Caput XXVIII. De imagine Crucis
Jam voto de imagine Crucis habemus primo testimonium Matth. XXIV; Tunc apparebit signum filii hominis in coelo; ex qua apparitione miro modo venerabile reddetur signum illud, id est, crux. Nam etsi Calvinus, Musculus, et alii quos refert in sua catena ad hunc locum Marloratus, negent hic agi de cruce, ac velint hunc esse horum verborum sensum: Tunc apparebit signum Filii hominis, id est, tunc apparebit Filius hominis tam manifeste, ac si edito signo in se omnium oculos convertisset: omnes tamen veteres ad unum exponunt de cruce: ita Origenes, Chrysostomus, Hieronymus, Hilarius, Theophylactus, Euthymius, Beda in cap. XXIV. Matthaei: item Cyrillus catechesi 15. et Augustinus serm. 130. de tempore. Ecclesia quoque canit in festo inventionis:
« Hoc signum crucis erit in coelo, cum Dominus ad judicandum venerit. »
Sybilla etiam lib. VI. in fine:
0 lignum fcelix, in quo Deus ipse pependit.
Nec te terra capit, sed coeli tecta videbis,
Cum renovata Dei facies ignita micabit.
Et quidem Thomas Waklensis tom. III, tit. 20, cap. 158. non omnino improbabiliter dicit, ipsam veram crucem ligneam, quoe nunc divisa est in multas particulas, tunc reformandam, et colligendam, et apparituram in coelo. Nam id videntur asserere Sybilla et Chrysostomus in serm. de cruce et latrone; nec alii Patres contradicunt.
Nequo obstat illud Ecclesite: « Hoc signum crucis erit in coelo. » Nam etiam vera crux dici potest signum crucis, id est, instrumentum habens figuram crucis. Sed si hoc non admittatur, saltem imago crucis lucida in coelo apparebit ex aere, vel igne condensato, ut Abulensis et Jansenius, ct alii docent.
Hinc autem multiplex argumentum ducitur, ad probandum honorem crucis; Nam
primo honorabilis est crux, quia ab ipso Christo vocatur signum ejus, id est, vexillum Christi: si enim vexillum Imperatoris milites adorant, ut patet ex Sozomeno lib. 1, hist. cap.4. cur vexillum Christi non adorabitur? Secundo honorabilis est, quia in ccelo apparebit, loco nimirum sublimi et honorifico. Tertio, quia manibus Angelorum feretur, ut Augustinus docet sermon. 130. Quarto, quia splendebit clarius Sole: quod probant Augustinus et Chrysostomus; quia tunc apparebit, et conspicietur ab omnibus, quando Sol, et Luna, et stellae obscuratae fuerint, ut patet ex Matth. cap. XXIV.
Argumentum secundum sumi potest a testimoniis sacrorum Conciliorum. Nam Synodus Yl. cau. 73. Synodus VII. act. ult. et Synodus VIII. act. item ult. canones ediderunt de veneratione crucis.
Tertium argumentum ab usu et testimoniis veterum. Justinus in Apologia secunda: « Signa, inquit, et notae, quae apud nos sunt, hujus rei (crucis) virtutem declarant. » Tertullianus in Apologetico cap. 16. objectioni Gentilium respondet de adoratione crucis ligneae; Idem facit Minutius in Octavio. Ex quo apparet, ab ipso Ecclesiae exordio, etiam ante crucis verae inventionem Christianos solitos habere, et venerari crucis imaginem. Origenes lib. VI. in epist. ad Romanos, dicit crucis figuram ante oculos positam, si attente consideretur, valere ad depellendam omnem tentationem.
Constantinus Magnus labarum in formam, crucis redegit, ut patet ex Eusebio lib. IX, cap. 9. hist. et ex lib. I. devita Constantini. Quia vero labarum adorabatur, numquam Constantinus crucem in labaro posuisset, si putasset, esse idololatriam venerari crucem: Imo Sozomenus lib. I, cap. 4. hist. scribit, ideo Constantinum vertisse labarum in crucem, ut milites assuescerent crucem venerari.
Dices, etiam ante Constantini tempora labarum habuit formam crucis, ut Tertullianus in Apologetico cap. 16. Justinus in II. Apologia, et Minutius in Octavio testantur.
