Skip to the text

Liber VI, Capita 37–41

  1. IUL. Unusquisque autem in suo ordine: primitiae Christus, deinde hi qui sunt Christi in adventu eius, deinde finis. Idem et alibi: Qui est primogenitus - inquit - ex mortuis. Deinde hi qui sunt Christi: id est, sancti rapiuntur in nubibus. Post hoc finis: quoniam hi ibunt in regnum aeternum, impii vero in ignem aeternum. Cum tradiderit regnum Deo et Patri, cum evacuaverit omnem principatum, et omnem potestatem, et virtutem; oportet enim eum regnare, donec ponat inimicos omnes sub pedibus eius; omnia enim subiecit subtus pedes eius; novissima autem inimica destruetur mors. Cum autem dixerit: Omnia ista subiecta sunt, sine dubio praeter illum qui illi subiecit omnia; nam cum subiecta fuerint illi omnia, tunc et ipse subiectus erit ei qui sibi subiecit omnia, ut sit Deus omnia in omnibus. Regnum Dei et Patris est, ut impleto numero sanctorum qui in eius praescientia continetur, omnis principatus et universa virtus adversariae potestatis intereat. Oportet quippe hanc efficientiam tanti esse mysterii, ut omnes inimici iustitiae sub divinis pedibus collocentur. Quod tunc fiet, cum destructam se et victam ab omnibus sanctis mors aeterna conspiciet. Cum autem fuerint tam Christo quam corpori eius omnia illa potestatum genera regni manifestatione subiecta, multo maxime congregatio omnis glorificata sanctorum esse Deo subdita non desistet; sed totum corpus dignum regno caelorum, quod sub Christo capite construitur, divinae voluntati perfecta affectione cohaerebit, ut exstincta omni cupiditate culparum, Deus et contineat cunctos, et compleat.

AUG. In hac parte disputationis tuae nihil pene, quod ad causam quae inter nos agitur pertineat, prosecutus es. Cur enim totum locum istum, ubi de resurrectione corporis Apostolus disserit, inserendum putasti, nisi propter illud quod ait: Sicut in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur? Quia scilicet corporis mortem non vultis peccato primi hominis tribuere, sed naturae; quam sic in illo homine primo dicitis institutam, ut sive peccaret, sive non peccaret, moriturus esset. Unde satis tibi existimo esse responsum. Quamobrem praetermissis eis, in quibus exponendis superfluo te dilatare voluisti, illud quod ait Apostolus: Novissima inimica destruetur mors, discutiendum forsitan sit, de qua morte sit dictum; utrum de ista quae nunc est, qua de corpore exire anima compellitur; an de illa qua de corpore anima exire non sinitur; ut simul utrumque sempiterno igne crucietur; quae mors utique nondum est, sed futura est; neque tunc destruetur, sed potius esse tunc incipit; quam nunc nondum esse quis ambigit? Haec autem, quae tunc in omnibus corpore morientibus frequentatur, cui contraria est corporis resurrectio, de qua ut haec omnia diceret Apostolus disputabat; haec, inquam, quae nunc agitur, usitata et omnibus nota mors corporis, tunc utique novissima destruetur, cum corruptibile hoc induerit incorruptionem, et mortale hoc induerit immortalitatem. Quod procul dubio de resurrectione corporis quae tunc erit, contra mortem corporis quae nunc est, dictum esse perspicimus. Quapropter, si mors aeterna quae numquam fuit, non potest tunc destrui, quando esse potius incipit, nec umquam destruetur, quia semper erit; restat ut ista quae nunc est, ipsa novissima, hoc est, in fine destruatur, quando fiet resurrectione carnis ut non sit. Porro inimica quomodo esset, si naturalis ita esset, ut poenalis non esset? Poenalis autem sub iusto et omnipotente iudice nullo pacto esset, nisi meritis peccati accidisset. Iam tandem sensum tuum, rogamus, emenda; et paradisum beatorum, quem poenis hominum contaminaveras, munda. Dici autem non potest, quamtum mihi placeat, quod dixisti: In regno caelorum futurum esse, ut exstincta omni cupiditate culparum, Deus et contineat cunctos, et compleat. O utinam tuae huius sententiae commonitione te corrigas, et cupiditatem culparum, quae in carne nostra nunc, etiam coercita, nobis repugnare non desinit, tunc vero, ut rectissime confiteris, exstincta nulla erit, iam non te libeat laudare ut aliquod bonum, sed ut malum potius accusare! Ipsa est enim tua illa suscepta, qua caro concupiscit adversus spiritum, ut necesse sit etiam spiritui adversus carnem concupiscere, ne committatur unde homo damnetur. Quod discordiae malum, rei utriusque bonae et a Deo bono conditae, id est carnis et spiritus, per praevaricationem primi hominis in naturam vertisse, proclamat, neque Manichaeus, neque Manichaeorum adiutor, sed destructor Ambrosius.

