XXXVI. de Sancta Catharina.
Haec prosa consimilem habet rhythmicae structurae formam sicut illa de sancto Luca prius declarata. Psallat chorus corde mundo. Verumtamen in penultimo et ultimo versu diversis a caeteris praecedentibus est rhythmi modus, in quo unaquaeque clausularum septem complectitur syllabas, quarum penultima brevis et alternis locis consimilis soni habent responsum, ut prima ad tertiam et quintam secunda vero ad quartam et sextam. Auctor ejus Adam de Sancto Victore. Concelebrat autem laudes et praeconia sacrae virginis Catharinae, nobilitatem generis ejus et splendorem doctrinae in primis recensens. Deinde passionem ipsius et pretiosam mortem pro Christi nomine, honorabilemque sepulturam angelico ministerio factam commemorans. Quae omnia, ut jam dictum est, ex secunda Parthenice Mantuani et historia passionis ejusdem, evadunt manifesta.
Vox sonora nostri chori
Nostro sonet conditori,
Qui disponit omnia.
Per quem dimicat imbellis,
Per quem datur et puellis
De viris victoria.
Per quem plebs Alexandrina,
Feminae non feminina
Stupuit ingenia.
Cum beata Catharina
Doctos vinceret doctrina,
Ferrum patientia.
Haec ad gloriam parentum,
Pulchrum dedit ornamentum
Morum privilegia.
Clara per progenitores,
Claruit per sacros mores
Ampliori gratia.
Florem teneri decoris,
Lectionis et laboris
Attrivere studia.
Nam perlegit disciplinas
Saeculares et divinas,
In adolescentia.
Vas electum, vas virtutum,
Reputavit sicut lutum
Bona transitoria.
Et reduxit in contemptum
Patris opes, et parentum
Larga patrimonia.
Vasis oleum includens,
Virgo sapiens et prudens,
Sponso pergit obvia.
Ut adventus ejus hora
Praeparata, sine mora
Intret ad convivia.
Sistitur imperatori,
Cupiens pro Christo mori
Cujus in praesentia
Quinquaginta sapientes
Mutos reddit et silentes
Virginis facundia.
Carceris horrendi claustrum,
Et rotarum triste plaustrum,
Famem et jejunia.
Et quaecunque fiunt ei,
Sustinet amore Dei
Eadem ad omnia.
Torta superat tortorem,
Superat imperatorem
Feminae constantia,
Cruciatur imperator
Quia caedit cruentator,
Nec valent supplicia
Tandem capite punitur.
Et dum morte mors finitur,
Vitae subit gaudia.
Angelis mox fuit curae,
Dare corpus sepulturae
Terra procul alia.
Oleum ex ipsa manat,
Quod infirmos multos sana
Evidenti gratia.
Bonum nobis dat unguentum,
Si per suum interventum
Nostra sanat vitia.
Gaudens ipsa videat
De se praesens gaudia.
Et futura praebeat,
Quae dedit praesentia.
Et hic nobis gaudeat,
Nos illi in gloria. Amen.
Chapter 36 of 36