Respondeo, labarum ante Constantini temporahabuisse quamdam crucis similitudinem, quia erat velum in ligno suspensum, non tamen proprie crucis iiguram habuisse, nisi tempore Constantini. Idem Constantinus, ut refert Eusebius lib. I. de vita Constantini, Romae devicto Maxentio, in loco celeberrimo erexit crucem cum his verbis: « Hoc saluta¬
re signum. » Et rursum in manu dextera statuae suae crucem apponi jussit cum his verbis: « Hoc uno verae fortitudinis signo urbem vestram liberavi etc. » Idem etiam decreto cavit, ne deinceps ulli facinorosi cruci affigerentur, ut crux non amplius horrori, sed amori et venerationi omnibus esset, ut scribit Sozomenus lib. I, cap. 8. et Augustinus serm. 18. de verbis Domini. Et e contrario in pecuniis, quas omnes amant, crucis figuram excudi jussit, ut ibidem Sozomenus refert.
Constantini pietatem imitatus Theodosius, prohibuit ne crux humi sculperetur, vel pingeretur, ne sacrum signum pedibus calcaretur: ita enim habetur lib. I. Codicis, tit. 8. L. Cum sit nobis. Quod testimonium ex Petro Crinito lib. IX, cap. 9. adversarii corrupte citant, quasi Theodosius prohibuisset imaginem crucis sculpi, vel pingi.
Theodosium secutus Arcadius filius, auream monetam cum signo crucis cudi jussit, teste Prospero de praedictionibus et promissionibus part. 3. cap. 34.
Tiberius quoque optimus Imperator, Theodosii legem secutus, cum vidisset in palatio humi crucem in marmore incisam, mox erigi jussit, dicens: « Cruce Domini frontem et pectus munire debemus, et nos eam pedibus terimus? » testis Paulus Diaconus lib. XVIII. rerum Roman. Ubi etiam addit, sub illo marmore repertum ingentem thesaurum amplius centum millium aureorum, in remunerationem videlicet pietatis tam religiosi Principis.
Constantini tempore scripsit Lactantius carmen de cruce, in quo inter caetera legimus:
Flecte genu, lignumque crucis venerabile adora.
Non diu postea Athanasius quaest. 16. ad Antiochum reddidit causam, cur Christiani faciant et colantpotius imagines crucis, quam lanceae, vel spongiae; quia videlicet si Ethnici dicant nos colere lignum, mox duobus lignis crucis disjunctis Iiguram crucis destruimus, nec amplius veneramur.
Joannes Chrysostomus in supplicationibus argenteas cruces cum ardentibus facibus praeferri jubebat, ut Socrates lib. VI, cap. 8. et Sozomen. lib. VIII, c. 8. testantur. Idem etiam Chrysostomus in lib. quod Christus sit Deus, dicit, suo tempore crucis figuram omnibus in locis depingi solitam, in urbibus, in
domibus, in cubiculis, invasis, in solitudine, in montibus etc. Augustinus tractat. 36. in Joan. et in Psal. XXXVI: « Qui tantum, inquit, honorem tribuit supplicio suo, quid servat fidelibus suis? » Cyrillus lib. VI. in Julianum, respondet Juliano reprehendenti Christianos, quod lignum crucis adorarent, ejusque figuram ante domos suas depingerent. Ruffinus lib. II, cap. 29. hist. testatur, apud zEgyptum, cum ad fidem converterentur ^Egyptii, ubique fuisse depictas cruces loco thoracis Serapidis, quem Ethnici venerabantur. Beda lib. I. hist. Angi. cap. 25. scribit, Augustinum a B. Gregorio missum ad Anglorum conversionem, crucem argenteam, et imaginem Christi in tabula depictam pro vexillo praetulisse. Ipse etiamGregorius lib. VII, ep. 5. de crucis veneratione loquitur. Leo serm. 8. de passione Domini: «Pulchra specie, inquit, triumphi sui tropheeum, et invictissimae patientiae signum salutis adorandum populis omnibus inferebat. »
Sedulius in carmine Paschali:
Pax crucis ipse fuit, violentaque robora membris Illustrans propriis, poenam vestivit honore. Suppliciumque dedit signum magis esse salutis, lpseque sanctificans in se tormenta beavit:
Me ve quis ignoret speciem crucis esse colendam, Quae Dominum portavit ovans etc.
