Skip to the text

Caput XXV. Quo genere cultus adorentur imagines

Quinta Conclusio: « Cultus qui per se, proprie debetur imaginibus, est cultus quidam imperfectus, qui analogice et reductive pertinet ad speciem ejus cultus, qui debetur exemplari. » Explico; Imaginibus non convenit proprip nec latria, nec hyperdulia, nec dulia, nec ullus alius eorum, qui tribuuntur naturae intelligenti. Non enim est capax res inanima,, et rationis expers ejusmodi cultuum: sed cultus quidam inferior et varius pro varietate imaginum. Itaque imaginibus Sanctorum non debetur proprie dulia, sed cultus inferior, qui dici potest, dulia secundum quid, vel dulia analogice, sive reductive. Similiter imaginibus B. Virginis non debetur hyperdulia simpliciter; sed hyperdulia secundum quid, sive analogice reductive.

Denique imaginibus Christi non debetur latria vera, et simpliciter, sed cultus sine comparatione inferior, qui tamen reducitur ad latriam, ut imperfectum ad perfectum. Probatur, sicut se habet imago ad suum exemplar, ita se habet cultus imaginis ad cultum exemplaris, sed imago est ipsum exemplar analogice, et secundum quid; nam homo pictus est homo secundum quid, et analogice, ergo etiam imagini debetur cultus ipsi exemplari debitus, imperfectus, et analogicus.

Prseterea, imago reducitur ad speciem exemplaris; nam homo pictus, et equus pictus differunt specie, quia homo verus et equus verus differunt specie: ergo etiam cultus imaginis reducitur ad cultum exemplaris, et forte B. Thomas et B. Bonaventura, et alii hoc solum dicere voluerunt, cum dixerunt, eodem cultu coli imaginem et exemplar; ita enim eorum sententiam interpretatur Gabriel: quod si ita est, omnes convenimus.

Ex his habemus etiam, quid sit dicendum de vera cruce Domini, de clavis, spinis, aliisque reliquiis. Sunt enim hsec omnia honoranda minore cultu, quam Christus vel Sancti, quorum reliquiae sunt, sed tamen tali, qui analogice et reductive pertineat ad speciem cultus, quo Christus vel Sancti coluntur: nam reliquiae ideo merentur honorem, quia ratione contactus, vel aliquo alio modo habitudinem habent ad eos, quorum sunt reliquiae.

Chapter 42 of 64