  1. IUL. Alioquin - inquit - quid facient qui baptizantur pro mortuis, si omnino mortui non resurgunt? Quid et baptizantur pro illis? Quid et nos periclitamur omni hora? Quotidie morior per vestram gloriam, quam habeo in Domino. Si secundum hominem pugnavi bestiis Ephesi, quid mihi prodest, si mortui non resurgunt? Manducemus et bibamus, cras enim moriemur. Si, inquit, ista spes futurae gloriae, qua Deus omnia in omnibus erit, impia infidelitate quatiatur, negeturque resurrectio mortuorum, quid facient qui baptizantur pro mortuis? Natus hinc error aliquorum est, putantium inter exordia Evangelii eum morem fuisse, quo astantes pro cadaveribus profiterentur, et aqua Baptismatis etiam defunctorum membra perfunderent; quod apparet de imperitia contigisse. Hoc enim quod ait Apostolus: Baptizantur pro mortuis, nihil aliud indicat, quam illud quod ad Romanos dixit: Consepulti illi sumus per Baptisma in mortem; id est: Qua gratia, tali ad Baptismatis susceptionem animo accedimus, ut membra nostra mortificemus in posterum, et pro mortuis omnino degamus, si spes non est, quia post mortem vivamus? Cur autem et quotidianis, inquit, subdor periculis, in mortem iugiter incidens, quam inferunt persequentes, ut de vestris ante Deum possim profectibus gloriari, si mortui non resurgunt? Cur autem et secundum hominem pugnavi bestiis Ephesi, id est, cur sustinui bestialem seditiosorum furorem, si adhuc nutat quod mortui resurgunt? Nolite seduci; bonos mores corrumpunt colloquia mala. Ignorantiam enim Dei quidam habent; ad confusionem vobis dico. Amor, inquit, peccatorum diffidere vos suadet de futuris; putatur non esse iudicium, ut maiore peccetur audacia. Omnino, inquit, nesciunt aestimare Deum, qui inficiantur resurrectioni. Non ergo solum remunerationem, sed virtutem divinitatis negatis, unde nimium debetis erubescere. Ad confusionem vobis dico, posse inter vos tales quospiam reperiri.

AUG. Et hic nihil prorsus quod ad rem pertineat, quae in nostra disceptatione versatur, dicere voluisti. Proinde verbis Apostoli, quae pro tuo captu explanare conatus es, quia ea quae dixisti, quamvis in nonnullis sensum non tenueris eius auctoris, tamen non sunt contra fidem, non opus habeo respondere multiloquio tuo.

  1. IUL. Sed dicet aliquis: Quomodo resurgunt mortui? Quo autem in corpore veniunt? Insipiens, tu quod seminas non vivificatur, nisi prius moriatur. Non omnis caro eadem caro; alia quidem hominis, alia pecoris; alia caro volatilium, alia autem piscium; et corpora caelestia et terrestria; sed alia quidem caelestium claritas, alia vero terrestrium; alia claritas solis, et alia claritas lunae, et alia claritas stellarum; stella enim a stella differt in gloria; ita et resurrectio mortuorum. Seminatur in corruptione, surget in incorruptela; seminatur in ignominia, surget in gloria; seminatur in infirmitate, surget in virtute; seminatur corpus animale, surget corpus spiritale. Sic etiam scriptum est: Factus est homo primus Adam in animam viventem, novissimus Adam in spiritum vivificantem. Primus homo de terra, terrestris; secundus homo de caelo, caelestis; qualis terrestris, tales et terreni; et qualis caelestis, tales et caelestes. Sicut portavimus imaginem terrestris, portemus etiam imaginem illius caelestis. Difficultatem rei exemplis edomat, et dicit nihil esse impossibile, cum omnipotentia pollicetur effectum. Sed sicut resurrectionem corporum seminum collatione commendat, ita etiam resurgentium diversitatem creaturarum varietatibus aperit; totum tamen loquitur de resurrectione beatorum. Seminatur - inquit - in ignominia, surget in gloria; seminatur in infirmitate, surget in virtute; seminatur corpus animale, surget corpus spiritale. Hoc certe nisi in sanctis impleri non potest; impii quoque non in gloriam excitantur, sed in opprobrium, sicut Propheta asserit, sempiternum. Hic opportune distantiam naturae atque gratiae facit, recordaturque testimonii veteris quo dictum est: Factus est homo primus Adam in animam viventem; subditque de suo: novissimus Adam in spiritum vivificantem. Ostenditque immortalitatis dona ad vivificantem spiritum pertinere; animam vero solum viventem, ad naturam quandoque morientem. Non est ergo, inquit, hoc vivens quod vivificans; vivificans est, qui confert immortalitatem, quam Christo applicat; vivens est autem, qui vita utitur, sed non excludit mortalitatem. Ergo hoc utramque sententiam fine discrevit, ut ostenderet Adam factum esse viventem, sed non immortalem; Christum autem in spiritum, non solum viventem, verum etiam conferentem resurrectionem, suis gloriosam, omnibus aeternam.

