Skip to the text

Caput XXIX. De signo Crucis

Restat signum crucis, quod in fronte, vel in aere pingitur, vel super quascumque res digito exprimitur. Quod signum sacrum esse et venerabile, Primo ostendi potest ex figuris Testamenti veteris. Nam sanguis agni in postibus domorum, de quo Exodi XII. nihil aliud significabat, nisi signum crucis in frontibus Christianorum, Augustino teste in lib. de catechizandis rudibus cap. 20. Item illud Tau, quod Ezechielis cap. IX. jubetur describi in frontibus gementium, apertissime signum crucis, quod in fronte potissimum pingimus, indicabat, teste Cypriano in lib. adversus Demetrianum, et Hieronymo in commentario Ezechielis. His adde illud Apocalyp. XIV: Habentes nomen ejus, et nomen Patris ejus in frontibus suis; id est, signum crucis. Itefti illud Apocalyp. VII: Nolite no - eere terree, et mari, neque arboribus, quoadusque signemus servos Dei nostri in j)'ontibus eorum. Hoc enim signum, esse signum crucis, docent OEcumenius, Beda, Anselmus et Rupertus in hunc locum. Jacob quoque cum cancellatis manibus benedixit filiis Joseph, Gen. XLVIII. significavit, fore aliquando tempus, quo benedictiones signo crucis fierent.

Secundo, probatur ex testimoniis veterum, qui primis quingentis annis floruerunt. Dionysius c. 4. 5. et 6. Ecclesiast. hierarch. dicit, in omnibus Sacramentis adhiberi signum crucis. Justinus quaest. 118. respondet Gen¬

tibus quaerentibus, cur Christiani ad Orion - tem orarent: et dicit, causam esse, quia Deo danda sunt meliora: u Sicut etiam, inquit, dextera potius, quam sinistra signum crucis exprimimus, cum alicui benedicimus. » Hyppolitus quidam scriptor vetustissimus, et Apostolis familiaris, cujus librum citat Palladius in histor. Lausiaca, cap. 148. scribit, virginem quamdam signo crucis munitam ex prostibulo illaesam evasisse.

Tertullianus ita loquitur lib. de Corona militis: « Ad omnem progressum, atque promotum, ad omnem aditum et exitum, ad vestitum, ad calceatum, ad lavacra, ad mensas, ad lumina, ad cubicula, ad sedilia, quandocumque nos conversatio exercet, frontem crucis signaoulo terimus. i> Idem habet lil}. II. ad uxorem, et in principio Scorpiaci.

Cyprianus lib. IV. epist. 6. in fine: « Muniatur frons, ut signum Dei incolume servetur. » Et libro de unitate Ecclesias, ultra medium, dicit, Oziam lopra in fronte percussum, offenso Domino, in qua parte corporis signantur, qui Dominum promerentur. Et libro de lapsis, in principio; « Frons cum signo Dei pura, Diaboli coronam ferre non potuit, coronae se Domini reservavit. »

Cornelius Papa in epist. ad Fabianum, qua) est apud Eusebium lib. VI. hist. cap. 33. dicit, Novatianum a Daemonio arreptum, quod non recepisset in fronte signaculum Christi.

Origenes in Exodi cap. XV. hom. 6. sic ait: « Timor et tremor cadunt super eos (Damiones) cum signum in vobis viderint crucis fideliter fixum etc. » Gregorium Neoca)sariensem saepe usum signo crucis contra Dajmones, testatur Gregorius Nyssenus, in ejus vita. Lactantius lib. IV. cap. 26. dicit, Christum eis omnibus prodesse, qui signum crucis in fronte conscripserint.

Cyrillus catechesi 4: « Non pudeat, inquit, nos crucis Christi. Quod si aliquis id ocultet, tu manifeste signa te cruce in fronte.» Et infra: « Fac autem hoc signum, et manducans, et bibens, et sedens, et stans, et loquens, et ambulans, et in summa in omni negotio. » Idem repetit catechesi 13.

Athanasius lib. de incarnatione Verbi: « Signo crucis omnia magioa, inquit, compescuntur etc. »

Basilius lib. de Spiritu sancto, cap. 37.

inter primas Apostolicas traditiones ponit, signare se signo crucis. Gregorius Nazianzenus orat. I. in Julianum, dicit, etiam milites in mensa signum crucis adhibere solitos. Chrysostomus hom. 55. in Matth. cap. 12. signo crucis omnia Sacramenta perfici docet. Et hom. quod Christus sit Deus, plurima de gloria hujus signi, et eloquentissime persequitur.

