Skip to the text

Nn. 940–989

  1. 40 De obligatione restituendi simoniace acceptum. Ante completam simoniam, quidquid acceptum fuit restitui debet, cum contractus, de re illicita initus, sit nullus, ut probatur in Tr. de Justitid, n. 644. Post com-

2 Quando simonia est confidentialis, illi soli excommunicantur qui ex illo paclo beneficium ecclesiasticum recipiunt et retinent, non autem complices, neque ipse conferens aut resignans beneficium in confidentiam, quia res ita se habebat in antiquis Bullis. Cfr. Thesaurus, De poenis ecclesiasticis, Romns, 1770, voce Simonia, c. 3, p. 396.

3 Qure pcena incurritur quando aliquid temporale datur eo fine ut quis recipiatur in religionem, et quidem a paciscentibus, et ab eo qui sic admittit aut recipitur. Non autem committitur simonia quando aliquid accipitur titulo merae eleemosyna?, aut titulo sustentationis pro tempore novitiatus in monasteriis virorum, aut quando moniales paciscuntur de dote quas a regula. quandoque exigitur.

pletum contractum, quaestio cxpendi potest quoad rem spiritualem aut pretium.

(A) Quoad rem spiritualem : (a) si res accepta sit beneficium ecclesiasticum, dimittendum est cum fruclibus injuste perceptis, iis solum exceptis quae proprio labori respondent; restitutio beneficii facienda est legitimo collatori, restitutio frucluum successori in beneficium, aut pauperibus, nisi compositio a S. Pontifice obtineatur, justa accedente causa.

(b) Si vero agatur de re spirituali a beneficio distincta, non est restituenda, nisi restitutio, quando possibilis est, in pcenam criminis injungatur; ita sacramenta restitui nequeunt, reliquiae autem restitui non debent nisi intercedat sententia judicis.

  1. (B) Quoad pretium acceptum, si justitia commutativa laesa non fuerit, non est restituendum nisi post sententiam judicis : quia id nullo jure praescribitur. Imponitur autem restitutio, quando simonia commissa fuit in re beneficiaria, collatione ordinum et ingressu in religionem.

Si vero justitia commutativa laesa fuerit, quia v. g. pretium metu aut dolo fuit extortum, vel quia excedit commodum rei spirituali annexum, ex communi piorum sestimatione restitutio fieri debet ei qui laesus est, ante sententiam judicis, quia jure naturae exigitur.

942- Notandum pro praxi. Haud raro casus occurrunt in quibus dubitatur utrum aliqua actio simoniaca dicenda sit vel non. Tunc attendendum est ad generalem praxim Ecclesiae, consuetudines locorum non reprobatas, et prudentum aestimationem.

Ita si quis injuste vexatur in possessione beneficii, potest soluta pecunia se liberare; pariter fidelis, cui injuste denegantur sacramenta, nisi pecunia prsebeatur, eam solvere potest. Item, si jus habeas ad aliquod munus consequendum, et injuste ab aliquo vexaris, potes ei pecuniam dare ut tibi nocere abstineat; sed electori aliquid solvere non debes, ne forte contra te suffragium ferat. Simoniace non agit *qui pecunia. impedit eleclionem indigni; non potes autem suffragia emere, nec impedire quin alius concurrat, qui jus habetconcuriendi.

Ad periculum simoniae vitandum, clerici et sacerdotes haec verba Apostoli saepe meditentur : " Habentes alimenta et quibus tegamur, his contenti simus " l. Secus enim mercenarii sunt, semetipsos et non oves pascunt : " Quorum turpitudo et improbitas non solum sacerdotali ordini magnas tenebras offundit, ita ut jam nihil fere a fideli populo haberi possit contemptius et abjectius; verum etiam efficit, ut ipsi nihil amplius ex sacerdotio consequantur, quam Judas ex apostolatus munere, quod illi sempiternum exitium attulit"2.

A6lus religionis secundarii duo recensentur -.juramentum, quo Deus vocatur ut testis veritatis, et votum, seu promissio Deo facta. Secundarii dicuntur, non quia sunt minus perfec~ti quam a6lus supra descripti, sed quia non sunt tam necessarii ad religionis exercitium.

Art. I. De juramento *.

Dicemus : i° de ejus naturd; 2° de ejus honestate; 30 de obligatione quam inducit; 40 de adjuratione, quse juramento affinis est.

I. De juramenti natura.

  1. i° Notio. Juramentum, quod etiam sacramenium appellatur, est invocatio divini nominis in testimonium eorum quce dicuntur vel promittuntur. Quando homines veritatem eorum quse dicunt confirmare volunt, testes inducere solent ad rem confirmandam. Aliquoties autem res, de qua agitur,non potest plene probari per testimonium humanum,quia est occulta vel futura : tunc haud raro, si praesertim agitur de re momentosa, Deus ipse invocatur in testem ut, quando ei placuerit, sive in hac sive in altera vita, latentem veritatem confirmet.

Duo igitur ad juramentum requiruntur : (a) iuvocatio divini nominis, sive expressa, sive tacita, nempe per signa externa hanc invocationem sufficienter exprimentia, qualia sunt ta6tus crucis vel evangelii, aut manus extensio versus crucifixum. Vox juro per se non sufficit ad juramentum, nisi ex contextu aliisve adjun6tis constet vere Deum invocari. Jurare per creaturas vel 'sanclos non sufflcit

1 ^S". Thorn., 1. 2«, q. 89-90; Suarez, op. cit., Tr. V; Sayrus, Clavis regia sacerdotum, lib. V; S. Alphonsus,r. 133-193; Boiiquillo?i,n. 503- 725; Ball. Z3., n. 532-601; Miiller, § 58-62; Lehmk., n. 405-427; Noldin, n. 243-260; M. d^Hulst, Careme 1893, 4e Conf., p. 123; Codex, c. 1316 sq.

pariter, nisi, ex adjunclis, creaturne specialem habeant relationem ad Deum, ita ut earum invocatio merito habeatur tanquam divini nominis advocatio.

(b) Requiritur insuper advocatio Dei tamquam testisveritatis enuntiatce, ideoque intentio sese obligandi ad verum dicendum; finis enim hujus invocationis est confirmatio veritatis quae asseritur. Psychologice res ita declaratur : quando jurans, qui supponitur Deum timere, juramento firmat ea quae dicit, censetur veritatem sincere declarare : testem enim invocat Deum, qui nec falli nec fallere potest, et perjuros stricle castigare solet, si non in praesenti, saltem in altera. vita. Sed, ut patet, vis hujus confirmationis oritur ex fide in Deum remuneratorem, ideoque ea carent atheorum juramenta.

  1. Applicationes. (a) Inter juramenta recenseri nequeunt hae aut similes locutiones : per fidem meam, per fidem Ziominis, per fidem sacerdotis, per honorem ?neu?n, quia tunc advocatur tantum conscientia, honor, veracitas hominis; secus si diceretur : per fidem chiistianam. (b) Dicere : ta??i veru?n est qua??i verum est Deu??i esse, aut tam veru??i qua??i Evangeliu?n, non est ex se juramentum, cum Deus tanquam testis non invocetur; nec generatim est blasphemia haereticalis, cum loquens nolit certitudinem suae assertionis aequiparare veritati Evangelii; sed, si mendacii confirmandi causa profertur, non excusatur a simplici blasphemia, cum injuria Deo inferatur. (c) Formulae istae : ??wriar, diabolus me rapiat, si hoc veru??i non est, non sunt proprie juramenta, nisi, ex adjunclis, habeatur intentio Deum advocandi, sed imprecationes; secus, si diceretur : Deus ?ne perdat,si ??ientiar : tunc enim adest juramentum exsecratorium,quo Deus invocatur ut vindex perjurii. (d) Voces inurbanae, quas vulgus improprie juramenta appellat (pardi, parbleu, sacristi, sacredii, etc), etsi etymologice quaedam blasphemiam importent, neque blasphemiae neque juramenta plerumque sunt, attenta loquentium intentione; sed, ex communi aestimatione, nihil aliud sunt nisi voces sine significatione ab irato prolatae; quas tamen vir christianus sedulo vitare conabitur.

  2. 2° Divisiones. (a) Ratione objecli circa quod versatur, juramentum est assertorium, si Deus invocatur ut testis rei prceteritce vel prcesentis, v. g. juro me vidisse Paulum ibi stantem, juro me esse clericum; aut pro??iissoriu?ii, si invocatur ut testis rei fiiturce, v. g. testis est mihi Deus quod tibi dabo centum nummos : dicitur p?'07?i?ssoriu??t, quia plerumque ad confirmandam promissionem adhibetur.