AUG. Numquid ideo moriturus fuerat Adam, etiamsi non peccasset, quia in corpore animali, non spiritali, erat factus? Prorsus erras, si propterea necesse nobis esse arbitraris, paradisum Dei mortibus poenisque morientium, postremo ignominia, infirmitate, corruptione, in quibus nunc animalia hominum corpora seminantur, implere. Lignum enim vitae, quod in paradiso suo plantavit Deus, etiam corpus animale defendebat a morte, donec perseverantis obedientiae merito, in gloriam spiritalem, quam resurgentes habituri sunt iusti, sine morte interveniente transiret. Iustum enim erat ut imago Dei nullo fuscata et obsoleta peccato, tali insereretur corpori, quamvis de terrena materie creato atque formato, ut ei de ligno vitae subministrata vivendi stabilitas permaneret; ac viveret interim per animam viventem, quam nulla ab illo necessitas separaret; atque inde, propter obedientiam custoditam, ad vivificantem spiritum perveniret, ita ut non ei subtraheretur haec vita minor, ubi et mori et non mori posset, sed illa amplior adderetur, ubi viveret sine ullius ligni beneficio, morique non posset. Nam quaero a te in quali corpore nunc esse existimes Eliam et Enoch; animali, an spiritali? Si dixeris: Animali, cur non vis credere Adam, et Evam, et posteros eorum, si praeceptum Dei nulla praevaricatione violarent, quamvis in corpore animali, ita fuisse victuros, ut nunc vivunt isti? Quandoquidem ibi erant illi, quo translati sunt isti; et illic vivunt isti, unde ut morerentur eiecti sunt illi. Corporale namque lignum vitae sic vitam subministrabat corporibus animalibus, sicut spiritale lignum vitae, quod est Dei sapientia, vitam salutiferae doctrinae sanctis mentibus subministrat. Unde nonnulli divinorum eloquiorum etiam catholici tractatores paradisum spiritalem commendare maluerunt; non tamen historiae resistentes, quae ostendit evidentius corporalem. Si vero Enoch et Eliae spiritale iam corpus esse responderis, cur non primorum hominum, et eorum qui ex illis per seriem successionis nascerentur, si nullum peccatum existeret, quod illos a ligno vitae merito separaret, animale corpus in spiritale potuisse transire sine morte media confiteris, ne paradisum Dei, ne locum felicium gaudiorum, poenis mortium atque morientium, et innumerabilibus mortiferorum morborum cruciatibus implere cogaris?

  1. IUL. Sed non primum - inquit - quod spiritale est, sed quod animale; deinde, quod spiritale est. Primus homo de terra, terrestris; secundus homo de caelo, caelestis; sicut portavimus imaginem terrestris, portemus et imaginem illius caelestis. Aperte nempe transit ad studia, vultque tantum interesse inter praeteritam nostram et praesentem conversationem, quantum interest inter mortalitatem et immortalitatem. Primus - inquit - homo de terra, terrestris; secundus homo de caelo, caelestis; nomine substantiarum propositi indicat diversitatem. Neque enim Christus, quem hominem caelestem vocat, carnem suam de caelo deposuit, quam de semine David, de semine Adam, et intra mulierem de mulieris carne suscepit. Terrestrem ergo et caelestem refert ad virtutes et vitia. Denique sequitur: Sicut portavimus imaginem terrestris; portemus etiam imaginem illius caelestis. Sic et ad Romanos: Humanum est quod dico, propter infirmitatem carnis vestrae; sicut enim exhibuistis membra vestra servire immunditiae, et iniquitati ad iniquitatem; ita nunc exhibete membra vestra servire iustitiae in sanctificationem. Tenorem vero sequens exhortationis assumptae, subdit, quod nisi intellegatur, omnia eius videbitur dicta subruere: Hoc ergo dico, fratres, quia caro et sanguis regnum Dei possidere non possunt, nec perpetuitatem interitus possidebit. Nempe in his locis, in quibus nihil aliud quam de affirmanda carnis resurrectione laboraverat, quam dixerat in regni gloria collocandam, nunc pronuntiat: quia caro et sanguis regnum Dei possidere non possunt. Si caro non possidet, si sanguis non possidet, ubi est, cuius supra pompam regenerat resurrectio mortuorum? Verum Scripturae more, carnem et sanguinem, vitia, non substantiam nominavit. Denique hoc idem aperuit: Ecce mysterium vobis dico: omnes quidem resurgemus, sed non omnes immutabimur. Intellexit se magister egregius, supra beatitudini tantum futurae resurrectionis vocabulum vindicasse; et ideo illud ne ambiguum remaneret, absolvit: Omnes quidem, resurgemus; ecce quae est excitatio communis: sed non omnes immutabimur; ecce ubi est resurrectio beatorum. Immutatio ergo in gloriam illis tantum debetur, qui non iram Dei, sed amorem merentur. In momento - inquit - in ictu oculorum, in