Nn. 625–668
Status quaestionis. (A) Posita elevatione hominis ad statum supernaturalem, revelatio necessaria evadit ad manifestanda media ad hunc fincm conducentia; posita vero revelatione, fidcs fit necessaria ad salutem, prout docet Vaticanum:* "Cum homo a Deo tanquam Creatore et Domino suo totus dcpendeat, et ratio creata increatae Veritati penitus subjeaa sit, plenum revelanti Deo intellecias et voluntatis obsequium fide praestare tenemur... Quoniam vero sine fide impossibilc est placere Deo, et ad filiorum ejus consortium pervenire; ideo nemini unquam sine llla contigit justificatio, nec ullus, nisi in ea ^ perseveravent usque in finem, vitam aeternam assequetur". Hanc obligationcm credendi postea sic definit : "Si quis dixent rationem humanam ita independentem esse, ut fides ei a Deo imperari non possit ; anathema sit".
(B) Duplici modo autem necessaria esse potest, videlicet necessitate medii, et necessitate/ra^/tf. (a) Illud est necessarium necessitate medii, quod est medium,et quidem necessarium, justificationis, ac proinde sine quo, etiam inculpabiliter omisso, salus obtineri nequit ; in hoc casu igitur, neque ignorantia, neque impotentia excusare potest. Aliquid autem potest esse necessarium necessitate medn dupliciter : intrinsece, quando ex natura sua ordinatur ut medium necessarium ad salutem, ita ut per aliud supplen nequeat, v. g. amor Dei; extrinsece, quando solum hbera Dei institutione requiritur ad salutem, ita ut per alia media, Deo volente, suppleri possit : v. g. Baptismus aquse. — (b) Illud est necessarium necessitate pmcepti, quod lta praescribitur ut libere omitti nequeat sine peccato; si lgitur culpabiliter omittatur, est causa damnationis; si autem
1 S. Thom., 2. 2*, q. II, a. 3-8; Suarez, De Fide, disp. 12-12; Lugo, disp. XII-XIV; Billuart, De Fide, disp. 3; S. Alphons., lib. III, tr. I, De pr^cepto fidei; Lequeux, op. cit., n. 145-169; Bouquillon, op. cit, n. 156-197; Merit, La Foi, Tours, Cattier, 1886, p. 187-264; Pesch, n. 426-465.
2 Vatican., sess. III, cap. 3 et can. 1 de Fide, ap. Denzing.,™. 1638, omittatur inculpabiliter, ob ignorantiam, vcl impotentiam, absquc eo salus obtineri potest. Jamvero fidem necessariam esse tum necessitate medii quoad aliquot obje6la, tum nccsssltatc prcrcepti quoad alia, ex dicendis constabit.
§ I. DE FIDEI NECESSITATE MEDII.
- Fides, ut est habitus infusus, omnino necessaria est necessitate medii ad salutem, ut ex jam dictis colligi potest. Nam sine gratia justificationis nemo salvari potest,ut constat ex Tr. de Gratid; aliunde, in praesenti rerum ordine, justificatio non confertur sine infusione virtutum fidei, spei et caritatis (De Virtutibus, n. 597) ; qui igitur caret habitu fidei, eo ipso gratia sanctificante caret.
Sed quaestio est de aclu fidei, et quidem quoad adultos : infantes enim aliique usu rationis carentes,si,per baptismum, habitum infusum fidei acceperunt, salvantur sine a<5tu fidei, cujus sunt incapaces r. De adultis igitur inquirendum est utrum et quid credere teneantur necessitate medii.
- I. Thesis : Adultis absolute necessarius est aliquis actus fidei theologicse ad justificationem, ideoque ad salutem consequendam. Certum est.
i° Id claredocet Tridentinum; siquidem de peccatoribus ait : " Disponuntur autem ad ipsam justitiam, dum excitati divina gratia et adjuti, fidem ex auditu concipientes, libere moventur in Deum ". Postea addit causam instrumentalem justificationis esse sacramentum baptismi, " quod est sacramentum fidei, sine qud nulli unquam contigit justificatio ". Tandem apertius rem his verbis declarat : " Cum vero Apostolus dicit justificari hominem per fidem et gratis, ea verba in eo sensu intelligenda sunt, quem perpetuus Hcclesiae consensus tenuit et expressit : ut scilicet per fidem ideo justificari dicamur, quia fides est humanae salutis initium, fundamentum et radix omnis justificationis : sine qua impossibile est placere Deo, et ad filiorum ejus consortium pervenire " 2.
1 De statu puerorum, qui sine baptismo decedunt, diclum est in Tr. iic Deo Creante, n. 201-205. 8 Trident., sess. VI, cap. 6, 7, 8, ap. Denzing., nn. 680, 681, 683.
DE YIRTUTE FIDEI. 365
2° Scriptnra idem tradit variis modis : (a) asserit fidem esse humanae salutis initium et fundamentum; ita Christus, in sermone ad N icodemum, ait l : " Et sicut Moyses exaltavit serpentem in deserto, ita exaltari oportet Filium hominis, ut omnis qui credit in ipsum non pereat, sed habeat vitam seternam " ; pariter, quando Apostolos mittit in mundum, eos sic alloquitur : " Prsedicate evangelium omni creaturae. Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit; qui vero non crediderit, condcmnabitur " 2. Hinc diaconus Philippus eunucho baptismum petenti respondet " 3 : " Si credis ex toto corde, licet " ; et Apostoli a neo-conversis fidem in Christum exquirunt ; ita custos carceris in Philippis a Paulo et Sila inquirit : " Domine, quid meoportet facere, ut salvus fiam. At illi dixerunt : Crede in Dominum Jesum, et salvus eris, tu et domus tua " 4. — (b) Declarat insufficientia esse opera legis et opera naturalia sine jide : quod diserte et multoties inculcat Apostolus, praesertim in ep. ad Romanos et ad Galatas : " Arbitramur enim justificari hominem/^ fidem sine operibus legis... Scientes autem quod non justificatur homo ex operibus legis, nisi per fidem Jesu Christi" 5. — (c) Tandem asseritur fidem esse medium necessarium ad vitam spiritualem et ad Deo placendum : " Justus autem meus ex fide vivit; quod si subtraxerit se, non placebit animae meae... Sine fide autem impossibile est placere Deo; credere enim oportet accedentem ad Deum quia est, et inquirentibus se remunerator sit " 6.
30 Ratione confirmatur, supposita elevatione hominis ad finem supernaturalem. Cum enim hujusmodi finis ita vires nostras exsuperet, ut neque ipsum cognoscere naturaliter valeamus, et aliunde media ad eumdem assequendum, qualia sunt Christi sacrificium et sacramenta ab eo instituta, naturalem mentis aciem transcendant, necesse fuit ut haec omnia per fidem cognoscerentur. — Insuper finis ad quem tendimus est perfecta visio Dei; jamvero decebat ut ad hanc perfeclam cognitionem manuducere-
1 Joa., III. 14-15. — Mar., XVI, 15-16. — *Aa., VIII, 37. Qui tamen textus in nonnuilis manuscriptis deficit.
4 An., XVL 30-31. — * Rom., III, 28; Galat., II, 16. 6/fedr., X, 3«S; XI, 6 mur per fidem, quae est veluti inchoata visio rerum divinarum, quatenus nos participes efficit divinae scientiae " : divino siquidem innixi testimonio, ea credimus quae ipse videt, et quse postea vidcbimus.
II. De veritatibus necessitate medii credendis.
- i° Certum est necessarium esse necessitate medn explicite credere in Deum existentem et remuneratorem.
(A) Declaratur. Tenemur quidem modo generali ea omnia credere quae Deus revelavit; et qui deliberate unam veritatem negaret quam novit divinitus revelatam, eo ipso hsereticus esset, ut infra exponetur. Praeterea vero quaedam veritates explicite credendse sunt, seu in seipsis, in suo proprio conceptu; nec sufficit eas credere implicite, id est quatenus in aliis veritatibus explicite creditis continentur.
(B) Probatur. (a) Dei existentia, ejusque providentia quoad bonorum malorumque remunerationem explicite credi debent, juxta illud Apostoli2: " Credere enim oportet accedentem ad Deum quia est, et inquirentibus se remunerator sit ". — Insuper ab Innocentio XI, 2 martii 1679, hsec damnata est propositio (22) : " Nonnisi fides unius Dei necessaria videtur necessitate medii, non autem explicita Remuneraioris"3-} utriusque igitur veritatis explicita fides necessaria est.
