Nn. 434–473
- Corollaria. (A) Ex quo sequitur non dari per se peccatum mere philosophicum,\d est reclae rationi oppositum quin sit tamen offensa Dei. (a) Etenim ab Alexandro VIII damnata est, 24 aug. 1690, uti scandalosa, temeraria et erronea sequens propositio 2a : " Peccatum philosophicum seu morale est aclus humanus disconveniens naturae rationali et rectae rationi; theologicum vero et mortale est transgressio libera divinae legis. Philosophicum, quantumvis grave, in illo qui Deum vel ignorat vel de Deo aclu non cogitat, est grave peccatum, sed non est offensa Dei neque peccatum mortale dissolvens amicitiam Dei, neque aeterna pcena dignum1. " — Et merito; nam ex se qui aliquam actionem uti moraliter malam apprehendit, eo ipso saltem implicite eam percipit ut a supremo legislatore prohibitam, ideoque logice et interpretative tanquam Dei offensam. 2 (b) Attamen exinde inferri nequit reprobatam fuisse opinionem Lugonis et quorumdam aliorum theologorum, qui asserunt dari posse Jiypothetice peccatum mere philosophicum, in iis videlicet qui inculpabiliter Deum ignorant3; hi enim ne implicite quidem Deum offendunt, cum ejus existentiam minime cognoscant. — Propositio autem damnata fuit, quia non distinguebat inter ignorantiam Dei vincibilem et invincibilem, et aliunde supponebat hanc ignorantiam satis esse communem.
1 Denzing., n. n 57; Viva, in hanc proposit., ubi animadvertit istam propositionem cuidam professori Divionensi {Musnier) adscriptam, non fuisse tam absolute ab eo propugnatam; Mangenot, Diftionn. de theol., t. I, p. 749; A. Verriele, La morale de Kant et la th^orie du peche philosophique, a.p. Annates de PAiios.caret^sept. 1894, p. 543"565
- (B) Exinde ctiam colligi potest discrimen. inter matum, peccatinn et culpam ; malum siquidem est quaelibet deformitas, sive moralis sive physica, consistens in privatione debitae perfe6tionis; peccatum vero est actus moraliter malus, sive voluntarius sive involuntarius (peccatum materiale, seu objcclivum); culpa tandem est aclus moraliter malus et voluntarius. Attamen peccatum et culpa saepe promiscue sumuntur.
(C) Notandum est pariter, apud S. Paulum et antiquos auclores, nomine peccati designari etiam id quod ad peccatum inducit, v. g. concupiscentiam1, vel quod ex peccato consequitur, v. g. maculam a peccato in anima impressam; imo, per extensionem, p&nam peccati, aut sacriftcium pro peccato, vel objeclum peccati 2. Quare, ex contextu genuinus sensus definiri debet.
- 20 Divisiones peccati. Peccatum multipliciter dividitur, quia sub multiplici respe6lu considerari potest : —
(a) Ratione principii ex quo oritur, peccatum est originale vel acluale : prius non committitur cujuslibet proprio consensu, sed ex Adamo in ejus posteros transfunditur, ex morali quadam connexione inter hos et illum, ut declaravimus in Tr. de Deo Creante, n. 189-193. Posterius autem, de quo solum hic agimus, propria cujuslibet voluntate committitur.
(b) Ratione modi quo perftcitur, peccatum commissionis consistit in aclu positivo contra aliquod praeceptum prohibens, quale est homicidium; dum peccatum omissionis consistit in prsetermittendo actionem lege praescriptam, ut est omissio jejunii : peccatum hujusmodi requirit positivum voluntatis a6tum, quo quis vult omittere rem praeceptam, aut saltem vult aliquid aliud cum re praecepta incompossibile3, ut supra declaratum est, n. 84.
' "Hanc concupiscentiam, quam aliquando Apostolus peccatum appellat, sancla Synodus declarat Ecclesiam catholicam nunquam intellexisse peccatum appellari, quod vere et proprie in renatis peccatum sit, sed quia ex peccato est, et ad peccatum inclinat. " ( Trident., sess. V, can. 5, ap. De?izing., n. 674.)
437- (c) Rationc malitia, distinguuntur pcccata ignoraiitice, quae ex ignorantia, quanquam adpabili, procedunt (supra, n. 90 97), peccata infirmitatis, quae ex impetu passionis, etsi non sine libero consensu, oriuntur (supra, n. 102-106); peccata malitice, quae ex mala et perversd voluntate praesertim originem ducunt, quin excusentur ignorantia aut vehementi passionis impulsu : haec, ceteris paribus, graviora sunt.
(d) Ratione potentiamm quibus committuntur, peccata sunt, cordis, oris et operis, prout sola mente perficiuntur, aut verbis externe prolatis, vel externa a6lione; puta si quis prius corde iracundiam contra proximum concipiat, eam deinde asperis verbis exprimat, et tandem verberibus vulneribusque inimicum ple£tat. Quid vero malitiae actus externus interno actui ejusdem generis superaddat, jam exposuimus n. 162-166.
(e) Ratione gravitatis, peccatum dicitur mortale, ex quadam analogid cum morte physica, quando mortem spiritualem animae infert, eam privando gratia sanctificante, quae est vita supernaturalis; veniale autem, si non privat animam gratia sanclificante, ideoque veniam aliquo modo meretur, etiam quando non fuit remissum.
- Ex quo sequitur vocem " peccatum" non esse univocamy sed analogam, quatenus non omnino eumdem sensum habet, quando praedicatur de quibusdam peccatorum generibus. Praetermissis enim aliis divisionibus, peccatum acluaie mortale, peccatum veniale et peccatum originale ita inter se discrepant ut ad idem genus nonnisi analogice reduci possint; siquidem peccatum mortale nondum remissum omnino a fine ultimo nos avertit, dum veniale nos quidem a consecutione finis retardat, sed non avertit2, aliunde originale peccatum non est voluntarium voluntate proprid, dum peccatum acluale propriam culpam supponit.
1 In statu mere naturali, peccatum grave non privaret animam gratia, sed ea reclitudine et pulchritudine quae oriturex ordinatione facultatum ad Deum, finem ultimum.
8 "Divisio peccati in veniale et mortale non est divisio generis in species quae aequaliter participant rationem generis, sed analogi in ea de quibus pnedicatur secundum prius et posterius." [S. Tkom., 1. 2^, q. 88, a. 1, ad 1.
Quarc, scposito originali peccato, de quo alibi diclum est, seorsim de peccato mortali et veniali dicemus, cum eorum natura et effectus toto ccelo distent.
III. De causis quse ad peccatum inducunt.
- Deum non esseauctorem peccati, quidquid in contrarium dlxevunt Manic/icei Qt Protestantes non pauci, jam probavimus in Tr. de Deo uno> n. 94-99; quod aliunde constat ex Tridentinox : " Si quis dixerit non esse in potestate homi- ynis vias suas malas facere, sed mala opera ita ut bona Deum operari, non permissive solum, sed etiam proprie et per se, ^^^^-j^uw adeo ut sit proprium ejus opus non minus proditio Judse quam vocatio Pauli, A. S." — Causa igitur efficiens peccati est ipsa vo/untas hominis /ibera, quae ex infirmitate aut malitia, et saepe ex utraque simul, a re6lo tramite virtutis deviat, propriumque commodum Dci voluntati praefert. "^«Wuc^
Voluntas autem ad peccatum trahitur variis motivis causis, ^^ "
sive intrinsecis, sive extrinsecis. Prior ac praecipua iiitrin- ^^ seca causa est natura nostra corrupta, seu concupiscentia> -u-^i { quae, teste Tridentino, ex peccato est et ad peccatum incli- nat; causae vero extrinsecce sunt mundus et diabo/us; de his ^j^ tribus seorsim dicendum. Postea vero de tentatione, quae /.
nihil aliud est nisi incitamentum ad peccatum ex hac triplici causa oriens.
i° De causd internd, seu concupiscentid.
