2 Migne, P. G., t. XLVII-LXIV; cfr. A. Puech, S. Jean Chrysostome et les Moeurs de son temps, Paris, Hachette, 1891; Ph. Schaff> Saint Chrysostom and Saint Augustin, London, 1891.
4 Migne, P. L., t. XIV-XVI ; melior est tamen editio Vindobonensis; cfr. Pruner, Die Theologie des H. Ambrosius, Eichstaedt, 1862; Duc de Broglie, l'Eglise et 1'Empire romain, t. 5-6 ; Thamin, S. Ambroise et la morale chretienne au IVe s., Paris, 1895.
xxxvi. PROLEGOMENA
(b) S. Hieronymus (f. n. 385), in Commentariis et praccipue Epistolis, multa tradit de contemptu mundi ct christiana perfeclione, de virtutihus quse episcopis, clericis et virginibus neccssariae sunt, de vita et pcrfeclione monastica, etc.
(c) S. Augustinus (f. an. 429), Patrum occidentalis Ecclesiae facile princeps, multa egregie scripsit de omnibus fere ethicae quaestionibus, etsi in unum corpus dodtrinam suam non digesserit. Antc omnia, ethicae fundamenta statuit : Deus est summum bonum, bonum omnium bonorum, bonum a quo sunt omnia bona, ideoque finis ultimus ad quem tendere debemus; quare ultima moralitatis norma est lex aeternaseuratio et voluntasdivina; fons igitur obligationis moralis est supremum Dei dominium ■. Ad finem tendimus per aclus liberos et meritorios : non sufficit igitur credere, sed necesse est bona opera perficere 3. Inter haec eminent opera caritatis, ad quae cetera referuntur : amor Dei usque ad contemptum sui ccelestem civitatem aedificat, amor sui usque ad contemptum Dei, terrenam3. In variis operibus describit officia vitae individualis, familialis et socialis. Neque praetermittit varios perfectionis gradus : " Caritas ergo inchoata, inquit, inchoata justitia est; caritas provecta,provec~tajustitiaest; caritasmagna, magnajustitia; caritasperfedta, perfecla justitia est "4. Augustinus maxima aucloritate apud Patres sequioris aetatis et Scholasticos gaudere non desiit, ita ut theologiae occidQnialis flater appellari meruerit 6.
(d) Cassianus (f. an. 416), in Jnstitutis cojnobiorum et Collationibus, collegit medullam dodtrinae spiritualis quae a monachis ^gypti tradita fuerat. Finis monasticae vitae est regnum Dei promovere, scopus vero cordis puritatem seu caritatem consequi. Ad quod praestandum, triplicem concupiscentiam abdicare necesse est, et oclo capitalia vitia eradicare. Deus permittit quidem justos diversis calamitatibus et tentationibus vexari, sed oratione haec omnfa superari possunt. Ad perfeclionem desiderantur perfecla castitas, quae sine gratia Dei coli nequit, spiritualis Scripturarum scientia, fraterna caritas erga omnes, rectusque linguae usus. — Dolendum est tamen auclorem in semipelagianismum incidisse6.
1 De Beata. vita, De Moribus Ecclesias, Confessiones, P. L., t. XXXII; De doclrina christiana, P. L., t. XXXIV.
2 De libero arbitrio, P. L., t. XXXII; De fide et operibus, P. L,, t. XL; De spiritu et littera, P. L., t. XLIV.
5 Grou^ Morale de S. Augustin, Paris, 1786; Nourrisson, La Phiiosophie de S. Augustin, Paris 1869; Dorner, Augustinus, Berlin, 1873, Vac.-Mangcnot, Bid. de Theol., I, 2432.
6 Cassiani opera mvenies ap. Migne, P. L., t. XLIX-L; melior est tamen ed. Vindobonensis, curante Pestchenig, 1886- 1888; cfr. Lombard, Jean Cassien, sa vie, ses ^crits, sa doctrine, Strasbourg, 1863.
1N TJJEOJLOGIAM MOHALEM. xxxvii.
(e) Caesarius Arelatensis (f 543), in Sermonibus et Epistolis, doctrinam moralem Patrum anteriorum, praesertim Origenis, Ambrosii et Augustini, amplificavit et moribus sexti saeculi accommodavit. Notatu digni sunt sermones de fideetnecessitate bonorum operum, de judicio divino et paenitentia, de caritate Dei et proximi, ubi praeclare de inimicorum dileclione disserit, contra impudicitiam et ebrietatem. Discrimen statuit inter peccata capitalia et minuta; sed simul ostendit consuetudinem saepe leviter peccandi facile ad gravia peccata trahere; exinde infert grave malum esse si negligitur profeclus in bonis operibus \
2Tj. (f) S. Greg-orius Magnus (t 604) multa de moribus scripsit, ad eruditionem pastorum atque fidelium, praesertim vero Moralia in Job, ubi allegorice exponit hunc Scripturae iibrum : Job est typus .Christi et Ecclesiae, qui unum corpus mysticum efformant; uxor patriarchae homines carnales designat; tres amici haereticos significant, Leviathan est figura diaboli. Haec autem allegorica expositio ipsi occasionem praebet omnes fere christianae ethicae regulas ds vitiis et virtutibus fuse declarandi; has etiam complet in epistolis moralibus, ita ut summa theologiae moralis ex ejus operibus excerpi posset. Praeterea, in eximio libro regulai pastoralis, pastorum animarum offrcia egregie describit, exponendo quisnam ad hoc officium vetiire possit ac debeat, qualiter vivere oporteat, quomodo docere, et docendo suam infirmitatem agnoscere2.
