Caput XXVI. De adoratione Crucis
Etsi Crux Domini partim inter reliquias veneretur, partim inter imagines (nam crux illa vera, in qua Dominus pependit, propter contactum sacri corporis et sanguinis, inter pretiosissimas reliquias habenda est, nec solum ipsa integra, sed etiam particulae ejus; at crux illa eadem, quatenus figuram crucifixi Domini repraesentat, et similiter caeteree cruces illi similes, inter sacras imagines numerantur) tamen quia peculiares errores, et peculiaria argumenta de cruce inveniuntur, peculiarem etiam de illa disputationem instituendam putavimus.
Fuit igitur haeresis in primis Claudii Taurinensis, qui praiter eseteras imagines crucem Domini exeerabatur, teste Jonalib. I. Vixit autem Claudius anno Domini 800. Idem eodem tempore in Oriente docebant Paulitiani, a quodam Paulo sic appellari, teste Euthymio in Panoplia part. II. tit. 21.
Deinde circa annum Domini U30, exstiterunt Petrus Bruis, et Ilenricus, qui similiter crucem Domini, ejusque cultum oppugnabant, teste Petro Cluniacensi, qui contra eos epistolam prolixam et eruditam illo ipso tempore scripsit ad omnes Episcopos. Circa idem tempus, vel paulo post exstiterunt in Oriente Bogomiles, qui idem iisdem argumentis docebant, teste Euthymio Panopl. par. II. tit. 23.
Non minus postea crucis honorem detestati sunt Wiclefista?, apud Thomam Waldensem to. III. tit. 20. Calvinus lib. I. Institut. cap. Il.§. 7. Magdeburgens. Gentur. IV. cap. 4. coi. 302. cap. G. coi. 438 et 450. ubi etiam impudenter mentiuntur, usum
signi crucis saeculo IV novum fuisse. Nam Tertullianus lib. de corona militis, meminit signi crucis, cum tamen floruerit saeculo II. Sicut etiam Cent. VII. c. 6. coi. 191. mentiuntur, Sergium Papam fuisse auctorem primum, ut crux adoraretur, et exoscularetur. Nam Sergius Papa sedit anno Domini 688. At meminit adorationis et exosculationis- crucis Evagrius lib. IV. cap. 26. qui est centum annis Sergio antiquior. Meminit etiam Hieronymus in epistol. ad Marcellam, ut migret Bethlehem.
Argumenta Bogomilium et Petrobrusianorum erant tria. Primum, quia crux dolorem et ignominiam Christo attulit, ergo detestanda est iis, qui Christum diligunt.
Secundum, quia stultus et impius judicaretur filius, qui patibulum amaret, et honoraret, in quo pater ejus suspensus fuisset.
Tertium, quia si oportet adorare omnes cruces quia Christus in cruce pependit; oportebit etiam adorare omnia sepulchra, quia in sepulchro Dominus quievit; etomnia praesepia, quia in praesepi reclinatus fuit; et omnes columnas, lanceas, spongias, flagella etc. « Imo et omnes asinos (inquit Claudius) quia Christus asino vectus fuit. »
Quarto arguit Claudius, hostes Christi gaudebant de passione Domini, de resurrectione dolebant: et contra, amici ejus dc passione dolebant, de resurrectione gaudebant, ergo qui crucem honorant, et illam amant, imitantur Christi hostes.
Quinto argumentabantur Wiclefista? apud Waldensem: si ratione contactus, vel quia instrumentum passionis fuit, crucem adoramus, oportebit etiam adorare labia J udae, quae contigerunt os, Domini osculando, et manum illius servi, qui Dominum tetigit, cum alapam illi inflixit; nam lia?c omnia tetigerunt Dominum, et instrumenta passionis fuerunt.
Sexto arguunt Centuriatores, superstitio est characteribus tribuere virtutem; at Papista; tribuunt figurae crucis vim pellendi l)amones, etomnia mala; ergo superstitiosi sunt. Qua objectiones infra cap. 30. diluentur: Antea vero rem explicabimus. Dicemus igitur tria: Primo, do ipsa cruce. Secundo, de crucis imagine. Tertio, de signo crucis transeunte.
Chapter 43 of 64