- Hanc esse peccati causam ita exponit S. Jacobus'2 : " Unusquisque vero tentatur a concupiscentia sua, abstractus et illectus; deinde concupiscentia cum conceperit, parit peccatum; peccatum vero cum consummatum fuerit, generat mortem." Concupiscentia igitur non est in se peccatum, sed prcecipua peccati causa interna, seu incitamentum ad peccandum; cui si voluntas libere consenserit, jam oritur aclus peccaminosus. — Triplicem vero esse concupiscentiam docet S.Joannesi : "Omne quod est in mundo, concupiscen-
- Jacob.y I, 14-15. — 3 T.Joa.y II, 16. Cfr. Bossuet, Traite de la Concupiscence. — Quaedam concupiscentia homini naturalis est; hrec, insuper ex originali peccato incrementum suscepit, ut probatum est in Tr.de Deo Creante, nn. 171, 198. Theol. Mor. II. — 9
»WwJ
256 DE PECCATIS ET VITJIS.
tia carnis est, et concupisccntia oculorum, ct supcrbia vitcu." (a) Jamveroconcupiscentia caruisest quaedam inordinatapropensio ad voluptates carnales, praesertim ad intempcrantiam et luxuriam. (b) Concupiscentia oculorum, juxta .V. Augustinumo.t S. T/iomam1, designat inordinatam curiositatcm cognoscendi, per oculos corporis vel mentis, omnia quae placent, etiam periculosa; aut inordinatam propcnsionem ad divitias, opes, magnificas domus, aliaque cjusmodi, quorum visu dele6lantur homines, et quorum possessionem ambiunt. (c) Superbia vitce est inordinata cupiditas honorum, dignitatum, et similium quae vitam spe6labilem reddunt et vanam gloriam procurant. Praecipuae igitur internae propensiones quae ad peccatum inclinant, sunt : intemperantia et /uxuria, curiositas et cupiditas, necnon ambitio. — Radix autem horum omnium est inordinatus amor sui : " Ouod autem aliquis appetat inordinate aliquod temporale bonum, procedit ex hoc quod inordinate amat seipsum"2; non enim divitias, voluptates et honores appetit nisi ad eis fruendum et sibi placendum. — Ceteroquin omnes passiones, de quibus supra, n. 99-107, nos allicere possunt ad peccatum : de praecipuis agetur ubi de vitiis capitalibus.
2° De causis peccati extrinsecis.
- Duae sunt praesertim causae externae ad peccandum sollicitantes : mundus et diabolus.
(A) Mundus, de quo agitur, non est complexus hominum qui in mundo vivunt, sed pravus ille spiritus qui inter multos homines viget; hic saepe in Scriptura, praesertim apud S. Joannem, exhibetur vXoccasio peccati. Ita Christus mundum anathematizat propter scandala quae praebet3, nec orat pro mundo4, sed pro discipulis, non quidem ut Deus tollat eos de mundo, sed ut eos servet a malo quod in mundo est5; praedicit discipulos persecutionem a mundo passuros, sed eis fiduciam inspirat, quia et ipse mundum vicit6. Ratio fugicndi mundum est quia mundus "totus in maligno positus est7,... quoniam omne quod est in mundo
1 S. August., Confess., 1. X, c. 35, P. L., XXXII, 802; S. T/wm., 1. 2*, q. 77, a. 5.
2 S. Thom., 1. 2* q. 77, a. 4. — 3 Matth., XVIII, 7. — *Joan., XVI I, 9. */oatt.t XVII, 5. —6/oan., XVI, 33. — U /oan.t V, 19.
DK PEGCATIS. 257 concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum ct superbia vitae" *. Scu, aliis verbis, mundus his locis habctur ut triplicis concupiscentia; fomes.
Revera ssepe nos inducit ad peccandum : (a) incautos decipiendo fallaciis, quse directe Christi doarinae adversantur; dum enim Magister beatos vocat pauperes spiritu, mites et humiles, pacificos, necnon eos qui lugent et persecutionem patiuntur propter justitiam, — mundus ex adverso hos infelices et stultos pronuntiat, et summum bonum in divitiis, voluptatibus et honoribus reponit; (b) obieclamentis nos allicit, ante oculos ponendo ea omnia quae sensibus placent aut ambitioni favent, ut nos a re6lo tramite deterreat, et quaslibet deleclationes promittendo iis qui ipsi servire volunt; (c) pravis exemp/is animo debiles trahit, atque timidos minis terrct, ne suo fungantur officio2.
Notandum est tamen eos qui animo strenui sunt, et in Deo confidunt, haud segre mundi vanitates despicere ejusque sollicitationes respuere : "Confidite, ego vici mundum... Et hsec est vicloria quae vincit mundum, fides nostra3."
- (B) Diabolus pariter haud raro hominem ad peccatum incitat : protoparentes tentavit4, ipsum Christum irnpugnare non dubitavits, Judam proditorem ad Dominum tradendum incitavit6; modo autem generali, Apostoli nos admonent ut a diabolica tentatione caveamus : " Sobrii estote et vigilate, quia adversarius vester diabolus tanquam leo rugiens circuit, quaerens quem devoret... Quoniam non cst nobis colluclatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes et potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritualia nequitiae in caelestibus7."
Quod, juxta communem doctrinam, his variis modis praestat : (a) in sensus ex/ernos et iniernos agendo, proponendo videlicetoculis, imaginationi, memoriae objecta sensibilia aut phantasmata, ex quibus passiones commoventur; (b) passiones etiam concitando, cooperando scilicet cum causis naturalibus quae appetitum sensibilem excitare valent. Communiter tamen dicitur eum, non posse direcle agere in iniet/eclum et volunia/em, quae, utpote facultates spirituales, non alii externo agenti subsunt nisi Deo : " Unde tota interior operatio diaboli esse videtur circa phantasiam et appetitum sensitivum; quorum utrumque commovendo potest inducere ad pecca-
a Cfr. Marion, De la solidarite morale, Paris, 1883, p. 163-231. */oan.,XVl, 33; I./oan.JV,4. — *Gen.iUl. i-\6. — $ Matth. ,IV,3-io. 6/oan., XIII, 2, 27. — 7 / petKy v. 8-9; Ephes., VI. 12.
tumV — Hic autem animadverti potest multas tentationes diabolo tribui, quae revera ex ipsa concupiscentia oriuntur.
3° De Tentatione'2.
443« Quando praefatae causae, sivc intrinsccae sivc extrin secae, aclu nos ad peccandum incitant, exsurgit tentatio : de qua haec statuere juvabit : —
(A) De regulis quoad tentationem sequendis. (a) Scntire tentationem non est peccatumy sed eidem consentire. Quod quidem aperte docet Ttidentinum\ de concupisccntia : 11 Manere autem in baptizatis concupiscentiam, vel fomitem, haec san6la Synodus fatetur et sentit : quas cum ad agonem relicta sit, nocere non consentientibus non valct; quinimo qui legitime certaverit, coronabitur. " — Id sane constat ex iis quae di6la sunt in Tr. de Atlibus Humanis, ubi probatum est ad meritum aut demeritum requiri actum liberum, proindeque voluntatis consensum.
Tota igitur difficultas in eo est ut discrimen inter scntirc ct consentire clare statuatur. Ad quod melius intelligendum, tria in tentatione distingui possunt : suggestio mala, deleclatio et consensus. Suggestio ipsa, seu cogitatio aut imaginatio mala, quantumvis prava etdiuturna, non est peccatum, cum in ea voluntas nullam partem habeat. Saepe vero ex hac suggestione, praesertim si diu perseveret, aliqua oritur naturalis et veluti necessaria deleclatio in appetitu sensitivo, et qxandoque sensuum commotio : hucusque tamen nullum est peccatum, quia, ut supponitur, hic motus appetitus sensitivi est indeliberatus et involuntarius. Quando intelleclus jam percipit pravam suggestionem ejusque malitiam, necnon deleclationem exinde in appetitu sensitivo ortam, voluntas non potest passive se habere; si voluptatem statim i'ejicity nullum est peccatum; sed, si libere eidem consentiat, aderit peccatum plus minusve grave secundum gravitatem materiae, et consensum plus minusve plenuirK.
1 S. T/iom., i. 2X, q. 8o, a. 2. — Ouidam tamen putant daemonem posse etiam direcle in intelle<5lum agere.
2 Cfr. Boiirdalone, Careme, Dimanche de la ire Semaine.
4 Quod lucide declarat 6". Franciscus Salesius, Introd. a la vie devote, IIe Part., ch. 18 et IVe Part., ch. 3-6, ubi rem variis comparationibus et exemplis illustrat.
- (b) Tentationi temere se exponere, absque ratione sufficienti, non licet. Etenim tentatio quoddam periculum peccandi importat plus minusve grave aut proximum; atqui periculo peccandi, sine sufficienti ratione, obviam irc non licet : qui enim periculum peccandi prsevidet et incurrere intendit, eo ipso vult peccatum valde probabiliter cum tentatione conjunctum *,
Diclum est " absque ratione sufficienti" ; nam, si gravis adsit ratio, tentationi seseexponere licet, dummodo spes habeatur fundataeam superandi; hic enim applicari potest principium de effectu indirecle volito, n. 175-182. Siquidem actio posita supponitur in se honesta, quamvis praevideatur tentationem exinde orituram esse; aliunde bonus effeclus compensat malum, ex hypothesi; ergo licet hanc aclionem ponere. Ita medicus, confessarius aliique similis conditionis homines, qui in sui officii exercitio quasdam tentationes, etiam graves, experiuntur, possunt tamen in suo statu perseverare, dummodo media adhibeant ad tentationes superandas; nam exercitium hujusmodi muneris est in se honestum; et aliunde malus effeclus, qui exinde aliquando sequitur, id est tentatio gravis, compensatur bono effeclu, qui ex eodem exercitio resultat tum ipsi agenti tum societati.