- (g) Eadem aetate, jam inveniuntur canonum collecliones, quales sunt Canones Apostolorum et Constitutiones Apostolorum, circa initium quinti saeculi; multasunt pariterConciliorum generaliumet particuiarium decreta de re morali et paenitentiali disciplina3; non paucae decretales episiolai Rom. Pontificum, praesertim S. Siricii, S. Innocentii I, Zozimi, Bonifacii, S. Ccelestini, Hilarii, S. Gelasii, Symmachi, S. Leonis et Gregorii Magni4.
1 Praecipui ejus sermones inveniuntur inter opera S. Augustini, cui diu adscripti fuerant, P. L., t. XXXV; alia opera edidit Migne, P. L., LXVII; cfr. A. Malnory, Saint Cesaire,ev. d'Arles, Paris, 1894; C. F. Arnold, Caesarius von Arelate, Leipzig, 1894; P. Lejay, Le role theologique de Cesaire d'Arles, in Rev. a^ Hist. et de Litt. relig., t. X, 1905, p. 145 sq. et Vae.-Mangenot, DicL Theol., t. II, p. 2168.
2 Migne, P. L, t. LXXV-LXXIX; cfr. Ed. Clausier, Saint Gregoire le Grand, sa vie, son pontificat, ses ceuvres, son temps, Paris, 1886- 1891; V. Fevre, Etude des Morales de S. Gregoire(these), Paris, 1858; A. Sriow, Saint Gregory the Great : his work and his spirit, London, 1892; Grisar, S. Gregorio Magno, in Civilta, 1890- 1893.
3 Dequibus vide Mansi, t.II-X; Hefele, t. I-IV; Bruns, op.cit.,t. I-II. < De his epistolis vide P. Coustant, Epistolae Rom. Pontificum, Paris,
1721; A. Thiel, Epist. Rom. Pontif., a S. Hilaro usque ad Hormisdam, Brunsbergae, 1867; Ph. Jaffe, Regesta Pontificum Roman. a S. Petro ad an. 1143, 2a ed., Lipsiae, 1885.
xxxvii:. PROLEGOMENA
30 In tertia Patrum epocha, a S. Gregono ad S. Bcr nardum, propter temporum acerbitatem, vix ullus est theologiae profectus; plerique au6lores sunt tantummodo colleclores et compilatores. Plerumque scientia theologica in scholis abbatialibus et episcopalibus excolitur, et paulatim fit scholastica. Hinc jam incipit systematica expositio ethicae et via paratur Summis theologiae.
(A) Inter Graecos eminet Joannes Damascenus (f. an. 740), qui in libro de Orthodoxa fide, et in opusculis de/ejuniis, de Virtutibus et vitiis, praecipua ethicae principia digessit1. Aristotelicam philosophiam christianae fidei accommodare tentavit, et ita viam Scholasticis aperuit. Statuit duplicem esse legem : legem Dei testimonio conscientiae manifestatam, cui obediendum est, et legem peccati, cui resistere debemus. Legem Dei adimplendo, Ei similes efficimur. Deo debetur adoratio, seu cultus latriae. Eum pariter glorificamus virtutes fidei, spei et caritatis exercendo. Erga proximum justitiaur caritatem et beneficentiam colere debemus. Ad id vero praestandum duo sunt necessaria : sui abnegatio et oratio. — Alibi de sacramentis et cultu imaginum praeclare disserit.
(B) Inter Latinos, floruerunt : (a) S. Isidorus Hispalensis (f. an. 601), qui, in Sententiarum libris tribus et in libris duobus de ecclesiasticis officiis, antecessorum doclrinam moralem et asceticam digessit; a coaevis et Scholasticis tanquarh ecclesiae catholicae decus habitus est2.
(b) Venerabilis Beda(f. an. 691), tum in commentariis, tum in homiliis,dcc"t.rinam moralem modo exhortatorio et fusiori stylo exposuit3; in Scripturis studiosissimus et valde eruditus, ob doclrinae et virtutum merita Venerabilis dictus est.
(c) Alcuinus (f. an. 755), praeter commentaria moralia in Scripturam, scripsit libros de Psalmorum usu, de baptismi caeremoniis, de confessione, ubi ejus necessitatem probat, de virtutibus et vitiis, de animae ratione, in quibus multa utilia et pia congessit4.
1 Ejus opera edidit Migne, P. G., t. XCIV et XCV; cfr. Grundiener, Johannes Damascenus (these), Utrecht, 1876; Lupton, S. John of Damascus, London, 1884; V. Ermoni, S. Jean Damascene, Paris, 1904.
a Ejus opera vide ap. Migne, P. L, t. LXXXI-LXXXIV; Jr. Menandez Pelayo, S. Isidore et 1'importance de son role dans 1'histoire intellectuelle de 1'Espagne, in Annales de Philos. chret., nouv. se"rie, t. VII, 1882, p. 258-269.
3 Migne, P. L., t. XC-XCV; cfr, Gehle, De Bedae venerabilis vita et scriptis, Leyde, 1838; dom Plaine, Le Venerable Bede, in Revue angloromai?ie, 1896, t. III, p. 49-96.
4 Migne, P. L, t. C-CI; cfr. Monier, Alcuin et Charlemagne, 1864, Werner, Alcuin und sein Jahrhundert, Paderborn, 1876; Hamelin, Essai sur la vie et les ceuvres d'Alcuin (these), Paris, 1877.