novissima tuba, et mortui resurgent incorrupti, et nos immutabimur. Denuo hic transit ad eos sanctos, quos dies ille in carne reperiet; et dicit quoniam in momento tam brevi, quam potest esse extremus finis sonorum, et qui mortui fuerant, excitentur incorrupti, id est, integri; et qui inventi fuerint, immutentur in gloriam. Oportet enim hoc corruptibile induere incorruptelam; et mortale hoc induere immortalitatem. Cum autem mortale hoc induerit immortalitatem, tunc fiet sermo qui scriptus est: Absorpta est mors in victoriam tuam. Ubi est, mors, tuus aculeus? Ubi est victoria tua? Aculeus autem mortis, peccatum; virtus autem peccati, lex. Ostendit, ut saepe, quoniam de sanctorum tantum resurrectione loqueretur; ideo praetermittens illam impiorum excitationem, dignum esse pronuntiat ut in corporibus sanctorum corruptibilitas aeternitate gloriae devoretur. Cum autem hoc, inquit, fuerit impletum, tunc licebit insultare diabolo, et morti perpetuae, quae hanc corruptionem naturalem fecerat malam videri; tunc increpabunt sanctorum gaudia, contusum a se aculeum mortis videntium, dicentque: Ubi est, mors, aculeus tuus? Ubi est victoria tua? Aculeus autem mortis, peccatum; virtus autem peccati, lex. Id est: O tu mors aeterna, aculeum habebas peccatum, quo desertores iustitiae vulnerares; quoniam si hoc aculeo armata non esses, id est, peccato voluntario, nulli omnino nocuisses. Peccatum hoc et hunc aculeum viribus fidei confractum vides, remuneratione nostra teste, a qua nos conabaris abducere; aculeus quippe tuus peccatum fuit, et virtus peccati tui lex erat; quoniam ubi non est lex, nec praevaricatio. Vel certe quamvis aculeus tuus peccatum esset; tamen fortior factus est apud praevaricatorum dumtaxat animos, postquam mors ei legis admota est; quae tamen non ad hoc data fuerat, ut acueret. Lex enim sancta, et mandatum sanctum, et iustum et bonum; sed peccatum ut appareat peccatum, per bonum mihi mortem operabatur, ut fieret supra modum ipsum peccatum peccans per mandatum. Haec ergo virtus, quam aculeus tuus spontaneae in nobis iniquitatis consequebatur adiutu, fidelium virtutibus, fidelium iam coronis victa comprobatur, et fracta. Insultamus igitur tibi: Deo nostro gratias referentes, qui dedit nobis hanc victoriam per Dominum nostrum Iesum Christum.

AUG. De imagine terrestris, et de imagine caelestis hominis satis iam superius disputatum est; tibique respondimus quod imago caelestis nunc fide ac spe portari potest; portabitur autem re ipsa praesentata atque donata, cum resurrexerit corpus spiritale, quod nunc animale seminatur. Duas quippe istas imagines, terrestris videlicet hominis unam, caelestis autem alteram, singulis rebus attribuit; illam scilicet animali corpori, hanc spiritali. Superius enim dixit: Sed non primum quod spiritale est, sed quod animale; postea, quod spiritale est; protinusque subiunxit: Primus homo de terra, terrestris; secundus homo de caelo, caelestis, sicut portavimus imaginem terrestris, portemus etiam imaginem illius caelestis. Quis est ille, nisi Adam, per quem mors? Et quis est iste, nisi Christus, per quem resurrectio mortuorum? Quoniam per hominem mors, et per hominem resurrectio mortuorum. Sicut enim in Adam omnes moriuntur, sic et in Christo omnes vivificabuntur; id est, quicumque vivificabuntur, nonnisi in Christo vivificabuntur; unde iam supra sumus locuti. Nulla est utique ambiguitas, ad quas duas res duae istae referantur imagines; illa namque refertur ad mortem, haec ad resurrectionem. Illa ergo ad mortem corporis; quia haec ad resurrectionem corporis; illa ad corpus animale, quod seminatur in ignominia; haec ad spiritale, quod resurget in gloria; illa nascendo, hac induimur renascendo. Sed quoniam sub peccato nascimur, in peccatorum autem remissione renascimur: Sicut portavimus - inquit - imaginem terrestris, portemus etiam imaginem illius caelestis. Illud factum esse commemorat, hoc exhortatur ut fiat. Nemo enim potest efficere ut non fuerit natus in poena, qua corpus eius seminetur in ignominia; sed nisi fuerit renatus, et perseveraverit in eo quod est renatus in gratia, non perveniet ad spiritalis corporis habitudinem, quod resurget in gloria. Quid est ergo quod dicis: Aperte nempe transiit ad studia, vultque tantum interesse inter praeteritam nostram et praesentem conversationem, quantum interest inter mortalitatem et immortalitatem? Cum potius Apostolus non ad aliud transeat; sed id quod de resurrectione carnis coeperat, exsequatur, cui e contrario mortem carnis opponit. Non itaque duas conversationes, malam scilicet, et