(b) Ratione fo?n?i<z, dicitur invocatoriu??i, seu co?itestatoriumy quando Deus sirrfpliciter ut testis invocatur; i??iprecatoriu???, seu execratorium, quando non solum ut testis, sed ut vindex perjurii invocatur, quandojurans videlicet sibi vel suis mala imprecatur, si falsum asserit aut non servat quod promittit, v. g. perdat me Deus, si verum non dico. — Formula : sic me Deus adjuvet et hcec sancla evangelia, ad juramentum imprecatorium accedit, et sensus est : si verum dico, Dcus me adjuvet; si falsum, Deus suo auxilio me destituat.

(c) Ratione modi quo profertur, est simplex, si fit sine ullo apparatu; solemne, si cum specialibus caeremoniis, v. g. taclu evangelii, manus elevatione, coram crucifixo, candelis accensis, etc.

Haec autem diversa juramenta ejusdem sunt speciei moralis, cum omnia conveniant in invocatione divini nominis, et nonnisi accidentaliter differant.

II. De juramenti honestate.

  1. Juramentum prohiberi sub nova lege quidam haeretici contenderunt, inter quos Watdenses et quidam Protesiantes, ut Quakeri, his Domini verbis innixi : " Iterum audistis quia diclum est antiquis : Non perjurabis... Ego autem dico vobis, non jurare omnino, neque per coelum, quia thronus Dei est; neque per terram, quia scabellum est pedum ejus; neque per Jerosolymam, quia civitas est magni Regis; neque per caput tuum juvaveris, quia non potes unum capillum album facere, aut nigrum. Sit autem sermo vester : est, est, non, non; quod autem his abundantius est, a malo est M x. Nihilominus non solum Catholici, sed plerique Protestantes tenent licere juramentum, quibusdam positis conditionibus.

  2. i° Thesis : Juramentum, debitis vestitum conditionibus, est honestum et laudabile.

(A) Juramentum in usu fuisse sub antiqud Lege et a Deo ipso approbatum patet ex multis textibus 2 : " Dominum Deum tuum timebis, et illi soli servies, ac per nomen illius jurabis. " In novd lege pariter saepe exhibetur juramentum ut quid honestum, ab apostolis adhibitum; ita Paulus scribit 3 : " Testis enim mihi est Deus, cui servio in spiritu meo in Evangelio Filii ejus, quod sine intermissione memoriam vestri facio... Ego autem testem Deum invoco... Testis enim mihi est Deus, quomodo cupiam omnes vos in visceri-

bus Jcsu Christi". Quare, nisi admittatur contradiclio inter verba Christi et verba Pauli, diccndum est locum supcrius allatum intelligendum csse de prohibitione jurandi sine causd, sine necessitate; in communibus enim circumstantiis necesse non est juramento firmare veritatem eorum quae dicuntur; christiani siquidem ita sinceri esse debent ut, etiam absque ullo juramento, verba eorum fiducialite*" credantur.

(B) Quam interpretationem probavit Ecclesiae praxis; in judiciis enim, sive ecclesiasticis sive saecularibus, juramentum frequenter usurpatur, sive ut testes religione inducantur ad veritatem penitus manifestandam, sive ad firmandum argumentum ceteroquin incompletum. Et merito; nam, dummodo non frequenter, sed solum in re magni momenti, Deus ut testis invocetur veritatis prolatae, irreverentia minime contra ipsum committitur, sed e contra ejus suprema veracitas agnoscitur, ejusque justitia quae perjurium stri6le prosequitur et castigat. Quare in ep. ad Hebrceos legitur1 : " Homines enim per majorem sui jurant, et omnis controversiae eorum finis, ad confirmationem, est juramentum"

  1. 2° Conditiones autem requiruntur ad liceitatem juramenti. Tres deducuntur ex hoc Jeremice textu2, videlicet veritas,judicium, etjustitia : " Jurabis : Vivit Dominus, in veritate, et injudicio, et injustitid".

(A) Veritas, id est conformitas verborum cum cognitione et intentione jurantis. Excludit proinde mendacium in asserendo aut promittendo, et ficlionem, seu juramentum prolatum sine animo jurandi aut se obligandi.

(a) Qui juramento firmat id quod ' falsum esse novit, committit peccatum mortale perjurii, quia gravem in Deum irreverentiam committit, eum adducendo in testem falsitatis. Nec hic excusat levitas materise; nam, etiam in materia levi aut jocosa, graviter repugnat Deum ut falsitatis testem invocare. Merito igitur reprobata est ab Innocentio XI, 2 mart. 1679, hsec propositio 24 : " Vocare Deum in testem mendacii levis non est tanta irreverentia, propter quam velit aut possit damnare hominem"3.

(b) Non licet jurare cum probabili tantum cognitione rei, sed reoaiiritur moralis certitudo, contra quam videlicet non militat pru-

dens dubium; jurans cum prudenti dubio de veritate, mortaiiter peccat, quia gravem irreverentiam Deo irrogat, eum invocando in testem alicujus de qua dubitat.

  1. (c) Nec licet jurare cum restriclione mentali, cujus sensus detegi nequit; imo nec cum iestric~tione mentali, cujus sensus detegi potest, nisi ex gravissima causa : prior enim restriclio est mendacium ; posterior est modus loquendi distortus, qui, quando juramentum ei accedit, nonnisi in casu verse necessitatis adhiberi potest, quando videlicet nullum aliud est medium seipsum aut alios tuendi contra injustam aggressionem aut malum gravissimum.1 — Merito igitur damnatae sunt ab Innocentio Xlhze propositiones :

  2. " Si quis, vel solus, vel coram aliis, sive interrogatus, sive propria sponte, sive recreationis causa, sive quocumque alio fine, juret se non fecisse aliquid, quod revera fecit, intelligendo intra se aliquid quod nonfecit, vel aliam viam ab ea in quafecit, vel quodvis aliud additum vermn, revera non mentitur, nec est perjurus"2.

  3. " Causa justa utendi his amphibologiis est, quoties id necessarium aut utile est ad salutem corporis, honorem, res familiares tuendas, velad quemlibet alium virtutis aclum, ita ut veritatis occultatio censeatur tunc expediens, et studiosa".

  4. "Qui, mediante consuetudine vel munere ad magistratum vel officium publicum promotus est, poterit cum restriclione mentali praestare juramentum quod de mandato regis a similibus solet exigi, non habito respectu ad intentionem exigentis : quia non tenetur fateri crimen occultum3".

95°- (d) Qui juramento aliquid promittit, sine intentione jnrandi aut sese obligandi, ideoque juramentum simulat, committit peccatum grave ex genere suo; etsi enim juramentum non emittat, in vanum nomen Dei usurpat, aliosque decipit. Quare si ita agitur coram judice, aut in contractibus, peccatum est grave. In aliis autem rebus parvi momenti, peccatum est probabiliter /eve, juxta multos theologos, quia nihil aliud est nisi vana usurpatio nominis Dei. Sed

1 Ad cujus intelligentiam, vide quae de mendacio scripsimus, De Justitid, n. 408-417. — Si aequivocationum et restrictionum theoria rejicitur, et cum modernis admittitur falsiloquium licere in casu necessitatis, dici debet falsiloquium juramento firmari non posse, nisi quando nullum aliud est medium gravissimum damnum avertendi, v. g. mortem innocentis.

2 Hic agitur, ex contextu, de restrictione pure mentati, cujus sensus detegi nequit a prudenti viro.

3 Teste Viva (in hanc propos.), ita condemnatur praxis eorum qui aequivocatione utuntur quoties, de mandato legitimae aucloritatis, jurant se non fuisse promotos ob commendationes aut munera.

omnes hujusmodi ficliones, utpote viro honesto indignoe, et ad perjurium facile trahentes, omnino vitandae sunt. — Qui vero cum ammo jurandi a\iqu'\d promittit, sed sine intentionc implendi, mortaliter peccat, cum Deum inducat ut fidejusso- :em falsas promissionis.

  1. (B) Justitia, in juramento assertorio, exigit ut jurans hkbea.tj//s asserendi quod dicit, et in juramento pro^nissorio, ut res promissa sit honesta.

(a) Ita, in juramento assertorio, peccat qui alterius occultum crimen manifestat sine causa, aut se ja6lat de peccato commisso : non enim jus habet haec dicendi, nec a fortiori ea juramento firmandi. Gravitas autem peccati pendet tum ab intentione agentis, tum a gravitate eorum quae dicuntur.

(b) In juramento pro7?zissorio, certo mortaliter peccat qui jurat se aliquid grave commissurum : gravem enim injuriam Deo infert, eum testem et quasi fidejussorem faciendo hujus iniquitatis. Si vero actus qui, sub fide juramenti promittitur, est solum venialiter malus, malitia contra religionempro&a&i/iter vcnia\is est tantum, etsi, juxta 5. A/phonsum (n. 146) aMosque, probabi/ius sit mortalis, propter injuriam Deo illatam. Quidquid est, sedulo vitanda sunt juramenta hujusmodi non solum ob reverentiam Deo debitam,sed quia stultitiam redolent : quis enim sanae mentis Deum testem invocare potest promissionis rei minus honestae?