(b) Quod quidem rectae rationi consentaneum est. Cum enim Deus sit ultimus finis noster in ordine tum naturali, tum supernaturali, eum attingere nequimus, nisi ejus existentiam cognoscamus. — Quidam sane dicunt id sufficere; nam, statim ac novimus Deum esse summum bonum, procedere possumus ad aclum perfectse caritatis et contritionis, ct ita justificari. Sed, data hominis natura et imperfectione, hic ad perfeclam contritionem de fa<5to non pervenit nisi per timorem etspem, Deum videlicet considerando ut supremum remuneratorem, qui malis pcenas et bonis praemia, secundum aequitatis leges, juste retribuit.
- (C) Qucerittir vero quo sensu in Deum remuneratorem credere debeamus.
(a) Quoad existentiam Dei, multi Thomistce dicunt requiri
1 "Fides... hominem divinas cognitioni conjungit per assensvim (S. Thom., de Veriute, q. XIV, a. 8).
fidem Dei, ut est au6lor ordinis supernaturalis, non autem fidem Dei, ut est au6lor ordinis naturalis; hanc enim veritatem ratione cognoscimus, et aliunde credi nequit quod certo et evidenter scitur *. Multi tamen alii, ut Suarez, Lugo 2,etc, tenent necessariam esse fidem Dei, ut est au6lor ordinis naturalis, seu quatenus his perfectionibus praeditus quae naturali lumine cognosci valent : possumus enim fide credere quod jam ratione novimus, et aliunde S. Paulus hanc fidem tequirit.
Apostolus revera nullam distinctionem facit, sed solum docet Deum credendum esse prius ut existentem, posterius ut remuneratorem. Aliunde agit de fide supernaturali, de ea videlicet quae est sperandarum substantia rerum, argumentum non apparentium^, ideoque de ea quae non humano ratiocinio, sed divino testimonio innititur. Ad hanc vero fidem non requiritur ut distinctus habeatur conceptus supernaturalitatis, qui a vulgo exigi nequit, sed sufficit ut credens intelligat has veritates aliquo modo divinitus proponi, sive per externam revelationem, sive per internam manifestationem conscientiae factam.
- Non sufficit igitur illa fides late dicla, naturali discursu innixa, quae ex testimonio et cognitione creaturarum, quatenus invisibilia Dei attributa manifestant, originem ducit. Damnata est siquidem ab Innocentio XI, 2 mart. 1679, haec propositio (23) : " Fides late dicla ex testimonio creaturarum, similive motivo adjustificationem
1 S. Thom., 2. 2«, q. 1, a. 4-5; Gonet, Clypeus, De fide, disp. I, art. 5-6; Saimaniic, de Fide, disp. III, dub. 2; Berthier, De locis theolog., n. 504.
2 Suarez, de Fide, disp. III,sec"t. 8, et disp. XII, secl. 3, n. 4; Lugo, disp. XII, sec~t. 5, n. 123; Pesch, n. 445. — Cfr. Synop. Theol. Dogmat., De Fide, n. 129-132.
3Hebr., XI, 1. — Quod sic exponit M. d'Huist, Confer. 1892, p. 113- 114 : " Le second domaine de la foi, ce sont les verites naturelles qui servent de base a la revelation. L'homme les decouvre d'abord par Peffort de sa raison, s'il est capable de cet effort. Mais, quand la foi est survenue, elle lui montre ces me^mes verites sous un jour nouveau, comme faisant partie de 1'enseignement divin; et ce qui etait matiere a raisonnement devient objet de croyance. Tels sont les enseignements relatifs a l'existence de Dieu, a ses perfeclions, a 1'immortalite de 1'ame humaine... Pour 1'esprit cultive, ces v^rites s'eclairent donc d'une double lumiere, l'une qui vient de la nature, l'autre qui s'allume au ioyer de la grace. "
sufficit" f. Fides enim ex sola creaturarum cognitione orta, ad finem supernaturalem assurgere nequit, nec caritatem supernaturalem gignere, quae ad salutem maxime necessaria est.
Corollarium. Exinde intelligitur quomodo Deus saluti provideat eorum qui inter paganos vivunt, ubi de fide evangelica. nihil audierunt. Juxta S. Thomam et theologos communiter, si quis paganus " ductum naturalis rationis sequeretur in appetitu boni et fuga mali, certissime est tenendum quod ei Deus vel per internam inspirationcm revelaret ea quae sunt ad credendum necessaria, vel aliquem fidei praedicatorem ad eum dirigeret, sicut misit Petrum ad Cornelium " 2. Et sane Deus, qui olim patriarchis aliisque extra Judaicam gentem locutus est, haud aegre intus loqui potest iis qui recle sunt dispositi, ita ut hi intelligant se a supremo Numine instrui.
40 Controvertitur numfides explicita SS. Trinitatis et Christi Redemptoris necessaria sit necessitate medii.
(A) Communiter tenetur, ante Christi adventum, non fuisse necessarium necessitate medii explicite credere mysteria SS. Trinitatis et Verbi incarnati; haec enim nondum sufficienter hominibus revelata fuerant, ut constat ex dictis in Tr. de Deo Trino, n. 29-36.
(B) Nonnulli vero, auctoritate S. Aiignstini et S. Thomce fulciti3, putant, post Adami lapsum, fuisse ad justificationem necessarium necessitate medii explicite credere aliqnem mediatorem, cujus meritis salus obtineri posset. Allegant verba Scripturce : " Non enim aliud nomen est sub ccelo datum hominibus, in quo oporteat nos salvos fieri " 4; et exinde inferunt neminem salvari posse sine fide in Christum, seu in aliquem mediatorem.
- (C) Attamen hodie tanquam probabilius multi theologi docent fidem explicitam mysteriorum SS. Trinitatis et Incarnationis, vel etiam Christi mediatoris, non esse necessariam necessitate medii s. Etenim (a) tam gravis necessitas statui non debet sine cogente ratione; atqui haec x Denzing, n. 1040; Viva, in h. proposit.
3 S. August., DeCivit, Dei, lib. XVIII, cap. 47, P. L., XLI, 610; S. Thomas, 2. 2«, q. 2, a. 7; Bouquillon, n. 169. — Totam controversiam expositam videas ap. Perrone, De virtutibus fidei, spei et carit, Ratisbonae, 1865, n. 344-379*
ratio deficit; nam Apostolus, dum dc necessitate fidci sermonem habet, loco superius citato, non loquitur nisi de fidc in Deum remuneratorem; aliunde a6lus fidei, spci, caritatis et paenitentiae ad justificationem requisiti, elici possunt absque fide Trinitatis et Incarnationis; statim ac credimus Deum esse, et quidem «umme bonum ac perfectum, cuique reddentem secundum opera ejus, jam nil prohibet quin eliciantur a<5lus ad justificationem neccssarii. Non igitur ex natura rei, etiam posito fine supernaturali, absolute requiritur fides in Trinitatem et Incarnationem; si necessaria est, id nonnisi positiva Dei voluntate; sed haec voluntas clare non fuit manifestata. (b) Aliunde, si haec fides requiritur, moraliter impossibilis evadit salus eorum qui de Evangelio nil audierunt, id est plus quam dimidiae partis generis humani; extraordinarium siquidem lumen necessarium esset ad paganos instruendos de hoc duplici mysterio, cujus existentiam plerique non suspicantur. Hanc igitur fidem explicitam non requiri probabilius putamus. Textus vero Scripturae de necessitate fidei in Christum intelligi possunt de necessitate />r^£//z, aut necessitate medii implicitd, vel etiam eo sensu quod nullus salvatur nisi per merita et satisfactiones Christi.
Corollarium. In praxi, cum hic quaestio sit de re ad salulem_jQecessaxia, lutior pars sequenda est. Itaque : (a) ii omnes qui curam habent animarum sedulo docere debent fideles sibi commissos non solum Deum existentem et remuneratorem, sed etiam Deum trinum et Verbum incarnatum et Redemptorem. Non requiritur tamen ut rudibus tradatur scientifica horum mysteriorum notitia, cujus incapaces sunt; sufficit ut doceatur tres esse personas in Deo distinctas et aequales, Patrem videlicet, Filium, et Spiritum sandtum, et has tres unum esse Deum, — secundam vero personam Trinitatis, seu Filium Dei, hominem factum, sua morte nos redemisse.