IN THEOLOGIAM MORALEM. xxxix.
(d) Hincmarus, arch. Rhemensis (f. an. 845), opuscula varia scripsit de cavendis vitiis ct vhtutibus exercendis, de coercendis militum rapinis, de coercendo raptu viduarum, puellarum et sanclimonialium, etc\
(e) Rabanus Maurus2 (f. an. 847) exaravit libros de laudibus S. Crucis, de clericorum institutione, de consanguineorum nuptiis, et de magorum prsestigiis falsisque divinationibus, de sacris ordinibus, de ecclesiastica disciplina, de videndo Deum, de puritate cordis et modo poenitentiae; de quaestionibus Canonum paenitentialium, etc.
- (f) S. Petrus Damianus (f. an. 1057) multa edidit opuscula de officiis fidelium, clericorum et monachorum, de sacramentis per impios administratis, de parentelae et cognationis gradibus, de tempore celebrandi nuptias, de quadragesima, de jejunio sabbati, de celebrandis vigiliis, de horis canonicis, de ccelibatu sacerdotum, de communi vita clericorum, de perfeclione monachorum, etc. Quorumdam sanclorum pariter scripsit historias, ut horum exemplis praecepta firmaret3.
(g) S. Bernardus (f. an. 11 20), "ultimus inter Patres, primis certe non impar," ait Mabillon, de re morali, ascetica et mystica ita scripsit ut Doclor mellifluus appellari meruerit. Praeter sermones de tempore, de diversis, de Cantico Canticorum, plurima exaravit opuscula, praesertim de gradibus humilitatis et superbiae, de diligendo Deo, de gratia et libero arbitrio, de baptismo, de praecepto et dispensatione, et libros quinque de consideratione ad Eugenium III. Erga B. Virginem devotissimus, eam ut mediatricem ad Mediatorem et aquaeduclum gratiae salutat; nec tamen ejus immaculum conceptum agnoscit. Mysticae theologiae fundamenta jacet, et de amcre Dei exstatico praeclare disserit4.
33« (C) Ad eamdem epocham referri debent : (a) Libri pcenitentiales, in quibus catalogus texitur gravium peccatorum et canonicarum pcenarum his adnexarum. Quos libros ediderunt : inter Graecos, Joannes Jejunator, Theodorus Studita, Nicephorus Constantinopolitanuss; inter Latinos vero innumeri fere auctores, quales
1 Migne, P. L., t. CXXV-CXXVI; cfr. Vidieu, Histoire de Reims, etude sur le IXe s., Paris, 1875.
9 Migne P. L., t. CVII-CXII; cfr. Dahl, Leben und Schriften des Erzbischofs R. Maurus von Mainz, Fulda, 1828.
3 Migne, P. L, t. CXLIV-CXLV; cfr. Vogel, Peter Damiani, Jena, 1856; Capecelatro, Storia di S. P. Damiano e del suo tempo, Firenze, 1862.
4 Migfie, P. L, t, CLXXXII-CLXXXV; cfr. Neander, Der heilige Bernhard, Berlin, 1813; S. Hiiffer, Derheilige Bernhard von Clairvaux, Munster, 1886; Vacatidard, Histoire de S. Bernard, Paris, 1895; Vac.-Mangenot, Dic~t. de Theol., t. II, p. 746-785.
5 Hos invenies ap. Migne, P. L., t. LXXXVIII, p. 1889- 1918; t. XCIX, p. 1721-1734; t. C, p. 855-864.
xl. PROLEGOMENA fuere S. Columbanus, Cummianus, Egbertus, Theodorus Cantuuriensis, Rabanus'.
(b) Collecliones canonum et decretorum, in quibus sub variis titulis referuntur aut digeruntur leges ecclesiasticae. Ita .S". Isidoro Ilispa- /^j/adscribitur vetustissima colleclio, quae in decem libros distribuitur : de institutionibus monasteriorum et monachorum atque ordinibus paenitentium, de institutionibus judiciorum, de instuutionibus omciorum et ordine baptizandi, de diversitatibus nuptia rum, de generalibus regulis clericorum ceterorumque christianorum. de honestate et negotiis principum, de Deo et de his quae sunt credenda de illo, de abdicatione haereticorum, de idololatria et cuitoribus ejus2. — Multae sunt aliae collecliones, quas ediderunt, inier alios, Egbertus Eboracensis, Isaac Lingonensis, Burchardus Wormatiensis, Anselmus Lucensis, Ivo Carnotensis, praesertim vero Gratianus, cujus Decretum Corpori juris Canonici insertum fui»:3.
II. Theologia moralis Theologorum aetate4.
- Scientia morum, jam a saeculo XII, a theologis exponitur modo systematico, didaclico et philosophico. Elementa a Patribus et Conciliis elaborata in unum corpus organicum coadunantur et logico ordine distribuuntur; nec per modum exhortationis aut sub homiliarum forma exponuntur, ceci didaclice prout fieri solet in scholis; simulque acccmmodantur philosophiae praesertim aristoteliccc, quse tunc in Universitatibus tradebatur. Duplex est epocha : prior, scho/astiai, quae a saec. XII ad saec. XVI sese extendit; posterior, moderna, a saeculo XVI usque ad nostra tempora.
1 Quos vide ap. Migne, P. L., t. LXXX, p. 228-230; t. LXXXVII, p. 979-998; t. LXXXIX, p. 401-436; t. XCIX, p. 9^7-938; t. CXII, p. 1397-1424. — Qix.J.Schmitz, Die Bussbiicher und die Bussdisciplin der Kirche.