  1. (C) Judicium, seu discretio duo exigit, videlicet u\ adsitjusta causa jurandi, et aliunde juramentum praestetut cum illa reverentid, interna etexterna, quam divina majestas requirit.

(a) Peccant igitur qui frequenter jurant, absque sufficienti ratione, id est sine necessitate aut magna utilitate : " Jurationi non assuescat os tuum; multi enim casus in illa... Vir multum jurans implebitur iniquitate, et non discedet a domo illius plaga. Et si frustraverit, delictum illius super ipsum erit; et si dissimulaverit, delinquit dupliciter; et si in vacuum juraverit, non justificabitur"1. Gravitas autem peccati pendet tum a frequentia. acluum, tum ab intentione agentis; semel aut iterum sine sufficienti causa jurare, non excedit veniale, nisi adsit divinae majestatis contemptus.

(b) Peccant etiam qui jocose, aut modo parum decenti, iuramenta emittunt. Quod haud raro evenit, quando nimis frequenter praes

tantur1. — Aucloritas civilis potest quidem, justa de causa, juramentum exigere in libro Scripturoe prsestandum; sed permittere debet catholicis ut in catholicis Bibliis jurent2.

III. De obligatione a juramento inducta.

  1. Hic agitur tantum de juramento promissorio; juramentum enim assertorium nullam in posterum obligationem parit, cum consistat in mera affirmatione alicujus rei. — Omnis promissio inducit obligationem jw.y/zV/<^ aut fidelitatis, secundum principia exposita in Tr. de Justitid, n. 6jJ ; quando huic accedit juramentum, novam obligationem religionis parit : de qua nunc dicendum.

954 i° Existentia et gravitas hujus obligationis :

Juramentum promissorium, de re honestd, inducit obligationem religionis ex genere suo gravem pro jurante. Jurans enim Deum invocat non solum ut testem promissionis, sed etiam ut fidejussorem hujus executionis; ideoque, ex reverentia erga Deum, promissum exsequi tenetur. — Attamen, qui formulam juramenti emittit sine intentione jurandi, sive ex inadvertentia, sive ex deliberatione, non contrahit obligationem : idem dic de eo qui non habet intentionem se obligandi; in utroque enim casu deficit unum ex elementis necessariis sive ad juramentum, sive ad obligationem contrahendam3.

(a) Gravitas autem obligationis a gravitate rei promissae pendet; cum enim jurans sinceram habuisse censeatur vo-

1 In Statibus Americce Fosderatis saepius forsan juramenta exiguntur in materia tributorum et taxarum; unde fit ut perjuria hac in re facile committantur. Optimo sane consilio omnes christiani jungere vires deberent, ut legum civilium mutationem in hac materia obtinerent.

2 Ad rem S. Co?ig. de Prop. Fide, 8 sept. 1869 (Colleclanea, n. 1664) : " Relatum est, in pluribus Indiarum regionibus, catholicos super Biblia a protestantibus corrupta,et a gubernio exhibita, si juramentum occurrit, jurare consuevisse... Itaque omnes Vicarii apostolici, in quorum missionibus usus hujusmodi adhiberi consuevit, diligenter curent ut angloindicumgubernium libertatem fidelibus relinquat jurandi super S. Scripturam ab Ecclesia catholica receptam. Quoadusque autem id a civili aucloritate non obtinuerint, prudenter taceant, si viderint fideles super Biblia haereticorum juramentum praestare, dummodo de licito jurejurando agatur".

3 Ad quid vero teneatur opi\ ficle juramentum promissorium emisit, in graiiam tertii, inferri potest ex diclis in Tr. de Jusiiiid, n. 621.

luntatem promissum implendi, peccat solummodo in quantum idem executioni non mandat; jamvero si res promissa parvi est momenti, hujus non-executio gravis esse nequit; juramentum enim non mutat naturam actus, sed solum religionis obligationem ei superaddit.

(b) Obligatio juramenti personalis est juranti, ideoque non transit ad haeredes, dum oh\ga.t\o justitice aut fidelitatis ex ipsa promissione orta, realis esse potest et ad haeredes transire (De Justitid, n. 679).

955- (c) Juramentum de re impossibili, illicita aut plane inutili, nullam obligationem inducit. Etenim ad impossibile nemo tenetur, aliunde juramentum esse nequit vinculum iniquitatis vel etiam rei vanae, quae nullo modo in honorem Dei cedit. Si res postea licita aut utilis evadit, juramentum, ab mitio nullum, non reviviscit : non enim firmatur tractu temporis quod de jure ab initio non subsistit l .

(d) Ex Codice, can. 1317, " jusjurandum per vim aut metum gravem extortum valet, sed a Superiore ecclesiastico relaxari potest." Attamen, ex can. 13 18, "jusjurandum promissorium sequitur naturam et conditiones actus cui adjicitur. Si actui directe vergenti in damnum aliorum aut in praejudicium boni publici vel salutis aetemae jusjurandum adjiciatur, nullam exinde actus consequitur firmitatem."

, 956. 20 De extensione et interpretatione hujus obligationis. (A) Principium generale est obligationem juramenti non latius patere quam ipsam proviissionem cui accedit; nam juramentum est quid accessorium ipsi promissioni, quam confirmat; jamvero accessorium naturam sequi congruit principalisX — Excipe, si jurans rem aliter intenderit; extensio enim obligationis, sicut ejus existentia, a jurantis intentione praecipue pendet.

(B) Duae vero particulares regulce attendantur : (a) Non extendi debet obligatio ultra sensum verborum stricle acceptum. Odiosa enim sunt restringenda; obligatio autem, quae ex juramento oritur, censetur odiosa, utpote libertatem restringens. Aliunde juramentum ab intentione jurantis pendet; hic autem non censetur velle se obligare ultra expressum et strictum verborum sensum.

1 Regula juris i8a in Sexto.

2 In Tractatu dejustitid, n. 662-664, expenditur qualem obligationem juramentum contractui superaddat.

3 Reg. juris 42a in Sexto.

DE AGTIBUS RELIGIONIS SEGUNDARIIS. 563

(b) Juramentum promissorium interprctandum est secundum conditiones et restridtiones, quae subintelliguntur ex natura ret\ vel ex principiis juris, aut ex communi prudentum sensu. Hujusmodi autem restricliones praecipuae sunt sequentes : — Si potero, physice et moraliter; — salvo jure superiorum, qui ex justa causa obligationem irritare, aut in ea dispensare valent; — si res nonfuerit ?iotabiliter mutata : si enim notabiliter mutatur, ad eam non extendebatur intentio jurantis; — sialterfide?n servaverit : nam frustra sibi fidem quis postulat ab eo servari, cui fidem a se praestitam servare recusat1; — nisi alter suojure cedat : cum enim juramentum promissorium in gratiam alterius fiat, et hic possit juri suo renuntiare, ejus voluntati aliquo modo subjicitur; — ?iisi gravis sit ratio propositum mutandi : si enim executio fieri nequit sine gravi periculo mortis, infamiae, etc, non antea praeviso, jurans se obligare voluisse non censetur.

  1. Corollaria. (a) Juramentuin servandi statuta alicujus coliegii, congregationis, officii, etc, intelligi debet de statutis jam editis, non de edendis, — de iis quae tunc vigent, non de iis quae in desuetudinem abierunt, aut a majori parte communitatis non servantur, — et quidem eo modo quo statuta obligant, id est sub gravi, sub levi, aut solum ad pce?iam, secundum ipsa statuta : juramentum enim non mutat obligationis naturam, sed solum ei vinculum religionis superaddit.

(b) Juramentum servandi secretum non obligat quando cessat ipsa secreti obligatio (De Justitia, n. 421-425).

(c) Juramentum fidelitaiis et obedientice alicui Principi aut Gubernio, aut servandce Constitutionis, non obligat nisi secundum sensum communem honestorum; proinde non obligat ad omnia animo amplectenda quae in Constitutione continentur, sed solum ad nihil illegitime moliendum contra eamdem2.

(d) Obligatio, juramento inducla, cessat : cessatione finis, — condonatio?ie facta ab eo in cujus gratiam juramentum emissum est, — irritatione vel dispensatione aut commuiatio?ie, secundum principia exposita infra, n. 990 sq.