bonam, vult hoc loco intellegi; sed resurrectionem carnis ita per Christum futuram, sicut per Adam mortem carnis asserit factam. Sine hominem Dei agere quod agit; tu eum sequere, noli ut te sequatur ipse conari. Non enim sequitur, quantumcumque coneris. Aperte resurrectioni carnis mortem carnis opponit; aperte his singulis rebus singulos dispertitur auctores, morti corporis Adam, resurrectioni corporis Christum; aperte duas imagines, unam terrestris hominis, aliam caelestis, a contrario inter se conferens, illam corpori attribuit animali, quod per Adam meruit ut seminetur in ignominia; istam spiritali, quod per Christum merebitur resurgere in gloria. Qui etiam secundum carnem homo caelestis est dictus, non quia eam sumpsit e caelo, sed quia et ipsam levavit in caelum. Si studium bonum et bona conversatio facit, ut ad gloriosam resurrectionem perveniant; numquid studio malo et mala conversatione vitae huius, quam nati, et accessu aetatis aucti duximus, factum est ut in corpore animali cum mortis propagine nasceremur? Quis enim malo studio vel ullo studio sibi comparavit aerumnosae nativitatis initium? Quis mala conversatione id egit, ut eum, quomodolibet vixerit, mori necesse sit? Plane si haec duo, id est, imaginem terrestris hominis, quae ad corpus pertinet animale, et imaginem caelestis, quae ad corpus pertinet spiritale, etiam ad conversationes referre volumus; sicut resurrectionem spiritalis corporis in parte iustitiae ponimus, ita mortem corporis animalis ponere in peccati parte debemus; quia sicut in Christi iustitia fiet ista resurrectio, ita in Adae iniquitate facta est mors illa. Quod si intellegas, et huic apertissimae consentias veritati; concedo quod dicis, terrestrem et caelestem referri ad vitia et virtutes; sicut enim virtus Christi faciet ut resurgat corpus spiritale, ita vitium Adae fecit ut moreretur corpus animale. Non itaque huic congruit, eiusdem Apostoli ad Romanos illa sententia: Sicut enim exhibuistis membra vestra servire immunditiae, et iniquitati ad iniquitatem; ita nunc exhibete vestra membra servire iustitiae in sanctificationem. Ibi enim de malis et bonis moribus loquebatur; hic autem de resurrectione corporis et morte corporis loquitur. Sed quoniam qui ratione iam utuntur, ad resurrectionem gloriosam, quae tunc fiet, quando spiritale corpus resurget, venire non poterunt, nisi hoc et credant et sperent; ideo quod terrestris hominis imaginem portaverimus commemorans, in qua est per hominem mors; ut imaginem caelestis hominis portemus hortatur, in qua est per hominem resurrectio mortuorum; ut quomodo per Adae peccatum venimus in mortem corporis animalis, ita per Christi iustitiam veniamus in resurrectionem corporis spiritalis. Deinde subiungit: Hoc autem dico, fratres, quia caro et sanguis regnum Dei possidere non possunt. Ubi te non reprehendimus nomine carnis et sanguinis significatam carnalem prudentiam credidisse, non ipsam substantiam corporis animalis, quae seminatur quidem in ignominia, sed tamen resurget in gloria, et regnum Dei procul dubio possidebit. Quamvis et aliter hoc possit intellegi, ut isto loco, nomine carnis et sanguinis, corruptio significata sit, quam nunc in carne videmus et sanguine; quae utique corruptio regnum Dei non possidebit, quia corruptibile hoc induetur incorruptione. Unde cum dixisset: Caro et sanguis regnum Dei possidere non possunt; tamquam exponendo quid his nominibus significaverit, ne ipsa carnalis substantia crederetur, adiunxit: Neque corruptio incorruptionem possidebit. Et secundum istum sensum magis videtur cetera attexere. Sed utrumlibet his verbis auctor eorumdem verborum significare voluerit, neutrum est contra fidem, quae ita se habet, ut non dubitet in carne incorruptibili possessuram regnum Dei ex omnibus gentibus congregatam Dei familiam. Non itaque hoc reprehendimus, quod etiam ante nos divinarum Scripturarum catholici tractatores plerique dixerunt, carnem et sanguinem hic posse accipi homines, qui secundum carnem et sanguinem sapiunt, et ideo regnum Dei non possidebunt; sic enim ait idem Doctor Gentium: Sapere secundum carnem mors est. Sed quod non vis mortem corporis animalis per peccatum primi hominis accidisse, cum audias eumdem Apostolum dicentem: Corpus mortuum est propter peccatum; neque negare audeas, resurrectionem corporis spiritalis, quae morti corporis animalis opponitur e contrario, per iustitiam secundi hominis adfuturam; et hoc ideo non vis, ut corporibus mortuorum, et per haec etiam cruciatibus morientium impleas paradisum, beatarum deliciarum memorabilem locum; hoc reprehendimus, hoc