Peccatum ab eo commissum qui se tentationi temere exponit, ejusdem est naturae et speciei ac ipsum peccatum cujus periculum subit. — Ad dijudicandum autem de ejus gravitate, expendi debet utrum agens ctare et certo prsevideat periculum peccandi, an solum in confuso et probabiliter (supra nn. 80, 179).
445« (B) De modo tentationes superandi. Quo efficacius vincantur tentationes, hsec praesertim media adhibenda sunt : (a) vigilantia, 2,o\prcBcavendas multas tentationes, juxta illud *S\ Petri2 : " Sobrii estote et vigilate, quia adversarius vester diabolus tanquam leo rugiens circuit, quaerens quem devoret". Etiamsi enim non possint omnes praecaveri tentationes, per vigilantiam tamen earum numerus minuitur et vis enervatur. Ratio cur vigilare debeamus est quia voluntas nostra, etsi bona et prompta, debilis et infirma manet, ideoque ad hostes spirituales repellendos semper parata esse debet.
Ad quod praestandum, sedulo vitari debent occasiones peccandi quae necessariae non sunt, ut exponimus in Tr. de Pcenitentia,
1 De periculo quod oritur ex occasione peccati dicitur in Tr. morali de Panitentid) n. 451-469. * IPetr., V, 8.
260 DE PECGATIS ET VII n. 458-469. Insuper facultates nostrae ad bonum verti dchcnt, quo facilius a malo declinent; ita, si pravas cogitationcs vitare velimus, non satis est eas repellere, quando mentem prreoccupaverunt : sed vanas et inutiles animi divagationes, ex quibus ssepe periculosa oriuntur phantasmata, in quantum fieri potest, expellcrc dchcmus, non tantum negative, sed etl&m flosifive, animum ad res bonas ct utiles convertendo. Passiones pariter, quse ssepe nos in tentationcm inducunt, ad bonum honestum et religiosum dirigendae sunt, ut supra notavimus, n. 107.
- (b) Vigilantiae jungi debet oratio, qua gratiam Dci actualem consequi valeamus tempore opportuno. Nam, ut probatum est in Tr. de Gratid, n. 39-45 ct 57-60, homo lapsus non potcst, sine gratia Dei, omnes tentationcs graves superarc; idcoquc cnixc, frequenti et humili oratione, divinum auxilium petere debct, quo frfctus mundi diaboliquc impugnationes necnon proprhe concupiscentiae motus supcrare valcat : " Vigilate et orate ut non intretis in tcntationem1 ".
Nec sufncit orare ipso tentationis tempore, sed expedit ante et post tentationes, saepe ad Deum recurrere, juxta monitum Christi, qui, in oratione quam Apostolos docuit, haec verba inseruit : " Et ne nos inducas in tentationem ". Quae quidem oratio multo efficacior evadit quando vieditationi jungitur; tunc enim mysteria fidei principiaque morum recogitantes, ad ferventius orandum movemur et ad fugiendum vigilantius peccatum peccatique occasiones. Multum pariter juvabit recogitatio Dei ubique et in intimocorde viventis : quis enim Deum praesentem temere offendere vellet? "Ambula coram me et esto perfeclus2".
- (c) Urgente vero tentatione, statim et strenue resisiendum est : " Cui resistitc fortes in fide3". In principio enim, quando adhuc debilis est inimicus, facilior est victoria, dum multo difficilior evadit, si jam fixerit pedem in castris nostris4. Quare, si a longe apparuerit, arcem animae nostrse defendamus, animum ad rem honestam divertendo : nil enim utilius ad irruentium tentationum conflictus vitandos quam mentem in bonis cogitationibus aut assiduis laboribus occupare : tunc enim hostis impetus frustratus
4 Quod de amore dixit Ovidius (Remedia amoris, 91-92), de omnibus passionibus valet :
u Principiis obsta : sero medicina paralur, Cum mala per longas convaluere moras. "
evanescit. — Strenue vero icl praestandum est : si enim haesitantes fluctuamus, vel nonnisi molliter resistimus, audacior fit inimicus, atquc acerbius nos impugnat. — Unde qui passive se habent ad tentationem, nullum medium adhibendo ad eam superandam, periculo peccandi se exponunt, idcoque peccant plus minusve graviter secundum gravitatem et proximitatem periculi. Attamcn coniemnere licct tentationem, animum ad alia divertendo, cx jam diclis, cum id sit optimum medium eam vincendi.
(d) Post tentationem superatam, gratiae Deo reddantur, cujus auxilio vicloriam reportare potuimus; neque superbiae indulgendum est : superbos enim et incautos tentatio facile dejicit. Tota nostra fiducia in Deo reponenda est, et, cum S. Philippo Nerio, ad eum recurrendum est qui nos confortare valet, his aut similibus verbis : Caveas a me, Domine, secus te prodam. Tunc enim non patietur Deus nos tentari supra id quod possumus, sed faciet cum tentatione proventum.
- (C) De tentationum utilitate. Revera tentatio utilitate non caret. (a) Virtus enim in tentationibus perficitur ; sicut milites strenue dimicando fortiores evadunt, ita christiani, contra hostes salutis viriliter pugnando, in virtute roborantur; ita videlicet, proprise fragilitatis memores, humile de seipsis sentire incipiunt, et totam suam fiduciam in Deo reponere; melius etiam intelligunt quam necessarium sit sensus et passiones mortificare, ne forte illecebris illecli, in peccatum incidant; tentationibus fortiterresistendo propter Deum, eo ipso ferventius Deum diligere incipiunt (b) Opportunitatem habent pro peccatis prceteritis satisfaciendi : si olim turpi deledlationi indulserunt, jam voluptatem contemnendo, pcenam subeunt quae non parum confert ad peccata vitae praeteritae delenda. (c) Exinde nostra augentur merita : ceteris paribus, quo difficilius est opus peragendum, eo majus meritum; quando igitur exsurgunt tentationum procellse et magis arduum est ad portum salutis remigare, eo ipso merita augentur. Sane ingratus esset lapis, si arte exsculptus de sculptore conquereretur qui speciosam ei incidit figuram; ita et nos ingrati essemus si lamentaremur eo quod Deus, variis tentationibus, in animam nostram insculpit perfecliorem Christi imaginem '. Auclis meritis, augetur pariter praemium, et pro quali-
Quod quidem Ecclesia canit, in die Dedicationis " Scalpri salubris iclibus, Et tunsione plurima, Fabri polita malleo, Hanc saxa molem construunt Aptisque junCla nexibus Locantur in fastigio. "
bet reportata vicloria. novos consequcmur gloriae gradus in aeternum permansuros.
§ II. De peccato mortali.
Dicemus : i° dc cjus naturd; 2° dc ejus effeclibus; 30 de conditionibus rcquisitis ad peccatum mortale.
I. De natura peccati mortalis x.
Jam di£tum est peccatum morta/e,vl ipsius nominis, mortem spiritualem animae inferre; sed, quo penitius ejus natura et discrimen a peccato venia/i declarentur, successive exponemus quid Scriptura, quid Patres, quid theologi hac de re docuerint.
i° Scripturce doclrina de peccato gravi exponitur.
- (A) Dari peccata gravia quse mortem animce inferunt, et causa sunt damnationis, evidenter ex Scriptura colligitur. (a) Ita Christus, in oratione montana, peccata contra proximum reprobans, ait : " Ego autem dico vobis, quia omnis qui irascitur fratri suo, reus eritjudicio; qui autem dixerit fratri suo : raca, reus erit concilio; qui autem dixerit : fatue, reus erit gehennce ignis " 2. Jamvero hujusmodi verba : reus erit judicio, concilio significant, ex quadam analogia cum pcenis a Judseorum tribunalibus inflictis, eos qui graviter fratres suos offendunt, non solum opere, sed corde aut verbo pcena gravi pleclendos esse; gehenna autem oeternam damnationem designat. Quod quidem clarius declarat, ultimum judicium prophetice descrfbendo :3 " Discedite a me, maledicli, in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus. Esurivi enim,et non dedistis mihimanducare"... (b) Eamdem do6lrinam dilucide exponit Apostolus sive quoad
S. T/iom., 1. 2, q. 71-73; Suarez, De peccatis, disp. I-III; Gonet, Clypeus Theol. thomisticae, Lugduni, 1681, De vitiis et peccatis, disp. I-IV; Billot, Disquisitio de natura. et ratione peccati, Roma?, 1900, th. I-III; Manmng, Sin and its consequences,<£Y?//zV<?redditum audlore Maillet, Le Peche' et ses consdquences, Avignon, 1894, ch. I-II.