IV. De adjuratione.

  1. i° Notio et species. (A) Adjuratio, quae juramento affinis est, dicitur interpositio divini nominis aut rei sacrcz, qud quis inducitur ad aliquid faciendum aut omittendum. Differt proinde a juramento, quia Deus non invocatur ut testis aut fidejussor, ad confirmandam veritatem, sed tanquam motivum ad efficacius aliquid consequendum.

x Reg. juris 75a in Sexto. — 2 De variis juramentis poliiicis erudite disserit Bouquillon, op. cit., n. 660-714.

{7S\ Deprecativa est, quando fit per preces, v. g. : " Obsecro itaque vos, ir;i!;res, per misericordiam Dei..."1; ita etiam Deus ipse per modum aaj^:v,!:ionis aliquando rofraMir, v. £. per mysterinm sanclcz lncarnationis tnce, per Passionem iuam, etc. — Prceceptiva est, seu imperativa, quando fit imperio seu mandato; v. g. quando princeps sacerdotum Christo dixit2 : " Adjuro te per Deum vivum, ut dicas nobis si tu es Christus". — Deus solum deprecative adjurari potest, quia nemo ei imperare potest; daemon solum imperative, quia deprecationis non est capax; homo tum imperative tum deprecative, quia cum imperii tum deprecationis capax est.

Solemnis dicitur adjuratio, quando fit nomine Ecclesiae, a ministris specialiter deputatis, ut in exorcismis; privata vero, si privato nomine adhibetur.

  1. 2° Principia. (A) Adjuratio non inducit obligationem religionis in personam adjuratam : non enim ad hoc adhibetur, sed ad excitandum in ea timorcm vel amorem divini nominis, quo facilius et efficacius moveatur ad praestandum quod petitur. Si subditus jam tenetur superiori obedire, debet quidem eidem obtemperare, non vi adjurationis, sed vi praecepti cum adjuratione conjuncti.

  2. (B) Ex parte vero adjurantis, quaedam conditiones requiruntur ut licite agat; ex hujus enim parte, adjuratio est actus religionis, qui iisdem dotibus ornari debet ac juramentum : (a) veritate, quatenus adjurans nonnisi vera?n causam exponere debet : ex hoc capite peccat fi<5lus pauper qui, per Deum aut Virginem, eleemosynam sine causa petit; (b) justitid^ in quantum nonnisi res licita postulari potest; (c)Judiao, id est propter rationabile motivum, non autem ex sola vanitate, aut curiositate. Harum conditionum defeclus est peccatum grave aut leve, prout materia gravis aut levis est. Ita fi6lus pauper qui magnam pecuniae summam emungit, aut qui petit rem graviter illicitam, mortaliter peccat; venialiter autem, si modicam sollicitat eleemosynam, aut ad peccatum leve inducit.

Scholion : de vana assumptione nominis Dei.

  1. 1° Secundum praeceptum prohibet ne in vanum assumatur Dei nomen3 : " Non assumes nomen Domini Dei tui in vanum ". Et merito; nomen enim Dei sanctum

-est, et nonnisi cum debita reverentia pronuntiari debet

BE AGTIBUS RELIGIONIS SEGUNDARIIS. 565

Idem dicendum, servata proportione, de vana assumptione nominum san6lorum, cum irreverentia in sanftos aut res sacras in Deum ultimo redundet.

Haec vana divini nominis appellatio oritur praesertim ex duplici causa : ex ird, et ex levitate vel consuetudine.

(A) Ex ird, quando ex animi commotione dicitur v. g. : nomen Dei, mille nomina Dei! Plerumque ista usurpatio peccatum veniale non excedit, quia ex subita et parum deliberata commotione procedit; mortale tamen esse posset, propter deliberatum Dei contemptum, aut scandalum.

  1. (B) Ex levitate, aut consuetudine, quando sine causa nomen Dei frequenter in conversatione adhibetur, v. g. : MiDeusf Magne Deus! Bone Jesu! Dulcis mater Dei {sweet mother 0/ God)! Quje quidem frequens appellatio a Scriptura reprobatur1 : " Nominatio Dei non sit assidua in ore tuo:'; et revera aliquam irreverentiam erga Deum et sandos pras se fert. Sed culpam venialem non excedit, cum in ea non appareat nisi levis inordinatio; saepe etiam omni culpa vacat, propter inadvertentiam.

  2. 2° Minime vero prohibetur, sed potius commen- datur frequens invocatio divini nominis ex interno reverenticz sensu et ex cordis devotione. Ita in Scripturis prophetse saepius dicunt : Vivit Dominus; ita et hodie pii christiani sese invicem his verbis salutant : Laudetur Jesus Christus!

Quapropter cum Catechismo C Tridentini2 concludere licet : " Deinde divinum nomen veneramur et colimus, cum officii et religionis causa divinas laudes celebramus, ac de omnibus rebus tum prosperis, tum adversis illi singulares gratias agimus... Nos itaque, cum animi corporisque dolo- ribus cruciamur, cum miseriis et aerumnis torquemur, statim ad Deum laudandum omne studium, et animi nostri vires convertamus, iilud Job dicentes3 : Sit nomen Domini benedictum ! "

Art. II. De voto4.

  1. Per juramentum Deus in testem assumitur eorum quae asseruntur vel promittuntur; per votum ipsi Deo fit

4 S. Thom., 2. 2«, q. 88; Suarez, op. cit, tr. VI, 1. 1-6; Biltuart, diss. IV; S. Alphons., n. 194-262; Boicquilton, op. cit, n. 302-502; Ball. P., n. 602-710; Noldi?i, n. 209-242; Berardi, Praxis, t. I, n. 489-562; M. d'Hulst, Careme, 1893, 4e Conf., p. 131-145; Codex, c. 1307-15.

promissio; sicut enim hominibus aliquid promittimus, ita pariter et Deo. Promissio autem Domino facta inter a6lus religionis recensetur, quia eo tendit ut eidem obsequium praestet. Dicemus : i° de naturd voti; 2° de ejus honestate et obligatione; 30 de cessatione hujus obligationis.

§ I. De natura voti.

Quo melius natura voti intelligatur, ejus notionem ac species declarare oportet.

  1. Genuina notio voti.

Votum communiter definitur deliberata promissio Deo facla de bono possibili ac meliori. Unde ad votum duo prae- sertim desiderantur : vera promissio Deo facta, et materia apta : quibus rite expositis, facile intelligetur quaenam con- ditiones ad ejus valorem requirantur.

  1. i° Vera promissio Deo facta. (A) Promissio, de qua hic agitur, est sincera voluntas se obligandi ad aliquid faciendum vel omittendum; dififert proinde a mero proposito, seu intentionealiquid agendi quae elicitur absque voluntate veram obligationem assumendi. Fideles aliquando dubitant utrum propositum, an votum emiserint; ad quod dubium solvendum, attendi debent non solum verba quibus usi sunt, sed etiam et praecipue eorum intentio; haud raro enim vox " promitto coram Deo " nihil aliud significat nisi propositum; imo voveo non necessario votum importat; sed, si habetur intentio se obligandi sub pcend peccati, habctur votum quaecumque verba adhibita fuerunt r. Si, omnibus attentis, res vere dubia manet, in praxi non adest stricta obligatio votum implendi, quia de ejus existentia. non constat.

  2. (B) Hujusmodi promissio debet esse vera, seu deliberata : nemo enim aliquam obligationem moralem

1 Voluntas adimplendi reni ftroinissam non essentialiter requiritur ad voti existentiam et obligationem, sed requiritur ut votum sit honestum et religionis actus; qui enim obligationem contrahere intendit, non autem implere, Deum minime honorat, sed eum offendit, ideoque peccatum committit plus minusve grave, secundum ipsius materias gravitatem.

DE ACTIBUS RELIGIONIS SECUNDARIIS. 567 sibi imponit, nisi id sinccre velit; ad hoc autem requiritur deliberata volitio, ea scilicet quae ad a6tum vere humanum necessaria est (supra, n. 78-84). Imo, cum votum sit a6lus ex se gravis, major ad ejus valorem requiritur deliberatio quam ad alios actus communes; et quo graviores imponit obligationes, eo majorem requirit deliberationem. Attamen, ut votum valeat, non necessaria est diutarna et matura deliberatio, sed solum ea quae, ex communi prudentum aestimatione, gravitati suscipiendae obligationis proportionatur. Deficiente autem matura deliberatione, obligatio contrac~ta minus stricta est, et facilius dispensatur aut commutatur.

Invalida igitur sunt vota emissa a pueris nondum perfecte sui compotibus, — a semi-ebriis aut semi-dormientibus, — ab iis qui omnino ignorant obligationes quas vota inducunt, aut eas nonnisi imperfecle et confuse concipiunt : in his enim et similibus adjunclis, non invenitur deliberatio gravitati obligationis proportionata.

