Nn. 804–842
- Corollarium. Quando proximus, ex ignorantia invincibili, aliquod materiale peccatum committit, caritas aliquando postulat ut hic moneatur, videlicet :
(a) Si tale peccatum graviter nocet ipsi delinquenti, vel alteri, v. g. scandalum praebendo, rem alienam retinendo; (b) aut si Deum
1 Ad rem Lehmk., n. 614 : " In communitatibus, quando agitur de delicto nocivo, maxime si de periculo pervertendi plures, seu de communi damno gravi agitur : periculosa et inefiicax generatim est privau admonitio, sed requiritur statim delatio rei ad Superiorem, qui viderit utrum paterna admonitione an pcena malum pctius avertat." Cfr. Miiller, § 31, n. 6.
inhonorat, puta si quis verba blasphema profert, quorum sensum ignorat. Quod tamen opportune ac prudenter fieri debet, id est positis conditionibus supra expositis, ubi de monitione, praesertim dummodo spes sit emendationis : secus peccatum mere materiale, formale fieret.
4° De ordine in caritate servando r.
- Caritas praecipit non solum opera praestanda, sed etiam ordinem in dilectione servandum sive quoad personasy sive quoad bona.
Quemdam ordinem inter diligenda esse statuendum sic exponit S. Augustinus : "Ille autem juste et sancle vivit qui rerum integer aestimator est : ipse est autem qui ordinatam dileclionem habet, ne aut diligat quod non est diligendum, aut non diligat quod est diligendum, aut amplius diligat quod minus est diligendum, aut aeque diligat quod vel minus vel amplius diligendum est, aut minus vel amplius quod aeque diligendum est. Omnis peccator in quantum peccator est, non est diligendus; et omnis homo, in quantum homo est, diligendus est propter Deum, Deus vero propter seipsum. Et si Deusomni homine amplius diligendus est, amplius quisquedebet Deum diligere quam seipsum. Item amplius alius homo diligendus est quam corpus nostrum : quia propter Deumomnia ista diligenda sunt, et potest nobiscum alius homo Deo perfrui, quod non potest corpus; quia corpus per animam vivit qua fruimur Deo. Omnes autem aeque diligendi sunt : sed cum omnibus prodesse non possis, his potissimum consulendum est, qui pro locorum et temporum ve) quarumlibet rerum opportunitatibus, constriclius tibi quadam sorte conjunguntur"2. Haec verba, quae summam catholicae doctrinae complecluntur, declarabimus exponendo ordinem sequendum quoad personas et quoad bona diligenda.
De ordine sequendo quoad personas diligendas.
Deum esse primo loco diligendum, patet ex superius di<5tis n. 752-753; sed quaestio est de ordine dile6lionis inter homines servando. Jamvero principium generale est quemlibet teneri generatim se magis diligere quam proximum, ceteros vero homines plus minusve prout Deo et sibi sunt propinquiores.
- (A) De ordine inter amorem sui et proximi :
Quisque ordinarie tenetur, ceteris paribus, seipsum magis dili-
1 S. T/iom., 2. 2«, q. 26; Suarez, disp. IX; Billuart, diss. IV; 5. Alphons., n. 25-27; Bouquillon, n. 415-435; Ball. P., n. 152-168.
gerc quam proximnm. — Dico ceteris paribus, id cst in pari ordine bonorum, et in pari nccessitate, ut ex dicendis patebit.
Etenim (a) praeccptum fraternae caritatis his verbis continetur1 : " Diliges proximum tuum sicut teipsum "; et ita dilcctio sui statuitur tanquam rcgula dilectionis erga proxi mum; hoc autcm supponit amorem sui esse quid magis notum et potius quam amorem proximi : regula enim est prior et potior quam regulatum. (b) Aliunde psychologice homo inclinatur ad se ipsum magis diligendum quam alios : sibi enim propinquior est quam alius (supra, n. 765); hinc Deum diligit ut principium omnis boni, seipsum tanquam divini boni participcm, proximum vero ut consortem hujus participationis. Unde natum est axioma : caritas bene ordinata incipit a semetipso.
Attamen jubemur etiam proximum diligere sicut ct Chrislus dilexit nos, ideoque in quibusdam casibus bonum proximi spirituale praeferre debemus bono nostro temporali. Ad quod re<5te intelligendum, quaedam traduntur regulae.
- Regulae practicse. (a) Quoad bona spiritualia, non licet peccare, etiam leviter, ad procurandum bonum temporale aut spirituale proximi : non sunt enim facienda mala ut eveniant bona. — Neque licet se exponere periculo proximo et certo peccandi, ad proximum juvandum, nisi periculum possit moraliter removeri oratione, voluntatis serio conatu, aliisve spiritualibus remediis; nam qui hujusmodi periculo se exponit, jam peccat, ex diclis in Tr. de Parnitentid, n. 458. Notandum est tamen eos qui ex officio aliorum temporali aut aeternae saluti incumbunt, ut sacerdotes et medicos, speciali gratia juvari ad resistendum tentationibus in exercitio muneris occurrentibus, dummodo ipsi ad Deum frequenti oratione recurrant : hi igitur possunt et saepe debent occasiones ex se proximas adire, dummodo spiritualibus remediis periculum peccandi remotum reddant.
Potest autem quis ac quandoque debet bona spiritualia utilia, sed non necessaria, dimittere aut saltem differre pro salute aut sanclificatione proximi, v. g. meditationem differre ad confessiones excipiendas; tunc enim non vere privatur bono spirituali, sed pro salute
animarum laborando, propter Deum, caritatem exercet, nec orare desinit; aliunde, post auditas confessiones, ad meditationem redire poterit.
Neque illicitum est ccelestis beatitudinis dilationem optare, ad diutius operam dandam animarum saluti; ita enim senserunt multi sancli, qui cum Apostolo dixerunt : "Coarclor autem e duobus : desiderium habens dissolvi, et esse cum Christo,multo magis melius; permanere autem incarne, necessarium propter vos"1. — Possumus pariter majora bona spiritualia aliis quam nobis expetere, sperantes ea in proximo ad majorem Dei gloriam cessura : id enimexcaritate erga Deum et humilitate procedit.
- (b) Quoad bona temporalia, regulariter quisque tenetur vitam temporalem propriam alterius vitce prceferre ; nam cuique praecipitur ut vitam suam servet, id-eoque de ea curet antequam aliis provideat.
Attamenhaud rarolicet aliorumvitam nostrae praeponere: ob bonum publicum, v. g. si agitur de tuenda vita viri qui Ecclesiae aut Reipublicae maxime utilis est, aut de communitate vel multitudine periclitante : nam bonum publicum anteponendum est privato. — Pariter propriam vitam exponere licet ad salvandam proximi vitam, propter exercitium virtutis, praesertim caritatis, quia a6lus heroicae caritatis pluris valet quam vita temporalis; laudabile est igitur lue infe<5tis inservire, in mare prosilire ad alium e flu6libus eripiendum, etiam cum propriae vitae periculo.
- (B) De ordine servando inter diversos proximos. Ceteris paribus, magis diligere debemus proximos qui Deo aut nobis sunt propinquiores.
(a) Si agitur de amore complacentice, magis diligere debemus eos qui sunt Deo propinquiores, seu sanctiores; ita pius diligi debet vir san6lus quam parens improbus; nam amor complacentiae, qui qualitatibus jam possessis innititur, proportionari debet virtutibus eorum quos diligimus.
(b) Si vero agitur de amore affeclivo et effeclivo, seu benevolentiae et beneficentiae, plus diligendi sunt qui nobis sunt propinquiores; hic enim agitur de bonis nondum possessis,
1 Philip., I, 23-24. Ita S. Martinus : "Domine, si populo tuo sum necessarius, non recuso laborem"; de S. Ignatio (Breviar., 31 Jul., lec~l. 6) legitur : " Auditus aliquando dicere : si optio daretur, malle se beatitudinis incertum vivere, et interim Deo inservire, et proximorum saluti, quam certum ejusdem glorias statim mori."
et rationi consentancum est ut ea exoptemus aut conferamus iis quorum neccssitatibus, ob specialc pietatis vel gratitudinis vinculum, magis stri6le providere tenemur.
- Propinquitas vero, qua homines inter se conjunguntur, triplex esse potest : carnalis, qua ratione sanguinis ad invicem connectuntur, prout sunt parentes et filii, vir et uxor, consanguinei, aflfines; — civilis, qua. inter se conjunguntur qui ejusdem societatis oiint membra, v. g. concives, commilitones, amici, socii, etc. ; — spiritualis quando vi alicujus officii spiritualis inter se uniuntur, quales sunt superiores et inferiores, parochi eorumque subditi, confessarii et paenitentes. — Jamvero, in quolibet conjunclionis genere, illi prseferri debent qui sunt propinquiores in eodem genere; ita, in iis quae pertinent ad naturam, consanguinei alienis praeferri debent1; in rebus civilibus plus diligere debemus concives quam extraneos : in rebus spiritualibus, plus diligendi sunt qui intimiori vinculoconjuncli sunt.
