Skip to the text

Caput II. Deteguntur mendacia Centuriatorum

Initio igitur de origine venerationis et cultus reliquiarum mirabiliter disputant Magdeburgenses; nam Centur. VI. in ipsa praefatione dicunt, eo saeculo, nimirum post annum Domini 300, coepisse cultum reliquiarum occasione templorum, quae tunc ingentibus sumptibus exstruebantur. Iidem tamen Centur. V. cap. 7. coi. 744. dicunt, cultum reliquiarum ipso quinto saeculo, id est, ante annum 300 coepisse. Non ergo verum est, quod dicunt in praefatione Centur. VI. Porro iidem auctores Centur. IV. cap. 6. coi. 456. et cap. 13. coi. 1446. dicunt, superioribus saeculis, id est, usque ad annum 300, nihil haberi in probatis auctoribus de veneratione et translatione reliquiarum, sed coepisse istam superstitionem saeculo quarto, quando jussu Juliani Apostatae reliquiae Sancti Babylae translatae fuerunt, quae translatio cum summa celebritate facta est circa annum Domini 365. Eo enim tempore Julianus imperavit, ut sanctus Hieronymus testatur in Chronico: non ergo verum est, quod scripserunt Magdeburgenses Centur. V et VI.

Sed neque est verum, quod in ista Centuria IV. dicunt; nam in additione ad primam Centuriam, in vita sancti Lucae, fatentur iidem Centuriatores, ante tempora Juliani fuisse translatas summo cum honore reliquias sancti Andreae et S. Lucae Constantinopolim a Constantino Imperatore, ut B. Hieronymus testatur libro contra Vigilantium.

Praeterea Cent. II. cap. 3. coi. 31. et sequentibus referunt ad verbum ex historia Eusebii lib. IV. cap. 15. epistolam Ecclesiae Smyrnensis de martyrio Polycarpi; in qua epistola narratur', Christianis cupientibus reliquias Martyris, et Judaeis pertinacissime resistentibus, judicem Ethnicum voluisse corpus in medio positum cremari usque ad cineres: et tamen Christiano? collegisse incredibili aviditate reliquias illas: « Ac si essent (inquit epistola) lapidibus pretiosissimis pretiosiores, et auro probatissimo probatiores. » Eas autem reliquias a Christianis collectas ad cultum, patet tum ex verbis citatis, tum ex contentione adversariorum. Judaei enim atque Ethnici resistebant, ne reliquiae raperentur praetextu pietatis. Existimabant enim corpora a Christianis adorari, ut in eodem loco Eusebius testatur: non ergo verum est, quod dixerunt Centur. IV.

Sed neque tunc coepit honor reliquiarum; nam B. Gregorius lib. III. epistol. 30. scribit, ipso tempore, quo Petrus et Paulus passi sunt, venisse fideles ab Oriente, qui eorum reliquias tamquam suorum civium peterent; sed cum eas detulissent usque ad secundum lapidem ab urbe, divino miraculo impeditos, non potuisse ulterius eas deferre; tum vero a Romanis fidelibus apud Catacumbas reconditas fuisse. Unde postea Cornelius Papa (ut in Pontificali Damasus refert) transtulit ad ea loca, ubi nunc jacent. Itaque de origine cultus reliquiarum quatuor mendacia inter se pugnantia Magcfeburgenses protulerunt.

Secundum mendacium est, Centur. IV. cap. 8. colum. 602. ubi postquam dixerunt, recte et pie Vigilantium contra reliquias scripsisse, Hieronymum autem solis conviciis et importunitate pro reliquiis pugnasse, addunt Gregorii testimonium: « Id quod (inquiunt) etiam Gregorio visum est, qui de scripto Hieronymi contra Vigilantium ita censuit: in Vigilantium ita conviciis debacchatur Hieronymus, ut plusculum in eo modestiae cogar desiderare. » At ista verba nullius Gregorii sunt, sed Erasmi in argumento ab librum B. Hieronymi contra Vigilantium.

Tertium est, Centur. V. cap. 6. colum. 699. ubi sic habent: « Augustinus (inquiunt) de reliquiis Stephani scribit, superstitiosum, et magnum concursum multitudinis ad eas in Africam usque factum, dementatis populis quibusdam illusionibus, quae pro miraculis habitaj sunt, libro de civitate Dei XXII. capite 8. » At si legamus totum istud caput, quod ipsi citant, non inveniemus usquam nomen superstitionis, vel illusionis, sed tantam pietatem erga sacras reliquias, ut hic locus Augustini satis esse videatur ad omnes haereticorum nebulas dissipandas. Inter alia

multa sic ait de quodam miraculo: « Clarissima fcemina est, nobiliter nata, nobiliter nupta, Carthagine habitat: ampla civitas, ampla persona, rem quaerentes latere non sinunt etc. » Et infra: « Unum est apud nos factum, non majus quam illa, quae dixi, sed tam clarum atque illustre miraculum, ut nullum arbitrer esse Hipponensium, qui hoc non vel viderit, vel didicerit, nullum qui oblivisci ulla ratione potuerit. »

Neque est hoc Magdeburgensium solum mendacium impudens, sed etiam peccatum in Spiritum Sanctum, quod Dei miracula testatissima, illusiones vocent: et praeterea est insania manifesta, cum B. Augustinum, virum sapientissimum, quasi pueriliter ludentem faciant. Nam cum beatus Augustinus toto illo capite probare contendat fidem Catholicam, non carere veris miraculis: nonne prorsus insaniret, secumque ipse, et cum fide pugnaret, si miracula, quibus fidem probari dicit, illusiones ipsemet appellaret, et populum, qui illis credit, superstitiosum, et dementatum diceret?