2 Ap. Migne, P. L., t. LXXXIV, p. 25-92; Ibid., p. 849-914, invenitur praafatio historico-critica, auc~tore C. de la Serna Santander.
3 Egberti et Isaac colleftiones invenire est ap. A/igne, P. L., t. LXXXIX, p. 379; t. CXXIV, p. 1075; cfr. Ballerini, De antiqui? colle<ftionibus et collecloribus canonum.
4 Simler, Des Sommes de theologie, Paris, 1871; Haureau, Hist. de la philos. scolastique, 2e ed., Paris, 1880; De Wulf, Hist. de la philosophie medievale, Louvain, 1900; Picavet, Esquisse d'une histoire geneVale et comparee des pKilosophies medievales, Paris, 1905; Hurter, S. J., Nomenclator litterarius, t. IV, CEniponte, 1899. Pro Gallicis aucloribus : Histoire litteraire de la France; P. Feret La Faculte de Theologie de Paris, Paris, 1894-1897; — pro Germanis Michael, S. J.. Geschichte des deutschen Volkes, Frib.-Br. t. III, 1903.
iN THEOLOGIAM MORALEM. xli.
1° Theologia moralis scliolastica.
Tres periodi in theologia scholastica clistingui possunt ; prima, qua^ est praeparatoria (saec XII); secunda, vere aurea (saec. XIII); tertia, quaj paulisper in subtilitates decidit (saec. XIV-XV.)
- (A) In prima periodo, jam via paratur evolutioni theologioe quarumdam scholarum fundatione. Ita schola Beccensis a Lanfranco1 fundata, et a S. Anselmo2 illustrata, novam methodum induxit, nempe scholasticam, cujus ope multae conclusiones e principiis revelatis deducuntur, et in unum corpus doctrinae digeruntur. Hi tamen de re morali nonnisi obiter scripserunt. Neque praetermitti potest schola Abaelardi, licet in pluribus erraverit; lutroduclio ad Theologiam, quam scripsit Abaelardus, est veluti theologiae summa, qua. multum usi sunt auclores non solum cosevi sed etiam posteriores; aliud opus, Scito teipsu?n, Ethicae naturaiis exhibet compendium3. Pariter schola S. Vicloris (Parisiis), etsi minus didactica et magis mystica, non parum contulit ad theologiae progressum; inter doctores hujus scholae eminet Hugo a S. Victore, qui in libris de Sacra??ientis, totius theologiae dogmaticae et moralis compendium tradit4.
Sed doctor celeberrimus hujus temporis fuit Petrus Lombardus, professor theologiae, posteaque episcopus Parisiensis, qui in quatuor libris sententiarum summam Theologiae dogmaticae et moralis ex Patribus collegit et methodo scholastica digessit. In tertio ei quarto libro, post expositum mysterium Incarnationis. agit de vita
1 Ejus opera edidit Migne, P. L., t. CL; notatu dignus esi libellus de Celanda confessione, ibid., p. 625-632, ubi ait paenitentem posse, deficiente sacerdote, confiteri clericis, imo et fidelibus; cfr. Lecomte, Ecole de TAbbaye du Bec, these, Rouen, 1878.
2 Migne, P. L., t. CLVIII-CLIX; ejus doclrinam moralem invenies prassertim in homiliis, sermonibus et meditationibus; cfr. Card. d'Aguirre, S. Anselmi Theologia, Salamanque, 1678-168 1; Ragey, Hist. de S. Anselme, Paris, 1890; J. M. Rigg, S. Anselm of Canterbury, London, 1896; Vac.-Mangenot, Dic~t. deTheol.,t. I,p. 1327-1350.
3 Ch. de Remusat, Abelard, sa vie, sa philosophie* et sa theologie, Paris, 1855; Vacandard, Abelard, sa lutte avec S. Bernard, sa doc~lrine, sa methode, Paris, 1881; De?iifle, Abaelards Sentenzen und die Eearbeitung seiner Theologia, in Archiv fiir Literatur... des Mittelalters, Frib.-Br., 1885, t. I; Vac.-Mangeuot, Dift. de Theol., t. I, p. 36-55.
4 Migne, P. L., t. CLXXV-XXVIII; cfr. Mignon, Les origines de la Scolastique et Hugues de S. Viclor, Paris, 1895, t. II, p. 77-395; Sim/er, Des Sommes de theologie, these, p. 78-96; E?igelhardt, Hugo von S. Victor..., Erlangen, 1838. — Summa sententiarum, olim Hugoni adscripta, ab uno ex ejus discipulis scripta fuit, et ab erroribus Abaelardi non satis recedit; cfr. Vac.-Ma?igenot, Dic~t., t. I, p. 53.
xlii. PROLEGOMENA christiana, qua^ principaliter sita cst in virtutibus theologicis fidei, spei et caritatis, et secundario in virtutibus moralibus; sed insuper, ad finem nostrum consequendum necesse est decem Decalogi praecepta legemque evangelicam servare. Postea de sacramentis disserit in genereet in specie, et de consummatione vitae christianae in ccelo. Magister Sententiarnm appellatus est, et ejus opus in scholis per plura srecula ab illustrissimis theologis expositum est1.