Notandum est tamen haud raro intervenire speciales et extraordinarias circumstantias, quae permittunt aliquam ordinis inversionem; ita, ratione specialis amicitiae ceteroquin legitimse, plus diliguntur amici quam consanguinei; pariter, inter consanguineos, aliquando plus diliguntur qui majora contulerunt beneficia, etsi minus propinqui. Non sunt vero inquietandi qui ita sentiunt, dummodo debitum amorem propinquioribus reddant.
De ordine servando quoad bona diligenda.
8ll. In ordinanda caritate, attendendum est non solum ad personas, sed etiam ad bona quae his personis procuranda sunt. Primum locum tenent bona supernaturalia, seu spiritualia, qualia sunt aeterna beatitudo, mediaque ad eam consequendam necessaria, ut gratia et virtutes ; secundum bona naturalia, sive mentis, ut animae facultates, sive corporalia, ut vita, sanitas, etc; tertium bona externa, ut honor, fama, divitiae etc. — Quomodo, in diversis quae occurrunt necessitatibus, sit proximo subveniendum quoad haec diversa bona, jam statuendum est.
1 Inter ipsos consanguineos diversus assignatur ordo, secundum diversos respedlus. Ita, extra casum extrema? necessitatis, seu in ordinariis necessitaiibus, juvandi sunt : uxor, filii, parentes, fratres et sorores, ceteri consanguinei juxta gradum consanguinitatis. — In extreitid necessitate, parentes per se uxori et filiis prseferendi sunt. (S. Thotn. 2. 2«, q. 26, a. 9-1 1). Sed in praxi, ante faclum, vix locus datur deliberationi, et, post factum, resex dispositionibus subjecti dijudicanda est.
- (A) Homo tenetur plus diligere bonum supernaturale proximi quam bonum naturale p?'Oprium; nam aeterna beatitudo animae longe praestat vitae corporali bonisque externis, ideoque his anteponi debet. Quod fusius declarandum est : —
(a) Quando proximus in extremd necessitate spirituali versatur, ita ut sine alieno auxilio aeternam damnationem moraliter efTugere nequeat, regulariter quivis tenetur ei succurrere, etiam cum vita? periculo. Ita communiter. Ex dictis enim debemus fratres diligere, sicut Christus dilexit nos; porro hic dilexit nos ita ut animam suam pro fratribus posuerit; ergo, teste Joanne, " et nos debemus pro fratribus animas ponere " J. Etenim amissio vitae temporalis, comparata cum amissione aeternae beatitudinis, leve malum cst.
Aliquando, licet raro, occurrunt casus hujusmodi ; v. g. infans nondum baptizatus et brevi moriturus; adultus qui certo cognoscitur esse in peccato mortali, et moriturus est antequam moraliter valeat aclum contritionis elicere : si enim facile talem actum elicere possit, jam sibi succurrere potest.
Sed, ut hoc praeceptum urgeat, necesse est ut spes affulgeat valde probabilis eum juvandi, antequam moriatur; — ut gravius damnum spirituale inde non oriatur, (v. g. scandalum, aut impossibilitas alium sacerdotem inveniendi ad curandum de aliis ovibus) ; — et alius non sit qui possit ac velit eum juvare. — Nemo autem ab hoc retardetur cogitatione quod sit et ipse in statu peccati : aclu enim heroico caritatis omnia delentur peccata.
- (b) Si proximus versatur in gravi necessitate spiritua/i, id est nonnisi cum magna difficultate, sine alieno auxilio, salvari potest, non tenetur quis ei succurrere cum gravissimo damno temporaliy nisi ad id obligetur ratione officii vel boni publici.
Cum enim proximus in hoc casu absolute possit, si velit, sine alieno auxilio, se a periculo damnationis liberare, nemo stricle tenetur morti aut gravissimo damno se exponere, quando ceteroquin ejus specialem curarh non suscepit; hoc esset quidem heroicre virtutis exercitium, sed minime praeceptum est.
Secus dicendum est de iis qui ex officio, vi muneris sui, curam habent animarum, quales sunt pastores : hi enim, x IJoan.s III, 16.
talc munus accipicndo, vi quasi-contractiis, obligationcm susccperunt subditis ministrandi, ctiam cum vitae pcriculo, quando hi in gravi neccssitatc vcrsantur : <( Bonus pastor animam suam dat pro ovibus suis " x. Et sane si militcs, medici, variique administratores periculum mortis subcunt, etiam ad temporale subsidium aliis praestandum, quanto magis ministri Dei pro ovibus sibi commissis vitam dare parati esse debent ! — Hinc, tempore pestis aut publicse calamitatis, non licet pastori gregem suum deserere, etiamsi alium sacerdotem idoneum substituat 2.
Idem dic in gravi necessitate pnblica, v. g. si quaedam paroecia aut communitas careat sacerdote, aut in aliquo loco errores contra fidem spargantur : tali enim occurrente publico periculo, tenemur vitse periculum subire ad fidem moresve populi tuendos : bonum enim publicum spirituale praeferri debet vitae temporali ; aliunde in necessitate gravi communitatis, vix fieri potest quod non sit necessitas extrema respeclu aliquorum.
(c) In communi necessitate spirituali, a qua videlicet quisque sine alieno auxilio absque magna difficultate se liberare potest, nemo tenetur ei cum magno damno succurrere; sed solum applicanda sunt principia superius tradita de fraterna correptione.
(B) Tenemur plus diligere proximum quoadbona corporalia quam nosmetipsos quoad bona externa; nam vita aut sanitas corporis pluris facienda est quam pecunia. - — Attamen, ad vitam proximi salvandam, non tenemur mediis uti extraordinariis, aut magnas expensas facere, ut jam expositum est, n. 792.
Coroilarium. Quae quidem omnia sic breviter contrahi possunt : (a) Bonum nostrum spirituale necessarium praeferendum est omni bono proximi; (b) bonum spirituale proximi necessarium anteponendum estbono nostro corporali, etiam propriae vitae; (c) bonum nostrum corporale regulariter praeferre debemus bono corporali proximi : (d) inter diversos proximos, praeferre tenemur, ceteris paribus, bonum proximi nobis magis conjundti.
2 Benedicl. XIV, De Synddo, Hb. XIII. c. 19, n. 2; cfr. De Sacramentis in genere^ n. 105, De Pamitentia (pars moralis), n. 365 -36
§ II. De operibus caritatis pr/esertim socialibus1.
- Necessitas horum operum. Praeter eleemosynam, de qua superius aclum est, multa sunt alia opera caritatis, quae hoc versu comprehendi solent :
Visito, poto, cibo, redimo, tego, co/Ugo, condo.
Septem recensentur : visitare infirmos, sitientibus potum dare et cibum esurientibus, captivos redimere, nudos vestire, peregrinos hospitio accipere, mortuos sepelire. Et haec quidem sunt laudabilia. Hodie vero, propter sociales dissensiones, quae inter heros et opifices vigent, et ob miserabilem multorum operariorum conditionem, opportuna imo et necessaria sunt opera qusedam caritatis socia/ia, quibus dissidia inter divites et proletarios facilius componi possint, et melior effici opificum conditio.
Egregie hac de rescripsitZ^ XIII; post descriptaofficiajustitiae quae heros simul et opifices obligant2, exponit etiam caritatis officia quae heri erga operarios, et divites erga pauperes exercere debent. (a) Principii genera/is instar hsec proponit : "Quicumque majorem copiam bonorum Dei munere accepit, sive corporis et externa sint, sive animi, ob hanc causam accepisse, ut ad perfectionem sui pariterque, velut minister providentiae divinse, ad utilitates adhibeat ceterorum. " (b) Postea speciatim agit de misera opificum conditione, quam meliorem redderetenemur : " Depro/etariis nominatim vult et contendit ut emergant e viiserrimo statu fortunamque me/iorem adipiscantur. " Quod quidem Ecclesia praestat primum coercendo " geminas vitae pestes, quae nimium saepe hominem efficiunt in ipsa opum abundantia miserum, rerum appetentiam nimiam et vo/uptatum sitim. " Pergit Pontifex : " Sed praeterea, ut bene ha~ beant proletarii, recta providet instituendis fovendisque rebus, quas ad sublevandam eorum inopiam intelligat conducibiles. " —
1 C. S. Loch, Charity organization, London, 1890; A. G. Wamer, American Charities, New-York, 1895; Lefcbure, L'organisation de la charite privee en France, Paris, 1900; id., Paris charitable et pre"voyant, Paris, Plon, 1900; M. du Camp, La Charite privee k Paris, Hachette, 1886; id., Paris bienfaisant, ibid., 1888; E. Rostand, L'Action sociale par 1'initiative prive*e, Paris, 3 vol., 1892, 1897, 1902; V. Brants, Les grandes lignes de PEconomie polit, 4e edit. 1904, Louvain et Paris, t. II, p. 266-317; Millot, Que faut-il faire pour le peuple? Paris, Lecoffre, 1901.