  1. (a) Non autem requiritur attenta consideratio omnium circumstantiarum rei promissae, sed solum earum quae moraliter ad ejus substantiam spectant. Ita qui religiosa vota emittit, satis clare intelligens quid substantialiter importent, valide vovet, etiamsi non mature consideraverit omnia onera quae ex eis naturaliter sequuntur.

(b) Neque ad votum requiritur voluntas aclualis atque explicita suscipiendae obligationis, sed sufficit virtualis et implicita, dummodo vera. Sufficit virtua/is, ea scilicet quae vere habita fuit, et adhuc perseverat, quanquam non actu elicita; ita adolescens, qui libere resolvit subdiaconatum suscipere, et, vi hujus propositi, ordinationem accipit, vere votum castitatis emittit, quod scit huic ordini esse adnexum, etiamsi tempore ordinationis de eo aciu non cogitet; idem dicendum de eo qui religiosam professionem emittit. — Sufficit pariter implicita voluntas, ea scilicet quae includitur in generali volitione suscipiendi omnes obligationes tali promissioni adnexas; ita qui statum religiosum vult profiteri, eo ipso implicite vovet paupertatem, castitatem et obedientiam huic professioni adnexas, quando sufficienter intellexit haec omnia in statu religioso includi.

  1. (c) Ex quo etiam sequitur voti validitati obesse ea omnia impedimenta quae actus humani libertati nocent : si penitus destruitur libertas, votum eo ipso invalidum est; si minuitur, ita tamen ut vovens libertate gaudeat proportionata gravitati obligationis, valet quidem votum, sed facilius in eo dispensatur.

i) Ita qui ex errore votum emisit, illud implere non tenetur, si error vere est causa voti, ita ut, veritate cognita, rem non vovisset; v. g. qui castitatem promittit, nullo modo sciens de qua re agatur, — qui peregrinationem vovet ad sancluarium quod putat centum milliariis distare, dum revera mille distat, — qui missam vovet pro sanitate patris quem falso audivit segrotare. — Ex adverso autem error minoris momenti de rei circumstantiis, quarum cognitio votum non impedivisset, hoc non reddit invalidum.

Quando agitur de votis religiosis, communiter tenetur ea non invalidari nisi errore circa eorum substantiam versante : cum enim agatur de complexu obligationum, sufficit ut earum substantia sufficienter intelligatur.

Si votum invalidum renovatur, quia validum credebatur, per hoc firmius non evadit, quia nonnisi ex errore renovatum est.

  1. Votum emissum ex metu gravi, injuste incusso <ad votum extorquendum, non valet1, quia debita libertate caret, et aliunde Deus acceptare nequit promissionem hujusmodi, ne ipsam injuriam voventi allatam approbare videatur. Secus autem, si ex metulevi2, aut juste incusso, vel non ad extorquendum consensum. Ita validum est votum ex timore naufragii aliusve periculi emissum : tunc enim non segre, sed ex animo nt, ad obtinendam incolumitatis gratiam.
  1. (C) Promissio Deofacla : votum enimproprie diclum est a6lus religionis quo praestamus obsequium Deo, ejusque supremum dominium agnoscimus, et ita ad cultum latrise pertinet. Aliquando tamen vota dicuntur nuncupari sanciis, id est, Deo in honorem sanctorum, sicut altaria sanctis dicantur, hoc est, Deo in eorum honorem : honor enim eis redditus in Deum ipsum redundat. — Si quis autem dircfte intenderet aliquid promittere ipsis sanctis, non esset proprie votum, sed religiosa promissio, ad cultum duliae spe6tans.

  2. 2° Materia apta, id est honesta, de meliori bono et possibilis.

1 Quod inferri potest ex cap. 1 Perlatum, lib. I, tit. 40, necnon ex Tride?it., sess. XXV, c. 19.

2 Ila semper in votis publicis; in votis autem privatis, si de iaclo constaret metum, etsi levem, fuisse veram et solam vovendi causam, probabilius votum non valeret in foro conscientiae.

(A) Honesta, scu moralitcr bona; cum enim votum emittatur ad obsequium Deo praestandum, promitti nequit nisi res ipsi grata et accepta. Irritum est igitur votum de veomnino inditferente, nisi ex fine aut circumstantiis bona evadat : sic vovens ve?iialiter peccat, utpote nomen Dei in vanum sumens; et a fortiori votum de re moraliter mald : sic vovens per se graviter peccat, nisi ignorantia. aut inconsideratione excusetur (ut saepe fit), quia supponit rem malam Deo placere posse : quod in se gravem injuriam ei irrogat.

Hic quaeritur nu??i valeat votu?n reibonce, sed ex fine voventis aliquo ??iodo mala. (a) Non valet quidem, si intentio prava est causa ??wtiva et totalis voti, quia tunc aclus totaliter malus evadit (supra,. n. 150); v. g. si quis eleemosynam vovet ut injustitiam feliciter committat : talis enim finis votum malum et impium reddit. (b) Valet autem, si prava intentio est solum causa i??ipulsiva etpartialis voti, quia tunc non totus vitiatur actus; v. g. si quis eleemosynam vovet tum ut Deo placeat, tum ut ab hominibus laudetur : non obstante enim vana ejusmodi intentione, actio bona partim manet, atque Deo offerri potest. — Idem dicendum de conditione ?nala voto apposita, v. g. si quis pinguem eleemosynam promittit, posito quod ex duello incolumis evaserit; etsi enim duellum sit malum, vitam incolumem servare bonum est, et votum non versatur circa rem malam, scilicet duellum, sed circa incolumitatem, quae certe bona est.

  1. (B) De bono meliori, id est de opere quod sit perfeclius quatn ejus oppositum^ omnibus attentis circumstantiis; cum enim votum fiat ad Deo placendum, ei promitti nequit bonum quod majus bonum impedit : si enim promittitur minus bonum, eo ipso vovens se obligat ad omittendum majus : quod sane Deo placere nequit. Bonum autem melius non solum in se et absolute aestimandum est, sed etiam relate ad voventem et omnia adjuncta.

Ita votum nubendi ex se non valet, quia opponitur meliori bono, videlicet virginitati. Sed in specialibus adjunclis matrimonium potest esse materia voti, v. g. si quis, sub spe matrimonii, aliquam virginem corrupit, aut si tale matrimonium est reipublicae valde utile. Pariter votum non vovendiin se non valet, quia est de minorr bono; sed votum non vovendi nisi cu?n licentid co?ijessa?'ii est validum, cum sit actus prudentiae.

Aclio ja??i pr&cepta potest esse materia voti, quia res praecepta bona est; aliunde, ex dicendis, aliquid facere ex voto melius est quam idem sine voto praestare. Attamen non sine ratione vovendum estquodjam subpraeceptocadit,ne itatemere multiplicenturvincula.

  1. (C) De borto possibili, non solum physice, sed moraliter : quia ad impossibile nemo se obligare valet.

Quare non valet votum vitandi omnia venialia, etiam semideliberaia, cum id sine specialiDtx privilegio sit impossibile, ex diclis in Tr. de Gratid, n. 63; valet autem votum vitandi omnia venialia plene deliberatat quia id implere valent, juvante gratia, personae flrmiter in virtute radicatae; ceteris vero permitti nequit tale votum, cum sit supra earum vires; valet etiam votum omnia mortalia vitandi, sed fragilibus minime consulendum, ne forte illud violando duplex peccatum committant.

Cum materia voti debeat esse in potestate voventis, factum alienum, seu ab alio praestandum, proprie vovere nequimus; ita mater vovere non potest suum filium religionem ingressurum. Si revera tale votum emissum fuerit, ita explicari debet quod animus voventis fuit se obligare ad curandum, in quantum potest, ut alter id praestet; sed hujus libertas integra manet. Vota a civitatibus, monasteriis aut collegiis facla, non ligant posteros, nisi obligatio aliunde oriatur, puta ex statuto, lege, aut cons.uetudine vim legis habente.

Q73. Si materia voti estpartim possibilis, etpartim impossibilis, ante omnia intentio voventis exploranda est : si utrumque promisit indivisim, seu per modum unius, ad nihil tenetur, quando alterutrum impossibile est; secus, si duas res divisim, seu independenter a se invicem, promisit, quia utile per inutile non vitiatur. Si de intentione voventis non constat, praesumi debet ex ipsa materia voti : quando haec est divisibilis, impleri debet pars possibilis; ita qui decem jejunia vovit, et nonnisi duo implere valet, ad haecduo tenetur. Si materia est indivisibilis, aut si pars impossibilis est omnino principalis relate ad alteram, nulla subsistit obligatio; ita qui romanam vovit peregrinationem, et nonnisi dimidiam viam peragere valet, ad nihil tenetur; si vero promisit iter pedibus facere (quod non potest), facile vero via ferrea. Romam adire valet, id sane praestet, cwm principalis sit ipsa romana peregrinatio, et modus eundi sit accessorius.