detestamur, hoc dignum anathemate iudicamus. Cui enim morti in fine insultabitur, cum dicetur: Ubi est, mors, victoria tua? Ubi est, mors, aculeus tuus? Nisi aut diabolo, etiam mortis corporalis auctori, aut ipsi morti corporis, quam resurrectio corporis absorbebit? Hic enim sermo tunc fiet, cum corruptibile hoc induerit incorruptionem, et mortale hoc induerit immortalitatem. Sine ambiguitate quippe dicit Apostolus: Cum corruptibile hoc induerit immortalitatem, tunc fiet sermo qui scriptus est: Absorpta est mors in victoriam. Ubi est, mors, victoria tua? Ubi est, mors, aculeus tuus? Cui morti hoc dicetur, nisi quae absorbebitur in victoriam? Et quae ista est, nisi quae tunc absorbebitur, quando corruptibile hoc corpus atque mortale incorruptione atque immortalitate vestietur? Huius ergo corporalis mortis aculeus peccatum est; quia huic morti dicetur: Ubi est, mors, aculeus tuus? Quem aculeum dixit esse peccatum; aculeum videlicet quo mors est facta, non quem fecit ipsa; sicut poculum mortis est quo mors fit, non quod a morte fit. Quomodo ergo, ut putas, non huic, sed perpetuae insultabitur morti? Numquid ipsa absorbebitur in victoriam, cum mortale hoc induerit immortalitatem? Numquid adversus sanctos ipsa contendit, ut eius timor certamine vincatur illorum, quae prius eos victos tenebat, quando eam timendo peccabant? Nonne propter ipsam vincendam Dominus mortuus est, et evacuavit eum qui potestatem habebat mortis, id est, diabolum, et liberavit eos qui timore mortis per totam vitam rei erant servitutis? Numquid timore mortis aeternae rei erant; cum potius qui eam non timuerint, rei fiant? Propter quod Dominus, ne mors ista corporis timeatur, cuius timor facit reos, sed illa potius sempiterna, quam non timendo, fiunt rei, apertissime dicit: Nolite timere eos qui corpus occidunt, et postea non habent quod faciant; sed eum timete, qui habet potestatem et corpus et animam perdere in gehennam. Haec est certe mors secunda atque perpetua, contra cuius timorem non certant sancti, sed contra istam potius corporis temporalem. Nam ut hanc vincant, illam timent; quia cum hanc pro pietate et iustitia vicerint, illam non sentient. Huic ergo, non illi, insultabunt, dicentes: Ubi est, mors, victoria tua? Quod alibi scriptum est: Ubi est, mors, contentio tua? Cum igitur huius mortis aculeus sit peccatum; qua fronte audes dicere, non peccato primi hominis esse factum ut in illo a ligno vitae separaremur, et morte etiam corporis plecteremur? Quid est, rogo te, quod adversus divinorum eloquiorum evidentiam, incredibili rabie spumantis loquacitatis oblatras, tamquam non possit in Dei paradiso anima tua obtinere vitam, nisi illuc introduxeris corporis mortem, cum tot et tantis corporalibus morbis, carnificibus, praecursoribus mortis? Attende tibi potius, ne in locum deliciarum sanctarum mittendo corporis poenas, tu ipse pendas in loco perpetuorum dolorum et animi et corporis poenas.

  1. IUL. In hoc sane loco Augustinus aculeum mortis, peccatum illud opinatur antiquum, non intellegens quid sequatur, id est: virtus peccati lex; quam legem, praeceptum quod Adae positum est, conatur asserere. Sed illa lex non fuit peccati virtus, verum peccati genus. Aliud est enim exstanti rei dare virtutem, aliud quod non exstitit procreare. Esus ergo illius arboris, si non esset interdictus, malus non fuisset; postquam autem interdictus est, et a praevaricatione usurpatus, natum est ibi ex interdicente et contemnente peccatum; quamvis non ideo data lex fuisset, ut delinqueretur; sed tamen idem faciendo, id est, de arbore comedendo, non deliquisset homo, quia bona arbor erat, nisi gustus eius a lege interdictus fuisset. Quod ergo per se pravum est, verbi gratia parricidium, sacrilegium, adulterium, et malum esse etiam sine lata lege dignoscitur, bene dicitur apud praevaricatores, qui cupientiores prohibitione redduntur, virtutem acquisisse per legem; quod vero inique non usurpatur, nisi interdicatur, genus ibi proprie, non robur ei constat a legis occasione collatum. Verum quoniam hic fui longior, huius quoque libri fine commoneo lectorem meum, ut vigilanter inspiciat, nullam in lege Dei occasionem Manichaeae impietatis offendi; sed si qua putantur ambigua, secundum regulas veritatis atque rationis et exponi posse, et iustitiae convenire non dubitet. Et illos ergo qui dicunt: Non per Christum erit resurrectio mortuorum, et istos qui asserunt aeque contra Apostolum, non nostrae naturae corpus habuisse Christum, per quod Manichaeorum scita venerantur; eodem et qui legi Dei congruat vigore damnamus.