Quartum mendacium est omnino simile superiori; nam eadem Centuria V. cap. 15. columna 1506. dicunt reliquias Martyrum ab Ethnicis contemptas fuisse, et in eo melius sensisse, quam superstitiosi Christiani sentiant, Theodoreto auctore libr. VIII. de Martyribus. Atqui Theodoretus eo libro nusquam habet, melius sensisse Gentiles de reliquiis, quam Christianos, sed omnino contrarium asserit, et defendit. Vide (Lector) locum, et judex esto.

Quintum est Centuria IV. cap. 13. colum. 1446. ubi referunt historiam de translatione sancti Babylse, ex Ruffino lib. I. cap. 36. quia enim oraculum Apollinis obmutuerat ob viciniam sepulchri sancti Babylae, et ideo Julianus Apostata jusserat inde amoveri arcam Martyris: dicunt Centuriatoi*es Diabolum de industria simulasse se impediri a Martyre, ut ea ratione occasionem daret celeberrimae illi translationi, et sic introduceret usum translationis, et venerationis reliquiarum.

At istud mendacium est impudentissimum; nam in primis repugnat omnibus auctoribus, qui de hoc miraculo scribunt, nimirum Chrysostomo libro contra Gentiles, Ruffino lib. I. cap. 36. Socrati lib. III. cap. 18. Sozomeno lib. V. cap. 19. et Theodoreto lib. III. cap. 10. Deinde miraculum sequens clare ostendit Diabolum serio timuisse; nam vix arca Martyris inde abducta fuerat, cum descendit ignis de coelo, et idolum, unde Diabolus fundebat oracula, totum consumpsit.

Praeterea non fuit ista prima translatio reliquiarum; nam, ut jam ostendimus, multae antea praecesserunt, et idem corpus sancti Babylae antea fuerat translatum ex Antiochia ad suburbium istud Daphnes, ut Chrysostomus docet; unde postea Julianus iterum Antiochiam transferri jussit: non ergo potuit Diabolus illa simulatione velle introducere usum translationum. Praeterea si Diabolus ita cupit istam idololatriam erga reliquias, cur semper instigavit Judaeos, Ethnicos, et Haereticos, ut abolerent omnes reliquias.

Sextum mendacium est in eadem Cent, IV. cap. 13. coi. 1447. ubi referunt ex Gregorio Nazianzeno oratione prima in Julianum, duos adolescentes nepotes Constantii Imperatoris, Gallum et Julianum, volentes exstruere insignem Ecclesiam supra tumulum Mamantis Martyris, inter se divisisse opus; sed partem illam, quae exstruebatur a Gallo vere pio, et fideli fcelicissimc processisse: partem autem, quae exstruebatur a Juliano, qui apostata futurus, jam mente corruptus erat, non potuisse unquam coalescere, eo quod terra insolito more contremiscens, continuo quasi evomeret, quidquid Juliani sumptibus in fundamentis projiceretur. Causam hujus miraculi Nazianzenus dicit fuisse, quod sancti Martyres inter se mirifice diligant. Ideo enim Martyrem, cui templum exstruebatur, honorem illum recusasse, quod nollet ab eo honorari, a quo collegas suos contumelia afficiendos prcevidebat: et ipsum etiam Deum, qui corda intuetur, opus Galli, tamquam Abelis sacrificium admisisse, 6pus Juliam, tamquam sacrificium Cain abjecisse. Sic igitur Gregorius.

At nostri Centuriatores de hoc miraculo duplicem sententiam proferunt. Aiunt Primo temeritatem esse credere, illud portentum opera Martyris accidisse, propterea quod Martyres non sunt xa/jStoTveloraqet dormire dicuntur: ita illi loco citato, colum. 1445. At licet non sint Martyres.ex natura sua xa^Sto- Tvwotki, id est, cordium scrutatores, quis tamen impedit, quo minus cordium cogitationes illis revelentur a Deo? et licet dormire dicantur, quia requiescunt a laboribus suis, tamen non sic dormiunt, quasi non vi¬

deant, nec intelligant; nam si ita esset, tum etiam nec viverent.

Addunt Secundo colum. 1447. Deum impedivisse fabricam Juliani, ut indicaret, sibi displicere cultum illum superstitiosum Martyrum. At si ita est, cur non impedivit fabricam Galli, qui eidem Martyri operam dabat? An etiam Deum dormivisse dicent, ac fortasse Galli fabricam non vidisse?

Mendacium Septimum est in praefatione sextae Centuriae, ubi dicunt, a nobis divinis honoribus coli reliquias, atque easdem etiam ac si viverent et sentirent, suppliciter invocari: « Coeperunt, inquiunt, exanguia, et semicorrosa ossa coli, invocari, divino honore affici. » Eadem fere habet Calvinus in libro de necessitate reformandae Ecclesiae: « Nec solum, inquit, Sanctos Christi loco adorant, sed etiam eorum ossa, vestes, caK ceos, et simulacra. » '

At quis unquam Catholicorum reliquias invocavit? Quis unquam auditus est in precibus, aut litaniis dixisse: « Sanctae reliquias orate pro me? » Et quis easdem unquam divino honore affecit, vel Christi loco adoravit? Nos enim reliquias quidem honoramus et osculamur ut sacra pignora patronorum nostrorum: sed nec adoramus ut Deum, nec invocamus ut Sanctos, sed minore cultu veneramur, quam Sanctorum spiritus, nedum quam Deum ipsum. Ita respondit etiam olim Hieronymus Vigilantio idem objicienti: et multo etiam ante idem responderunt discipuli S. Polycarpi apud Eusebium, loco antea citato lib. IV. hist. cap. Io.

Chapter 21 of 64