(b) Regulariter neque baptizandi neque absolvendi sunt qui horum mysteriorum ignorantia laborant etiam invincibili1; sed, in
1 Hinc S. Offic, 25 jan. 1703, declaravit " missionarium teneri adulto etiam moribundo, qui incapax omnino non sit, explicare mysteria Fidei quae sunt necessaria necessitate medii, ut sunt praecipue casu extremre necessitatis, si tempus ad Instruendes catechumenos desit, baptizandi sunt absolutc, quia, ubi agitur de requisitis non ad validam.sed ad frudtuosam tantum baptismi receptionem, nulla conditio apponi debet; si supervixerint, sedulo instruantur. Paenitentes autem absolvendi sunt sub conditione si sunt capaces, et, s\ supervixerint, instrui et iterum absolvi debent. Nam ex una parte, ubi agitur de mediis ad salutem necessariis, tutior pars eligi debet, et exalterain casu necessitatis, ubi deficiunt remedia certa, probabilia adhiberi debent (supra, n. 388-389).
(c) Quando agitur de semi-fatuis aut valde ignorantibus, eis suggerendus est actus fidei in Deum unum et trinum, et in Christum redemptorem, aniequam absolvantur, quo securior evadat absolutionis validitas.
§ II. De necessitate fidei pr^ecepti.
Duo praecipiuntur : actus fidei internus, et externa fidei professio : de quibus seorsim dicendum.
I. De actu fidei interno.
Divinum datur praeceptum credendi veritates a Deo revelatas, negativum simul et positivum. Quatenus negativum, prohibet ne respuantur aut in dubium vocentur veritates revelatae sufficienter propositae et cognitae; quatenus positivum, nos obligat ad eliciendos aliquoties aclus fidei. De existentid et extensione hujus praecepti dicemus, necnon de tempore quo obligat.
i° Existentia. Datur divinum prceceptum aclus fidei intei'nos explicite eliciendi circa prcecipuas veritates a Deo revelatas.
(a) Quod docuit ipse Christus, dum apostolos misit in mundum1 : " Praedicate Evangelium omni creaturse : qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit; qui vero non crediderit, condemnabitur " ; ex quo patet fidem in Evangelium ab apostolis praedicatum, non minus explicite ac baptismum, ad salutem necessariam esse. Idem tenuerunt apostoli, mysteria Trinitatis et Incarnationis" (Cottccl. P. F. n. 549). Quod declaratum est de adulto relate ad baptismum; sed ratio eadem est quoad absolutionem. — Constat insuper ex damnatione ab hinocentio Xfhujus propositionis 64 : " Absolutionis capax est homo, quantumvis laboret ignorantia mysteriorum fidei, et etiamsi per negligentiam, etiam culpabilem, nesciat mysterium SS. Trinitatis et Incarnationis D. N. Jesu Christi ". (Denzing., n. 1081; Viva, in h. proposit.) 1 Marc.i XVI, 16. — 2 l/oan., III, 23.
inter quos Joaiuics, qui praeceptum fidei aequiparat praecepto caritatis 2 : " Et hoc cst mandatum ejus, ut crcdamns in nomine Filii ejus Jesu Christi, et diligamus altcrutrum, sicut dcdit mandatum nobis " : ibi enim agitur de fidc explicitd in Christum.
(b) Et sane eo ipso quod Deus aliquid rcvclat, praecipit ut sibi fides habeatur; qui enim, certo cognita revelatione, fidem detrectat, non potest non inferre injuriam Dei sapientiae et veracitati, sive de revelatis dubitando, sive eas negando. — Aliunde si nolit eisdem assentiri, Dei supremo dominio se subtrahit. Homo siquidem non est magis independens a Creatore quoad intelieclum quam quoad voluntatem, ideoque Deus a nobis exigere potest intelle6tus assensum non minus quam voluntatis obedientiam.
- 2° Extensio, Hic agitur de iis quae explicitc ab omnibus credenda sunt, non autem de iis quse a doctioribus, praesertim Dei ministris, pro munere suo, cognosci debent. Modo generali fideles explicite credere debent quidquid requiritur ad christianc senticndum et agendum, ideoque, praeter veritates necessarias necessitate medii supra recensitas : —
(a) Veritates prczcipuas, quse in Symbolo Apostolorum l continentur : ibi enim, modo brevi ac simplici, exponuntur praecipui articuli, quibus catholici ab infidclibus et haereticis
1 De Symbolo diximus in Tr. de Fontibus theolog., n. 17-18. Hodie non admittitur singulos articulos singulis apostolis adscribendos esse; symbolum dicitur apostolorum, quia substantiam dogmatum, quae compleclitur, ipsi apostoli tradiderunt. Vox ipsa symbolum apostolorum prima vice reperitur in epistola Concilii Mediolanensis ad Siricium, circa finem quarti saeculi (Migne, P. L., t. XVI, 1125); antea confessio fidei, quam catechumeni et fideles profitebantur, vocabatur regutapidei, doflrina, traditio, tessera. Quomodo brevis formula fidei in Trinitatem, quae ante baptismum recitabatur, successive aucla fuerit, ut pullulantes haereses praecaverentur, declarant auclores a nobis allegati (1. cit.), et insuper S. Bdumer, Das apostoliche Glaubensbekenntniss, Mayence, 1893; A. E. Bumy An introducflion to the Creeds, Londres, 1899; Sanday, Recent research on the origin of the Creed, in Journal of Theological studies, Chicago, ocl. 1899 et ocl. 1901; Semeria, Dogma, Gerarchia e Culto, Rome, 1902; ErmoniT Histoire du Credo, Paris, Bloud, 1903: Vacandard, Etudes de critique, Paris, 1905, p. 3-68; Vacant, Diclion. de Theol., t. I., p. 1660.
secernuntur, iividclicct qui olim catcchumcnis proponebantur antc baptismi susccptioncm. Paulatim quidcm creverunt hujusmodi articuli, sed substantialiter in Scripturis jam continentur, et Ecclesia sua infallibili au6loritate hos omnes nobis credendos proponit.
Proeceptum divinum non versatur quidem circa ipsa verba symboli, prout hodie leguntur, sed circa substantiam dogmatum quae his verbis exprimuntur. Omnino sane expedit ut memoriae fideliter commendentur ac quotidie recitentur ipsissima verba : ita enim efficacius retinentur veritates his verbis expressae. Sed de hoc probabilius nullum datur prseceptum sive divinum sive ecclesiasticum1.
- (b) Prcecepta prcecipua Decalogi : haec enim principales morum regulas naturales et divinas comple6luntur; et, cum christianis obligatio incumbat eas servandi, primum eas cognoscere et credere debet. — Prtecepta Ecclesiee, utpote mere ecclesiastica nec revelata, non sunt quidem objectum fidei, sed scienda sunt, ut impleri valeant.
(c) Orationem domesticam, saltem valde probabiliter, quia ea compleclitur quae Christus petere docuit, et quae ad salutem magis necessaria sunt. Ceteroquin sub gravi sciendum est orationem in genere esse ad salutem necessariam. Requiritur etiam ut quisque fidelis aclus fidei, spei et caritatis elicere sciat; formulam certam memoriter tenere omnino expedit. — Salutatio angelica (seu Ave Maria) multum quidem prodest, et pie eam recitare juvat; sed eam scire aut explicite credere non tenemur.
(d) Sacramenta omnibus necessaria, videlicet baptismum, painitentiam et eucharistiam : cum enim omnes christiani ea accipere teneantur, ea credere debent quae ad eorum dignam susceptionem requiruntur. Quoad alia sacramenta, qui ea suscipiunt, prius tenentur cognoscere et credere quae de eisdem revelata sunt.
- Exinde sequitur eos peccare qui praefatas veritates addiscere negligunt; — necnon parentes etpastores,qui suos filios aut subditos nec per se, nec per alios de eisdem non instruunt : officium cnim grave non adimplent2.
1 Attamen, juxta S. Alphonsum et Lehmkuhl, I, n. 280, fideles sub veniali tenentur, ex consuetudine, symbolum ipsum memoriter tenere.
2 Hujus officii adimpletionem recenter urgebat Pius X, Encycl. Acerbo nimis, 15 apr. 1905 (Acla S. Sedis, t. XXXVII, p. 613) ubi haec, inter alia, statuit, p. 623 : " Parochi universi, ac generatim quotquot animarum curam gerunt, diebus dominicis ac festis per integrum horae spatium, pueros et puellas de iis quae quisque credere agereque debeant ad salutem adipiscendam, ex catechismi libello erudiant.... In omnibus
Hinc etiam confessarii absolvere non debent paenitentes, harum veritatum ignaros, nisi hi serio ac sincere eas discere velint; secus enim, non sunt recie dispositi, cum praeceptum grave implere nolint.
- 30 De tempore quo prceceptum ftdei obligat. Illud praeceptum obligat sive per se, sive per accidens : —
(A) Per se, seu vi ipsius prcecepti credendi : (a) Quando aliqua veritas revelata sufficienter proposita est, seu quando obligatio credendi certo moraliter conscientioe manifestatur; item quando nova definitio proponitur, v. g. quando promulgata sunt decreta C. Vaticani.