II. De variis speciebus votorum.

  1. i° Ratione objecli circa quod versatur, votum est : (a) personale, si res promissa est aclio quaedam ponenda aut omittenda, qualis estrecitatio alicujus orationis,peregrinatio, etc; (b) reale, quando res promissa est directe aliqua res, voventi externa et pretio aestimabilis, quaiis est eleemosyna, donatio calicis, etc; (c) mixtum, si voti objeclum est simul actio et res, v. g. votum. adeundi Lauretum, ibique calicem offerendi.

2° Ratione durationis, dicitur temporale aut perpetuum prout ad certum tempus aut per totam vitam servandum promittitur.

975« 3° Ratione modi quo fit, vocatur absolutum aut conditionatum, prout fit simpliciter, sine ulla restrictione, aut aliqua conditione adjedla : hujus exemplum habetur, si quis pinguem vovet eleemosynam posito quod talem haereditatem acceperit. — Si apposita conditio per modum poence infligendae additur, votum est poenale, ut si quis eleemosynam promittit, posito quod in tale peccatum relapsus fuerit.

  1. 4° Ratione/tfr/Tz^ et effectuum, votum est publicum quando nomine Ecclesiae a legitimo Superiore ecclesiastico acceptatur; secus est privatum; — solemne, si ab Ecclesia uti tale agnitum fuerit; secus simplex {Codex, c. 1308). — Ad factum quod spectat, Ecclesia tanquam solemnia habet duo votorum genera : votum castitatis in sacris ordinibus emissum, et vota religiosa in iis ordinibus emissa qui ut solemnes ab Ecclesia approbati sunt.

977- Inde oritur quaestio, inter canonistas et theologos diu agitata, undenam veniat votorum solemnitas, seu in quo votum solemne a simplici differat. Omnes quidem hodie fatentur hoc discrimen oriri solum ex aucloritate Ecclesice, cum neque Christus neque Apostoli aliquid hac de re statuerint Quodceteroquin decl&r zvitBonifacius Vllfc.unico de Voto, in Sexto : " Nos attendentes quod voti solemnitas ex sola constitutione Ecclesiae est inventa"... Ulterius tamen inquiritur utrum haec solemnitas in sold voluntate Ecclesice sita sit, an in aliquo effeflu speciali qui, ita statuente Ecclesia, solemni voto adnexus fuerit.

(a) Juxta S. Thomam x multosque alios voti solemnitas consistit in quadam spirituali consecratione, vi cujus persona aut res, voto designata, ab humanis usibus penitus subtrahitur, et ex se irrevocabiliter Deo dicatur, ita ut sine sacrilegio in profanos usus converti nequeat. (b) Juxta alios 2 vero, discrimen inter votum solemne et simplex est mere externum, et in eo consistit quod Ecclesia longe difficilius solvit vota solemnia quam simplicia. — Priorem tamen

sententiam recle intelleclam ut probabiliorem habemus; nam, etsi solemnitas votorum ab Ecclesia pendeat, aliquos effe6lus ex se permanentes producit qui ex voto simplici non prodeunt : ita aclus votis solemnibus contrarii non solum illiciti, sed etiam invalidi efficiuntur; v. g. invalidum est matrimonium ab eo contra&um qui solemne castitatis votum emisit. Quod sic declarari potest : sicut, in re civili, solemnes dicuntur contra6tus in quibus conficiendis intervenit aucloritas pub/ica, quae specialem firmitatem eis confert, ob bonum publicum; ita pariter, in re nostra, publica Ecclesiaz aucloritas intercedit, ut votis solemnibus, quse ut talia publice agnoscit, specialem indissolubilitatem concedat; hsec autem indissolubilitas ex eo procedit quod publice, et ex ipsa aucloritate Ecclesiae, vota emissa acceptantis et confirmantis, personae voventes Deo consecrantur modo speciali et indissolubili, quoad illos aclus quos facere aut omittere promiserunt.

Ceteroquin, cum haec indissolubilitas ex Ecclesiae aucloritate oriatur, non est ita firma ut non possit in ea dispensari gravissima ex causa.

§ II. De honestate et obligatione voti.

I. De honestate voti x.

  1. i° Errores. Protestautes multi, ex eo quod discrimen inter praecepta et consilia rejiciunt, contendunt vota de rebus non prczceptis, ex motivo Deum colendi, esse non solum illicita, sed impia, cum supponant esse opera quaedam supererogatoria, quae minime Deo debentur. Concedunt tamen eadem vota licere, si ex alio motivo fiant, v. g. causa vitandi peccati, vel a saeculi vinculis se liberandi. — Hodie vero non pauci rationalistm et politici omnia vota, pnesertim religiosa et perpetua, ut libertati ac societati nociva reprobant : cum enim homo sit essentialiter mutabilis et progressivus, nemo suam iibertatem abdicare valet, prsesertim in perpetuum; aliunde religiosi, paupertatem, obedientiam et castitatem vovendo, societati non solum inutiles,sed etiam nocivi fiunt : nihil siquidem producunt, aliosque suo exemplo ad otiositatem, sub praetextu contemplationis, trahunt. — Unde pauca praemittemus de honestate et praestantia votorum.

1 Praestantiam votornm religiosorum S. Thomas vindicavit in duplici opusculo : Opusc. I, Contra impugnantes Dei cultum et religionem; Opusc. III, Contra pestiferam- doclrinam retrahentium homines a religionis ingressu (Opera, ed. Vivesy t. XXIX).

  1. 2° Thesis : Vota prudenter emissa, ex motivo Deum colendi, honesta et laudabilia sunt.

(A) Vota, in honorem Dci fa<5ta, ipsi acccpta esse et ab eo commendari, ex multis Scripturce textibus constat : Patriarchce vota emittunt, proptereaque ab eo benedicuntur x; in lege mosaicd, praescripta statuuntur de votorum adimpletione : " Cum votum voveris Domino Deo tuo, non tardabis reddere, quia requiret illud Dominus Deus tuus : et si moratus fueris, reputabitur tibi in peccatum. Si nolueris polliceri, absque peccato eris " 2. Etsi vota non cadant sub praecepto, ut ex prsefatis verbis constat, alibi tamen commendantur3 : " Vovete et reddite Domino Deo vestro". — Sub novd lege, Apostoli exhibentur ut vota persolventes 4; et Patres multi de voto castitatis intellexerunt verba Pauli de junioribus viduis, quae primam fidem irritam fecerunt 5.

  1. (B) Quare, jam primis Ecclesiae saeculis, vota in usu fuerunt, praesertim votum castitatis, posteaque tria vota religiosorum. Ita Tertullianus, Cyprianus, Ambrosius, Augustinus,Hieronymus integros scripserunt tra<5tatus de virginitate, quatenus voto firmatur. Audiatur Augustinus alloquens conjuges Armentarium et Paulinam, qui mutuo consensu votum castitatis emiserant : " Nunc vero, quia tenetur apud Deum sponsio tua, non te ad magnam justitiam invito (si exhortor ne recedas a voto), sed a magna iniquitate deterreo. Non enim talis eris, qualis mansisses, si nihil tale vovisses. Minor enim tunc esses, non pejor; modo autem tanto, quod absit, miserior, si idem Deo fregeris, quanto beatior, si persolveris. Nec ideo te vovisse pcenitcat, imo gaude jam tibi non licere, quod cum tuo detrimento licuisset... Felix est necessitas quae in meliora compellit"6. — Quapropter Ecclesia religiosorum vota approbavit, eorum impugnatores damnavit7, et, contra Protestantes, modo generali votorum honestatem ita definivit 8 : " Si quis dixerit ita revocandos

1 Gen., XXVIII, 20. — 2 Deut., XXIII, 21-22. — * Ps. LXXV, 12. 4 Acl., XVIII, 18; XXI, 23. — s/Tim., V, 12.

6 S. August. Epist. 127, Migne, P. L., XXXIII, 487. — Cfr. S. Hieronymus ad Eustochium de custodia virginitatis, P. L., t. XXII, 394-425.

esse homines ad suscepti baptismi memoriam, ut vota omnia, quae post baptismum fiant, vi promissionis in baptismo ipso jam factae, irrita esse intelligant, quasi per ea et fidei, quam professi sunt, detrahatur et ipsi baptismo, anathema sit".