Ephrem lib. de poenit. cap. 3: « Pingamus, inq-uit, in januis, atque in frontibus nostris, ‘et in ore, et in pectore, atque in membris omnibus vivificum signum. Armemur insuperabili hac Christianorum armatura. » Item lib. de armatura spirituali, cap. 2: « Scuti vice crucis signo teipsum muni; validissima enim armatura est. » B. Antonius, ut refert Athanasius in vita ejusdem Antonii, contra omnes terrores jubebat solo crucis signaculo tutos esse Monachos. Palladius in hist. Lausiaca, cap. 2. scribit, sanctum senem quemdam cum vidisset in puteo aspidem, signo crucis munivisse puteum illum, ac deinde sine timore hausisse aquam, et bibisse. Theodoretus in histor. religiosa, passim meminit crucis, et virtutis ejus.

Ambrosius ser. 43. hortatur, ut omnia opera a signo crucis incipiamus. Et serm.90 recitantur verba sancta; Agnetis dicentis: «Posuit signum in faciem meam, ut nullum praeter eum amatorem admittam. » Id enim est signum crucis, quo dedicamur Deo.

Hieronymus in epist. ad Demetriadem; « Claudas cubiculum pectoris, crebro signaculo crucis munias frontem tuam. » Item ad Eustochium; « Ad omnem incessum manus pingat Domini crucem. »

Augustinus Tract. 118. in Joan ad finem. « Quid est, quod omnes noverunt, signum Christi, nisi crux Christi? Quod signum nisi adhibeatur, sive frontibus credentium; sive ipsi aquae, qua regenerantur; sive oleo, quo Chrismate inunguntur; sive sacrificio, quo aluntur; nihil eorum rite perficitur. » Item lib. I. Cor.sess. cap. II. « Signabar jam signo crucis, ct condiebar sale Christi. »

Beatus Martinus apud Sulpitium: « Ego, inquit, signo crucis, non clypeo protectus, aut galea, hostium cuneos penetrabo securus. »

Prudentius in hymno ante somnum:

Fac cum vocante somno Castum petis cubile

Frontem, locumque cordis Crucis figura signet.

Crux pellet omne crimen.

Fugiunt crucem tenebr».

Tali dicata signo Mens fluctuare nescit,

Nos crucis invictse signum, et confessio munit. Armatique Deo mentem, non quterimus arma Corporis, et quamquam membris videamur inei’-

Arma tamen gerimus, quibus et sub pace serena Contra incorporeos animis decernimus hostes.

Tertio, probatur ex miraculis signo crucis factis. Tertullianus initio Scorpiaci dicit, Christianos signando, vel adjurando non solum Christianis, sed etiam Ethnicis saepe prodesse. Lactantius lib. IY. c, 27. dicit praesente Christiano, qui crucem fronte signaverat, Diabolum. non ausum Imperatori poscenti responsa dare. Epiphanius haeresi 30. scribit, quemdam Josephum nondum Christianum signo crucis Daemones expulisse, et deiDde Christianum effectum eodem signo incantationes Judaeorum destruxisse. Nazianzenus orat. I. in Julian. scribit, ipsum Julianum, licet Ethnicum, cum spectra quaedam videret, dum necromantici sua mysteria operarentur, signo crucis seipsum muniisse, et mox spectra omnia evanuisse. Nyssenus in vita Gregorii Thaumaturgi, scribit, Diaconum ejus, signo crucis munitum, exivisse noctu incolumen ex balneis inter innumerabilia spectra, ex quibus balneis nemo unquam- vivus exierat eorum, qui noctu intraverant.

Athanasius in vita Antonii; Hieronymus in vita Pauli primi Eremitce; Theodoretus lib. V. hist. cap. 21. et Gregorius lib. III. Dialog. cap. 7. multa scribunt miracula, quoe ad solum crucis signum Deus fecit, ac potissimum in Daemonum expulsione. Palladius in historia Lausiaca, cap. 54. scribit, quemdam signo crucis munitum in mediis flammis longo tempore illaesum permansisse. Theodoretus in vita sancti Juliani, et invita sancti Marciani, scribit, ab utroque suo tempore signo crucis ingentes dracones occisos. Item in vita sancti Aphraatis, et sancti Macedonii, et sancti Petri, et aliorum, scribit, eos signo crucis varios morbos curasse. Quod idem Sulpitius in vita beati Martin!; Hieronymus in vita Hilarionis; Augustinus lib. XXII. de civit. Dei, c. 8. similiter scribunt. Victor Uticensis lib. II. de perseq. Wand. scribit, ab Eugenio Episcopo Catholico csecum illuminatum solo crucis signo. Quod si addere vellemus miracula edita post primos quingentos annos, quaj referuntur a probatis auctoribus de S. Benedicto, Bernardo, Francisco, et aliis, numquam finiremus.

Chapter 46 of 64