2 Encycl. Rerum Novarum, 16 maii 1891 ; cfr. Grcves de Communi^ 18 jan. 1901 ; Lettre Notre charge aposto/ique (Pie X, 25 aout 1910).
Qusenam sint instituta quce hodie ad hanc proletariorum sublevationem magis conducant, in sequentibus exponemus.
- Principia generalia de his operibus. Antea vero qua^dam principia generalia de his operibus exponere juvat : (a) Egestatem prcevertere multo magis expedit quam curare. Quare caritas bene ordinata eo tendere debet ut pauperes reddat habiles ad se suosque susteniandos, educatione scilicet virili, christiana et professionali, prxbcndo laboris media et opportunitates potiusquam eleemosynas; itaenim non solum efficacius praecavetur egestas, sed etiam promovetur laboris amor et personalis dignitatis conscientia. Pariter cavendum est ne, dum orphanis juvamen datur, opificibus noceatur, salarium infimum pro labore accipiendo *.
(b) Omnino curandum est ut vere indigentibus subveniatur, quin tamen pigris et vagis2, qui operari nolunt, pra^mium detur. Quare, antequam eleemosyna erogetur, inquirendum est de vero statu mendicorum, et, cum cuilibet privato difficile sit admodum de singulis serio inquirere, ubique promovenda^ sunt societates, quarum speciale munus sit de his specialiter investigare; illae vero societates quadamyfederatione simul conjungi debent, quo facilius detegantur et denuntientur mendici qui falso se egenos dicunt3.
1 Ad rem Cte d' Haussonville, Salaires et miseres de femmes, Paris, 1900, p. 42-43 : " Si les dix ou douze congregations qui tiennent, a Paris, tous les orphelinats, ouvroirs, patronages, s'entendaient entre elles... et si, au lieu de se disputer, comme elles font trop souvent, les commandes, au moyen de rabais, elles arretaient d'un commun accord, pour tous les articles, des prix au-dessous desquels elles ne travailleraient pas, comme, d'autre part, elles travaillent dans des conditions de regularite, de soin, de proprete qui sont tres appreciees, les grands magasins finiraient par en passer par ou elles voudraient, a condition toutefois que leurs exigences fussent raisonnables. Un syndicat des congregations pourrait donc rendre de grands services en relevant les prix du travail feminin. "
2 De mendicis et vagis, mediisque institutis in variis regionibus ad eos emendandos aut puniendos, sapienter scripsit L. Riviere, Mendiants et Vagabonds, Paris, Lecoffre, 1902.
3 In multis regionibus jam institutae sunt societates hujusmodi; pro Majori Britannid, vide C. S. Loch, Charity organization, London, 1890; pro Atnerica, A. G. Warner, American charities, New York, 1895; pro Gailid, Lefebure^ L'organisation de la chr.ritd prive^e en France, Paris, 1900.
- (c) Vcra caritas non solum tcmporalibus pauperum nccessitatibus providet, sccl ctiam cos ad virtutum praxim inducit. Quapropter generatim privata beneficentia magis prodest quam publica, quia, dum haec modo officiali de sola corporali sublevatione cogitat, \\a., fratemd pauperum visitatione et cura, horum educationem moralem et religiosam promovet.
Ad rem Leo XIII {. cit.) : " Hodie quidem multi, quod eodem modo fecere olim ethnici, ad arguendam transgrediuntur Ecclesiam hujus etiam tam egregiae caritatis : cujus in locum subrogare visum est constitutam legibus publicis beneficentiam. Sed quae christianam caritatem suppleant, totam se ad alienas porrigentem utilitates, artes humanse nulla? reperientur. Ecclesise solius est illa virtus, quia nisi a sacratissimo Jesu Christi corde ducitur, nulla est uspiam : vagatur autem a Christo longius quicumque ab Ecclesia discesserit. "
Jamvero inter opera socialia, haec praesertim commendari debent : i° ea quae bonam educationem promovent; 2° co?tsociationes inter ipsos opifices, ad sua jura tuenda; 30 consociationes divitum, ad operarios vel pauperes juvandos sive corporaliter sive spiritualiter.
I. De operibus piis ad educationem spectantibus.
- Prae mente semper habendum est optimam educa- tionem eam esse quae domi ab ipsis parentibus, quando ho- nesti ac christiani sunt, praebetur. Haud raro autem evenit multos esse juniores utriusque sexus qui a parentibus de fa£to non recte instituantur; saepe enim maritus et uxor extra domum laborare debent, ad se suosque sustentandos, nec de filiorum educatione curare possunt; aliquando defi- ciunt opes ad eos alendos; aliquoties etiam parentes, vitiis addicli, natos derelinquunt, aut prave educant r. — Multa orphanotrophia antiquis et recentioribus temporibus ad his pusillis subveniendum instituta fuisse omnes norunt2.
Sed hoec minime sufnciunt : necesse est ut iis qui domi retinentur, aut neutrales scholas frequentant, educatio christiana praebea-
1 G. Bonjeany Enfants revoltds et parents coupables, Paris, Colin, 1895; H. Joly, L'Enfance coupable, Paris, Lecofifre, 1904.
2 De variis institutis hujusmodi, in diversis gentibus et saeculis, erudite sciipsit L. Laltemand, Histoire des enfants abandonnes et delaissds, Paris, Picard, 1885.
tur : quod fit in piis operibus qu?e patronatus dicuntur1. Qiiando vero adolescunt juniores, et mox inter operarios sunt annutnerandi, necessarium est ut specialem educationei?i accipiant, qua. contra socialistarum, agnosticorum aut materialistarum errores se tueri valeant : haectradi potest in illis consociationibus quae dicuntur studiorum circuliicercles d'eiudes, debating ciuos)}a.uipopuiaria instituta*: ibi etiam pedetentim praeparantur ad syndicatus professionales formandos.
His institutis, qune direcle ad moralem educationem speclant, alia uingi possunt quse indirecle eamdem promovent, physicam educationem directe procurando. Ita, cum in magniscivitatibus, restatis tempore, non pauci juvenes ad morbos contrahendos ex aeris insalubritate proni sunt, societates erTormatae sunt (CEuvres des saines vacances3), quarum ope non pauci ex eis puriorem aerem ruri anhelare valent, simulque moralem ac religiosam educationem accipere. Utinam hsec omnia opera, faventibus ac promoventibus devotis seminariorum alumnis ac sacerdotibus, necnon piis laicis, ubique multiplicentur !
Sed, ut finis intentus obtineatur, novaque instituatur opificum generatio, qui nonnisi legitimis mediis sua jura sapienter ac strenue vindicent, educatio in his variis institutis tradita, debet esse christiana, virilis, professionalis 4 .•
- (A) Christiana, id est eo tendens ut in junioribus opportune excolat sensum religiosum et moralem, veram ac solidam pietatem, necnon virtutes naturales et supernaturales, quae necessariae sunt ad christiane vivendum, finemque supernaturalem attingendum. Nemo igitur cogatur, sed exemplis et persuasione quisque suaviter inducatur ad religionem amplec~tendam et colendam. Quia hodie errores undique sparguntur, non solum re<5te exponantur, sed etiam solidis firmentur argumentis praecipua fidei nostrae dogmata, qualia sunt Dei existentia, animae immortalitas, Christi
1 Max Tur?nann, Au sortir de Tdcole, les Patronages, 3e ed., Paris, Lecoffre, 1901; Gatouillat, Patronages de jeunes gens, Troyes, 1899; Schaffer, Comment diriger nos patronages de jeunes filles, Paris, Lecoffre, 1905.
