Skip to the text

Caput XXIII. Imagines Christi improprie, vel per accidens posse honorari cultu latriae

Tertia propositio: « Si de rc ipsa agatur, admitti potest, imagines, posse coli improprie, vel per accidens, eodem genere cultus, quo exemplar ipsum colitur. »

Ac primum, quod imago possit coli improprie eo cultu, quo ipsum exemplar, probatur; Nam aliquando imago accipitur pro ipso exemplari, et ea, quae fierent circa ipsum exemplar, si adesset praesens, fiunt circa imaginem, mente tamen defixa in exemplari. Sic concionatores alloquuntur imaginem crucifixi, eique dicunt: tu nos redemisti, tu nos Patri reconciliasti; ista enim non dicuntur imagini, nec ut lignum est, nec ut imago est, sed ut accipitur loco exemplaris, id est, dicuntur ipsi Christo, cujus tamen imago vicem gerit. Quemadmodum etiam in die Parasceves cum crucifixus paulatim detegitur, et ostenditur, et adorandus proponitur, illa omnia per imaginem ipsi Christo vero exhiberi intelliguntur. Tunc autem proprie nullus honor defertur imagini, sed soli exemplari: tamen improprie dici potest ipsa etiam imago honorari.

Quod autem possit imago adorari adoratione ipsius exemplaris, proprie quidem, sed per accidens, probatur; nam aliquando non accipimus imaginem pro exemplari, nec consideramus solam imaginem, vel solum exemplar, sed consideramus exemplar, ut objective relucet in imagine, et ipsum sic repraisentatum, et quasi vestitum, imagine, veneramur: tunc autem necessario adoramus imaginem eodem cultu, quo ipsum exemplar, sed per accidens; nam qui adorat aliquem, adorat etiam omnia, quae cum illo conjuncta sunt. Sicut qui adorat regem vestitum, adorat simul regem, et vestes; sed imago concipitur eo tempore conjuncta cum exemplari, quod adoratur; igitur etiam ipsa adoratur, per accidens tamen, quia ipsa nec est suppositum quod adoratur, nec ratio adorationis, sed quidam adjunctum.

Videtur autem haec fuisse mens auctorum secundae opinionis; nam illi omnes cum explicant, quomodo imago adoretur eadem adoratione, qua ipsum exemplar, semper deveniunt tandem vel ad impropriam adorationem, vel ad adorationem per accidens. Alexander, et Bonavenfura satis clare indicant se loqui de adoratione impropria. Dicunt enim ideo imaginem Christi adorari latriae cultu, quia non tam ipsa, quam Christus in ipsa adoratur.

Porro B. Thomas, et qui cum sequuntur, intelligendi sunt de adoratione per accidens; nam in primis lioc probat argumentatio eorum de unitate motus in imaginem, et in exemplar. Tunc enim est idem motus in imaginem et in exemplar, quando exemplar consideratur ut objective relucet in imagine, ut diximus.

Deinde Capreolus diserte admittit adorationem istam imaginum esse per accidens, quomodo adorantur vestes Regis, cum Rex vestitus adoratur. Imo B. Thomas ipse art. 4. ejusdem quaestionis dicit, ita honorari honore regio imaginem Regis, sicut vestes Regis, certum autem est vestes Regis non honorari regio honore, nisi per accidens.

Denique eodem tendit speculatio Cajetani, cum ille dicit, imaginem Christi adorari latria, non ratione materiae, nec ratione formae, seu figurae, sed ratione actualis repraesentationis; non enim vult dicere, repraesentationem illam actualem esse rationem, cur imago adoretur latria: sed vult dicere, illam repraesentationem esse conditionem, ratione cujus imago concipitur conjuncta cum exemplari, et proinde per accidens adoratur.

Chapter 40 of 64