AUG. Ego numquam dixi eam legem, quae in paradiso data est, Apostolum significasse, ubi ait: Virtus peccati lex. Frustra ergo adversus me, tamquam hoc dixerim, tu multa dixisti. Virtutem namque peccati, iam quidem existentis, sed minus operantis, eam legem semper intellexi, de qua idem Apostolus: Quid ergo dicemus? -inquit - Lex peccatum est? Absit! Sed peccatum non cognovi nisi per legem. Nam concupiscentiam nesciebam, nisi lex diceret: Non concupisces. Occasione autem accepta, peccatum per mandatum operatum est in me omnem concupiscentiam. Ecce quomodo est virtus peccati lex: minus enim operabatur peccatum, quando praevaricationem nondum operabatur, quia lex nondum data erat: Ubi enim lex non est, nec praevaricatio. Nondum ergo erat omnis concupiscentia, antequam prohibitione sic cresceret, tamque fortis fieret, ut ipsius prohibitionis, qua creverat, vinculum rumperet. Hoc et te ipsum scire monstrasti, multa in hanc sententiam disserendo; quamvis ut hoc ostenderes, alia potius adhibuisti testimonia apostolica, non hoc quo ego nunc usus sum; fortasse ideo, ne peccatum esse concupiscentiam fatereris. Apertissime quippe illam demonstravit esse peccatum, qui dixit, quod commemoravi: Peccatum non cognovi, nisi per legem. Et velut quaereremus quod peccatum: Nam concupiscentiam - inquit - nesciebam, nisi lex diceret: Non concupisces. Haec igitur concupiscentia, utique mala, qua caro concupiscit adversus spiritum, nondum erat ante primi hominis illud grande peccatum; sed esse tunc coepit, naturamque humanam tamquam in traduce vitiavit, unde trahit originale peccatum. Cum illa quippe omnis homo nascitur; nec huius concupiscentiae reatus, nisi in renascentibus solvitur, ut eo post hanc absolutionem non inquinetur, nisi qui ei ad perpetrandum opus malum, spiritu adversus eam vel non concupiscente, vel non fortius concupiscente, consentit. Addunt ergo vires eidem concupiscentiae peccata, quae accedunt propria voluntate peccantium, et ipsa consuetudo peccandi, quae non frustra dici solet secunda natura; sed ne tunc quidem omnis est concupiscentia. Adhuc enim habet quo crescat; quoniam minor est, quamdiu non a sciente, sed ab ignorante peccatur. Ideo non ait: Non habebam, sed: Nesciebam concupiscentiam, nisi lex diceret: Non concupisces. Occasione autem accepta, peccatum per mandatum operatum est in me omnem concupiscentiam. Omnis est enim concupiscentia, quando prohibita concupiscuntur ardentius, et peccata iam cognita, ignorantiae sublata excusatione, et accedente legis praevaricatione, committuntur immanius. Unde lex Dei, apud eos quos non adiuvat gratia Dei per Agnum Dei qui tollit peccatum mundi, non correctio peccantis, sed virtus potius est dicta peccati. Et ideo cum dixisset: Virtus peccati lex, tamquam responderetur: Quid ergo faciemus, si peccatum nec lege tollitur, sed augetur? Continuo subiciens ubi spes debeat esse certantibus: Gratias - inquit - Deo qui dedit nobis victoriam; vel, sicut alii codices habent, quod et graeci habent, qui dat nobis victoriam per Dominum nostrum Iesum Christum. Verissime prorsus: Si enim data esset lex, quae posset vivificare, omnino ex lege esset iustitia; sed conclusit Scriptura omnia sub peccato, ut promissio ex fide Iesu Christi daretur credentibus. Hi enim sunt filii promissionis et vasa misericordiae, quibus ideo data est promissio ex fide Iesu Christi, quia misericordiam consecuti sunt, ut fideles essent, quod etiam de se ipso dicit Apostolus; ne vel ipsa fides, ex qua incipit, et ad quam refertur, quidquid temperanter et iuste et pie gerimus, ita tribuatur nostrae voluntatis arbitrio, tamquam non nobis Deo miserante donetur; a quo etiam voluntas ipsa, sicut scriptum est, praeparatur. Unde sancta Ecclesia per ora supplicantium sacerdotum non solum pro fidelibus, ut in eo quod credunt, perseverante pietate non deficiant, verum etiam pro infidelibus orat, ut credant. Ex quo enim per humanum liberum arbitrium Adam commisit illud grande peccatum, et omne genus humanum in commune damnavit, ab hac communi damnatione homines quicumque liberantur, nonnisi divina gratia et misericordia liberantur; et quidquid lex Dei iubet, nonnisi eo qui iubet adiuvante, inspirante, donante completur; qui rogatur ut permaneant, ut proficiant, ut perficiantur fideles; qui rogatur etiam ut credere incipiant infideles. Quas Ecclesiae sanctae preces toto terrarum orbe crescentes et ferventes, opprimere ac exstinguere cupiunt, qui contra istam Dei gratiam humanae voluntatis arbitrium, ut gravius de alto praecipitent, extollunt potius, quam defendunt. In quibus contentiosum locum