2 Max Turmann, L'Education populaire, 2eed., Paris, 1904, p. 57-80, 335, etc. — 3 Max Tur?na?in, op. cit. p. 297.
4 Educationem hujusmodi tradi in quibusdam orphanotrophiis exponit G. Bo?ijean, La Proteclion de PEnfance abandonnde ou coupable, ap. La Nouvelle Revue, ier fev. 1896; cfr. P. Delay, Les (Euvres de preservation et de rehabilitation, ap. Correspo?ida?it, 25 nov. 1903, p. 723, 10 dec. 1903, p. 936.
divina missio, Ecclesiae aucloritas, etc. Adolescentes cdoceantur quomodo communibus incredulorum difficultatibus pro captu suo respondeant, et in magis arduis, ad doclos recurrant. Inter ipsos quidam seligantur, acutiori intellectu et nobiliori ingenio prsediti, qui specialem efTorment societatem, apostolico spiritu imbutam, et alios juvenes verbis et exemplis ad pietatem virtutumque praxim alliciant :
hi erunt veluti totidem aposto/i, qui in propaganda fide sacerdotes maxime juvabunt.
(B) Virilis, id est, eo tendens ut animi fortitudinem et invictum voluntatis robur pra^stet; ideoque pedetentim pueros in viros immutet, qui sibi sufficere valeant. Opifices siquidem variis exponuntur illecebris, sive interne ex passionibus, sive externe ex vano hominum timore diversisque occasionibus quibus ad malum alliciuntur; maxime igitur interest ut firmiter credant, suamque fidem cxterius, absque jaclantia et rubore, operibus manifestent; pariterut, in virtute roborati, voluptatum illecebras despiciant, et pravis sociis strenue resistant. Quare gradatim edoceantur quomodo, gratia Dei juvante, viriliter agere valeant, inutiles peccandi occasiones fugiendo, in necessariis autem fortiter dimicando.1 Eisdem exponatur quanta sit consociationis efficacia ad superandas difficultates et cujuslibet individui vires multiplicandas; et quam necessarium sit probos simul uniri, ut malorum contundant audaciam : ita enim, inter gravissimas tentationes in fide et virtute stabiles manebunt.
(C) Professionalis, quatenus efformet opifices in sud arte peritos2; quo peritiores enim simul ac honestiores, eo
1 "Obligee sans doute de preserver 1'enfant de certains dangers supdrieurs a son age ou a ses forces, l^ducation n'a pourtant pas pour fin la preservation : ce qui serait la substitution de 1'effort du maitre a 1'effort de l'enfant. Elle vise au contraire a former des dnergies qui puissent se sufflre a elles-memes et se garder elles-memes : il faut aider les faibles, mais arriver a les rendre assez robustes pour se passer d'aides... Un mot resume tout : notre dducation morale veut faire des hommes." (Ackerma7tny ap. Co?igrh intemat. dn Patronage de la feunesse ouvrib-e, 1900, Paris, 1901.) Cfr. Guibert, Le Caraclere, Paris, 1905.
2 "Oui, il est necessaire de developper la formation professionnelle et de preparer le jeune homme a la cooperation sociale. Levolution industrielle oblige a l'un, 1'evolution sociale impose 1'autre : ce sont
pluris existimabuntur tum a sociis tum a dominis; quaproptcr majus salarium et nobiliora muncra tempore opportuno consequentur. Nostris autem dicbus omnino expedit ut cis tradantur palmaria principia scientiae socialis, quo facilius socialistarum sophismata confutare valeant, ct in collegiis opificum plurimum aucloritatis habere; ita enim moderate ac sapienter, opportunis acjustis mediis sua sociorumque jura tueri poterunt; ita etiam via parabitur concordiae inter dominos et opifices.
Puellis autem detur educatio non speculativa tantum in litteris et artibus, sed praclica, ut discant quomodo rci domesticce attendere valeant, et officia sibi propria adimplere.
II. De consociationibus inter ipsos opifices fovendis.
- Hodie, vi ineluclabilis concurrentia? quae ubique viget, operarii qui non sunt variis collcgiis coadunati, sua jura vindicare nequeunt, sed mox effraenatae competitorum cupiditati solitarii atque indcfensi traduntur, 11 1 ait Leo XIII, 1. cit. Necesse est igitur ut, viribus consociatis, sua jura tueantur, suamque conditionem legitimis mediis gradatim meliorem reddant. Ad quod multum inservient variae consociationes :
i° Collegia opificum, seu syndicatus (syndicats pro/essionne/s, laborunions), de quibus aclum est in Tr. de Justitid, n. 833-843. Ut autem hsec collegia vere utilia sint, necesse est ut, sepositis politicarum partium praejudiciis et passionibus, solummodo intendant, ac justis mediis prosequantur, bonum operariorum physicum, intellecluale ac morale. Ab his proinde non arceantur viri probi et catholici, sub vano prselextu quod his collegiis foventur dissidia inter heros et opifices. Si enim soli acatholici has societates ingrediuntur, facile in eis spargentur socialistarum errores, et exinde multa dissidia et certamina orientur. Promoveantur ergo bonorum opificum collegia seu syndicatus; his se adjungant optimi catholici, in fide roborati, sincera pietate prsediti, et in sua arte periti, ut verbis et exemplis socios instruere valeant, et ad virtutum praxim adducere : sicut enim modicum fermentum totam massam sublevat, ita deux ele^ments nouveaux qu'il est urgent d'introduire dans Pdducation de 1'enfant du peuple. On completera donc son instruction, on deVeloppera donc son intelligence et son habilete technique. Puis on 1'habituera a la prevoyance, a 1'economie, au sentiment de solidarite en 1'initiant a toutes sortes d'institutions de prevoyance et de mutuel secours."
DE VIRTUTE CARITATI3. 483 pusillus grex catholicorum totam opificum multitudinem paulatim ad meiiora convertet. Si enim sinceras pietati perfeclam honestatem et benignitatem conjungant, simulque industrios et modeslos sese ostendanl, multorum fiduciam ac benevolentiam sibi conciliabunt, et catholioe religioni reverentiam et honorem1.
Ad vitanda autem aut componenda dissidia, quae haud raro inter dominos et opifices oriuntur, multum sane expedit concilia conciliaiiojiis et arbitrii instituere et promovere. Hae siquidem constant aequali numero herorum et opificum, qui statis diebus conveniunt ut solvant difficultates quae de rebus ad industriam spectantibus saepe oriuntur, v. g. de quotitate salarii, duratione laboris, regulis in ofticina sequendis : sincera faclorum et rationum expositione, ex utraque parte facla, multa pr?ejudicia dimittuntur, viaque concordiae et paci sociali paratur3.
20 Valde utilcs sunt ctiam mutuae consociationes (;/////^///rj),quibusoperariis sibi iiwicem juvamen etauxilium praestare possunt, ct parsimoniam augere.3 Cum enim opifices modicum salarium accipiant, multisquedamnis obnoxii sint ex inopinatis casibus aut morbis, vel cx cessationc a laborc, multum sane proficient si sobrie, caste ac frugaliter vivendo, tempore quo res sat prospere succedunt, aliquam pecuniam seponant, eamque deponant apud illas societates miitnales didtas, quae in variis regionibus institutae sunt. Quaedam in scholis creatse sunt, ut jam a pueritia. juniores parsimoniaestuderevaleant,et,vana prodigalitate contempta, ad aliquid pro futuris necessitatibus providendum assueti fiant;4 has in catholicis scholis instituere omnino expedit.
30 His adjungi possunt societates cooperativae sive ad merces emendas minori pretio, ideoque ad minuendas expensas sociorum, sive etiam ad res quasdam conficiendas, proindeque ad
1 Ad socialem et christianam juniorum opificum institutionem multum conferunt societates diclas Le >>illon, aut UAssociatioii de la Jeunesse fran$aise; et multum sane optandum est ut hre alioeque ejusmodi associationes, quamvis inter se distinclae et autonoma?, amico fcedere jungantur, et de communi aclione conveniant. Cfr. M. Turmanny Education populaire, p. 216-256.
2 De quo fusius in Tr. de Justitia, n. 849-85C, ubi multi allegantur auclores.
3 F. Ldpine, La Mutualite, ses principes, ses bases veritables, Paris, Colin, 1903; L. Mabilleau, La Prevoyance sociale en Italie; E. Dede, Les Societds de secours mutuels, Paris, Bonne Presse, 1904.
augenda opificum emolumenta5. Priores facile instituuntur ac geruntur; sed, in parvis oppidis, plerumque expedit societates creare, quoe non direcle merces emant ad eas cooperatoribus minori pretio vendendas, sed paclum ineunt cum mercatoribus ut hi consentiant aliquam determinatam partem sui lucri cooperatoribus cedendam; secus, excitatur odium et invidia mercatorum, qui, ex fundatione cooperativce societatis, maximam partem sui lucri haud raro amittunt. — Multo difficilius est feliciter et prospere curam gerere societatum quce produclivce dicuntur; ad hoc enim duo desiderantur : capitale haud modicum, non solum ad instrumenta comparanda, sed etiam ad solvendas multiplices expensas quas incurrere necesse est per plures menses, antequam ullum percipiatur lucrum; peritus adminisirator, qui rem sapienter gerere valeat, et auctoritate polleat sufficienti ad ceteris operariis imperandum; quae quidem aegre inveniri possunt 2.
