Caput XXI. Imagines per se et proprie colendas
Nunc juxta positas distinctiones aliquot sententiis rem totam explicabimus. Sit igitur haec Prima sententia, sive propositio: « Imagines Christi, et Sanctorum venerandae sunt non solum per accidens, vel improprie, sed etiam per se et proprie, ita ut ipsae terminent venerationem ut in se considerantur, et non solum ut vicem gerunt exemplaris. » Probatur Primo, quia Concilium VII, actor. 7. definivit imagines Christi esse venerandas, sed non latria; vult igitur esse venerandas per se, et proprie aliquo cultu: nam si Concilium solum vellet imagines adorari per accidens, vel improprie, ita ut terminus proprius adorationis non esset imago, sed Christus ipse, non diceret, non debere adorari latria; Christus enim latria adoratur, cum sit Deus.
Neque obstat, quod quidam dicunt, imaginem Christi non reprfesentare Christum ut Deum, sed Christum ut hominem, et proinde in imagine Christi non posse adorari Christum ut Deum, sed Christum ut hominem: Nam imago Chi;isti ipsum Christum, id est, hypostasim divinam, humana carne vestitam repraesentat: sicut imago cujuslibet hominis non solum figuram, et colorem, sed etiam personam, et totum ipsum hominem repraesentat. Alioqui Apostoli videntes Christum in carne non debuissent adorare latria; nec Thomas dicere debuisset: Dominus meus, et Deus meus. Nam non videbant Christum ut Deum, sed ut hominem.
Secundo probatur, nam si imago non est veneranda nisi improprie, quia nimirum coram illa, vel in illa, aut per illam adoratur exemplar, certe licebit simpliciter negare, imagines esse venerandas. Quod enim non dicitur nisi improprie, simpliciter negari potest, ut patet: at Concilium VII, actor. 7. anathema dicit iis, qui negant imagines esse venerandas.
Tertio. Concilium idem ibidem, -definit imagines venerandas eo modo, quo veneramur Evangelia et sacra vasa: Atqui ista honorantur per se et proprie, ut omnes fatentur, nec enim personam alicujus alterius gerunt: igitur et imagines per se proprie venerandae sunt.
Quarto, in ipsa imagine vere inest aliquid sacrum, nimirum similitudo ad rem sacram, et ipsa dedicatio, sive consecratio divino cultui; ergo ipsae in se, et non solum ut prototvpi vicem gerunt, honore dignae sunt.
Neque objectiones supra adductae convincunt. Ad Primam dico, imagines sive honorentur proprie, sive per se, sive per accidens, semper honorari propter exemplar, et semper honorem earum transire ad exemplar, sed alio atque alio modo; nam quando imago adoratur improprie, quia videlicet honor in ipsam non terminatur, sed per ipsam in exemplar, tunc immediate, et formaliter honor imaginis transit ad exemplar. At quando imago honoratur per se, et proprie, ita ut in ipsam vere terminetur honor, tunc honor ejus transit ad exemplar non immediate, sed mediate, et quasi consequenter; nam qui honorat imaginem alicujus, sine dubio honorat propter eum, cujus est imago, et proinde honor imagini vere exhibitus redundat in prototypum. Quemadmodum qui facit eleemosynam pauperi, Christo illam fecisse dicitur, non quod eleemosyna immediate non tendat in pauperem, sed quia qui eleemosynam facit pauperi, propter Christum facit, et Christum honorat in paupere.
Ad Secundam dico, illis versiculis solum doceri, non deberi imagini eumdem honorem, qui debetur exemplari, ut patet ex ratione, quae in ipsis versiculis redditur'. Quia videlicet imago non est Deus, sed imago Dei. Inde enim sequitur non deberi imagini honorem, qui debetur Deo, sed minorem. Nos autem hic non asserimus, eumdem honorem, sed aliquem honorem deberi imagini. Et fortasse auctores primae opinionis hoc solum dicere voluerunt, nimirum honorem proprium exemplaris non posse exhiberi imagini, nisi improprie: de honore autem inferiore nihil dixerunt. Quod si ita est, ab eis non dissentimus.
Chapter 38 of 64