Idem dic de pueris fidelium, qui, usum rationis adepti, ita in fide instrucli sunt ut clare percipiant talem aut talem veritatem fuisse divinitus revelatam ; necnon de infidelibus et hsereticis, statim ac ipsis certo moraliter constat catholicam religionem a Deo fuisse institutam. Etenim reverentia et obedientia, quam Deo praestare debemus, postulat ut credamus statim ac aliquid ut divinitus revelatum certo moraliter ostenditur; secus enim infallibilis ejus auctoritas contemnitur. Peccant igitur qui aclum fidei et ingressum in Ecclesiam diu differunt postquam clare obligationem credendi perceperunt. — Qui vero nonnisi probabiliter motiva credibilitatis apprehendunt, non tenentur quidem statim credere, sed orare debent, simulque serio inquirere, ut veritas ipsorum oculis clarius effulgeat : Deus enim lumen et gratiam recle dispositis non denegat.
°45- (b) ScBpius in vitd, quin tamen tempora magis particulariter determinari possint aut debeant1. Id sane constat ex propositionibus ab Innocentio XI damnatis 17 et 65 : " Satis est aclum fidei semel in vita elicere. — Sufficit illa mysteria (Trinitatis et Incarnationis) semel credidisse". — Nonnulli quidem dixerunt a6lus fidei eliciendos esse diebus festis, alii semel in anno : sed nil certi hac de et singulis paroeciis consociatio canonice instituatur, cui vulgo Congregaiio Doclrina Christiana*. Ea parochi, praesertim ubi sacerdotum numerus sit exiguus, adjutores in catechesi tradenda laicos habebunt... Majoribus in urbibus, inque iis praecipue ubi universitates studiorum, lycea, gymnasia patent, scholae religionis fundentur ad erudiendam fidei veritatibus vitaeque christianae institutis juventam, quae publicas scholas frecu mtat, ubt religiosae rei mentio nulla injicitur." — Tota epistola attente legatur et fideliter executioni mandetur.
re definiri potcst. Ceterum id parum utilc videtur; nam, moraliter loquendo, contingere nequit quod homo christianus, qui fidem christianam amplexus est et rctinuit, non repetat saepius a6lus fidei sive exp/icite, — sive implicite% opera supernaturalia exercendo, tentationibus resistendo, aliave praecepta implendo, quae vix servari possunt sine aliquo fidei a6lu.
- (c) Probabilius in articulo mortis, quia tunc maxime tenemur ad Deum tendere, ultimum finem supernaturalem. Quidam tamen dicunt tunc actum fidei per se non necessarium esse, sed solum si urgeat tentatio gravis contra fidem.
(d) Post negationem alicujus veritatis fidei ; qui enim haereticus aut apostata faclus est, ad Deum se convertere debet positivo fidei actu. — Idem dic, si urgeat tentatio contra fidem, quse nonnisi per aclum fidei superari possit; saepe vero efficacius expellitur tentatio mentem ad alias res divertendo.
(e) Ad repellendas eas tentationes quae sine aclu fidei superari nequeunt v. g. tentationes contra fidem aut spem.
- (B) Per accidens, seu vi aliorum prceceptorum ; videlicet toties ad a<5lum fidei eliciendum tenemur, quoties id necesse est ad servandum aliud praeceptum quod tunc obligat : nam qui tenetur ad aliquem finem, tenetur etiam mediis uti necessariis ad eumdem assequendum. Haec obligatio habetur : (a) quando quis se praeparat ad justificationem, quae sine fidei a<5lu obtineri nequit; (b) cum urget praeceptum spei et caritatis : neutrum enim sine fidei a<5lu impleri potest ; (c) quando gravis urget tentatio contra aliquam virtutem, nec aliunde sine fidei a6lu vinci potest.
II. De praecepto externae fidei professionis.
De existentia et extensione hujus praecepti dicemus.
- i° Existentia : Divinum exstat prceceptum fidem aliquando externe profitendi.
Id sane docuit C/iristus1 : " Omnis ergo qui confitebitur me coram hominibus, confitebor et ego eum coram Patre meo qui in caelis est. Qui autem negaverit me coram hominibus, negabo et ego eum coram Patre meo qui in caelis est". Idem inculcat Pau/us2 : " Corde enim creditur ad justitiam, ore autem fit confessio ad salutem".
Et merito ; nam qui, corde credens, exterius fidem profiteri timet : (a) exponitur periculo amittendi fideni : hac enim voluntaria omissione minuitur firmus assensus rebus revelatis, paulatimque dubia exsurgunt; ex adverso autem aperta confessione haud parum roboratur interna fides. (b) irreverentiam erga Deum committit, cum, ob vanum timorem, rationabile obsequium, supremo Domino debitum, praestare recusat : eo ipso enim videtur humana judicia divinae sapientiae praeferre. (c) Aliunde ignavice reus est; qui enim contra propriam animi persuasionem agere non erubescit, eo ipso ostendit se non esse virum, sed debilem impuberem, qui vanis timoribus ab ofificio adimplendo deterretur. (d) Tandem Ecclesice indignum civem se exhibet; cum enim Ecclesia sit societas visibi/is, quae visibilem membrorum unionem postulat, qui -fidem exterius non profitetur, hanc externam unitatem enervat, — et comparatur militi qui patrise vexillum defendere erubescit.
- 20 Extensio. Illud prseceptum, quatenus affirmativum, fidei confessionem aliquoties postulat; et quatenus negativum, vetat ne unquam fides denegetur.
(A) Praeceptum affirmativum profitendi fidem obligat, juxta ^S. T/iomam1, quando "per omissionem hujus confessionis subtraheretur honor debitus Deo, et etiam utilitas proximis impendenda" : —
(a) Quando honor Deo debitus id postulat, videlicet si, ex omissione hujus professionis, Deus inhonoratur vel privatur honore ipsi debito. Ita si quis publice aut privatim interrogatur, ab aucloritate publica, in causctfidei, v. g. num sit catholicus, vel quid de tali fidei articulo sentiat, sine haesitatione et ambiguitate fidem suam confiteri debet, etiam cum vitae periculo : id sane exigit honor Dei, et in his adjunctis, silentium aequivaleret negationi fidei. Quare ab Innocentio XI damnata est haec propositio 18 : " Si a potestate publica quis interrogetur, fidem ingenue confiteri, ut Deo et fidei gloriosum consulo; taoere, ut peccaminosum per se non damnov*. Licet enim publica potestas jus non habeat de fide interrogandi, sed solum de rebus ad bonum temporale societatis pertinentibus, tenetur tamen fidelis respondere, propter honorem Dei, et ad vitandum scandalum, ne ex silentio inferatur veram fidem denegatam fuisse. Excipe tamen si taciturnitas, ex adjunclis, satis clare indi-
cat constantiam in fidc. — Idem dicendum, si quis in odiumfidet etiam a privata pjrsona interrogatur, in iis saltcm adjunctis in quibus.silentium negationi fidei aequivaleret.
Si vero generali tantum ediclo praecipitur ut fideles se coram magistratibus sistant, vel certo signo se ut catholicos prodant, obedire non tenentur; eorum enim silentium haberi nequit ut fidei denegatio, quando in particulari non interrogantur.
650 (b) Quando proximi spiritualis utilitas id exigit : ex caritate enim tenemur impedire, in quantum fieri potest, ne proximus magnum spirituale damnum incurrat; necessaria est igitur professio fidei, quoties, ex ejus omissione, aliquis a fide avertitur aut retardatur, vel aliquo magno spirituali commodo privatur, dummodo aliter proximi bono provideri nequeat; v. g. si ex tali omissione neoconversi aut debiles in fide scandalizarentur.
(c) Aliquoties in vitd : cum enim visibiliter Ecclesiae adhaerere teneamur, hanc adhaesionem aliquoties manifestare debemus per externam fidei professionem. Ad hoc autem sufficit christiana officia adimplere, quae hanc professionem important, qualia sunt susceptio sacramentorum, auditio missae, etc.
N. B. Praeter praeceptum divinum, adest praeceptum ecclesiasticum quibusdam impositum, in determinatis circumstantiis, fidei professionem emittendi, juxta formulam, quae dicitur Piana\ Hanc facere tenentur modo generali qui promoventur ad aliquam dignitatem aut munus ecclesiasticum vel ad subdiaconatum, prout exponitur in Codice, c. 1324, ad calcem operis allegato.