Quidquid sit, si sacerdos harum societatum promotor fuerit. in occulto latere consentiat, et rem gerendam committat probis et prudentibus laicis, qui tempore opportuno sociis rationem reddent
1 Ch. Gide, La Cooperation, Paris, 1900; id., L'Economie Sociale a 1'Exposition de 1900, Paris, 1902, p. 273-294; id., Les societes cooperatives de consommation, Paris, 1904; Clavel et Soria, Guide pour Porganisation et 1'administration des societes cooperatives de consommation, 4* ed. Paris, 1901; Hubert-Valleroux, La Cooperation, Paris, 1904; Congres des Associat. ouvrtires de produclion, Paris, 1900; Co7iiptes-rendus du Congres de PAUiance cooperative internationale, Paris, 1902; Bertrand, Histoire de la Cooperation en Belgique, Bruxelles; Beatrice Potter, The cooperative Movement in Great Britain, London, 1888.
3 Melius tamen proficiunt societates pistorice, seu ad panem conficiendum institutae, tum quia ars pistoria sat facilis est, tum qma. pistrinis (boulangeries) bene organisatis pretium panis multum minuitur, ut videre est ap. Gide, Coop. de consommation, p. 84. — Sociaiistce non paucas societates produclivas feliciter gerunt; inter has eminet ea quas dicitur Vooruii, de qua lege Le Vooruit, la cooperation et l'organisation socialiste en Belgique, ap. Musee social, 20 dec. 1897; — circa societates ejusdem generis in Gallid, cfr. Une Enquete sur les boulangeries cooperatives rurales, ap. Muse'e social, dec. 1899. — ■ Quam necessarium sit Catholicis societates cooperativas instituere, ex eo patet quod sociatista; his utuntur ad suos errores spargendos; ait enim M. Lauzel, Manuel du Cooperateur socialiste, Paris, 1900, p. 17 : " Entre les mains des socialistes, la cooperation ifest qtiun moyen cFaclion socialiste, un puissant levier, capable de remuer le monde capitaliste sur ses bases de propriete individuelle et d'injustice sociale. Nous ne voulons pas etre cooperateurs pour la satisfa<ftion de diminuer un peu 1'infinie misere du proletariat : Nous voulons etre coopSratcurs pour coopcrer plus cjjicacement d la rivolution sociale."
totius rei\ Cavendum est pariter ne hujusmodi societates aliquid lucri ipsis sacerdotibus afferre videantur; nam si opifices id suspicarentur, mox ab eis societatibus averterentur.
40 Quibus annumerari possunt illa aeraria quae a Raiffeisen prius inventa sunt (caisses Raiffeisen), et vocantur etiam societates mutiii crediti (pret mutuel), quia pecuniam mutuo tradunt, cum minimo auctario2. Constant ex agricolis ejusdem parochiae, qui quaedam immobilia possident; hi efformant quamdam civilem societatem, juxta leges cujusque regionis constitutam; direclores eliguntur, cui gratis munus suum adimplent; solus argentarius (tresorier) aliquam mercedem, minimam tamen, accipit. Jamvero pauperes agricolae pecuniam mutuari possunt a societate, approbantibus directoribus, si promittant capitale cum modico auclario refundere; quotannis rationes redduntur societatis praesidibus; etsi quid lucrum supersit, non distribuitur creditoribus, sed vel custoditur, vel oper; utilitatis publicse impenditur, v. g. comparandis illis recenter inventis machifiis, quibus opus serendi ac metendi multo promptius ac facilius peragitur. — His societatibus adnecli possant assecurationes contra incendium, grandinem, pestem animalium, etc.3
50 Sed, ut spiritus vere catholicus has societates pervadat, necesse est ut christiani opifices inter se, ducibus sacerdotibus, consociationes efTorment ad religiosa officia perfeclius adimplenda, vitamque christianam intensiorem agendam. Parum prodesset opificum sortem temporalem meliorem reddere, nisi simul perfectior evadat eorum moralis et religiosa conditio. Frustra siquidem duplicabitur merces operariis soluta, incassum minuetur pretium eorum
1 " J'appelle tout particulierement 1'attention du Cure-fondateur sur ce point important. Voulez-vous avoir des hommes dans votre eglise? Voulez-vous former une reunion nombreuse, durable et honorable? Laissez-les s'administrer eux-memes. Donnez-leur un chez eux : il ne faut pas qu'ils soient chez vous, mais chez eux... Les changements survenus depuis un siecle dans la societe francaise n'ont fait que rendre plus imperieux ce besoin d'autonomie, de self-government, comme disent les Anglais." (L. de ta P., Les Associations d'hommes, Marseille,
2 A. Kanne?igieser, Catholiques allemands, Paris, 1892, p. 138-148; Max Turmann, Associations agricoles, p. 322-374; G. Malherbe, Le Raiffeisenisme, Bruxelles, 1902; C. Racl, Les Caisses de Famille, Paris, 1896.
3 Max Turmanii, op. cit., p. 375-498; de Rocquigny, Les petites Institutions mutuelles de prevoyance contre la mortalite des animaux, ap. Muse'e social, juin 1898.
quaj ad viclum aut vcstitum nccessaria sunt, vcl brcviorcs erunt horae laborando consumptae, nisi simul bene morati, sobrii, casti, honcsti et religiosi sint proletarii. Si enim salarium et tempus terant in comessationibus, potationibus, aleatoriis ludis aliisque hujusmodi, eorum conditio miscra- bilior fiet quam antea1. Necesse est igitur ut societates ineantur, ad ignaros solide instruendos, ad debiles strenue roborandos, et in fide instabiles confirmandos; ad eos, qui a vera religione alienati sunt, convertendos, et omnes qui jam credunt, ad perfe<5liorem virtutum religionisque praxim paulatim alliciendos; necnon ad vitia extirpanda, praesertim ebrietatem et alcoolismum (n. 541-555).
Qua in re necesse est hodie ut sacerdotes in cooperatores assumant quosdam probos et pios laicos, qui zelo animarum flagrant. Ubique enim socialistae, positivistse et rationalistae omnibus viribus quotidie conantur errores suos in plebem spargere; et nisi catholici sacerdotes et laici consilia, vires et conatus uniant, fraternaque aemulatione sese provocent ad meliora praestanda, impossibile erit adversariorum con- sociatis viribus feliciter resistere, et a via veritatis errantcs ad rectam tramitem reducere.
Quamam sint vero sodalitates instituendae, quanam methodo, quibusnam regulis regend?e, ex variis pendet circumstantiis : prudens sacerdos, observationis methodo utens, sedulo perlustrabit et inspiciet eas quae jam per aliquod tempus in eadem regione floruerunt, ut, aliorum experientia edoclus, scopulos vitet ac tutius procedat : reguloe enim ad mentem et traditiones locorum et personarum aptari debent.
1 Quod pneclare exponit Leo XIII, in Encycl. Graves de Communi : " Esto namque ut operam locantibus gemineturmerces; etiam annonoe sit vilitas : atqui, si mercenarius eas audiat doclrinas, ut assolet, eisque utatur exemplis, quoe ad exuendam Numinis reverentiam alliciant depravandosque mores, ejus etiam labores ac rem necesse est dilabi. Periclitatione atque usu perspeclum est, opifices plerosque anguste misereque vivere, qui, quamvis operam habeant breviorem spatio et uberiorem mercede, corruptis tamen moribus nullaque religionis disciplina. vivunt. Deme animis sensus,quos inserit et colit christiana sapientia; deme providentiam, modestiam, parcimoniam, patientiam, ceterosque reclos naturas habitus : prosperitatem, etsi multum contendas, frustra persequare. Id plane est causse, cur catholicos homines inire coetus ad meliora plebi paranda, aliaque similiter instituta invehere. Nos nunquam hortati sumiis, quin pariter moneremus haec religione auspice f erent, eaque adjutrice et comite. "
III. De consociaiionibus ditiorum ad opifices juvandos.
- Cum, in multis casibus, operarii aegre possint propriis viribus se suosque sustentare et educare, praesertim quando numerosa est proles, aut quando paterfamilias, ob morbum, aliamve causam, laborare nequit, sequum est ut herus ex superfluis suos operarios sublevet; nam, ut aiebat Card. Zigliara1, " opus operarii cedit in emolumentum hcri; quoties ergo hic ad exercenda caritatis officia in singulis casibus ex praecepto caritaris adigitur, ordinem etiam caritatis observare tenetur. Qui quidem ordo proximiores facit hero operarios diuturnum opus exercentes in ejus utilitatem, quam pauperes alios nihil pro ipso agentes. Quocirca herus potens caritatis officia exercere operarios suos prceferre debet."
