Skip to the text

Caput XX. Proponitur quaestio: Quo genere cultus imagines sint honoranda!

Venio nunc ad postremam quaestionem, quo genere videlicet cultus dignae sint imagines. Tres sunt sententiae.

Prima, quod imago non sit ullo modo in se colenda, sed solum coram imagine colendum exemplar: ita quidam, quos refert et refellit Catharinus. Idem videtur sensisse Alexander, III part. quaest. 30. art. ult. necnon Durauidus lib. III. sent. dist. 9. quaest. 2. et Alphonsus a Castro verbo, Imago. Fundamentum hujus sententiae est, quia secundum Basilii sententiam in VII. Synodo saepius repetitam, honor imaginis transit ad exemplar; non ergo inquiunt hi Doctores, in imaginem terminatur: proinde ipsa imago non est quae honoratur, sed solum per illam, et in illa honoratur exemplar. Et confirmatur ex versibus, qui dicuntur compositi tempore VII. Synodi, quique visuntur Venetiis in aede aurea antiquissimo opere incisa, et referuntur a Sabellico lib. VIII. Enneadis 8.

Nam Deus est quod imago docet, sed non Deus

Hanc videas, sed mente colas quod cernis in ipsa.

Quod autem dicitur de imagine Christi Dei, dici etiam posset de imaginibus Sanctorum, nimirum; Nam Petrus est quod imago docet, sed non Petrus ipsa etc.

Secunda opinio est, quod idem honor debeatur imagini et exemplari, et proinde Christi imago sit adoranda cultu latria?, B. Mariae cultu hyperduliae, Sanctorum alio¬

rum cultu duliae. Ita Alexander, III par. quaest. XXX. art. ult. B. Thom. III. part. quaest. XXV. art. 3. et ibidem Cajetanus, B. Bonaventura, Marsilius, Almain, Carthusianus, Capreolus, et alii in III. distint. 9. idem etiam haibet Henricus quodlib. 10. quaest. G. quamvis addat, nullam imaginem adorandam esse latria; nam ipse putat quidem eumdemesse honorem imaginis, et exemplaris, sed simul docet, imaginem Christi non esse imaginem Christi, ut Christus Deus, sed ut homo est.

Fundamenta horum auctorum haec sunt. Primo, quia Ecclesia canit de cruce: « 0 ce,ux ave spes unica, auge piis justitiam, reisque dona veniam. »

Secundo, quia honor imaginis transit ad exemplar ex Basilio, igitur idem est honor imaginis et exemplaris; quare, si exemplar colitur latria, et imago.

Tertio, ex Ambrosio, qui libro de incarnationis Dominicae Sacramento cap. 7. ait, eadem adoratione coli divinitatem Christi, et ejus crucem: «Num, inquit, cum in Christo imaginem Dei, et crucem adoramus, dividimus eum? »

Quarto, ex Hieronymo epistola de obitu Paulae: «Prostrata, inquit, ante crucem, quasi pendentem Dominum cerneret, adorabat. » Sed Dominum pendentem adorasset latria, igitur et ipsam crucem latria? cultu adorabat.

Quinto, ex Aristotele, qui libro de memoria, et reminiscentia dicit, eumdem esse motum in imaginem, ut imago est, et in ipsum exemplar.

Sexto, mensura adorationis uniuscujusque rei est ratio, sivo excellentia, propter quam adoratur; sed ratio, cur adoratur imago, non est alia, quam excellentia exemplaris, ergo idem omnino debetur honor imagini, qui debetur exemplari.

Septimo, qui imaginem Regis afficit contumelia, habetur reus laesae majestatis, ac si ipsum Regem contumelia affecisset, eadem igitur ratio est imaginis, et exemplaris quod attinet ad honorem, et contumeliam.

Tertia opinio versatur in medio, estque eorum, qui dicunt, ipsas imagines in se, et proprie honorari debere, sed honore minori, quam ipsum exemplar, et proinde nullam imaginem adorandam esse cultu latrise. Ita Martinus Peresius in libro de traditionibus, tractatu de imaginibus, item Ambrosius Catharinus in tractatu de imaginibus. Nico-

laus Sanderus lib. II. cap. ult. de imaginibus. Idem videtur sensisse Gabriel, qui in III. dist. 9. quajst. unica, et in canonem Missae lect. 49, ait, imaginem adorari eadem adoratione cum exemplari, non tamen univoce, sed analogice. Hoc enim est dicere, coli imagines cultu inferiore, quam ipsum exemplar.

Pro solutione quaestionis, et opinionum conciliatione notandae sunt tres distinctiones. Id enim, quod honoratur, potest honorari per se, vel per accidens: propter se, vel propter aliud: proprie vel impropide. Per se honoratur suppositum, in quo inest ratio venerationis, per accidens id, quod est conjunctum rei, quas adoratur, nec est ipsa ratio adorationis: ut cum honoratur Rex, per se honoratur homo ille, qui est Rex, per accidens honoratur purpura, et reliqua illi adjuncta, et accidentia omnia ejus, excepta regia dignitate, quae licet non sit id, quod honoratur, est tamen id, quo homo ille honoratur. Itaque persona honoratur per se, ut quse; regia dignitas honoratur per se, ut qua; reliqua honorantur per accidens.

Secunda distinctio, potest aliquid honorari propter se, vel propter aliud. Id honoratur propter se, quod habet in se rationem venerationis, non dependentem aliunde; et hoc modo sola natura rationalis est venerabilis. Propter aliud honoratur id, quod habet quidem in se causam honoris, sed illa causa tota pendet ab alio, et hoc modo signa rerum sacrarum sunt venerabilia; habent enim in se relationem similitudinis, sive repraesentationem rei sacrm, et proinde quamdam excellentiam, sed illa tota pendet ab ipsa re sacra.

Tertia distinctio, potest aliquid honorari proprie, vel improprie. Id proprie dicitur honorari, quod vere ratione sui ipsius honoratur. Improprie dicitur honorari, quod honoratur loco alterius. Legatus Regis aliquamdo honoratur ut Legatus, et tunc ipse proprie honoratur, licet propter alium honoretur: aliquando honoratur loco Regis honore proprio Regibus, et tunc ipse improprie honoratur; proprie autem Rex in ipso tunc honoratur. Id clarius apparet quando unus pro alio accipit possessionem aliquam; vel cum funus celebratur absente corpore, circa statuam, et fiunt erga statuam omnia, quae circa corpus fierent, ut cum aliquando, teste Sexto Aurei. Victore, Romae trium¬

phavit Trajanus mortuus, et statua ejus pro eo sedit in curru triumphali. Nec enim'potest dici, statuam proprie triumphasse, sed Trajanum a statua repraesentatum.

Chapter 37 of 64