Argumentum quartum ab apparitione, et miraculis crucis. Primo, apparuit Constantino crux lucidissima in aere cum illis verbis: ev tovtw v«a, id est, in hoc vince: refert Eusebius lib. I. de vita Constantini. Ubi etiam addit, se id accepisse ab ipso Constantino jurante rem ita se habere. Neque apparuit illi crux in somno, ut Sozomenus lib. I, cap. 3. et Paulus Diaconus lib. XI. rerum Roman. dicunt; sed plane vigilanti, et iter facienti cum toto exercitu, ut Eusebius dicit.
Porro non frustra dictum esse Constantino: In hoc signo vince, apparet ex victoriis Constantini, nam lib. II. de vita Constantini scribit Eusebius, in praeliis j ussisse Constantinum semper deferri labarum cruce insignitum ad eam partem agminis, quae magis laborabat; et quocumque labarum accessisset, mox etiam victoriam sequi solitam. Addit ibidem, eum, qui labarum deferebat, cum metu hostium irruentium reliquisset labarum, continuo necatum esse: qui autem illud de manu abjicientis suscepit, numquam
feriri potuisse, etiamsi innumerabilia prope tela in illum conjecta fuissent; omnia enim (mirabile dictu) in hasta crucis infigebantur.
Secundo, apparuit crux lucidissima supra montem Olivetum tempore Constantini Imperatoris, de qua apparitione exstat epist. Cyrilli Hierosolymitani ad Constantium.
Tertio, apparuit tempore Juliani Apostatae, qui jam persequebatur, ut narrat Gregorius Nazianzenus orat. I. in Julianum. Nam cum Julianus inspiceret exta pecudum aruspicii gratia, invenit crucem coronatam; et quidam aruspices periti, ut refert Paulus Diaconus in ejus vita, dicebant significari religionem Christianam, quae crucem venerabatur, fore perpetuam, nec posse vinci a Juliano. Adulatores autem ejus dicebant, significari angustias, et quasi carceres crucis; sed eventus priorem sententiam veram ostendit. Eodem tempore, cum Judaei, Juliani jussu exstruere vellent templum in Hierosolymis in dedecus crucifixi, apparuit rursum in aere circulus ingens lucidus, crucem splendidissimam ambiens; et praeterea in vestibus fere omnium hominum ejus loci apparuerunt cruces quasi summo artificio elaboratae, ut scribit idem Nazianzenus or. 2. in Julian.
Quarto apparuit crux in aere tempore Arcadii, cum Imperator, bellum susciperet pro fide contra Persas, Christianorum persecutores, in quo bello divinitus adjutus fuit: testatur hoc B. Prosper in lib. de promissionibus divinis part. III, cap. 34.
Quinto, apparuerunt cruces in vestibus hominum tempore Leonis Iconomachi, cum haeretici contra imagines sacras insanirent, ut testatur Paulus Diaconus in tfta Leonis Iconomachi. Ad hoc genus referri potest apparitio crucis inAnglia in arbore, anno 1559, de qua vide Alanum Copum.
Praeter has apparitiones miracula sine numero per crucis figuram effecta referri possent. Insigne est illud Hilarionis, quod refert B. Hieronymus factum apud Epidaurum. Nam cum mare egrederetur terminos suos, et periculum esset, ne civitatem obrueret, Hilariori in littore tres cruces pinxit. Mare autem cum eo pervenisset, coepit intumescere, et in magnam altitudinem instar muri cujusdam excrevit sursum versus, quasi fremens et indignans, quod progredi ulterius prohiberetur, tandem crucis virtuti cedens, fluctus suos in seipsum retorsit. Multa quoque miracula facta narrat Beda lib. III, cap. 2. histor. Anglor. per ligneam crucem, ab Oswaldo Rege sancto erectam, ac illud omnium primum, quod ipse cum paucis contra innumerabiles hostes pugnavit, et vicit.
Argumentum ultimum a ratione. Nam signa rerum sanctarum sancta, et venerabilia sunt, ut supra ostendimus: certe quaelibet crux sancta et venerabilis est, quia gerit imaginem Christi crucifixi, id est, Christi in ipso opere redemptionis occupati, quo nihil sanctius cogitari potest.
Chapter 45 of 64