Quia vero satius est prcecavere egestatem, quam elecmosynam dare, caritas postulat ut inter ditiores instituantur societates ad auxilium proletariis sapientius et efficacius praestandum. Jamvero, inter eas quai jam in variis regionibus fundatae sunt, eminent : —
- i° Societates ad salubres domos aedificandas2, quae opificibus minori pretio locari aut vendi possint. Quod quidem maximi est momenti : quando enim operarii decentem domum inhabitant, non solum bene valentes manent, sed etiam de cauponis ingrediendis minus cogitant, vitamque domesticam agunt, quae bonis moribus ac ordini sociali maxime favet. Hinc apud varias Gentes, leges conditae sunt quibus haud spernenda emolumenta his societatibus conferuntur, prsesertim immunitas a quibusdam taxis3. Sed, ut hujusmodi domus salubres maneant, multum expedit ut opificum
1 Epist. ad archiep Mechlinensem, ad exponendam Encycl. Rermn Novarum, 1891.
2 Rostand, L'ac~tion sociale par 1'initiative privee, t. I, p. 147; II, p. 313; Siegfried, Les Habitations a bon marche'; Gans et Weber, L'Ouvrier stable et 1'Habitation ouvriere, Paris, 1897; H. Barrau, Le Congres internat. des Habitations a bon marche; ap. Musee social, Juillet 1900; C. Wright and Gould, The Housing of the Working people, 1895; J. Perez Canto, El Obrero propietario, Santiago de Chile, 1903; Reforme sociale ier mars 1904, p. 382-395.
3 Pro Gallid, vide P, Pic, op. cit., n. 1368, ubi exponuntur leges 30 nov. 1894 et 31 martii 1896; pro aliis regionibus, Ann. de legislation eirangere, 1898, p. 546; 1900, p. 26, etc.
uxores et filiae in scholis1 discant artem pradticam rei domestiaz munde et ordinate vacandi.
20 Quibus adjungi possunt societates quae operariis gratis locant aut modico pretio vendunt hortos2; hos enim propriis manibus excolere valent, fru6tusque ex eis percipere quibus in re domestica non parum juvantur; praeterea experientia compertum est hortorwn cultura meliores effici relationes inter divites, qui gratis vel pro modico pretio eos locant, et operarios qui eisdem fruuntur, — ebrietatem minui, — parcimoniam augeri, — inanitatem socialismi apparere, quatenus hortorum cultores melius utilita tem privati dominii percipiunt.
30 His addi possunt varise consociationes assecurationis contra fortuitos casus, seneclutem aut involuntariam cessationem a labore, cum enim ipsi opifices saepe non valeant totam pecuniae summam solvere ad seipsos contra diversa pericula tuendos, expedit sane ut a ditioribus hac in re juventur : quod ita fieri potest ut quando ilh talem pecuniae summam praebent, aliam aequalem aut etiam duplo majorem benefactores largiantur3. — In quibusdam regionibus ut, in Germanid, lege civili praescribitur assecuratio, et fundus constituitur ex quo solvi possint pensiones omnibus operariis qui morbo aut senectute laborant : huic fundo ipsi opifices, domini et Status determinatam pecuniae summam conferunt. Quod quidem systema a multis impugnatum est utpote jura privatorum nimis invadens; reipsa tamen sat felices habuit effecius4; unde, in aliis regionibus parantur leges plus minusve similes legi quae in Germania praevaluit. Quibus favere possunt Catholici, invigilando tamen ut nimia potestas Statui non concedatur, sed privatis societatibus et individuis sua jura serventur.
1 Scholae hujusmodi in quibusdam urbibus institutas sunt, quae dicuntur ecoles menageres; de quibus vide Van Gehuchten, Guide de la jeune menagere, Lierre (Belgique), 1894; ^* de Diesbach, L'enseignement menager, Paris, 1903; Max Tur?nann, Initiatives feminines, Paris, 1905, p. 87-149.
3 Originem, utilitatem et practicam organisationem harum societatum describit L. Riviere, La Terre et 1'Atelier, Jardins ouvriers, Paris, 1904. Cfr. D. Lancry, Une visite aux Jardins ouvriers de Sedan, ap. De'mocratie chretienne, Ocl. 1897; Lemire, qui varia hac de re scripsit in periodico Le Coin de terre et le Foyer.
4 P. Pic, n. 1388-1391, 1394. — Ibidem, n. 1392-1393, exponitur quid in aliis regionibus statutum fuerit; et n. 1396- 1397, quid in Gallid hac de re propositum fuerit. Cfr. Salaun, Les retraites ouvrieres en Belgique, ap. Musee social, juin 1901, juillet 1902; Ghio, Les retraites ouvrieres en Italie, Musee social, dec. 1902; Lonire, Discours sur les Caisses de retraites ouvrieres; Les Questions acluelles,X. LIX, 1901, pp. 354, 386, 418; t. LX, 1901, p. 2, 72, 107, 112, 130; t. LXVII, 1903, p. 56-63; t. LXXVII, 1905, p. 212, 240.
DE VIRTUTE CAKITATIS. 489
Involuntarice cessationi a labore (chbmage force) non tani facile remedium afferri potest. Quae tamen multa mala secum trahit; operarium enim validum oiio tradit, et omnibus vitiis quae ex eo sequuntur, eum privat mediis se suosque honeste sustentandi, et haud raro eumdem mendicum, vagum et ebriosum efficit1. Privata quidem caritate aliquandoalleviatur haec misera iconditio, praesertim quando non solum eleemosyna datur, sed etiam labor praestandus offertur; aut etiam collegiis opificum, quoe membris suis modicam praebent pecuniae summam usquedum conducantur2; vel illis institutis privatis aut publicis, quorum ope facilius conduci valeant operarii {bureaux de p/acement3), quin ex hoc capite inutiles expensas subire cogantur; et sane maxime optandum est ut inter Catholicos hujusmodi instituta multiplicentur. Cum vero, non obstantibus his omnibus mediis, non pauci ab opere vacare cogantur, in quibusdam regionibus nova creata est assecurationis forma, vi cujus augetur fundus quem collegia opificum dividunt inter sodales a nemine conduclos. In quibusdam pariter civitatibus, subventiones his collegiis concessse fuerunt; quod quidem expedirepotest tempore quo specialis viget crisis; sed, cxtra hunc casum, melius estsane ita produclionem rerum ordinare ut minuatur numerus eorum qui involuntarie ab opere cessant.
- 40 Inter opifices, specialem benevolentiam merentur feminae, sive nuptae, sive innuptae. Nam, ex una parte, minus salarium lucrantur, ceteris paribus, quam viri, ita ut ssepe aut fame tabescant, aut vitio se tradant, nisi tempore opportuno subleventur4; et, ex altera, paucis hebdomadibus ante vel post partum, a labore cessare debent, si suae et prolis saluti providere velint. Et sane optandum est ut
Var/ez, Les Formes nouvelles de l'assurance contre le chomage, Paris, 1903, hasc mala vivide describit, p. 13-15; necnon remedia, p. 23-265; cfr.Rostaiid, t. II, p. 817-897; t. III, p. 609-629; Gide, Econ. sociale, p. 235-244; Crafis, Praclical Christian Sociology, New-York, 1896, p. 138-146.
2 Ita in periodico Bultetin de V Office du Travail, juin 1903, p. 485-488, exponitur quid hac in re praestiterit Foederaiio typographorum; cf. M. Lecoq, L'Assistance par le Travail en France, Paris, 1900.
3 Le Bailly, Bureaux Municipaux de Placement gratuit, Paris, 1890.
4 De hac misera. feminarum conditione disseruerunt, inter alios : /. Simon, L'Ouvriere, Paris, 1861; Ch. Be?ioist, Les ouvrieres de l'aiguille a Paris, Paris, 1895; d' Haussonville, Miseres et salaires de femmes, Paris, 1900; Bonnevay, Lesouvrieres lyonnaises; Abbedu Lac, Le fil et Faiguille, Paris, Lecoffre, 1903; M. Turmann, Initiatives feminines, p. 151-250; H. Wadlin, Women in industry, Boston, 1890; Mary A. C Reilly, Women vvage earners; Heien Campbell, Frisoners of Poverty, matres domi mancrc possint, ad prolem laclandam et educandam1. — Quajdam sunt genera laborum ad quae, propter sexus debilitatem, inhabiles sunt : ita per longas horas stare non possunt quin periculum subcant quosdam morbos incurrcndi2. — Aliunde, in officinis, mulicres multis tentationibus obnoxiai sunt, ct, nisi juventur, facile in vitium cadunt. Ncccsse cst igitur ut speciales consociationes foveantur ad remedium istis malis affercndum.