(B) Praeceptum confitendi fldem, quatenus negativum, vetat ne unquam, etiam externe, fides negetur. Deo enim injuriam infert non solum qui haeresim interius amplectitur, sed etiam qui exterius fidem negat, et faclo aut verbo falsse religionis se simulat seclatorem : etsi enim interne credat, mendacium grave committit, et plerumque scandalum aliis praebet. — Attamen discrimen adest inter negare et occultare fidem : prius nunquam licet, posterius gravi de causa in quibusdam adjunclis permittitur.
653- (a) Peccati gravis reus est quicumque verbis aut faclis fidem universim, vel aliquem fidei articulum negat. 1) Verbis, v. g. qui negat se esse catholicum, aut credere in supremam aucloritatem R. Pontificis; vel affirmat se esse rationalistam, positivistam, pro-
1 Quam fidei professionem cum jurejurando a Pio X prasscripto, ad modernismi periculum propulsandum, emittere debent : (a) Universitatum et Seminariorum professores, quotannis; (b) clerici majoribus ordinibus initiandi; (c) sacerdotes confessionibus excipiendis destinati et sacri concionatores; (d) pafochi, canonici, beneficiarii ante ineundam beneficii possessionem; (e) officiales et judices dicecesani; (f) moderatoresetdocloresreligiosarum familiarum. Cf.A.A.S.,g sept 1910.
testantem, mahumetanum. 2) /fo7zV,acliones exercendo, quae ex se vel ex circumstantiis negationem fidei important, v. g. coram idolis genufleclere aut thus adolere, coenae haereticorum communicare, circumcisionemadhibere ut ritum religiosum (non autem ut medium quosdam morbos praecavendi); aut vestibus aliisve signis utendo quae, ex usu et consuetudine, adhaesionem alicui seclae indicant1, v. g. si quis insignia francomurariorum gestaret, ita ut huic seclae nomen dedisse videretur. Non prohibetur autem uti vestibus (v. g. turcarum pileo), quae sunt distincliv.e genlis potiusquam seclae religiosae. — Pariter adire templa haereticorum ex curiositate, vel ad officium civile implendum, minime censetur externa fidei negatio; secus, si talis ingressus speciem cooperationis in divinis prae se fert, et fidei negationem significare videtur2. — Uno verbo igitur, omnia vitanda sunt quae, exomnibus adjunctis, fidei negationem importare videntur.
654- (b) Licet vero fidem occaltare vel dissimu/are, quando non urget praeceptum confitendi fidem, et aliunde gravis est ratio : id enim non est ex se malum, ideoque licet gravi de causa.
Ita si quiscatholicus per loca infidelium aut haereticorum transit, potest diebus prohibitis carnes comedere, si serio timeat (quod hodie raro occurrit) ne, ut catholicus agnitus, aliquod grave damnum subeat; haec enim comestio^r^ negationem fidei non significat; secus autem, si quis, in contemptum fidei aut Ecclesiae, ad comedendas carnes urgeretur : hisenim in adjunclis, videretur esse fidei negatio3. — Potest pariter illis uti vestibus, quae sunt distinctivdd gentis potiusquam religionis, ut supra diclum est.
1 Ita, in decreto S. C. de Prop. Fide, 19 febr. 1774 (Cotieclanea, n. 1653), declaratur : " In primis itaque a simulatae infidelitatis nota excusari non posse subdolam agendi rationem illorum, qui, dum diebus solemnioribus Missae sacrificio intersunt, adstantium ex curiositate turcarum praesentiam formidantes, nunquam omnino caput aperiunt, nec signant se crucis signo, abstinentque a ceteris catholicae religionis aclibus, qui ab aliis qui christiano censentur nomine, palam solent exerceri; atque ita agentes id obtinent, ut mahumeticai superstitionis seclatores reputentur". — Ita etiam primaevis saeculis, Ecclesia ut gravissimas culpee reos habuit libellaticos, qui, licet idolis non immolaverint, pecunia libellos a magistratibus impetrabant, quibus declarabatur ipsos imperatoris mandata implevisse.
2 Itaolim contingebat in ^Lv^/zV^quando Catholici ediclo regio cogebantur, sub gravissimis pcenis, precibus et concionibus adesse protestantium. Tunc Paulus V ad eos scripsit, 10 kalend. ocl. 1606 : " Cogimur monere vos atque obtestari, ut nullo pac~to ad templa hasreticorum accedatis, aut eorum conciones audiatis. vel cum ipsis in ritibus communicetis, ne Dei iram incurratis ".
3 " Pra^terea gravi culpa non caret, quod iidem occulte credentes, cum diebus ecclesiastico jejunio aut abstinentiae consecratis, turcarum mensis accumbunt, vetitis in illis diebus ab Ecclesia. vescuntur cibis, aut
A fortiori licet persecutionem fugcre, nisi agatur de animarum pastoribus quorum praesentia ad salutem subditorum neccssaria cst: hi enim, quando aliter parochiae provideri nequit, debent pro ovibus suis animam suam tradere.
Art. III. De peccatis contra fidem1.
Dicemus tum de ipsis peccatis, tum de causis eorum.
§ I. De ipsis peccatis contra fidem.
^55- Contra fidcm quis peccare potest omissione ct commissione.
(a) Omissione, non solum praetermittendo aclum fidei praeceptum, ut supra dictum est, n. 640; sed etiam debitam diligentiam omittendo in addiscendis veritatibus scitu necessariis, n. 643, aut in quaerenda solutione difficultatum quae contra fidem proponuntur. Hoc tamen peccato non amittitur habitus fidei infusus, sed incurritur periculum eliciendi aclum fidei contrarium, quo ipse habitus amittatur.
(b) Commissione, et quidem dupliciter : per excessum, temerd credulitate accipiendo aut aliis tradendo tanquam revelatum quod revelatum non est, v. g. privatis revelationibus absque sufficienti ratione credendo, proprias opiniones tanquam dogmata fidei proponendo, non sine magno fidelium et incredulorum scandalo2; — per defeclum, triplici praesertim modo, videlicet h&resi, apostasid et infidelitate, de quibus seorsim disserere oportet. Quae tria peccata olim generali nomine infidelitatis appellabantur3 : his sane amittitur habitus fidei, quando scienter et volenter committuntur.
se manducare fingunt; simulatio enim haec non alio animo facta praesumi potest, quam ut christianorum legibus nequaquam obstricli videantur, sed plane mahumetani inter mahumetanos existimentur ". (S. C. de Prop. F., 19 febr. 1774, Collecflanea. n. 1653).
1 S. Thom., 2. 2«, q. 10-12; Suarez, disp. XV-XXHI; Lugo, disp. XVIII-XXV; Billuart, diss. V; S. Alphons., lib. III, n. 17-19; Lequeux, n. 173-178; Ball. P., n. 73-108; Miilter, §8-11; Noldin, n. 27-42.
2 Pras mente igitur haberi debent haec S. Joannis verba (/ Joan. IV, 1) : " Carissimi, nolite omni spiritui credere, sed probate spiritus si ex Deo sint, quoniam multi pseudo-prophetas exierunt in mundum'\
3 Nil dicimus de schismatej quando nihil aliud est nisi secessio ab aucloritate legitima, opponitur quidem obedientiae et caritati, non autem fidei ; sed quando, ut plerumque, negat infallibilitatem S. Pontificis aut aliam veritatem defniitam, conjungitur haeresi, et de eo tunc dicendum quod de haeresi tradimus.
DE YIRTUTE FIDEI. 379
I. De haeresi.
- i° Notio. Haeresis (graece atpeffis, selectio) desi- x~ gnat seclam quae quasdam veritates seligit et alias rejicit ; sensu ecclcsiastico, significat errorem in fide.
• (A) Haeresis//7?/r/> dicla, seu formalis, est hominis baptizati error volnntarius et periinax contra aliquam veritatem fidei catJiolicce. Unde ad haeresim proprie dictam plures requiruntur conditiones :
(a) Ut qui in eam incidit, valide baptizatus fuerit; si nullomodo baptismum susceperit, v. g. si adhuc sit catechumenus, non est haereticus in foro Ecdesice, etsi in foro Dei ut talis habeatur; Ecclesia enim non judicat de iis qui corpus Ecclesiae nondum ingressi sunt per baptismum. — Si quis autem baptizatus fuerit invalide, non ut haereticus, sed ut infidelis habetur.