2 Afatt.,Vt 22; cfr. Maldonat in h. loc. — Mens Christi est non solum homicidium esse peccatum grave, sed etiam iram interne conceptam, quando ad homicidium ducit, aut ad verba valde contumeliosa. Ex hoc tamen inferre non licet omnem irre motum esse gravem.
pcccatum protoparcntum, sive quoad peccata a6lualia : " Pcr unum hominem pcccatum in hunc mundum intravit, ct per peccatum mors... Ut sicut regnavit peccatum in mortcm, ita et gratia regnet per justitiam in vitam aeternam " ". Ilinc a regno ccelorum excluduntur qui graviter pcccant 2 : " Nolite errare : neque fornicarii, neque idolis servientes, ncque adulteri, neque molles, ncque masculorum concubitores, neque fures, neque avari, neque ebriosi, neque malcdici, ncque rapaces regnum Dei possidebunt". (c) Secundum Joannem, peccatum mortale est privatio lucis pro mente, etprivatio vitce pro anima : " Omnis enim qui male agit, odit lucem, et non venit ad lucem, ut non arguantur opcra ejus... Qui dicit se in luce esse, et fratrem suum odit, in tenebris est usque adhuc... Qui non diligit, manet in morte 3". Ratio est quia peccatum nos separat a Christo qui est veritas et vita.
(B) Inter peccata, alia aliis sunt graviora. Ita Deus, apud Jeremiam 4, de Judaeis sic queritur : " Induraverunt cervicem suam, et pejus operati sunt quam patres eorum. " Christus ipse, Pilatum alloquens, ait : " Propterea qui me tradidit tibi, majus peccatum habet5". Quod quidem praesertim patet ex eo quod quaedam peccata dicuntur irremissibilia, dum alia remitti possunt : " Ideo dico vobis : omne peccatum et blasphemia remittetur hominibus; spiritus autem blasphemia non remittetur 6 ". Inspe6to contextu, hic agitur de peccato Pharisaeorum qui diabolo tribuebant miracula Christi, et ita deliberate et pertinaciter ejus divinam missionem negabant; hoc autem peccatum dicitur non remitti, quia omnino difficile est eos, qui pertinaciter gratia abutuntur, sincere paenitere. Eodem modo intelligi possunt verba Joannis qui distinguit inter peccatum ad mortem et peccatum non ad mortem 7.
(C) Ex his omnibus colligi potest malitiam peccati mortalis in eo praesertim consistere quod nos a Deo avertit.
1 Rom. V, 12, 21. De utraque morte agitur, corporali et spirituali.
204 DE PECGATIS BT VITIIS.
Quod jam comparatione exposuerat Jeremias diccns l : "Duo cnim mala fecit populus mcus : me dereliqucrunt fontcm aquae vit;c,et foderunt sibi cisternas, cistcrnas dissipatas, quae contincre non valent aquas". Idcm constat ex multis textibus supra allcgatis, ubi peccatum dicitur transgrcssio divinae legis, ofifensa Dei, odium Dei, amissio divinae amicitiae divinaeque filiationis, privatio lucis ct gratiae, causa damnationis et aeternae scparationis a Deo; his enim aliisque ejusmodi verbis significatur hominem — qui pcr gratiam est filius Dei adoptivus, particeps divinae naturae, filius lucis, ideoque multiplici vinculo Deo unitur, — per peccatum mortalc effici diaboli filium, cjusque operum participem et in tenebris ambularc, ideoque vere a Dco averti. Quare ultima judicis sententia contra impaenitentes pcccatores in eo sita est ut hanc discessionem fore aeternam declaret : " Discedite a me, maledicli, in ignem aeternum 2. " 452. (D) Qucedam peccata vero non esse mortalia, seu non esse aeternae damnationis causam ex paucis Scripturae textibus valde probabiliter colligitur. (a) Christus siquidem declarat modicam et majorem esse iniquitatem : 3 " Qui in modico iniquus est, ct in majori iniquus est". Praeterca fatentur Apostoli omnes christianos in multis offendere : " In multis offendimus omnes4... Si dixerimus quoniam peccatum non habemus, ipsi nos seducimus, et veritas in nobis non ests"; attamen ex contextu supponitur illa peccata non esse mortalia, nec tollere caritatem; ita v. g. paulo post additur : " Qui autem servat verbum ejus, vere in hoc caritas Dei perfecla est; et in hoc scimus quoniam in ipso sumus 6". Dantur ergo quaedam peccata tam minuta ut caritatem et vitam spiritualem minime destruant.
(b)Idem indirecle deducitur ex celebri et difficili textu S. Pauli\ q.ualis a multis Patribus intelligitur : " Secundum gratiam Dei, qure data est mihi, ut sapiens architeclus fundamentum posui... Si quis
2 Haec est ipsa sententia quam Bossuet, in sermone De la gloire de Dieu dans la conversion des pecheurs, magnifice, ut solet, explicat : " L'enfer, si nous 1'entendons, c'est le peche meme; Fenfer, c'est d'etre eloigne de Dieu ". (Ed. Lebarq, t. II, p. 75).
3 Luc, XVI, 10. — AJacob:, III, 2. — 5 / Joa., I, 8. 6 IJoa., II, 5. — r / Cor., III, 10-15.
autem supergedificat super fundamentum hoc aurum, argentum, lapides pretiosos, ligna, fcenum, stipulam, uniuscujusque opus manifestum erit; dies enim Domini declarabit quia in igne revelabitur, et uniuscujusque opus quale sit, ignis probabit. Si cujus opus manserit, quod supersedificavit, mercedem accipiet. Si cujus opus arserit, detrimentum patietur; ipse autem salvus erit, sictamen quasi per ignem. " Ibi siquidem sermo est de quibusdam docloribus qui, post Paulum, Cormthiis evangelium praedicaverant; si doclrinam tradiderint non solidam, sed parum utilem, magis in persuasibilibus humanse sapientise verbis innitentes quam in virtuteChristi, inanitas eorum laboris apparebit in die judicii : ipsi quidem non patientur pcenam aeternam, quia fidem annuntiaverunt, sed, propter inane opus suum, aliquam poenam luent. Ex quo deducitur illos peccasse, sed non mortaliter.
Fatemur tamen haec argumenta non esse apodiclica, nisi accedente Traditionis au6loritate.
2° Patrum doElrina de peccati gravitate exponitur l.
453« (A) Tribus prioribus saeculis non explicite instituitur distincTio inter peccata mortalia et venialia, sed inter maxima et modica, inter ea quse pcenitentid publicd expianda erant et ea qure contritione, eleemosyna, oratione aliisque hujusmodi mediis remittebantur. Nec clare et distincte ab initio definitum fuit quaenam peccata in specie ut gravia habenda essent, sed nonnisi pedetentim, secundum progressum conscientiae christianae : siquidem non pauci aclus, qui graviter peccaminosi non videbantur recenter a paganismo conversis, postea graviores habiti sunt iis qui christiana educatione conscientiam magis delicatam sibi efformaverunt, ut ex dicendis patebit.
- (a) Jam sreculo secundo tria peccata ut gravissima existimabantur, imo a quibusdam ut irremissibilia per potestatem clavium, videlicet apostasiam, mcecliiam seu adulterium, et homicidium 2. Exinde quidam intulerunt haec tria solum esse peccata mortalia. Sed immerito; nam Tertidlianus qui haec declarat irremissibi/ia, alia recenset peccata quae gravia suntet paenitentiapublicacastigari
1 Vaca?idard, Le traitement des peccata leviora, ap. Rev. du Clergi franqais, 15 aout 1901; id., La Penitence publique, 1903 (collecl. Bloud), p. 25-44; Batiffol, Etudes d'hist. et de theol. positive, Paris, 1902, pp. 81, 144, 128 et passim.
2 Cfr. Tertullianus, De Pudicitia, c. 5 et 12, P. L., t. II, 987-989, 1001-1005; cfr. A. d'Ales, La theologie de Tertullien, Paris, 1905, p. 272-276; J. Turmel, Tertullien, Paris, 1905, p. 210-213.
debent : "Sunt autem et contraria istis (minutis delictis), ut gra- viora et exitiosa, quae veniam non capiant, homicidium, idololatria, fraus, negatio, blasphemia, utique et mcechia et fornicatio, et si qua alia violatio templi Dei1".