Revera, in variis regionibus, ditiorum feminarum fundatae sunt societates ad remedium his malis afferendum. Imprimis syndicatus instituti sunt, in quibus simul conveniunt divites et pauperes, ut illae his laborem, decentem habitationem aliave adjumenta praebeant3. Alii sunt syndicatus, in quibus solce opifices conveniunt, ad jura sua tuenda; sed his ssepe adnecluntur societates mutuales di6tae, ad quas ditiores feminae pecuniam et tempus conferunt4. — Praeterea, ad protegendas opifices, honestae mulieres fcedus inter ementes creaverunt {ligues d'acheteurs, consumers* league), qui promittunt se nihil comparare velle nisi a mercatoribus opifices bene traclantibus; exinde non parum melior effecla est conditio feminarum in multis offlcinis5. — Ad matres sublevandas, ante vel post partum, pariter creatae sunt societates maternce et infantiles, quibus matris pariturae et infantium saluti prospicitur6. Insuper, ad christiane educandos pueros, quos uxores opificum domi relinquere coguntur, ad viclum sibi suisque procurandum, piae mulieres catechismum docere non dedignantur7.
Uno verbo, caritas christiana variis pauperum et opificum necessitatibus sapienter et amanter sese accommodat. Quia vero multae sunt adhuc mulieres, quae in nugis aut voluptatibus tempus inutile terunt, sacerdotibus offlcium incumbit opportune et prudenter hortandi christianas puellas et uxores, ut non solum partem superfluo- s Fauquet, La protec"lion legale des femmes avant et apres l'ao couchement, Paris, Alcan, 1903; M. Turmann, Op. cit., p. 157-165.
4 Mlle Rochebillard, Synd. d'ouvrieres lyonnaises, Paris, Lecoffre; M. Turman?i, op. cit., p. 194-208.
7 M. Turmann, op. cit., p. 256-258 : " Dans le diocese de Paris, pres de trois mille dames contribuent ainsi a faire connaitre les principes de la religion a plus de trente deux mille enfants ". — De alio medio pauperes ad meliorem vitam alliciendi, quod anglice settlement dicitur, et gallice residence sociale, colonie sociale, vide M. Turmann, P- 325-337.
rum bonorum, sed etiam partem superflui temporis in opera caritatis impendant : ita enim, otiositatis et luxus pericula vitantes, Deo gratas et proximo utiles sese ostendent, et in exercitio caritatis majorem experientur felicitatem quam in terrenis voluptatibus.
835- 5° Etiam quando hrec omnia media, aliaque ejusmodi sapienter adhibita sunt, quidam sunt pauperes qui, viribus fracli, aut senio morbove confecti, sibi sufficere nequeunt. Merito igitur creata sunt varia instituta ad eorum necessitatibus subveniendum. Inter quce eminent Confereniice S. Vincentii a Paulo dicloe, quas feliciter instituit ac propagavit F. Ozanam1 ; sodales siquidem frequenter invisunt pauperes, ?egrotos, senes, eisque prcebent non solum cibum temporalem, aliaque ad vitam sustentandam necessaria, sed etiam panem verbi divini et humanae consolationis. Ita sane ad multorum dolores leniendos maxime profuerunt; valde tamen exoptandum est ut, nostris diebus, socialibus operibus magis ac magis se devoveant, et validis operariis subministrent media quibus honeste panem quotidianum lucrari valeam 2.
§ III. DE PECCATIS FRATERNiE CARITATI OPPOS1TIS3.
Multa recensentur peccata caritati opposita : odium, quod directe internse dileclioni adversatur (supra, n. 782); invidia, quae opponitur complacentise in bonis proximi (supra, n. 522); discordia, quae repugnat unioni mentium ac voluntatum ; scandalum, quod spirituali beneficentiae opponitur : de his duobus ultimis dicendum manet4.
I. De discordia et contentione. 836. i° Notio. (a) Discordia est voluntatum dissensio circa bonum, in quo ex caritate consentire tenemur. Duo igitur ad discordiam requiruntur : dissensio voluntatum, non autem intelle£lus solum ; dissensio circa bonum necessarium, seu de quo consentire tenemur : si enim fertur circa opinio-
■ C. A. Ozanainy Vie de Fred. Ozanam, 2e ed., Paris, Poussielgue, 1882, ch. 4-5, ubi initia et evolutio harum Conferentiarum describuntur;/. Sc/iatt, Adolphe Baudon, Paris, 1897.
2 In ep. " Notre charge apostolique ", SS. Pius X episcopos hortatur ut eligant sacerdotes in 7~e sociali eruditos qui operibus aclionis catholica> praeponantur.
3 S. T/10M., 2. 2X q. 31-43; Suaiez, disp. VI; Biiiuart, diss. VII; S. A/phonsus, n. 43-80; Bouquillon, n. 506-576; Ball., P.,v. 240- 302; Noldin, n. 99-129; M. oVHulst. Careme 1896, 2e Conf.
4 Nonnulli hic etiam recensent duellum, bellum et seditionem, de quibus agimus De Justitid, n. 334-363; necnon cooperationem ad peccata proximi, de qua superius aclum est, n. 183-188.
nes liberas, nec moderationis limites excedit, non est peccatum r. Plerumque ex superbid oritur, qua proprium judicium propriamque voluntatem plus aequo diligimus.
(b) Ex discordia saepe nascitur conteutio, id est inordinata verborum pugna, seu altercatio, qua veritas impugnatur, aut nimia acrimonia propugnatur. Haec autem frequenter augetur ex inani glorid, qua quisque contendentium victoriam de altero reportare conatur. Aliquando etiam ex immoderato oritur nationalismo, vi cujus quidam, propriae gcntis amorem plus aequo foventes, despiciunt etodio prosequuntur populos alienae stirpis, more paganorum; ita enim inter exteros et cives, imo inter ipsos concives, qui stirpe differunt, contentiones seminantur.
Quandoque contentiones habentur in re religiosd, et oritur schisma, quo quidam catholici proprid sponte ab unitate Ecclesice secedunt. Cum autem Ecclesiae unitas in duobus consistat, scilicet in connexione membrorum ad invicem, et iterum in ordineomnium membrorum ad unum caput, Christum nempe ejusque vicarium in terris, schismatici dicuntur qui S. Pontifici subesse, aut membris Ecclesiae eidem subjectis communicare recusant2.
- 2° Malitia. Discordia et contentio, in iis in quibus consentire tenemur, sunt peccata mortalia ex genere suo; schisma autem est peccatum gravissimum non solum contra caritatem, sed etiam contra obedientiam Ecclesice debitam.
(A) Scriptura saepe reprobat discordiam ut christiano spiritui omnino contrariam, et graviter peccaminosam. Paulus siquidem, audiens inter Corinthios esse contentiones, eos obsecrat ut eas deponant, et in concordia ac pace vivant : 11 Obsecro autem vos, fratres, per nomen Domini nostri Jesu Christi, ut idipsum dicatis omnes, et non sint in vobis schismata; sitis autemperfecti ineodem sensu et in eadem sententia3 ". Qui discordiis indulgent adhuc carnales sunt 4 : " Cum enim sit inter vos zelus et contentio, nonne carnales estis, et secundum hominem ambulatis ? " Deus enim dissensiones ddit5: "NonenimestdissensionisDeus,sedpacis". Alibicon-
1 Talis fuit, valde probabiliter, dissensio inter Paulum et Barnabam {Ail., XV, 35-40). — 2 S. Thom., 2. 2*, q 39, a. i. — 3 / Cor., I, 10. 4 / Cor., III, 3. — 5 1 Cor., XIII, 33.
tentiones et rixas inter peccata lethalia recenset1. Quare hortatur Timotheum ut contentiones devitet, utpote inutilcs et noxias2 : " Noli contendere verbis : ad nihil enim utile est, nisi ad subversionem audientium ".
- (B) Tradiiio idem srepe inculcat. Intcr Patres, audiatur Cyprianus, qui praeceteris concordiam commendat, atquediscordias aut schismata stricle reprobat3 : " Pacificos enim et concordes atque unanimesesse in domo sua Deus praecipit, et quales nos fecit secunda nativitate,talesvultrenatos perseverare; utquifilii Dei esseccepimus, inDeipacemaneamus,etquibus spiritusunusest,unus sit etanimuset sensus. Sic nec sacrificium Deus recipit dissidentis, et ab altari revertentem prius fratri reconciliari jubet, ut pacificis precibus et Deus possit esse pacatus. Sacrificium Deo majus est pax nostra et fraterna concordia, et de unitate Patris et Filii et Spiritus sancli plebs adunata... Ceterum discordans et dissidens et pacem cum fratribus non habens, secundum quodbeatus Apostoluset Scriptura sancla testatur, nec si pro nomine Christi occisus fuerit, crimen disscnsionis fraternse poterit evadere".