(b) Errorvotuntarius et perti?iax, id est judicium falsum intellecttis, quo scienter ac volenter negatur aut positive in dubium vocatur aliqua veritas fidei; qui igitur ex levitate, metu aliove motivo exterius tantum, sermone aut opere, veritatem fidei negat, interius fide retenta, non est vere hsereticus, etsi ut talis in foro externo haberi possit; pariter qui dubiis agitatur, et anceps manet, non est proprie haereticus, quia judicium non profert : secus vero, si positive judicat aliquod dogma esse dubium. — Ad periinaciam non requiritur ut quis pluries moneatur et diu in sua obstinatione perseveret, sed sufficit ut sciens ac volens veritati sufncienter propositae assensum deneget, sive id fiat ex superbia, sive ex cupiditate contradicendi, aut ex alia causa. Pertinax igitur non est qui veritatem fidei negat ex ignorantia, etiam vincibili et affeclata, dummodo ita paratus sit ut assensum praeberet, si hanc cognosceret ut revelatam et definitam.
(c) Conira aliquam veritatem fidei catholica, id est veritatem divinitus revelatam et ut talem ab Ecdesia propositam, magisterio sive solemni sive ordinario. Non est proinde hsereticus qui negat veritatem, quam plures ut revelatam agnoscunt, quin tamen haec ab Ecclesia proposita fuerit ; neque afortiori qui conclusionem theologicam rejicit, aut veritatem ab Ecclesia quidem propositam, sed non ut revelatam : quo casu error quidem temere incurritur, sed non contra fidem. Diclum est contra aliquam veritatem : si enim omnes rejiciuntur, jam non est haeresis, sed apostasia.
- (B) Haeresis materialis, seu involuntaria, ea est quae ex ignorantid procedit, sine pertinacia voluntatis, et in eo existit qui paratus est se submittere aucloritati Dei revelantis et Ecclesiae infallibili judicio, statim ac noverit talem veritatem divinitus esse revelatam.
(a) Matcrialitcr haeretici sunt multi protestantes et schismatici, qui in haeresi aut schismate nati, nullum serium conceperunt dubium de veritate suae religionis, quia catholica religio aut nullo modo, aut insufficienter cis proposita fuit ; non paucos esse, etiam inter ipsos docliores, qui in bona fide perseverent, testanturconversi, necnon ii qui haereticos frequentarunt1.
- (b) Quidam pariter catholici, in religione nonnisi imperfe6te instru<5t.i, et inter acatholicos versantes,aliquando bona fide negant quasdam veritates definitas, quia non clare percipiunt has esse revelatas. — Utrum vero ab Ecclesia catholica secedere valeant sine formali peccato contra fidem, controvertitur.
Quidam negant, quia, ex una parte, nulla est justa causa fidem in dubium vocandi, et, ex altera, Deus neminem deserit nisi prius deseratur, ideoque catholicos gratia sua juvat ne in haeresim ]abantur. Alii affirmant; nam dantur juniores catholici qui, insufficienter in fide instructi et roborati, ab haereticis aut rationalistis multa contra catholicam religionem audiunt, quae solvere non valent; ita sensim et sine sensu aliquot dubia concipiunt, et mox fidem in Ecclesiae aucloritatem amittunt, quin ta.mengravepecca.tum/ormaliter contra fidem commiserint,quia neminem inveniunt qui propositas difficultates sufficienter solvat.
- Si mentem in re tam difficili aperire liceat, putamus quidem nullum a vera fide jam susceptd sine aliqua culpa,
1 Ita, cum sacerdos catholicus quadam die miraretur quomodo viri eruditi bona fide credere possint anglicanam sectam esse veram Ecclesiam, Manning, protestans minister ad fidem catholicam conversus, ait : " Vous etes dans une profonde erreur. Ce n'est qu'apres beaucoup de temps, de priere et d'etude que nombre d'esprits, les meilleurs et les mieux doues, mais nds dans 1'heVesie, parviennent a comprendre que leur e^glise n'est pas la veritable. Quand vous proposez a quelqu'un, meme fort intelligent, une enigme, dont vous-meme avez la solution, vous etes ^tonn^ de voir votre interlocuteur hesiter, chercher et ne pas trouver une solution qui vous parait a vous-meme d'une enfantine simplicite. Donnez-lui 1'explication cherchee; lui-meme s'etonnera de ne l'avoir pas trouvee tout de suite. Ainsi en est-il de l'heretique le plus instruit et de la meilleure foi; il peut etudier, prier longtemps sans etre ^claire; et ce n'est qu'a un certain moment, marque par la grace, qu'il decouvre la veritd, et s'.etonne de ne 1'avoir pas reconnue plus tot". (Apud Abbe de Broglie, Les fondements intellecluels de la Foi, Paris, Bloud, 1905, p. 223, not. 1.)
saltem imprudentice1 ', sccedere posse; sed haec culpa non est sempcr mortalis, neque contra fidem, ideoque non neccssario habitum fidei expellit. Hanc esse mentem Vaticani censemus; ait enim Vaticanum :2 " Etenim benignissimus Dominus et errantes gratia sua excitat atque adjuvat, ut ad agnitionem veritatis venire possint; et eos, quos de tenebris transtulit in admirabile lumen suum, in hoc eodem lumine ut perseverent gratid sud conftrmat, non deserens, nisi deseratur. Quocirca minime par est conditio eorum, qui per cceleste fidei donum catholicae veritati adhaeserunt, atque eorum, qui, ducii opinionibus humanis, falsam religionem sectantur; illi enim, qui fidem sub Ecclesiae magisterio susceperunt, nullam unquam habere possunt justam causam mutandi, aut in dubium fidem eamdem revocandi". Ex quibus duo colligere fas est : (a) Deum gratia sua nos juvare ut in fide perseveremus, ita ut, si divino auxilio fideHter cooperemur, eam retinere valeamus; (b) nullam exstare causam objeclivejustam fidem in dubium revocandi vel negandi.
Animadvertimus tamen, post Granderathz, a Concilio non definitum fuisse, nunquam fieri posse, ut homo catholicus sine peccato formali contra fidem divinitatem Ecclesiae in dubium vocet vel ab ea deficiat. Siquidem Vaiicanum hic solum condemnare voluit Hermesii errorem, qui causam objective justam dubitandi adesse docuit, imo doctis dubium commendavit, ut aperte declaratur ab ipsis scriptoribus schematis Patribus Concilii propositi : " Neque etiam in proposita declaratione do£trinae et condemnatione erroris illud attingitur, quod aliqui veteres theologi concedere non dubitant, posse/^ accidens, et in certis quibusdam adjunctis, conscientiam rudis cujusdam hominis catholici ita induci in errorem invincibilem, ut seclam aliquam heterodoxam ample6latur sine peccato formali contra fidem, qua in hypothesi
1 Imfirudentice reus est v. g. qui, in religione parum instru<5tus, acatholicos frequentare eosque audire non dubitat, qui ephemerides et libros legit fidem impugnantes, nec ad doclum sacerdotem recurrit, quando occurrunt dubia contra fidem.
3 Granderath, Constitut. C. Vaticani explicatoe, 1892, p. 61; cfr. Vacant, op. cit., t. II, n. 731-737.
fidem non amitteret, nec formalis, sed materialis hnereticus foret {Tanner, de fide, q. 2, dub. 5, n. 139; Platelius, de fide, n. 61). Haec quidem nisi cautissime explicentur, periculose disputantur; sed ab haeresi, quae sacro Concilio examinanda proponitur sunt alienissima ".
- 20 Haeresis malitia. Haeresis proprie dicla, seu voluntaria, sicut apostasia et infidelitas, est gravissimum peccatum, per se omnibus gravius ceteris peccatis, uno excepto Dei odio; denegare enim assensum Deo revelanti debitum, quemdam contemptum divinae aucloritatis importat. Praeterea haeresis radicitus evellit non solum gratiam habitualem, sed etiam habitum fidei, qui est radix justificationis J.
Quare Ecclesia excommunicatione latae sententiae, speciali modo Pontifici reservata, plectit " omnes a christiana fide apostatas et omnes ac singulos haereticos, quocumque nomine censeantur et cujuscumque seclae existant, eisque credentes eorumque receptores, fautores ac generaliterquoslibet eorum defensores " 2. Ad incurrendam hanc excommunicationem, necesse est ut haeresis, interius concepta, exterius manifestetur verbo, scripto aut fa<5to, quia de mere internis non judicat Ecclesia; non requiritur autem ut haec manifestatio fiat coram aliis, neque ut haereticus alicui seclae se adjungat.