- (B) In secunda periodo, scholis jam successerunt Universitates, et opusculis aut libris sententiarum succedunt Summce theologiccz immensae molis, eruditionis maximae, in quibus veritates non solum dogmaticae, sed morales sub variis respectibus, et adversus quoslibet errores, fuse exponuntur atque demonstrantur. Praecipui doclores fuere :
(a) Alexander Alensis (f 1245), in Anglia natus, discipulus ac postea Magister in Universitate Parisiensi, aetate jam provecla in ordinem S. Francisci ingressus, Doclor irrefragabilis vocatus, Summam theologicam scripsit, in qua, post expositum Incarnationis mysterium, de ethica christiana disserit : de lege seterna et naturali, de lege mosaica et evangelica, quibus ad vitam aeternam homo dirigitur; de gratia, cujus ope legem servare valemus; de virtutibus, quae nos inclinant ad vivendum conformiter legi; de sacramentis, quibus gratiam ad salutem necessariam accipimus. Morte vero praeventus, de virtutibus et sacramentis opus suum complere nequivit2.
37- (b) Hac aetate florere cceperunt scholaz theologicae inter regulares. Ordinem Dominicanum* duo luminaria illustrarunt, Albertus et Thomas.
B. Albertus Magnus4 (1206- 1280) Parisiis et Coloniae professor, " magnus in magia naturali (i. e. in scientiis naturalibus), major in philosophia, maximus in theologia ", in Summa theologite, praesertim in secunda parte, de homine ejusque primaevo statu, de gratia
1 Migne, P. L., t. CXCI-CXII; cfr. Simler, op. cit., p. 89 sq.; Protois, Pierre Lombard, son epoque, sa vie, ses ecrits, son influence, Paris, 1881; Baltzer, Die Sentenzen des Petrus Lombardus, Leipzig, 1902.
2 Sufnma Alexandri Alensis, Venetiis, 1475; aliae editiones, quarum optima est Veneta, 1575- 1576, sub hoc titulo : Universa iheologice Summa. Cfr. Wadding, Scriptores Ordinis Minorum ; Simler, op. cit., p. 97-133; Vacant, Dicl. de The^ol., t. I, p. 772-785.
3 De theologis dominicanis \egefac. Quetif.-Echard, Scriptores ordinis Praedicatorum, Parisiis, 17 19.
4 Ejus opera Lugduni edita fuere, curante P. Jammy, 1651. Cfr. Sio-nart, Albertus Magnus, Ratisbonne, 1857, gallice redditum, Paris,
1862 ; Weddingen, Albert le Grand, Paris et Bruxelles, i88i;PT.Frtler, Die Moraldes Albertus Magnus, Leipzig, 1891 ;Vacant, Dict. de Theo,l. t. I. p. 666.
IN THEOLOGIAM MORALEM. x.liii et peccatis erudite disserit; in Summd de creaturis utilia tradit de hominis psychologicis propensionibus. Sed, in re theologica, discipulum sibi superiorem instituit, Thomam Aquinatem.
- S. Thomas (t 1274), Doclor Angelicus, in Universitate Parisiensi et in nonnullis Italiae academiis sacram theologiam erudite atque accurate docuit. Antecessorum doctrinas velut dispersa cujusdam corporis membra in unum collegit et coagmentavit, miro ordine digessit et magnis incrementis adauxit. Ejus ethica invenitur in commentariis in quatuor libros Sententiarum, Summa theologica, Quaestionibus disputatis et Quodlibetis. Admirabilem exhibet synthesim totius ethicae christianae.
In prima parte Summae theologicae, de Deo agit, quatenus estprimum principium omnium creaturarum ; in secunda, de motu rationalis creaturae in Deum; haec est pars moralis, quae vere aurea habita fuit etiam ab eis qui ejus philosophica principia rejiciebant; in tertia, de Christo, quatenus via est tendendi in Deum, et de sacramentis disserit.
In parte morali, non minus ac in parte dogmacica, elucet ordo vere scientificus. Imprimis agit de ultimo hominis ftney qui Deus est; postea de aclibus humanis quibus ad hunc finem tendimus. Aclus humani speclantur tum in se, tum in suis principiis, sive internis sive externis. Notionibus generalibus ita expositis, S. Doclor disserit de officiis quae omnibus communia sunt : haec reducuntur ad virtutes theologicas et morales, quarum praecipuae dicuntur cardinales; tandem de officiis cujuslibet status : ibi comparationem instituit inter vitam aclivam et passivam, et quae ad statum perfectionis requiruntur egregie declarat. Sacramenta, de quibus in tertia parte, sunt media quibus gratia confertur ad officia christiana rite adimplenda. Cum de virtutibus sermonem habet, non exponit solum ea quae necessaria sunt ad peccatum vitandum, sed etiam quae ad perfec~cionem desiderantur : ita theologiam moralem ab ascetica non avellit, sed utramque simul complecTitur1.
39- (c) In schola Franciscana 2 floruere praesertim Bonaventura et Scotus.
S. Bonaventura(i22i-i274), doclor Seraphicus, Balneoregii in Etruria natus, sacram Theologiam in Universitate Parisiensi tradidit, posteaque eleclus est Generalis Minister Ordinis, Episcopus Albanensis et Cardinalis. Ejus moralem dodtrinam invenire est : in Commentariis in quatuor libros Sententiarum ; Qucestionibus dispu-
1 Touron, La vie de S . Thomas dAquin, avec un expose de sa doctrine et de ses ouvrages, Paris, 1737; Bareilte, Histoire de S. Thomas d'Aquin, 4e ed., 1862 ; Werner, Der heilige Thomas von Aquino, Ratisbonne, 1858- 1859; Feret, op. cit., t. II, p. 443-486.