  1. (C) Ratio ipsa ostendit vota, prudenter emissa, in gloriam Dei cedere atque voventium utilitatem. (a) In gloriam Dei; nam homo, Deo offerens ac promittens rem ipsi gratam ac meliorem, studet ei placere, ejusque supremum agnoscit dominium; quia vero votum implere nequit nisi propriae voluntati ac voluptati renuntiando, simul offert sacrificium internum et spirituales hostias quibus Deus maxime colitur. — Etiam vota conditionata, quibus aliquid promittitur, si Deus talem gratiam concedat, eum glorificant, licet minus perfe6le quam vota absoluta; ita enim agnoscitur Deum humanis rebus providere, et ad eum esse confugiendum ut obtineri valeant auxilia opportuna, in rebus temporalibus aut spiritualibus. — Minime tamen commendari debet illa mercenaria animi dispositio, qua nunquam aliquid Deo aut sanctis vovetur nisi ad aliquod temporale commodum consequendum; multo sane perfe6lius agunt qui Deo aliquid absolute vovent, fiducialiter ab eo exspectantes quidquid ipsi placuerit tempore opportuno retribuere.

(b) In utilitatem voventium; cum enim humana natura debilis sit et inconstans, multum prodest, in quibusdam adjunct-is, ei robur et firmitatem praestare, se ad perfectiora obstringendo per votum : ita enim voluntas roboratur et firmatur in bono; homo siquidem honorabilis promissa serio fact.a exsequi, honoris sensu, veluti compellitur; et, si agitur de promissis Deo factis, ad ea implenda virtute religionis suaviter et fortiter inducitur; quare omnem fortitudinem adhibebit ad superandas difificultates ac rem exsequendam, et ita vires ejus ad bonum faciendum duplicabuntur. Aliunde Deus iose, in cujus honorem votum emissum est, voventem potenti sua virtute adjuvare non dedignabitur, et ex hoc capite vires non parum augebuntur.

  1. Objiciunt quidem adversarii per vota perimi libertatemy cum ita tollatur moralis potestas inter contraria eligendi. — Retorquetur argumentum; nam idem dici potest de omnibus promissis et contractibus humanis; his enim

DE ACTTBUS RELIGIONIS SECUNDARIIS. 575 restringitur potestas eligendi, cum contrahentcs veras obligationes sibi imponant, sive in tempus, sive in perpetuum. — Falso itaque supponunt adversarii libertatem morali obligatione minui aut perimi; ex adverso, eo liberiores sumus quo fidelius ac perfectius nostra officia implemus. Etsi enim potestatem habeamus inter bonum et malum eligendi, hanc non amittimus bonum eligendo, quod naturam nostram perficit, sed ea bene utimur. Nonne e contra libertas minuitur quando, passionibus et voluptatibus servientes, contra rectae rationis dictamen, malum appetimus? Liberiores igitur sunt qui, passionibus edomitis, frequentius ac perfeclius sua officia adimplent. Jamvero, qui non temere, sed prudenter, nec cito, sed post maturam deliberationem, sponte se obligant ad aliquid melius faciendum, nedum novis vinculis suam libertatem obstringant, liberiores evadunt : nam voluptatibus valedicunt, quo fidelius reclae rationi ipsique Deo serviant. — Ita certe sentiunt qui, post longam vitam in praxi virtutis impensam, non amplius vehementi passionum impetu ad malum trahuntur1.

1 Quod eloquenter sic declarat M. d}Hulst, Careme 1893, p. 134-136 : "Levceu ennemi de la liberte? Mais n'apercevez-vous pas l'equivoque? La liberte, c'est-a-dire le droit de faire, oui, cette liberte*-la, qui n'est qu'un benefice, apres tout, elle est restreinte par le vceu. Ce qui etait permis ne 1'est plus. Mais depuis quand est-ce un amoindrissement moral que de renoncer a un bendfice? Est-ce que tout ce qui est grand dans le monde des ames n'est pas fait de cette etoffe? Voulez-vous voir a qui le vceu profite? Regardez qui il contriste. II contriste 1'egoisme, le besoin de jouir, d'accaparer les biens. Ah ! si 1'ego'isme n'est pas satisfait, tant mieux; c'est que la vertu triomphe... Le pouvoir de choisir ses ac~tes, voila le libre arbitre; et telle est la signification morale du mot liberte. Eh bien, ce pouvoir-la, ou s'exerce-t-il, ou s'arfirme-t-il davantage? Parlez; j'en appelle a vos consciences. Est-ce dans la jouissance permise, ou dans la jouissance sacrifiee? Ah ! dans la jouissance permise, je ne suis pas bien sur d'etre libre. Peut-etre que je me 1'accorde parce qu'elle est permise; alors c'est un acte bon; mais peut-etre que je cede a ses attraits parce qu'elle est jouissance, et alors je ne suis plus libre, je suis traine. Si je reagis au contraire; si, en remontant le courant de mes convoitises, je depasse meme la ligne du devoir; si je m'aventure, audacieux et fier, dans les parages de la perfeclion; si je fais plus; si, modeste autant que fort, je me defie, dans ma ferveur d'aujourd'hui, de ma faiblesse de demain, et si, pour y couper court, comme ce conquerant espagnol, je bmle derriere moi les vaisseaux du retour et je nVengage par un lien Theol. Mok. II. — 19

  1. 30 Corollarium. Opus bonum ex voto faclum, ceterts paribus, magis meritorium est quam idem opus sine voto. Ouod S. Thomas triplici argumento demonstrat : (a) vovere est actus latriae, seu religionis, quae est praccipua inter virtutes morales; cum autem a6lus inferioris virtutis sit melior et magis meritorius ex eo quod imperatur a superiori virtute, opera inferiorum virtutum, prout jejunium, abstinentia, continentia, meliora efficiuntur et magis meritoria quando fiunt ex votoy quia sic imperantur a virtute religionis, quae ceteris virtutibus moralibus praestat. (b) Qui vovet aliquid et facit, Deo se subjicit non solum quantum ad actum, sed etiam quantum ad potestatem, ideoque perfectius se subjicit; sicut plus dat qui proximo tradit arborem cum fructibus quam qui ei tradit fru6lus tantum. (c) Per votum voluntas immobiliter firmatur in bonum, ex superius dictis, n. 982; facere autem aliquid ex voluntate firmata in bonum, pertinet ad perfectionem virtutis, quae ex natura sua stabilis est, sicut peccare mente obstinata aggravat peccatum.

Dixi tamen ceteris paribus ; nam, cum caritas sit omnium virtutum perfectissima, qui ex caritate agit, perfecliora perficit opera quam qui ex voto, seu ex virtute religionis. Insuper qui non ex voto, sed ex repetitis actibus eadem efficit ac vovens, aliquando majus meritum acquirit ex majori conatu quem frequentius renovare debet.

II. De obligatione ex voto orta.

  1. i° Principium : Voto induciturin conscientid cbligatio prcestcindi id quod promissum est; gravitas autem hujus obligationis pendet tum ab intentione voventis, tum a gravitate materice.

(A) Ex Scripturd constat vota sedulo implenda esse sub pcena peccati : " Cum votum voveris Domino Deo tuo, non volontaire aux aclions heroiques quil nVetait permis oVomettre; oh ! alors, dites si cela vous plait, que je ne suis plus libre. Je vous repondrai, moi, qu'on est libre dans la mesure ou l'on fait oeuvre de volonte" et que j'ai voulu plus fortement que vous, puisque j'ai voulu des choses plus dimciles. Et, si revenant a la charge, vous me parlez de mes chaines, je vous dirai que je les porte parce que je les ai choisies, et que j'en suis fier, tandis que vous en portez peut-etre que vous n'avez pas choisies et dont vous rougissez ".

DE AGTIBUS BELIGIONIS SECUNDARIIS. 577 tardabis reddere, quia requirit illud Dominus Deus tuus, et si moratus fueris, reputabitur tibi in peccatum1... Si quid vovisti Deo, ne moreris reddere : displicet enim ei infidelis et stulta promissio... multoque melius est non vovere quam post votum promissa non reddere2. Revera, si promissa hominibus facta servari debent ex virtute fidelitatis, afortiori impleri debent ea quae Deo fiunt, et quidem ex virtute religionis; fidelitas enim erga Deum, utpote ad divinum cultum spec~tans-, nomine religionis merito decoratur. Verum est quidem promissionem non stricte obligare nisi quando acceptata fuit; sed, ex textibus superius allatis, clare constat vota, debitis conditionibus vestita, a Deo acceptari, eorumque impletionem urgeri; quare de obligatione quam inducunt dubitari nequit.

  1. (B) Gravitas hujus obligationis pendet imprimis ab ipsa intentione voventis : cum enim votum sit veluti lex privata quarn hic sibi imponit, sub gravi aut sub levi, prout vult, sese obligare valet. Pendet etiam a gravitate ipsius materiae. Attamen, etiam quando agitur de materia in se gravi, sub levi tantum potest votum emitti. Excipiuntur tamen illa vota, quorum gravitatem Ecclesia ipsa definivit, videlicet votum castitatis a ministris sacris emissum, et vota religiosorum : tunc enim legitima aucloritas, ob bonum publicum, manifeste declarat hujusmodi vota non posse fieri nisi sub pcena gravis peccati. — Praeterea materia in se levis non potest voveri sub gravi, quia intentio gravem obligationem incurrendi, in materia levi, non est rationabilis, nec proinde Deo probatur (De Legibus, n. 274).