- 30 Corollarium : de dubio in fide. (A) Ouoad catholicos. Quando dubium occurrit circa veritatem fidei, mens diverso modo se habere potest : (a) si voluntas non consentit dubio,sed iWudprompterepeWit, a£tum meritorium perficit : si negligentem se ostendit ad illud repellendum, sine periculo consensus, peccat tantum venialiter. (b) Si quis de articulo fidei dubitat ex ignorantia, paratus assentiri statim ac noverit rem esse revelatam,nullum peccatum haereseos committit, sed peccat vel non, prout ignorantia vincibilis aut invincibilis est. (c) Qui dubitat de articulo sufficienter proposito dubio mere negativo, id est qui judicium suspendit, quin
1 Haeresis formalis rei sunt Liberales absoluti, qui plenam independentiam Status ab Ecclesia. profitentur (De Ecdesia, n. 910); necnon Modernistce qui integrum systema a Pio X damnatum ampledluntur aut aliquas opiniones hujus systematis vere hasreticas. Cfr. Moin firoprio 18 nov. 1907 (A. S. S., t. XL, p. 723).
positive dubio consentiat, — v; g. quia vult ad alia mentem divertere, aut inquirere motiva quibus suavius inclinetur ad credendum, etc, — non est proprie haereticus, quia judicium falsum non profert, sed solum abstinet a judicando; quandoque tamen imprudenter agit, et incidit in periculum positive dubitandi. (d) Qui deliberate et positive dubitat de aliquo fidei articulo sufficienter ab Ecclesia proposito, et ut tali cognito, est vere haereticus, quia positive et erronee judicat hunc articulum non esse certum, et consequenter Ecclesiam errare dum eumdem fidei nostrae proponit.
- (B) Quoad acatholicos. Plerique acatholici privatum judicium agnoscunt ut proximam fidei normam, ad detegendas veritates revelatas, in sacris Scripturis contentas. Hi non possunt quidem, sine peccato, dubitare de aucloritate Dei revelantis, aut librorum quos ut inspiratos agnoscunt. Sed, quando agitur de tali vel tali veritate credenda, ministrorum aut synodorum au6loritatem accipere non tenentur, cum eorum infallibilitatem non admittant. Possunt igitur, juxta principia sua, aliquot dubia concipere de tali vel tali veritate, imo de veritate suae se6tae. Orto autem dubio, tenentur serio veritatem iuvestigare, simulque orare ut veritatem detegere et amplecti valeant. Si data opera illud officium negligunt, peccatum committunt plus minusve grave secundum negligentiae gradum. Non pauci ab ulteriori inquisitione deterrentur ex innato Ecclesiae contemptu; alii vero ex metu temporalium damnorum quae ex conversione passuros esse praevident; quibus revocanda sunt haec Christi verba1 : " Et nolite timere eos qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere; sed potius timete eum qui potest et animam et corpus perdere in gehennam ".
II. De apostasia.
- i° De apostasia in genere. Apostasia (ano, loryj^ai, secedo) est totalis recessus a fide christiand ptr baptismum receptd. Differt proinde ab Jiceresi in eo quod totam fidem rejicit, dum haeresis nonnisi unam aut quasdam veritates
negat. Attamen, ut aliquis sit apostata, necesse non est ut ad falsam religionem transeat, v. g. judaismum, mahumetismum, sed sufficit ut, post susceptum baptisma, exterius fidei christianae valedicat, prolabendo scilicet in deismum, positivismum, atheismum, indifferentismum, etc. Si catechumenus, nondum baptizatus, qui mente fidem conceperat, eam totaliter deserit, apostata quidem erit coram Deo, qui intuetur cor, sed non coram Ecclesia, cui exterius nondum fuerat coadunatus.
Quae de hcesesis malitid et pcenis diximus, vera sunt etiam de apostasid, cum radicitus fidei fundamentum evellat, et longius a Deo recedat quam haeresis. Inter apostatas vero, ii sane pejores et magis perniciosi sunt qui magis funditus a fide christiana secedunt, quales sunt athei, positivistae, monistae aut materialistae, quorum numerus in dies crescit.
- 20 De apostasia per adhaesionem sectis massonicis1. Sed inter eos eminent massones (francs-macons, free-massons), qui, per totum orbem dispersi, non solum naturalismum propugnant, sed infensissimos christiani nominis hostes sese exhibent, et universalem gentium apostasiam a fide totis viribus promovent2.
(A) Quo facilius incautos decipiant, philant/iropice, democratia et fraternae omnium solidaritatis patronos sese decla-
1 Deschamps et C. Jannet, Les societ^s secretes et la societe, Paris, 1880; Copin-Albancelli, La franc-magonnerie et la question religieuse, Paris, 1892; P. Nourrisson, Le club des Jacobins sous la troisieme Rdpublique, Paris, 1900; id., Les Jacobins au pouvoir, Paris, 1904; Prache, La petition contre la franc-mac.onnerie; Goyau, La Fr. MaQonnerie en France, Paris, 1904; M. Le Francois, Le Plan Mac.onnique, Lille, 1905, ubi et alia opera allegata invenies, p. 145.
2 Origo hujus sectae valde obscura est. Certum est eam in Anglid viguisse jam anno 1717, et citissime in praecipuis Europae regionibus propagatam fuisse mediante saeculo XVIII. Sed etiam circa finem praevii saeculi quidam massonici conventus in Scotid et Suecid habiti fuerant. Valde probabile est has seclas e consociationibus opificum, qui aedificiis exstruendis operam dabant, ortas fuisse : saeculo XVI his consociationibus cooptati sunt viri qui non erant opifices, sed eis patrocinium praestabant; inter hos autem inventi sunt qui, philosophicis et religiosis erroribus imbuti, naturam et indolem harum consociationum immutaverunt. Cfr. Gyr, La Franc-magonnerie, Paris, 1859, p. 238- 250; Findel, Les principes de la franc-mac.onnerie.
rant} necnon opificum et oppressorum defensores : " Habent in lingua promptum cultioris urbanitatis studium, tenuioris plebis caritatem : unice velle se meliores res multitudini quaerere, et quae habentur in civili societate commoda cum quamplurimis communicare " 2. Praeterea moribus et opinionibus diversarum gentium solerterseaccommodant2: ubi christiana religio multos strenuosque habet asseclas, non aperte christianismum impugnant, sed liberalem religionis formam advocant; alibi deismo favent, et Deum tanquam Magnum Architeclum agnoscunt; sed in nonnulis regionibus, ut in Gallid, atheismo aperte favent. Ubique vero sua proposita secreii sigillo velant, nec ea omnibus sociis, scd paucis tantum initiatis manifestant, ita ut multi massones ea penitus ignorent. Omnes tamen juramento caecam ducibus promittunt obedientiam 3, et ita inscii ad finem pessimum cooperantur.
- (B) Hunc finem esse christianismi eversionem, constat ex apertis declarationibus ducum, in iis saltem
1 Ita Leo XIII, Encycl. Humanum genus, de secla. massonum, 20 apr. 1884. De secretis societatibus in Statibus Ainericcc Fcederatis, cfr. Concil. Balt. III, n. 244-245.
Quod aperte constat ex conventu massonico Genevae an. 1902 habito; ita legitur in periodico Revue maconnique fAcacia^dtc. 1902 : " 11 est certain que la mac,onnerie n'est pas comprise partout de la meme facon. Les Anglo-Saxons en ont fait une confraternite' aristocratique et conservatrice au double point de vue politique et religieux... Quant a la maconnerie latine, elle doit son caraclere distinclif a la lutte qu'elle soutient contre le catholicisme ". — In conventu generali gallico, an. 1903, F.\ Mayoux aiebat : " Nous disons qu'un franc-magon peut etre materialiste, oui ; qu'il peut etre positiviste, oui ; qu'il peut etre deiste, spiritualiste, oui ; mais qu'il soit catholique, protestant ou juif, jamais, jamais, jamais. (Apfilaudissements). Je sais bien que, dans les siecles passes, il y a eu des cures qui faisaient partie de la franc-maconnerie, je sais bien qu'encore aujourd'hui la franc-maconnerie eleve a ses plus hautes fonctions des dignitaires des eglises protestantes et juives, mais cela, mes FF. ., c'est le passe ". (Apud P. Nourrisso?i, Les Jacobins au pouvoir, p. 249-250).
3 De quojuramento dicebat Leo XII, Constit. Apost. Quo graviora, 13 mart. 1825 : " Jusjurandum illud nefarium, quod jam memoratum est, quodque in illa etiam inferiori cooptatione jurari debet, satis per se est, ut intelligatis nefas etiam esse levioribus illis gradibus adscribi ".
regionibus ubi audaciores fa6li sunt J. Ad quem securius prosequendum, primum quidem totis viribus curant neutrales scholas a Statu institui, quibus via paretur indifferentismo et naturalismo ; postea vero religiosas scholas, variis vexationibus, paulatim evertere conantur, imo soli Statui juniorum educationem committendam esse volunt; tandem curant ut in scholis publicis positivismus aut agnoticismus edoceatur 2. A publicis muneribus et officiis, delationis ope, paulatim removent christianos 3. Familice fundamenta divellunt, divortium et unionem liberam promovendo 4. Societatis perturbationi favere non dubitant, vires cum socialistis jungendo, ut opificum sufTragia obtinere valeant 5.