3 De theologis hujus scholae vide Wadding, Scriptores Ord. Minorum, Romae, 1650.
*iiv PROLEGOMK.IA iatis, ubi, intcr alia, disserit de perfeclione evangelica, nempc humilitate, paupertatc, continentia et obedientia; Itincrario mentis in Deum, ubi ostendit Deum attingi posse praesertim per vestigia quae in sensibili mundo reliquit, per imagines hominis facultatibus inditas, per speculaiionem seu contemplationem; Collalionibus de septem donis Spiritus San6li, et de decem praeceptis. Neque praetermitti debent ejus opera ascetica : De iriplici vid, cui titulus etiam fucendium amoris, ubi declarat animam Deum attingere triplici via, meditatione, oratione et contemplatione ; Soliloquium, Lignum vitce, seu contemplatio de Passione Domini, etc. — In rebus speculativis S. Thomae aequiparari nequit, sed in mysticis habetur facile princeps; et, cum inter Angelicum et Seraphicum Doclorem magna sit virtutis, sanctitatis et doctrinae similitudo, amborum opera legere pretium est1.
Joannes Duns Scotus2 (f 1308), Doclor subtilis, Oxonii, Parisiis et Coloniae theologiam docuit; neque Thomae neque Bcnaventurae adhaesit, sed horum doctrinas critice et subtiliter expendens, frequenter novas opiniones proponit atque propugnat, quin tamen in haeresim ipse incidat. Cujus opus principale fuit Commentarius in quatuor Hbros Sententiarum, quem Oxonii scripsit et Parisiis perfecit. Ejus doclrina moralis in multis discrepat a doctrina thomistica : moralitatis norma, juxta ipsum, magis pendet a libera Dei volu.ntate quam ab ipsa natura rerum qualis a divina sapientia percipitur ; hinc lex naturalis non est tam immutabilis praesertim quoad officia erga proximum. Alia sunt discrimina quae in decursu operis exponentur.
- (d) Extra prsefatas regularium scholas floruit Gulielmus, diclus Arvernus, propter regionern in qua natus est, et Parisiensis, quia Parisiis theologiam docuit, et hujus civitatis episcopus fuit (t 1249). Varios traclatus scripsit de re morali, praesertim Summam virtutum et vitiorum, et opuscula de Fide et Legibus, de remediis tentationum, de claustro animae, de paenitentia, de pluralitate benenciorum, etc.
1 Optima editio operum S. Bonaventurae curantibus pr3esertim Fideli de Fanna et Jeiler, Quaracchi typis mandata fuit, 1882-1902. Cfr. Ptvsper de Martigfie, La. scolastique et les traditions francisca nes, Paris, 1888, p. 79-116; L. de Chcrance, S. Bonaventure, Paris, 1899; A. de Margerie, Essai sur la philosophie de S. Bonr.venture, Paris, 1855 ; Werner, Die Psychologie und Erkentnisslehrc des Joh. Bonaventura, Vienne, 1876; Vac- Ma?igenot, Di<fl. de Theol., t. II, p. 962-986.
2 Cujus opera edidit Wadding, Lugduni, 1639. Cfr. Werne? , J. Duns Scotus, Vienne, 1881 ; Seeberg, Die Theologie des Duns Scotus; Pluzanski, Essai sur la Philosophie de D. Scot, Paris, 1887; Vacant, Etudes comparees sur la Philosophie de S. Thom. d'Aquin et celle de D. Scot, Paris, 1891.
IN THEOI.OGIAM MORALEM. «v
(c) Eadem aetate S. Raymundus de Pennafort1 Decretales Gregorii IX colligebat et publici juris faciebat, quinque libris totam doctrinam canonicam hujus temporis exponendo. Edidit etiam summam de casibus paenitentialibus ubi agebat de peccatis in Deum et in proximum, de sacramentorum ministris, necnon de matrimonio.
- (C) In tertia periodo, theologia moralis minus diserta et synthetica evadit, et intolerabili distinclionum abusu deformatur. Cujus praecipuae causae fuere nominalismi propagatio, dissensiones inter varias theologorum scholas, Magnum Schisma atque morum corruptio. Quare pauca tantum opera notatu sunt digna.
Inter praecipuos auctores qui de re morali scripserunt,recensentur :
(a) Petrus Alliacensis2 (1350-1420), qui, practer quaestiories super libros sententiarum, opuscula digessit de conscientia. erronea, de sacramentiSj etc. Erudite scribit, sed tenet nullam actionem esse in se malam, sed solum quia lege prohibetur.
(b) Joannes Gerson 3 (1363-1429), cujus praecipua opera moralia, sapientia et pietate refulgent : Compendium theologiae; de praeceptis Decalogi; de confessione et arte moriendi; de parvulis ad Christum trahendis; de ccelibatu; de oratione; de contraclibus, etc.
- (c) Hac eadem aetate digesta sunt quaecam opera ad usum confessariorum, summae casuum conscientiae aut summae confessionales, in quibus regulae tradebantur ad solvendas quaestiones practicas quae in sacro tribunali occurrunt; praecipui horum operum auclores fuerunt : Monaldus, O. Min. (t 1285), S. Asiesanus (auctor anonymus ab oppido Asti), O. Min., (f 1330); Barthoiomceus de Sanfloconcordio, O. Praed. (t 1347); sed praesertim S. Antoni?ius, O. Praed. (1389- 1459), archiep. Florentinus, qui Summam theologicam scripsit, in re morali etiam hodie merito laudatam; Sylvester Prieras (1502) qui Summam casuum conscientiae exaravit.