455- (b) Aliunde dantur peccata minora, seu modica, quae quotidiane committuntur et per pcenitentiam remitti possunt. Ait enim idem Tertullianus* : " Cui enim non accidit aut irasci inique, et ultra solis occasum, aut et manum immittere, aut facile maledicere» aut temere jurare, aut fidem pac~ti destruere, aut verecundia aut necessitate mentiri? in negotiis, in ofticiis, in quaestu, in viclu, in visu, in auditu quanta tentamur, ut si nulla sit venia istorum, nemini salus competat ! Horum ergo erit venia per exoratorem Patris Christum." — Pro minoribus istis deliclis paenitentiam fuisse necessariam testatur S. Cyprianus* : "Cum in minoribus peccatis agant peccatores pcenitentiam justo tempore, et, secundum disciplinae ordinem, ad exomologesim veniant, et per manus impositionem episcopi et cleri jus communicationis accipiant..." Proinde ista minora delicla non sunt mere venialia juxta hodiernum loquendi modum.
- (B) A quarto sczculo, jam explicite fit discrimen inter peccata gravia, quae publica psenitentia expianda sunt, et levia, quorum privatim paenitere sufficit.
(a) Ita S. Ambrosius* : "Quia sicut unum baptisma, ita una paenitentia, quae tamen publice agitur; nam quotidiani nos debet paenitere peccati : sed haec deliclorum levium, illa graviorum."
457- (b) Quod fusius declarat Augustinus. Praeter peccatum originale quod per baptismum deletur, duo genera peccatorum distinguit : pecca.t.3. gravia seu scelera, quae nonnisi longa et publica paenitentia dimittuntur, ea scilicet quae describit Apostolus in ep. ad Corinthios et ad Galatas; et peccata levia, quae omnes committunt et oratione delentur : "Illi enim quos videtis agere paenitentiam, scelera commiserunt, aut adulteria, aut aliqua facla immania : inde agunt paenitentiam. Nam si levia peccata ipsorum essent, ad haec quotidiana oratio delenda sufHceret 5". — Ratio discriminisinter levia etgravia ex eo desumitur quod priora fundamentum fidei et caritatis non destruunt, dum posteriora caritatis fundamentum evertunt : " Haec igitur (levia) quoniam affeclu dilecla carnali non sine dolore amittuntur, propterea qui ea sic habent, ut habeant in fundamento x Tertullian.) ibid., c. 19, P. L., II, 1020.
5 De Symbolo, ad Catechumenos, c. 7, P. L., XL, 636; cfr. Enchiridion, c. 68-71, P. L., XL, 264-266; sermo 351, P. L., XXXIX, I535-IS49- fidem, qitcs fer dileclio?icm operaii/r, neque huic ista ulla ratione vel cupiditate praeponant, in eorum amissione passi detrimentum, per ignem quemdam doloris perveniunt ad salutem... Qui vero propter ea vel tenenda vel adipiscenda, homicidium, adulterium, fornicationem, idololatriam et similia quaeque commiserit, non propter fundamentum perignem salvabitur, sed amisso fundamento aeterno igne torquebitur1".
- (c) Quoad ecclesiam Orientalem, idem constat ex epistolis canonicis S. Gregorii Thaumaturgi et S. Basilii. Prior, interrogatus de genere paenitentiae quod iis imponendum erat qui peccaverant, occasione incursionis Gothorum, exponit quomodo agendum sit cum iis qui idolothyta manducaverant, aut fornicationem, rapinam, furturn, invasionem alienarum domorum commiserant, vel captivos injuste detinuerant, aut barbarorum cooperatores fuerant2. Posterior longiorem texit catalogum deliclorum quae canonicae paenitentiae subjacent : ibi recensentur occisio fcetus animati aut inanimati, digamia et trigamia, fomicationes diaconorum et canonicarum, quae virginitatem voverant, aliaque peccata gravia contra castitatem, homicidia, percussiones, idololatria, violenti iracundiae motus, usurae, perjuria; imo caedem involuntariam vel in bello factam aliqua, paenitentia. puniri aequum est3. Alibi queritur quod parvipenduntur a multis peccata quae tamen ut mortalia a Paulo declarantur4 : "Profecto decepit nos pessima consuetudo; profeclo magnorum malorum nobis causa existit perversa hominum traditio, quae videlicet, vitatis aliquibus peccatis, alia indifferenter admiserit, quaeque dum se in aliqua quidem vehementer indignari simulat, velut in homicidium, adulteriumque, et in alia generis ejusdem, aliqua vero non simplici quidem objurgatione digna judicat, velut iram, aut convicium, aut ternulentiam, aut avaritiam, et si qua sunt ihaec similia, adversus quae omnia etiam alibi Paulus in Christo ioquens eamdem sententiam protulit, cum dixit : Qui talia agunt, dig?ii sunt niorte." Agnoscebantur ergo peccata mortalia, praeter idololatriam, mcechiam et homicidium. Alibi autem docent quaedam peccata esse levissima, in quae omnes incidunt.
459- (Q Circa saeculum sextum, jam magis explicite declaratur quaenam peccata sint gravia, quaenam levia.
Ita Ccesarius Are/atensis, in sermone ad populum, ait5 * "Et quamvis Apostolus capitalia plura commemoraverit, nos tamen ne
3 Ep. canonica, P. G., XXXII, 663-684; cfr. Cha?'do?i., Hist. des Sacrements, Migne, Theol. Curs., XX, 692-721, ubi haec aliaeque epistolae canonicae S. Basilii gallice redduntur.
desperationem facere videamur, breviter dicimus qnae sint illa : sacrilegium, homicidium, adultcrium, falsum testimonium. furtum, rapina, superbia, inviclia, avaritia; et, si longo tempore teneatur, iracundia; et ebrictas, siassidua sit,in corum numcro computatur." Quae quidem peccata debent longa paenitentia expiari; secus, leterna flamma punientur. Inter minuta peccata haec praecipue recenset : "Quoties aliquis aut in cibo aut in potu plus accipit quam necesse sit... quoties plus loquitur quam oportet, aut plus tacet quam expedit; quoties pauperem importune petentem exasperat. Quotics cum corpore sit sanus, aliis jejunantibus, prandere voluerit; aut somno deditus tardius ad ecclesiam surgit... Quoties infirmos tardius visitaverit. Si discordes ad concordiam revocare neglexerit. Si plus aut proximum, aut uxorem, aut filium, aut servum exasperaverit quam oportet; si amplius fuerit blanditus quam expedit... Si pauperibus esuricntibus cibum non dederit; aut nimium deliciosa, aut sumptuosa sibi convivia praeparaverit... Haec enim et his similia, ad minuta peccata pertinere non dubium est, quae, sicut jam dixi, enumerari vix possunt, et a quibus non solum populus christianus, sed etiam nullus sanctorum immunis esse potuit aliquando, aut poterit. Quibus peccatis licet occidi animam non credamus, ita tamen eam velut quibusdam pustulis, et quasi horrenda scabie replentia deformem faciunt." Postea addit haec minuta peccata redimi bonisopcribus, praesertim caritate fraternaet eleemos)'nis. — Alibi inter peccata miniita recenset non pauca quae hodie ut mortalia haberentur : " Cogitemus ex quo sapere ccepimus quid pro juramentis, quid pro perjuriis, quid pro maledictis, quid pro detractionibus, quid pro otiosis sermonibus, quidpro odio, quid pro ira, quid pro invidia, quid pro concupiscentia. mala, quid pro gula, quid pro somnolentia, quid pro sordidis cogitationibus, quid pro concupiscentia oculorum, quid pro voluptuosa deleclatione aurium1..." — Patet igitur discrimen inter mortalia et venialia, a prioribus saeculis, primum indirecte et confuse, deinde explicite et clare agnitum esse; regulas vero quibus ab invicem distinguantur non fuisse clare definitas; ideoque nonnulla delicla, quae hodie a conscientia. rite exculta ut gravia habentur, tunc temporis tanquam levia speclabantur. — Quam quidem evolutionem melius intelliget qui librospcenitentiales attente percurret; ibi enim inveniet exawen conscientiaz quod, decurrentibus saeculis, magis ac magis prolixum evadit2.
2 Quosdam ex his libris paenitentialibus invenies ap. Morinum, Comment. histor. de disciplinain administrat. Pa^nitent., Appendices; Chardon, op. cit., p. 712-725.
3° Doclrina theologica de peccato mortali.