Non omnes quidem, nec ubique palam haec omnia prosequuntur; sed experientia constat eos audaciores paulatim
1 Recenter enim, 30 mai 1904, F. '. Leon Marti?i, in conventu massonum Parisie?isis regionis, aiebat : " La F.\ M.\ doit poursuivre la dechristianisation de la France, en etendant sans cesse son influence morale et philosophique". {Co?nftte-re?idu, p. 31). — Cfr. A. Leroux, La Franc-Maconnerie sous la 3e Republique, t. I, pp. 168, 173; hasc loca, ubi Dei existentia negatur, excerpta esse e genuinis documentis massonicis certo compertum habuit F. Mouret, collega noster, qui hos textus ipse perlustravit.
2 Quomodo in scholis, collegiis et universitatibus impiae hujusmodi doclrinae spargantur exposuit G. Goyau, L'Ecole d'aujourd'hui, Paris, 1899. — Revera jam in quibusdam scholis adhibentur libri, a massonibus scripti, in quibus asseritur neque existentiam Dei neque animae immortalitatem demonstrari posse.
4 Ita, in massonico Rituali, auctore F.'. Blati?i, p. 20, legitur : " Les epoux comprendront par ce symbole (une baguette de verre qu'on brise sous leurs yeux), que leur union peut etre volontairement et legalement rompue par eux, comme vient de 1'etre cette baguette. Nous n'admettons pas, entre citoyens libres, les liens indissolubles et les con trats sans clause resolutoire ". (Ap. M. Le Francois, op. cit., p. 54-55).
5 Ita, an. 1896, F. '. Rouanet, massones alloquens, dicebat : " Si la Magonnerie veut continuer son role, elle sera socialiste. La Mac,onnerie a tue Dieu et vide le Ciel, mais si le Ciel est vide, la terre n'est pas encore a vous. Ni Dieu, ni Maitre, telle sera bientot la formule mac,onnique ". (Ap. M. Le Francois, op. cit., p. 134). Pariter, in generali conventu an. 1900, F.'. Bedarride asserebat " que dans le socialisme seul, et le socialisme applique en son integrite, se trouve la clef de la question sociale... laconclusion logique et le seul couronnement consequent des ide^es de solidarite de la magonnerie universelle ". (Ap. Nourrisso?i, Les Jacobins, p. 32).
fieri, et publice manifestare quae antea mente conceperant, sed sedulo dissimulaverant l.
Ex quibus colligitur unam e praecipuis apostasiae causi3 esse juniorum adhaesionem seclis massonicis : statim ac nomen secretis societatibus dederunt, in periculum incidunt a fide totaliter recedendi, et quidem permanenter ; timent enim ne, si ad fidem redeant, tanquam juramenti violatores diris plectantur pcenis.
Merito igitur excommunicationem latae sententiae S. Pontifici reservatam incurrunt "nomen dantes seclae massonicae aut carbonariae aut aliis ejusdem generis sectis, quce contra Ecclesiam vel legitimas potestates seu palam seuclandestine machinantur, necnon eisdem seclis favorem qualemcumque praestantes, earumque occultos coryphaeos ac duces non denuntiantes, donec non denuntiaverint"2.
666." Totis igitur viribus sacerdotes ac probi laici conentur juniores avertere ab ingrediendis secretis hujusmodi societatibus, opportune revelando " quae sint societatum ejus generis in blandiendo alliciendoque arti/zcia, et in opinionibus pravitas, et in adtionibus turpitudo " 3. Quo efficacius vero ab his removeantur, ubique honestce societates instituendae sunt : cum enim robur simul et solatium in consociationibus inveniantur, nostrisque diebus adolescentes proni sint ad fcedera jungenda, necesse est omnino ut pravis societatibus honestae opponantur-K In Gallid praesertim,
1 Hujus dissimulationis exempla multa invenies in massonum conventibus ; ita v. g. primum Jieutraiem advocant educationem, ne deistarum aures offendant, sed paulo post declarant eamdem a?iti-religiouim esse debere, imo atheisticajji, ideoque enixe postulant ut nomen Dei ab omnibus exulet libris, qui discipulis traduntur. (Cfr. M. Le Francois, op. cit, p. 10-13).
2 Buila Apost. Sedis, § II, n. 4. — Praeter massojies et carbonarios , huic excommunicationi subjacent feniani, ex decreto S. Officii 12 jan. 1870, nihilistcF. et anarchista, et probabilius socialisice proprie dicli, quatenus contra Ecclesiam et legitimas potestates machinantur.
3 Leo XIII, Encycl. Humanum genus, quae tota attente legenda est.
4 Ad rem C. Battim. III, n. 257 : " Pro juvenibus, quia majoribus periculis objiciuntur, majorem curam impendi volumus; proinde statuimus ut in omni parcecia vel missione, ubi numerus eorum sufficiens invenitur, societates speciales pro ipsis a reclore instituantur et omni opera. foveantur. " Revera in plerisque locis institutae sunt hujusmodi societates, v. g. in Statibus Fasderatis societas dicla Knights of Columbus, in Gallia Le Siiion, L'Assoc. cath. de lafeunessefrancaise, etc.
ubi massones, quamvis pauci numero, omnia hodie regunt, religio catholica iterum florere non poterit, nisi fideles et sacerdotes, vanis querelis omnino sepositis, vires jungant et bonum certamen contra infensissimos christiani nominis osores > strenue et constanter instituant.
III. De infidelitate.
- Infidelitas late sumpla est quilibet defectus fidei internae, et sub hoc respeclu etiam haeresim et apostasiam complectitur. Stricle sumpta, quatenus ab haeresi et apostasia distinguitur, est carentia fidei in eis qui non fuerunt baptizati, qui proinde habitum fidei non acceperunt.
(a) Dantur infideles mere negativi^ qui videlicet de fide nihil audierunt, aut quibus fides non fuit sufricienter proposita, ita ut conscii non sint obligationis credendi. Hi sane non peccant : nil volitum quin prcecognitum. Hinc merito damnata est a Pio V, 1 oct. 1567, haec Baii propositio 68 : " Infidelitas pure negativa in his, quibus Christus non est praedicatus, peccatum est"2.
- (b) Alii sunt vero qui audierunt de fide christiana, simulque opportunitatem habuerunt ulterius de ejus veritate inquirendi, sed eam scienter et volenter neglexerunt ; horum infidelitas vocatur privativa, et ex se graviter culpabilis est, quia in re tanti momenti serio inquirere tenentur. Quidam tamen a peccato gravi excusantur, si conscii non sunt hujus gravis obligationis.
1 Massonibus spem inesse religionem catholicam evertendi, et in nostris ecclesiis aperte suos nefandos errores praedicandi, constat ex hac declaratione F.\ Blatin, in conventu 1883 (Bul. du &* Orient, p. 645) : " Dans ces edifices, eleve^s de toutes parts, aux superstitions religieuses et aux suprematies sacerdotales, nous serons peut-etre appeles a notre tour, a precher nos doclrines, et au lieu des psalmodies clericales qui y r^sonnent encore, ce seront les maillets, les batteries et les acclamations de notre Ordre, qui en feront retentir les larges voutes et les vastes piliers ". Eadem verba protulit F. '. Masson, 25 febr. 1884, ut legere est ap. Bull. Maq.'. de ia grande Loge symbolique, t. v., p. 63.
3Ap. Denzing.y n. 948. — Nostris diebus multi sunt hujusmodi infldeles, non solum inter exteras nationes, sed etiam inter christianas, praesertim in magnis civitatibus; multi, inquam, baptizati non fuerunt, nec de catholica religione aliud audierunt nisi quod sit omni progressui et libertati inimica.
DE VIRTUTE FI UEI. 389
(c) Dantur etiam quibus sufficienter proposita est fides christiana, cum motivis credibilitatis eorum ingenio accommodatis, ita ut obligationem credendi intellexerint, quique tamen assensum denegaverunt. Quorum infidelitas vocatur positiva, et est grave peccatum, quia includit contemptum Dei revelantis, et reje6lionem medii ad salutem necessarii : " Qui non crediderit, condemnabitur " r.
Maximi iVitur momenti est illis consociationibus adhaerere, quae infidelibus praecones subministrant quibus ad veram fidem converti valeant; his opem prsestare eleemosynis, orationibus aliisque opportunis mediis, est opus Deo summe gratum, maximeque efficax ad fidem non solum servandam, sed et augendam.
§ II. De causis peccatorum contra fidem.
Chapter 41 of 73