(d) Opera mystica ediderunt Magister Eckart (f 1327), qui tamen in quemdam pantheismum inscius lapsus est; Joannes Taulerus, O. P. (12901361), qui de veris virtutibus et gradibus christianae perfedtionis scripsit; Henricus Suso, O. P., quorum opera, valde pia et jucunda, recenter curante De?iifle typis mandata sunt.4
1 Cfr. Raymundiana, seu documenta quae pertinent ad S. Raym. de Pennaforti vitam seu scripta, aucl. Balme, Bara?i, Colomb, Rome et Stuttgart, 1901.
2 Tschackert, Peter von Ailly, Gotha, 1877; Salembier, Petrus de Alliaco, these, Lille, 1886; Vaca?it, Dicl. de Theol., t. I, p. 642.
3 Jourdain, Doclrina Gersonii de theologia mystica, Psris, T838; /. B. Schivab, Johannes Gerson, Wurtzbourg, 1859; Masson, Jean Gerson, sa vie, son temps, ses oeuvres, Lyon, 1894.
4 Cfr. Delacroix, Essai sur le mysticisme speculatif en Allemagne au XIYe siecle, Paris, 1900.
xlvi. PROLEGOMENA
2° TJieologia moralis moderna.1
Theologia moralis, quae saec. XIV et XV dormitaverat, e somno excitata per Humanistarum et Protestantium impugnationes, novas vires suscepit, et per duo fere saecula profecit; sed, labente saeculo XVII et deinceps, iterum defecit, praesertim ex eo quod nimium exculta fuit casuum particularium minuta, et quandoque nimis benigna, investigatio, quae casuistica dicitur.
(A) Prima periodus progressiva. Hujus profeclus causae praecipuae fuerunt : vera reformatio perConciliumTridentinumabsoluta; necessitas fidem moresque contra Protestantes et Rationalistas propugnandi; institutio variorum ordinum clericorum regularium et Congregationum, speciatim Societatis Jesu, e qua prodiit theologorum agmen; novarum Universitatum institutio aut antiquarum renovatio; artis typographicae inventio, cujus ope antiqua Patrum et theologorum opera multa facilius omnibus praesto evaserunt. — Quare theologia ad suos fontes revocata fuit, Scripturam et Patres; methodus non fuit exclusive dialeclica, sed partim historica; non paucae subtilitates evanuerunt, et novae quaestiones, temporum necessitatibus accommodatae, sedulo expensae fuerunt. — P. Lombardi liber sententiarum paulatim a scholis removetur, dum S. Thomae summa theologica commentariis egregie exponitur. — Praecipuos theologos in qualibet schola recensere sufficiet, et optima opera quae de re morali scripserunt.
(a) In schola dominican& seu ordine Praedicatorum, fioruerunt : T/iomas Card. Cajetanus (1510) : Commentaria in Summam S. Thomae, Summa casuum conscientiae, ubi probabilioristam se ostendit; Fr.de Vicloria (t 1546) : Theologiae relecliones, ubi inter alia, praeclare agit de jure belli, de matrimonio, de augmento caritatis, de temperantia, de homicidio, de arte magica, de simonia; Bartholomaius Medina (f 1 58 r) : Comment. in primam et tertiam partem summae S. Thomae; princeps moderatorum probabilistarum merito habetur; Dominicus Soto (f 1560) auctor gravis probabilista : De justitia et jure; de cavendo juramentorum usu; de ratione tegendi et detegendi secretum; comment. in 4 lib. sententiarum ; Petrus Soto (t 1563) : opus classicum de institutione sacerdotum;
. Barthol de Ledesma : summa casuum conscientiae; Joannes a S. Thoma (t 1644), eximius S. Thomae expositor; J. B. Gonet (f 1681), acuitate ingenii praeclarus, benigniores probabilismi sententias ut intolerabiles laxitates et praeceptorum divinorum elusionem reprobavit, in parte morali Clypei thomistici contra novos ejus impu-
1 Cfr. Hicrter, Nomenclator litterarius recentioris theologias catho licae, (Eniponte, 1892-1895, cum variis aucloritatibus ibidem allegatis
1N THEOLOGIAM MORALEM. xlvii.
gnatores; Joan. Martinez de Prado (t 1668) : Theologiae moralis quaestiones praecipuae; De Sacramentis in genere et in specie.
- (b) Inter Franciscanos : — Antonius Cordubcnsis (f 1 578), Comment. in 4 libros sententiarum, et quaestionarium theologicum, seu silva casuum conscientiae; Em. Rodriguez (f 1613), Quaestiones regulares et canonicae; Joannes a Trinitate, Contra confessarios sollicitantes; Martinus de S. Joscpho (f 1649), Summa theologiae moralis; Joannes Maria de Casiilento (f 1653) ordine alphabetico digessit Seraphicam theologiae moralis polyantheam; Gesuatdus de Bononiis, O. Cap. cursum integrum theologiae moralis edidit; Petrus Marchant (t (1661), insignis probabilista : Tribunal sacramentale et visibile animarum; Notabiles resolutiones variorum casuum et quaestionum praclicarum; Elig. Bassazus (f 1670), O. Cap., flores totius theologiae praclicae collegit.