- (A) Notio. In peccato mortali duo considcrari possunt : aclus voluntarius quo quis transgreditur legcm, et defeclus re6litudinis qui in tali a£tu invenitur. Sub hocultimo respeclu, secundum 5. Thomam l aliosque theologos communiter, peccatum mortale definitur aversio a Deo fine ultimo, per voluntariam et inordinatam conversionem ad creaturas"2. Consequenter peccatum mortale opponitur divinae bonitati et sapientiae, legi aeternae, necnon rationali hominis naturae, cx diclis supra, n. 25. Plerumque homo non vult primario et explicite a Deo sese avertere, sed, proposito sibi bono creato utili aut deledtabili, quandoque eligit inordinationem peccato inhaerentem, ideoque aversionem a Deo, magis quam deledtatione privari : " Dilexerunt gloriam hominum magis quam gloriam Dei3". Unde, ad peccatum grave, necesse non est direcle intendere aversionem ab ultimo fine, sed sufficit eam indirecle et logice velle, appetendo bonum creatum quod noscitur fini ultimo contrarium. — Revera homo non appetit malum, quatenus malum est, sed in quantum sub specie boni latet. Quod quidem valet etiam de odio Dei : ita pessimi peccatores Deum odio non habent nisi quatenus eum apprehendunt ut proprio bono oppositum.
Quas peccatorum psychologicas dispositiones graphice describit Sapieutia4 ; " Dixerunt enim cogitantes apud se non redte : exiguum et cum tsedio est tempus vitae nostrae, et non est refrigerium in fine hominis, et non est qui agnitus sit reversus ab inferis... Venite ergo et fruamur bonis quae sunt, et utamur creatura tanquam in juventute celeriter... Coronemus nos rosis antequam marcescant; nullum pratum sit quod non pertranseat luxuria nostra... Oppri-
a Inter Protesta?ttes, alii magis orthodoxi, ut Bovon, peccatum definiunt libera??i legis transgressionem, qua. egotis??ms amori Dei prasfertur; alii, adrationalismum et determinismum tendentes, ut Schleier- ??iacher et Rothe, tenent peccatum esse veluti necessariii??i humanae evolutionis stadium, in quo caro concupiscit adversus spiritum et a Deo eumdem avertit. Cfr. Lichtenberger, Encyclop. des sciences religieuses, t. x, verho Pechej Bovo?i, Dogmatique chretienne, Lausanne et Paris, 1895, t. I, p. 311-397, et Morale chret, 1897, *' *> P- ^*1^-
4 Sap., II, 1-21; integrum legatur caput,
Qa •/ <mm + mamus paupcrem justum, ct non parcamus viduae... Haec cogitaverunt et erraverunt : excaecavit enim illos malitia eorum".
- Corollaria. (a) Exinde apparet discrimen inter peccatum mortale ct pcccatum veniale : hoc cnim non avertit hominem a Deo finc ultimo, sed ab co solum rctardat, ut infra cxponetur.
Quod ita declarat S. T/iomas1 : " Duplex cnim est inordinatio : una per subtraclionem principii ordinis, alia, qua etiam salvato prin- cipio ordinis, fit inordinatio circa ea quae sunt post principium;
sicut in corpore animalis quandoque quidem inordinatio com- plexionis procedit usque ad destruclionem principii vitalis, et haec est mors; quandoque vero, salvo principio vitae, fit deordinatio
■m»f*ul fc qusedam in humoribus, et tunc est aegritudo. Principium autem
•I Li totius ordinis in moralibus est nnis ultimus... unde quando anima w^MviMifat deordinatur per peccatum usque ad aversionem ab ultimo fine, sci- u%% il^ « 0 licet Deo, cui unitur per caritatem, tunc est peccatum mortale;
quando vero fit deordinatio citra aversionem a Deo, tunc est pecca- tum veniale". ,
- (b) Exinde etiam componi potest controvcrsia, diu inter theologos agitata, utrumforma/e constitutivum peccati commissionis consistat in positivo an in negativo'2. Duplcx elementum in peccato distingui potest : aclus vohcntarius et ejus inordinatio. Jamvero peccatum commissionis ex parte aclus spectatum, consistit in aliquo positivo quo quis tendit in bonum saltem apparens; inordinatio autem ejusdem actus essentialiter consistit in privatione debitae re6titudinis, cum voluntas, inordinate appetendo bonum creatum, sese a Deo avertat.
Quare Deus concurrit quidem ad a6lum positivum, voluntatem movendo ad agendum; sed neque direcle neque indirecle est causa deordinationis, quae tota ex pravitate humanae voluntatis procedit. 11 Unde defeclus iste non reducitur in Deum sicut in causam, sed in liberum arbitrium; sicut defeclus claudicationis reducitur in tibiam curvam sicut in causam, non autem in virtutem motivam, a qua tamen causatur quidquid est motionis in claudicatione " 3. —
2 Omnes quidem fatentur peccatum omissionis esse quid negativum. Sed juxta Suarez (De peccatis, disp. I, Se<ft. I, n. 4), peccatum essentialiter consistit in privatione debitae reclitudinis; secundum Wirceburgenses (De pecc, n. 13), consistit in positiva. tendentia aclus in objedlum prohibitum. Rationes utrinque allatas exponit Billuart, diss. I, art. 2.
DE PEGCATIS. 271
Neque dicatur Deum indirecte peccato cooperari, ex eo quod illud non impedit; sapientissime enim voluit hominem esse liberum, ipsique praebet auxilia necessaria ad peccatum vitandum; scd omnino decet ut, postquam ad bonum homines sufficienter instruxit, eos sinat motu proprio agere, propriisque conatibus merita acquirere et vitam aeternam consequi, juvante gratia quam nemini bene disposito denegat. Ex dictis enim, n. 185, licet matcrialiter coope rari peccato, dummodo adsit ratio proportionate gravis.
- (B) De malitia peccati mortalis1. Multiplex est hujus peccati malitia, seu deordinatio, si consideretur ex parte Dei, ex parte Christi, et ipsius peccatoris.
Ex parte Dei, peccatum mortale est (a) inobedientia et rebellio contra Deum, supremum legislatorcm : deliberate enim peccator, etsi a Deo creatus totusque ab eo pendens, propriam voluntatem Dei voluntati pra^fcrt, quanquam optime novit hunc esse supremum Dominum, Regem regum, et Dominatorem dominantium, eumque nil nisi rationi et sapientiae consentaneum praescribere. Ita rcbellionis reus evadit : cum enim multiplici titulojuste dominio Dei subdatur, nihilominus cequivalenter2' dicit " non serviam ", et Dei aucloritatem respuit. (b) Injustitia seu iniquitas merito vocatur; Deus enim, utpote infinitum bonum et fons totius beatitudinis, necnon supremus Dominus, jus strictum habet ut sit finis noster ultimus; ideoque peccator, §ese avertens a Deo ultimo fine, jus illud violat, eumque, in quantum potest, illa externa gloria privat quam perfectissimo Enti reddere debet; ita veram injustitiam committit. (c) Irreligiositatem quamdam importat : Deo enim, propter summam ejus excellentiam ac majestatem, supremus debetur cultus et honor; atqui peccator hunc honorem denegat, imo aliquo sensu Dominum inhonorat et contemnit, vilis-
1 Praeter theologos, cfr. Manniiig, op. cit., ch. I; Bourdaloue, Sermons sur les Mysteres, iGr S. sur la Passion de J.-C; id. Exhortations, Sur le jugement du peuple contre J.-C.;- id., Careme, Mercredi de la 5e Sem., sur 1'etat du peche et 1'etat de la gra.ce; Gratry, Medit. inddites, Paris, Tequi, 1878, ye Medit, Le peche.
2 Dicitur ccquivalenter, seu logice, per modum conclusionis, non autem expl.icite; plerumque enim peccator hanc rebellionem expresse non intendit; hinc sacri oratores hac in re a nimiis amplificationibus abstineant.
272 DE PEGCATIS ET VITIIS.
simam creaturam Creatori anteponens, juxta illucl1 : "Dereliquerunt mc fontcm aqusc vitaj, et fodcrunt sibi cistcrnas dissipatas, quae continere non valent aquas". Ilic autem contemptus ritioncm habet contumelice, quia peccatum committitur in conspectu Dei omnipraesentis : " Tibi soli pcccavi et malum coram te feci"2. (d) Fceda est ingratitudo : Deus enim est insignis bencfaclor : quidquid entis, quid-- quid boni habemus, ab eo procedit; dona naturalia et supernaturalia profuse nobis largitus est ; animas nostras sandlificavit et redemit; nos autem ejus beneficiis utimur ad eum offendendum, et quidem eo ipso tempore quo dona sua nobis largitur!