vel soli, vel praecipue vos tenetis, qui Christum Iesum parvulis non vultis esse Iesum, quos nullo peccato originali attaminatos esse contenditis; cum ille propterea Iesus appellatus sit, quia salvum fecit populum suum, non a corporalibus morbis, quos et in populo non suo sanare consuevit, sed a peccatis eorum. Quamvis ergo Apostolus in eo quod ait: Aculeus autem mortis est peccatum, illam sine ambiguitate expresserit mortem, quae resurrectioni corporis, de qua loquebatur, opposita est, id est, corporis mortem; ipsa enim absorbebitur in victoriam, quando corpore spiritali resurgente iam non erit, quia immortalitas etiam corporis erit, quae nullo peccato possit amitti: tamen in eo quod secutus adiunxit: Virtus vero peccati, lex, non legem significavit, quae data est in paradiso; illa enim peccati, quod nullum adhuc erat, virtus esse non posset; sed eam legem virtutem dixit esse peccati, quae subintravit ut abundaret peccatum, et operaretur omnem concupiscentiam; id est, non eam tantum, quae in paradiso exorta mortificavit et corpus, cum qua omnis homo nascitur; nec eam tantum, quae peccatis per cuiusque malos mores accedentibus crevit; verum etiam illam, quae mandato prohibente ardentius excitata, ad praevaricationem usque pervenit; ut victoria, qua non solum peccati cupiditas, verum etiam mortis corporalis vinceretur timor, postremo ipsius mortalitatis absorberetur infirmitas, non lege per Moysem data, sed per Christum facta gratia praestaretur. Proinde ita dixit Apostolus: Aculeus autem mortis est peccatum; virtus vero peccati, lex; gratias autem Deo qui dat nobis victoriam per Dominum nostrum Iesum Christum; tamquam diceret: Aculeus quidem mortis est peccatum, quia peccato etiam mors ista corporis facta est; cuius auctori vel ipsi etiam morti dicetur in fine ab eis, quibus in gloria resurgentibus absorbebitur: Ubi est, mors, victoria tua? Ubi est, mors, aculeus tuus? Sed iste aculeus, id est peccatum, per unum ingrediens, et in omnes homines cum morte pertransiens, aliis quoque additis multiplicatum, nec lex sancta et iusta et bona quivit auferre; virtus enim potius eius effecta est, cum prohibita concupiscentia magis ardesceret, et ad praevaricationis cumulum perveniret. Quid ergo restabat, nisi ut gratia subveniret? Gratias itaque Deo qui dat nobis victoriam per Dominum nostrum Iesum Christum; qui nostra debita dimittendo, et nos in temptationem non inferendo, ad novissimam victoriam, qua mors etiam corporis absorbeatur, adducit; ut qui gloriatur, non confidat in virtute sua, sed in Domino glorietur. Haec recta et catholica fides, in qua etiam didicimus et tenemus, mortem quoque corporis eo aculeo factam, quod est peccatum, tantum a Manichaeorum errore diversa est, eique potius declaratur adversa, ut vobiscum illi dicant potius, quam nobiscum, sic mortalem Adam factum, ut sive peccaret, sive non peccaret, moriturus esset. Nec tamen ideo vos Manichaeos dicimus, quia et vos hoc dicitis; nec videtis tamen, neque nos a vobis ideo dici debere Manichaeos, quia malum esse concupiscentiam, qua caro concupiscit adversus spiritum, et illi et nos dicimus. Sed vos ab eis, in eo quod simul dicitis, dissimili quidem, verumtamen alio errore distatis, qui mortem carnis non sicut illi naturae tribuitis alienae, nobisque permixtae, sed eam naturae nullo vitiatae peccato impingitis nostrae; ac sic paradisum honestissimae ac felicissimae voluptatis, funeribus mortuorum et cruciatibus morientium infeliciter atque indecenter impletis. Nos vero, in eo quod cum Manichaeis dicimus concupiscentiam carnis, qua contra spiritum concupiscit, malum esse, atque a Patre non esse, non ab eis alio, quamvis dissimili, tamen ipso haeretico errore, sed catholica veritate distamus; quia istam discordiam duarum concupiscentiarum carnis et spiritus, non cum illis per alienae Deo coaeternae malaeque naturae commixtionem nobis accidisse, sed cum catholico Ambrosio eiusque consortibus, per praevaricationem primi hominis in naturam nostram vertisse disserimus, et contra utrosque vestrum fidenter asserimus: carnemque Christi, non sicut illi nullam, nec sicut vos calumniamini, a natura nostrae carnis alienam; sed ab hoc nostro vitio, quo caro contra spiritum concupiscit, immunem atque omnino integram praedicamus. Vos autem mala negando esse quae mala sunt, eorumque originem non ad primi hominis referendo peccatum, non ut ea mala non sint efficitis; sed ut ex mala natura bono aeterno coaeterna esse credantur, detestabili caecitate suffragamini Manichaeis, eosque accusatis inaniter, quia miserabiliter adiuvatis.

Chapter 31 of 31