47- (c) E nascente Societate Jesu multi prodierunt theologi magni nominis ' : B. Canisius (f 1597), cujus Summa doclrinae christianae, in plures linguas versa, innumeras fere numerat ediliones; Toieius (t 1596), quem magni fecit S. Franciscus Salesius : Instrucliosacerdotum, de septem peccatis, Summa casuum conscientiae absolutissima; Em. Sa~(f 1596), cujus Aphorismi conjessariorum sunt utilissimi; Lud. Molina, (t 1600) : De justitia et jure, opus magnae auctoritatisapud juristas; Greg.de Valentia (f 1603) : Commentaria theologica, in quibus praeclare exponit omnes quaestiones in Summa S. Thomae contentas; Joan. Azor (f 1608), probabiliorista moderatus : Institutiones morales; Fr. Suarez(\ 1617), inter modernos theologos eruditissimus, clare simul et profunde, et quidem fusiori calamo, de praecipuis moralibus quaestionibus scripsit; Gabriel Vasquez (f 1604), ingenii acumine et profunditate celebris, commentarium scripsit in iam 2« S. Thomae, necnon opuscula de eleemosyna, de scandalo, de restitutione, etc; Thom. Sanchez (f 1610) qui fuse de matrimonio disserit; V. Filliuccius (f 1622) de christianis officiis et casibus conscientiae scripsit, ex quibus ipse confecit synopsin universaetheologiaemoralis; in benigniores opiniones protendit; Lessius (t 1623), cuju.< laudatissimumopus agit de jure et justitia ceterisque virtutibus cardinalibus; JEgidius Coninck, Lessii non indignus discipulus (t 1633) : De sacramentis et censuris; de moralitate, natura et effectibus acluum supernaturalium, ubi de fide, spe et caritate; P. Laymann, probabilista moderatus (t 1635) : Theologia moralis; Ripalda (t 1648), de virtutibus theologicis praeclare scripsit; Joan. Card. de Lugo (t 1660), ingenii acumine et perspicuitate clarissimus, aliorum opiniones accuratae crisi subjicit et suas solide propugnat : De virtute fidei divinae; de justitia et jure; de eucharistiae sacramen-
1 Cfr. A. Backer, Bibliotheque des Ecrivains de la Compagnie de je'sus, Liege, 1869 1876; nova editio curante Ch. Sommervogel, Bruxelles, 1890.
Xlviii. PROLEGOMKNA to ct sacrificio; de virtute et sacramentopaenitentiae; de suffragiisct indulgentiis; responsa moralia; Theophilus Raynaudus (t 1663), diserte ct facunde non tamen semper critice, de virtutibus et vitiis scripsit, necnon de aequivocatione et mentali restrictione; H. Busembaum (f 1668), benignus probabilista, perspicua methodo celeberrimus, cujus Medulla theologice tnoralis ultra 200 editiones attigit, et commentariis exposita est aLacroi::, S. Alphonsoet Ballerini; Antotiius de Escobar (t 1669) benignior probabilista : Liber theologiae moralis 24 S. J. docloribus reseratus; Universae theologiae moralis receptiores absque lite sententiae; Th. Tamburini (+ 1675) : Explicatio Decalogi : Methodus expeditae 1 onfessionis.
(d) Ex aliis ordinibus quidam pariter prodierunt moralistae : — inter Benediclinos1 : Ludov. Blosius (t 1566), qui in Speculo religiosorum aliisque asceticis opusculis, cum genuina. pierate de virtutibus religiosis disserit; /. Graffius (t 1620), Deciciones aureae casuum conscientiae; L. Engd, qui an. 1661 Matiuale paroc/wrum edidit;/^. Saenz de Aguirre (t 1699) : De virtutibus et vitiis morum. — Ex ordine S. Augustini* : Petrus Arogon commentaria vulgavit in 2am 2« S. Thomae de £de, spe et caritate, de justitia et jure; Bartholotnazus Salon pariter de justitia erudite scripsit. — AJex. Pdtegrino, (t 1634) O* Theat., traclatum de duello exaravit. — Thottias Hurtado, O. Cler. reg., benignior probabilista : Traclatus varii resolutionum moralium ( 1651). — SerapJiinusa Conceptione 3, O. Carmel., (t 1663) : TracTatus de paenitentiae virtute et sacramento.
(e) E clero sceculari : S. Carolus Borromceus* {\ t 584), vitae et disciplinae christianae instaurator, cujus doclrina moralis invenitur in Aclis Ecdesice mediotanensis; speciali laude dignae sunt instructiones pro confessariis; S. Franciscus Sa/esius5 (t 1622), inter auclores asceticos facile princeps; cujus opera praecipua sunt : Introduction a la vie devcte (Philothea); Traite de 1'amour de Dieu (Tbeotimus); Entretiens spirituels, Lettres, Sermons; Martinus Azpi/cueta, Navarrus diclus, (t i587)cujus J/<7^7/^/^seuEnchiridion confessariorum est opus classicum; Martinus Bonacina (t 1631), rerum copiaet do6trinae perspicuitate celebris : Theologia moralis; tracl. tres de Jegibus, peccatis et praeceptis Decalogi; Franciscus Sylvius (t 1648) cujus praecipuum opus est nitidissimus commentarius in Summam S. Thomae.
- De scriptoribus benediclinis adeas Ziegelbauer, Historia rei litetaria? ordinis S. Benedicli, Vienne, 1754; dom Fran:ois, Biblioth. generale des ecrvains de 1'Ordre de S. Benoit, Bouillon, 1777-1778; Vac.-Mangenot, Dicl. de Theol., t. II, p. 602-628.
2 Cfr. Gandolfus, Dissertatio historica de ducentis augustinianis scriDtoribus, Romae, 1*40.
3 De quo aliisque Carmelitis, cfr. Bibl. Carmelitana, Aurelianis, 1752.
1N THKOLOGIAM MOHALKM. xlix.
Chapter 27 of 73