- Ex parte Christi, (a) peccatum causa fuit cur Christus tam acerbos dolores et cruciatus, mortemque turpissimam ac crudelissimam subire debuerit; qui igitur haec sciens nihilominus peccat, eo ipso logice et indirec~le fit complex eorum qui Dominum crucifixerunt, et quantum in se est, ejus agoniam, cruciatus, humiliationes, crucifixionem ac mortem renovat, ideoque aliquo sensu deicidii reus evadit : " Rursum crucifigentes sibimetipsis Filium Dei "3. (b) Quia vero, per baptismum, fcedus cum Christo inivit, illudque per peccatum frangit, eo ipso fcedifragus merito habetur, sicut populus judaicus quando multoties fidem datam fregit. (c) Cum pariter templum Dei vivum fa6lus fuerit, et sacramentali chara6lere insignitus, peccator sacrilegium quoddam committit, templum Dei profanis usibus dedicans propriamque animam Christo consecratam temere violans. Ouare peccata christiani graviora sunt peccatis infidelium, et sacerdotis graviora peccatis christianoruirH. — Plerum-
1 Jerem., II, 13. Hinc ait Paulus [Rom., II, 23-24) : " Per praevaricationem legis Deum inhonoras : nomen enim Dei per vos blasphematur inter gentes". — 2 Ps., L, 6.
3 Hebr.,Wl, 6; hic agitur quidem de apostasid afide, sed per anatogiam extendi potest ad omnia peccata mortalia. Quare Christus peccatores, sicut ipsos Judaeos, ita alloqui posset : " Quid ultra debui facere tibi et non feci? Ego quidem plantavi te, vineam meam speciosissimam : et tu facla es mihi nimis amara : aceto namque sitim meam potasti et lancea perforasti latus Salvatori tuo". Integra legantur improperia, in missa feriae 6^ majoris hebdomadae.
DE PECCATlS. 273 que tamen peccatores conscii non sunt totius malitiae quae ex se mortali peccato inest; ideoque sacri bratores, tlum hac de re loquuntur, id pra: oculis habere debent.
Ex parte hominis, pcccatum est summum malum, videlicet : fa) Spirituale suicidium, cum mortem animainferat; (b) deformitas et deturpatio, cum animam privet supernaturali pulchritudine qua fulgebat, multisquc donis et habitibus supernaturalibus qui eam exornabant; (c) ignominiosa servitus, cum peccator servus diaboli constituatur, ejusque impugnationibus obnoxium se reddat. Merito igitur ait Propheta1 : " Scito et vide, quia malum et amarum est reliquisse te Dominum Deum tuum ".
(C) Controversia de peccati infinitate. Juxta omnes, peccatum mortale, quatenus est malum hominis, non est infinitum, quia bona quibus eum privat finita sunt. Pariter malitia peccati, seu deordinatio actus peccaminosi in ipsa voluntate peccatoris spe6lata, est quid finitum, cum voluntas humana incapax sit infinitae malitiae2. Sed quaestio est de offensd, seu de injuria per peccatum irrogata; et ex hoc capite, omnes concedunt peccatum esse saltem extrinsece et objeclive infinitum, quia videlicet Deum inhonorat, qui est vere infinitus. Controvertitur autem utrum offensa Deo irrogata sit in genere moris simpliciter et intrinsece infinita, an solum extrinsece et secundum quid.
(a) Multi 77ww/.f/#affirmantpeccatum mortale, in xzXxoweoffensce, esse gravitatis simpliciter infinitae in genere moris3. Eteniin gravitas offensae crescit juxta dignitatem personae cui irrogatur, secundum illud : injuria est in persona htjuriata; etrevera eadem injuria militi irrogata minus gravis est quam si duci irrogatur. Atqui persona per peccatum mortale offensa, scilicet Deus, est dignitatis simpliciter infmitre. — Confirmatur ex eo quod peccatum mortale meretur pcenam infinitam in duratione.
(b) Non pauci tamen theologi tenent, cum Scoio et Suarez4, gravitatem peccati, etiam ratione orfensas, non esse infinitam nisi
3 Nonnulli theologi dicunt quidem malitiam peccati esse aliquo rnodo infmitam, sed • hanc malitiam confundunt cum offensd Deo irrogata.
3 Ita prsesertim Gonet, Clypeus theol. thomisticae, de Peccatis, diss. IX, art. 6; Sal?na?itice?ises, De Incarnat., disp. I.
secundum quid. Nam dantur peccata mortalia alia aliis graviora;
atqui si infinita essent simpliciter, omnia essent paria, cum non detur infinitum infinito majus. — Prreterea divina majestas et excellentia, quanquam infmila, non cognoscitur nisi finito modo; atqui malitia aclfts, etiam ratione offensse, mensuratur secundum dignitatem personae non in se spcdtatx, sed quatenus ab agente cognoscitur.
Conclusio. Libenter admittimus quod^aLjt S. Thomas : ' " Peccatum contra Deum commissum quamdam infinitatem habet ex infinitate divinae majestatis : tanto enim offensa est gravior, quanto major est ille in quem delinquitur ". Non autem putamus quamdam infinitatem significare infinitatem simpliciter; sed illis assentimur qui dicunt gravitatem offensae moraliter sumptae non solum cx dignitate personae offensae, sed etiam secundum agcntis cognitionem dimetiendam esse, quae finita est.
- (D) De inaequalitate mortalium peccatorum. 2 Non omnia peccata mortalia esse aequalia, jam ex Scriptura didicimus, n. 450. Ratio idem ostendit : etsi enim peccatum essentialiter consistat in aversione a Deo, ultimo fine, dantur tamen gradus in ea. Haec siquidem non est mera negatio conversionis ad Deum, sed etiam posiiiva oppositio contra finem, in qua multi possunt esse gradus, sive ex parte voluntatis, sive ex parte objecli et circumstantiarum.
(a) Ex parte voluntatis; cum enim peccatum sit actus voluntatis, majus vel minus erit prout volitio plus minusve perfecla erit : h?ec autem, etiam quando sufficit ad peccatum grave, plus minusve i?itensa esse potest ratione deliberationis, conatus, durationis. Ita, ceteris paribus, gravius est peccatum quod praecessit magis attenta deliberatio, quodque vehementi cum affeclu, absque externa sollicitatione, per longum tempus commissum est.
(b) Ex parte objecli et circumstantiarum ; cum enim peccata diversa sint secundum diversitatem objeclorum, graviora sunt quae immediate committuntur contra Deum, ut voluntaria apostasia a fide, blasphemia; inter ea quse contra hominem perpetrantur, graviora sunt quae contra ejus vitam quam quae contra ejus bona, v. g.
2 Stoicorum theoriam qui docebant omnia peccata esse paria eieganter confutat Horatius, Satir., I, 3, 96 :
" Quis paria esse fere placuit peccata, laborant, Cum ventum ad verum est : sensus moresque repugnant, Atque ipsa utilitas, justi prope mater et osqui. "
pcjus est homicidium quam furlum1. Circumstaniia pariter malitiam augere possunt; sic parricidium gravius est quam homicidium, et furtum rerum sacrarum quam furtum simplex. Quod fusius declarabitur in decursu Theologiae moralis.
II. De efTectibus peccati mortalis2.
Pcccatum mortale duplicem producit effecTum, videlicet i° JiabiUialem aversionem a Deo, seu reatum culpce; 2° reatum pajna?, seu obligationem ad pcenam.
i° De reatu culpce, seu de statu peccati.
- (A) Transacto aclu peccaminoso, homo manet Jiabitualiter a Deo aversus, donec per paenitentiam a peccato liberetur : ab hoc autem eximi nequit, nisi per acTum voluntatis retracTet acTum malum ab ipso positum, veniamque a Deo consequatur3. Ille autem status aversionis a Deo dicltui' peccatum Jiabituale, seu status peccati; non est quidem Jiabitus vitiosus proprie diclus) hic enim supponit repetitos acTus ejusdem speciei; sed est inordinata qua^dam dispositio, vi cujus voluntas, quae in Deum tendere deberet, manet ab ultimo fine aversa ideoque minus est apta ad resistendum tentationibus, et ad bene agendum.
Haec dispositio vocatur reatus culpa?, quia peccator, quamdiu injuriam Deo illatam non retracTavit nec reparavit, reus manet istius ofTensae; quamprimum igitur paenitentiam agere debet, si gratiam recuperare velit.
- (B) Pro homine in ordine supernaturali constituto, status peccati includit etiam privationem gratia? Jiabitualis et caritatis ; nam, in praesenti ordine, homo non ordinatur ad finem suum supernaturalem nisi per gratiam habitua-
1 Quam relativam peccatorum gravitatem lucide exponit 5. TJw??i., 1. 2*, q. 73; cfr. LehmJ?uhl,t. I, n. 1223-1232.
3 S. TJiom.y 1. 221, q. 86-87; Suarez, disp. VII-VIII; Go?ief, disp. VIII; Bilhiart, diss. VII; Pesch, n. 495-515; Billot, th. 4-6.