(C) Ratio ipsa diclat nil magis esse christiano spiritui contrarium, nil magis individuis aut ipsi Ecclesiae noxium, quam discordias, contentiones aut schismata. Nam Christus vult ut ejus discipuli sint unum sicut ipse unum est cum Patre 4 : " Pater sancle, serva eos in nomine tuo, quos dedisti mihi, ut sint unum sicut et nos"; atqui dissidia hanc unitatem moralem destruunt. Aliunde una e catholicae Ecclesiae notis, una e causis quae ipsi robur et solatium afferunt, est membrorum perfecla unitas; qui igitur discordias et contentiones inter catholicos seminant, eo ipso opus diabolicum peragunt, ipsa Ecclesioe fundamenta evellendo, ejusque vires minuendo; teste enim Christo 5, "omne regnum divisum contra se, desolabitur; et omnis civitas vel domus divisa contra se, non stabit". Graviter igitur peccant qui scienter discordiarum et schismatum semina spargunt
- 30 Remedium. Ad vitanda hujusmodi dissidia, quae tot et tantamalain Ecclesiam Deiinduxerunt,duo suntpr?esertimagenda: (a) praetermittere debemus res illas parvi momenti quae eo tendunt ut dissensiones causent, et ex adverso attente considerare ea omnia
3 S. Cyprian., De orat. Dominica, c. 23-24, P. L., IV, 535-536. Id fusius evolvit in libro De Unitate Ecclesia?, P. L., IV, 493-520. 4/oan.% XVII, n. — 5 Matt/i., XII, 25; Cfr. Luc, XI, 17.
quai nos multiplici ac suavi vinculo colligant; de his audi Apostolum ' : " Solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis. Unum corpus, et unus spiritus, sicut vocati estis in una spe vocationis vestrse. Unus Dominus, una fides, unum baptisma. Unus Deus et Pater omnium, qui est super omnes, et per omnia et in omnibus ". Et revera, quando tot sunt motiva proximos tanquam fratres diligendi, nonne insipiens esset caritatis vinculum abrumpere propter levia quaedam discrimina quae inter nos et ipsos existunt ? (b) Cum praecipua discordiarum causa sit inordinatus sui amor, humilitatem et mansuetudinem colere debemus, et ita ipsas dissensionum radices extirpare. Ad rem idem Apostolus : " Obsecro itaque vos, ego vinclus in Domino, ut digne ambuletis vocatione qua vocati estis, cum omni humilitate et mansuetudine, cum patientia, supportantes invicem in caritate2... Si qua ergo consolatio in Christo, si quod solatium caritatis, si qua societas spiritus, si qua viscera miserationis, implete gaudium meum, ut idem sapiatis, eamdem caritatem habentes, unanimes, idipsum sentientes ; nihil per conientionem, neque per inanem gloriam, sed in ////;;/////#& superioressibi invicem arbitrantes; non quae sua sunt singuli considerantes, sed ea quae aliorum"3. Quae quidem verba tam suaviter et fortiter caritatcm simul et humilitatem praedicant, ut nullo indigeant commentario.
II. De Scandalo4.
- i°Notio et species. (A)Scandalum,a voceov.av2a/< litteraliter designat quodvis offendiculum in vidpositum, in quo si quis offendit, titubet vel cadat necesse est; metapJiorice est aliquis vel aliquidy quo homo ad errandum aut/^candum induciturZ. A vS. Thomd defmitur"di6tum vel fa6lum minus rectum praebens occasionem ruinne (spiritualis) ".
. Ad scandalum proinde tria requiruntur : (a) aclus externus, vel ejusdem omissio; aclus enimmereinternus, utpotealiis ignotus, eos in peccatum inducere nequit. Hic adtus consistere potest in verbis, factis, modo se gerendi, etc. ; aut in omissione alicujus aclus externi, n**A^'cum exinde proximus ad omissionem alicujus officii induci valeat. (b) A6tus minus reclus, sive in se, sive ratione personse aut circumstantiarum; nam a6tus, ex omni parte bonus, alios ad malum non allicit; sufficit tamen ut aclus speciem ;//a//'habeat; ita qui coram aliis carnes die prohibito comedit, scandalizare potest eos qui nesciunt id fieri legitima ex causa. (c) Aclus alteri praebens qccasionem ruince, seu saltem alicujus damni spiritua/is. Non requiritur qui-
1 Ephes., IV, 3-6. — 2 Ephes., IV, 1-2. — 3 Phil., II, 1-4. 4 Praeter auclores supra allegatos, cfr. Vieux Moraiiste, ap. Ami du Clerge\ t. XXIII, 1901, p. 1195. s Grimm, Lexicon gra^co-latinum, 43 ed.} 1903, p. 401.
uw^^y^ dem ut proximus revera aliquod spirituale damnum patiatur, sed sufficit ut, omnibus attentis, probabiliter ei ansa praebeatur ad peccandum, sive graviter sive leviter. Parum refert utrum peccatum, ad quod proximus inducitur, sit ejusdem an diversae speciei; scandalum vere datur, quoties probabiliter praevidetur aclione minus recla, quae coram eo peragitur, proximum commissurum esse aliquod peccatum quod secus non commisisset. Quare si certo moraliter constat eos, coram quibus actio mala peragitur, ita in virtute esse firmatos, aut jamad peccandum ita determinatos, ut haec ac~tio nullum influxum in eos habeat, non habeturvere peccatumscandali. — Attamen a proximo exquirere non licet rem pravam, etsi ad eam faciendam sit Jiabitualiter dispositus; gravius est enim peccare aclua/iter quam dispositum esse ad peccatum.
Theologi communiter dicunt scandalum proprie noncommittiab eo qui alios retrahit a perfeclione, quin eos ad peccatum inducat. Quidquid sit, ita agendo, contra caritatem peccat, quae postulat ut aliis bonum praebeamus exemplum : " Sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum qui in ccelis est " \
(B) Scandalum, ex parte intentionis, est direclum, quando peccatumalterius vere \ntend\tur ;indireclum, quando 1 solum praevidetur, quin in se intendatur (supra, n. 168), (a) Scandalum direclum dicitur diabolicum, quando intenditur peccatum proximi quatenus est offensa Dei, vel ruina alterius, v. g. quando quis sermones contra fidem habet directe ad fidem e cordibus evellendam; vocatur simpliciter direclum, quando peccatum proximi intenditur ob alium finem, v. g. ob propriam utilitatem aut voluptatem, prout saepe fit in turpiloquio. — Ad scandalum directum referri potest in praxi peccatum induclionis, quo quis jussione, precibus, consilio aliisque modis ejusmodi alium sollicitat seu provocat ad peccatum : tunc non est solum occasio, sed etiam causa partialis peccati. (b) Scandalum indii'ec~lum multipliciter contingit, v. g. quando quis peccat coram aliis, praevidens eos exinde in idem peccatum lapsuros, — quando ea facit quae, licet in se mala non sint, moraliter periculosa sunt et alios ad peccatum probabiliter alliciunt, — quando aliquid minus rectum perficitur, ex quo praevidetur quosdam fidem relicturos aut religionem despecluros, — cum aliquid in se legitimum exigitur, ex quo tamen praevidetur alios in peccata odii, blasphemiae lapsuros esse.
2° Malitia scandali. (A) Scandalum direcle volitum est peccatum grave ex genere suo tum contra caritatem, tum contra virtutem ad quam lcedendam proximus inducitur.
(a) Scriptura scandalum stricte reprobat1: " Qui autem scandalizaverit unum de pusillis istis, qui in me credunt, expedit ei ut suspendatur mola asinaria in collo ejus, et demergatur in profundum maris. Vae mundo a scandalis ! Necesse est enim ut veniant scandala. Verumtamen vae homini illi, per quem scandalum venit!"
(b) Revera, si Deus ita diligit homines, ut, propter eorum salutem, Filium suum unigenitum tradiderit, si Christus proprium sanguinem dedit in redemptionem animarum, nonne Deum et Christum graviter offendit qui verbo aut opere alios ad peccatum inducit, et eos vult perdere pro quibus Redemptor mortuus est ? — Iterum si caritas praecipit ut proximum diligamus ejusque aeternam salutem sincere optemus,si labentem proximum corripere teneamur, et a malo avertere, nonne graviter peccamus quando ejus ruinam spiritualem intendimus, eumque verbis aut exemplis ad malum allicimus?
Chapter 45 of 73