Unde, ut votum sub gravi obliget, duo requiruntur : ut materia sit gravis, et ut vovens intentionemhabeat sub mortali se obligandi. — Materia autem gravis censetur ea quae, si ab Ecclesia praeciperetur, sub gravi obligaret, ut assistentia missae, jejunium, communio, etc; quod quidem ex prudentum aestimatione determinari debet. — Quando plures materiae leves eodem voto promissae sunt, coalescunt vel non in gravem materiam, prout, ex intentione voventis ut aliquid unum vel ut res singulares promissce fuerunt; deficiente hac intentione, res ex prudentum aestimatione dijudicari debet.

  1. 2° Corollaria. (A) Votum direcle obligat solum voventem; cum enim obligatio voti oriatur ex promissione

libcre facta, illc solus hac obligatione ligatur qui cam libcrc susccpit. Ilinc : —

(a) Filii non tenentur vota personalia parentum implere, nisi postea h?ec vota sua fecerint. Subditi non tenentur exsequi vota a superiore communitatis facla, vi ipsius voti, nisi eidem consenserint, sed, vi obedientice religioscc, si superior legitime id prrecipit. Pariter posteri vota majorum vi voti servare non coguntur; sed, si communitas ipsa, per suos legitimos prresides, votum aliquod emiserit, subditi aclus promissos exsequi debent ratione prcscepti, aut consuetudinis vim legem habentis : prsesides enim possunt, ob bonum commune, aliquod opus praecipere, quod etiam posteri implere debent; quia vero opus ex motivo religionis injunclum est,indirec7e cx eodem motivo a subditis prsestandum est.

(b) Quando agitur de voto reali, haeredes non ex religione, sed ex justitia, exsequi tenentur, quse ab antecessoribus defunclis promissa fuerant, non tamen ultra vires hsereditatis. Nam votum reale, v. g. promissio alicujus eleemosynae, est veiuti onus ipsi haereditati annexum; porro haereditas ad haeredes transit cum suis oneribus. Hi igitur tenentur onera solvere, primum quidem debita justitise, postea vero debita religionis, ex voto orta, quse pia legata prsecedunt.

(c) Ceteroquin votum personale ab ipso vovente impleri debet, cum aclio propria promissa fuerit; si vovens illud implere nequit, non tenetur id prsestare per alium. — Secus dicendum est de voto reali : cum enim res promissa fuerit, vovens potest eam dare sive per se, sive per alium.

  1. (B) Votum impleri debet eo viodo quo faclum est. Proinde : —

(a) Si conditionatum, non obligat nisi impletd conditione. Non licet tamen conditionis executionem fraudulenter impedire; ideoque contra votum peccat qui dolo, vi, minis aliisve injustis mediis hanc executionem impedit; qui vero nonnisi precibus, suasione aut licitis viis prohibet ne conditio apposita verificetur, stricle non peccat, et a voto suo liberatur, cum reipsa conditio impleta non fuerit. Pariter si conditio non proprie, sed solum aquivale?iter impletur, probabiliter votum non obligat; v. g. qui ingressum in religionem vovit, si mater vidua secundas nuptias inierit, stricle non tenetur ingredi, si mortua fuerit, etsi ratio appositse conditionis fuerit matris sustentatio.

(b) Si sit disjunclivum, v. g. si convaluero, jejunabo tribus diebus aut viginti nummos pauperibus dabo, optio speclat ad voventem; sed alterutrum exsequi debet. Si, ante electionem faclam, una pars impossibilis evadit, absque voventis culpa, probabiliter ad nihil tenetur, quia non remanet facultas eligendi; sed vir pius et honestus alteram partem nihilominus cxsequetur. Eleclione autem

DE ACTIBUS RELIGIONIS SECUNDARIIS. 579 facla, pars elecla praestanda est, etiamsi altera pars impossibilis evadat; si vero pars elecla impossibilis evadit,sine voventis culpa, hic ad nihil tenetur.

  1. (C) Ad tempus quod spectat, votum implcri debct tempore prcefixo, quin nccesse sit id praevenire, etiamsi praevidcatur futurum impcdimcntum; et dilatio notabilis, sine justa causa, in re gravi, cst pcr sc grave peccatum.

Quaenam vero sit notabilis dilatio, a multis circumstantiis pendet, a natura voti, voventis aetate, periculo oblivionis aut impotentiae votum in futurum exsequendi : quae quidem omnia nonnisi ex prudentum aestimatione dijudicari possunt. Ita qui vovit religionem statiin ingredi, et, sine causa, tribus vel quatuor annis differt, ex se graviter peccat, quia subtrahit notabilem partem obsequii promissi; si vero agitur de pia peregrinatione, diuturna dilatio non videtur gravis, nisi ex hac probabile adsit periculum futurae impotentiae peregrinationem exsequendi. — Si votum tempore praefixo non est impletum, ejus obligatio cessat, si tempus && finiendam obligaiionem appositum est, minime vero si ad eamdem urgendam : de quo prudentes judicabunt, secundum intentionem veram aut praesumptam voventis, aliasque circumstantias. — Si nullum tempus praefixum fuit, quamprimum moraliter votum impleri debet : est enim vclut debitnm, quod quamprimum solvendum est.

  1. (D) Quando agitur de interpretatione voti, haec prae- sertim attendenda sunt : (a) Imprimis votum interpretan- dum est secundum intentionem expressam aut praesumptam voventis, ut ex jam dictis constat.

Ita qui vovit se quotannis daturum, per decem annos, centum nummos Titio, ut in alenda familia hunc adjuvet, tenetur id praestare, etiam mortuo Titio, si ejus primaria intentio fuit familise sustentatio, non autem, si primaria intentio fuit patris levamen ab anxietate in alenda familia.

(b) Quando de voventis intentione non constat, votum interpretandum est secundum voti naturam, loci communem usum, aut generalem Ecclesice consuctudinem.

Ita qui vovit rosarium recitare, potest id alternatim cum socio recitare; qui vovit jejunium, lacliciniis uti potest ubi haec viget consuetudo; si vovisti jejunium permensem, non teneris die dominica, cum, ex praxi Ecclesiae, jejunium hac die non fiat.

(c) Si, omnibus perpensis, de sensu voti remanet dubium, bcnigniorem partem sequi licet ; nam in rebus odiosis, ad quas refertur voti vinculum, benignior pars sequenda est.

Qui igitur promisit eleemosynam, quin quantitatem determinaret, voto satisfacit, dummodo summa erogata non sit ridicula omnibus attentis; qui vovit calicem, sine determinata qualitate materiae, non tenetur aureum, sed argenteum offerre potest.

Ceteroquin quoad omnia dubia quae de existentia aut extensione voti oriuntur, prae mente haberi debent principia tradita in Tr. de Conscieniia, ubi de variis systematibus probabilismi; nec urgenda est impletio voti vere dubii.

§ I. De cessatione voti ejusve obligationis.

Voti obligatio quadruplici modo cessare potest : i° sud naturdy ex mutatione materiae aut cessatione finis; 2° irritatione, seu annullatione vel suspensione ab eo qui potestatem habet; 30 dispensatione ; 4° commutatione a legitimo superiore.

I. De cessatione voti ex ipsa rei natura.

990« Votum, sicut lex, cessare potest ex ipsa rei natura, videlicet ex notabili mutatione materiae vel circumstantiarum, aut ex cessatione finis principalis.

i° Ex notabili mutatione materice vel circumstantiarum, nempe si res promissa evadit illicita, inutilis aut majoris bom impeditiva : res enim cessat esse apta materia voti.

Ita parochus qui vovit peregrinationem tali die, si tunc debet graviter aegrotantibus assistere; aut qui promisit subvenire alicui necessitati, quse jam finem accepit, vel tali die vovit jejunium, quod valde utile opus caritatis impediret. Idem dicendum, quando circumstantiae ita notabiliter mutantur ut, si vovens mutationem praevidisset, votum non emisisset : tunc enim se obligare non intendebat pro talibus circumstantiis. Sic qui vovit pinguem dare eleemosy nam, posteaque pauper faclus est, non tenetur eam largiri; qui promiserat sublevare pauperem, non tenetur ei pecuniam dare, quando animadvertit hunc eadem uti ad sese inebriandum. Ex adverso autem valet castitatis votum, etiamsi postea vehementes insurgant tentationes : hae siquidem praevideri potuissent, ex communiter ccntingentibus.

Chapter 48 of 73