3 Quod ita declarat S. TJio??i., 1. 2*, q. 86, a. 2 : " Licet autem cesset aclus peccati, quo homo discessit a lumine rationis vel legis divinae, non tamen statim homo ad illud redit in quo fuerat; sed requiritur aliquis motus voluntatis contrarius primo motui ; sicut si aliquis sit distans alicui per aliquem motum, non statim cessante motu fit ei propinquus, sed oportet quod appropinquet rediens per motum contrarium."
27G DE PEGCATIS ET VITIIS.
]em, ut supra di6him cst, n. 8; crgo ab eodem finc i avertitur nisi privatione gratiae habitualis et caritatis. (C) Haecautem privatio gratiae nihil aliud est nisi macula peccati, quam saepe Scripturae commemorant; peccata siqui- dem vocantur macula, sordes, immunditia, inquinamenta;
a quibus Deus nos abluit aqua munda, et Christus nos lavat in sanguine suo1. Haec autcm macula non est quid posi- tivum aut prava qualitas, sed solum privatio gratiae sancti- ficantis. Quod S. Thomas* comparatione declarat : sicut macula in corporalibus in eo consistit quod corpus nitidum suum nitorem amittit ex contactu alterius corporis, ita in spiritualibus anima metaphorice maculari dicitur, quando suum nitorem amittit, rebus creatis inhaerendo per inordinatum amorem3.
2° De reatu poence, seu obligatione pcenam snbeundi.
- Pra^ter maculam in anima relictam, peccatum inducit obligationem ad pcenam aliquam subeundam ; quae quidem duplex est : una quae concomitatur ipsain culpam, ut conscientiae remorsus; altera, quae infiigiiur in remedium salutis a Deo vel ab homine.
(A) De conscientise remorsu. Peccator, videns se a Deo fuisse aversum, multisque bonis privatum, propter delectationes viles et transitorias, in se revertitur, et conscientiae voccm audiens, quamdiu saltem non est in malo obstinatus, intelligit se erravissc ct malum fecisse.
Quem conscientise remorsum vivide describit Sapientia* : "Videntes turbabuntur timore horribili..., dicentes intra se, paenitentiam agentes, et prae angustia spiritus gementes... Ergo erravimus a via veritatis. .. Lassati sumus in via iniquitatis et perditionis; et ambulavimus vias difficiles, viam autem Domini ignoravimus. Quid nobis profuit superbia, aut divitiarum jaclantia quid contulit nobis? Transierunt omnia illa tanquam umbra... in malignitate xJos., XXII, 17; fsa., IV, 4; Ezech., XXXVI, 25; Zach., XIII, 1; fCor., VI, 11; Ephes., V, 27.
3 In ordine naturali, status peccati consisteret in privatione reclitudinis qua. bomo naturaliter ad Deum ordinatur.
4 Sap. V, 2-13. — Remorsum quem Cain, post fratricidium perpetratum, expertus est, graphice depingit V. Hugo, La Conscience, in opere La Ugende des siecles, Paris, t. I, p. 35-37.
autem nostra consumpti sumus". Felices nimium peccatores, si, anxictatibus et conscientiae remorsu vexati, pgenitentes ad Patrem ccelestem redeunt, sicut ipse prodigus exclamantes : " Pater, peccavi in ccelum et coram te"'.
- (B) De variis pcEnis a Deo vel homine inflictis. Sapiens legislator lcgibus suis sancliones adcJit, quibus efficacius subditi a malo deterreantur et ad bonum impellantur. (a) Jamvero peccatum mortalc inducit reatum pcence ceternce; quse quidcm duplex est : pcena damni, seu privatio visionis beatificae, quae respondet aversioni a Deo, et pcena sensiis, quse respondet conversioni ad creaturas"2: " Et ibunt hi in supplicium seternum"3. Quse tamen pcena non intiigitur nisi impcenitentibus, qui videlicet obstinate in peccato suo moriuntur. Et sane qui voluntarie manet a Deo aversus, merito privatur visione Dei et ultimo fine; parLter qui inordinate usque in finem creaturis adhaesit, juste cx eis sentit nocumentum4.
(b) Praeterea quandoque Deus, etiam in hac vita, pcenas medicinales infligit peccatoribus, varias scilicet calamitates, necnon animi angores, aegritudines, aliaque temporalia mala, ut ad cor revertentes de peccatis doleant, et pro eis salutari paenitentia satisfaciant. Sed de his pcenis nil certo et infallibiliter praedicari potest : Providentia enim aliquando permittit malos nullisspecialibus calamitatibus in praesenti vita affici, nec semper quantitatem pcenae temporalis gravitati peccatorum commensurat. Hinc ait Psalmista6 : " Mei autem pene moti sunt pedes... Quia zelavi super iniquos pacem peccatorum videns... Ecce ipsi peccatores et abundantes in saeculo, obtinuerunt divitias". Deus siquidem patiens est, quia aeternus. — Unde pcenae peccatoribus infliclae speclari debent, plerumque saltem, tamquam beneficia : sicut medici amaras potiones infirmis propinant ad sanitatem restituendam, ita Deus eos quos vult emendare, castigat.
Ex quibus constat quam sedulo vitandum sit peccatum mortale quod Deum offendit, animam coinquinat et peccatorem tot malis obnoxium reddit. Utinam de quolibet christiano dici posset quod de Chrysostomo narratur6 : " Ille homo est metu superior et minis, et adversus ipsam quoque mortem erigitur. Unum solum timet, nempe peccatum, et ne Deum per ipsum vel modicum offendat".
1 Luc, XV, 18. — a De utraque didlum est in Tr. de Deo Remuneratore, n. 23-30. — 3 Matt. XXV, 46.
4 In ordine naturati, poena peccati esset privatio illius beatitudinis quae in pleniori, licet naturali, cognitione et amore Dei consistit.
278 UE PECCATIS ET VITIIS.
III. De conditionibus ad mortale peccatum requisitis.
Descriptis naturd ct cffcclibus peccati mortalis, inquirendum manet quacnam conditioncs requirantur ut pcccatum sit mortale. Jamvero trcs simul concurrcrc dcbcnt : materia gravis, plena advertentia, plenusque consensus.
- i° Materia gravis: haec autem potest esse talis ratione objecli aut circumstantiarum, ex dictis supra, n. 144-146 ct 1 58-161. — Quaenam autem materia sit gravis definiri potest tum aucloritate, tum ratione.
(A) Aucloritate. (a) Jam diximus ex Scripturd dignosc' posse quaedam peccata esse mortalia, ea videlicet quae dicuntur a regno ccelorum cxcluderc, digna morte aut aeterna. damnatione, execranda, abominabilia, etc. (b) Idem colligi potest ex decretis Conciliorum, Pontificum aut Congregationum, vel ex communi doclrina Patrum et theologorum, vel ex sensu communi fidelium. Qua in re notandum est aliquem fuisse progressum, ita ut peccatorum catalogus hodie longior sit quam primis Ecclesiae temporibus; quod quidem contigit non tam ex authentica declaratione Pontificum, qui raro admodum de gravitate peccati pronuntiaverunt, quam ex communi doclorum aut fidelium sensu, et ex progressiva educatione christianae conscientiae.
- (B) Ratione : haec enim, cum sit quaedam participatio divinae rationis, de moralitate acluum humanorum judicat, ideoque de peccatorum gravitate. Principium generale est illud peccatum ut mortale habendum esse quod gravem deordinationem importat quoad Deum, societatem, seipsum aut proximum. Ita mortalia sunt ex se :
(a) Peccata quae gravem injuriam Deo ejusve divinis attributis inferunt, qualia sunt infidelitas, apostasia, desperatio, odium Dei, blasphemia, irreligio. (b) Peccata quse grave damnum Jiumano generi aut societati inducunt, v. g. fornicatio, rebellio contra legitimam auctoritatem, ea omnia quae discordias fovent inter varios ordines civium. (c) Peccata quae caritati ve\justitia? erga seipsum aut proximum ita opponuntur, ut notabile detrimentum afferant; ita v. g. suicidium, homicidium, furtum alicujus momenti, odium proximi, detra&iones ct calumniae quae famam multum laedunt, etc.
Quaedam peccata dicuntur gravia ex toto genere suo, quando scilicet nullam parvitatem materiae admittunt, v. g. apostasia, odium Dei, blasphemia; haec semper mortalia sunt ex se, nec levia fieri possunt nisi defeclu plenae deliberationis plenive consensus. Alia autem sunt gravia ex genere suo, quatenus ex se habent quod possint esse gravia, sine additione alterius materiae, ita tamen ut venialia sint non solum ex defeclu plense deliberationis vel consensiis, sed etiam ex parvitate materiae; v. g. furtum, detractio, etc.
Chapter 37 of 73