Skip to the text

Caput XVIII. Solvitur argumentum Sextum

Ad Sextum argumentum Calvini, sumptum ab experientia, quia Catholici magis frequentant unam imaginem, quam aliam ejusdem rei; et quia precaturi ad imagines accedunt; et quia peregrinantur ad imagines remotas, cum habeant domi pulchriores. Ex quibus ille colligit, nos credere in imaginibus inesse divinitatem.

1 Respondeo, unam imaginem magis frequentari, quam aliam, propter varias causas. Prima, quia Deus per unam operatur miracula, et non per aliam; quae etiam causa est, cur magis frequentemus precibus unum Sanctum, quam alium. Cur autem Deus hoc faciat, non est nostrum discutere.

Secunda causa est, quia quaedam imagines pictae sunt a sanctis viris, ut Luca, Nicodemo et aliis, aliae aprofanis. Certe autem

peculiarem devotionem merentur imagines, quae non solum sunt sanctae propter significationem, sed etiam propter artificem. Iu quo genere excellebat imago Edessena, quae ab ipso Christo facta credebatur: necnon imago S. Stephani, quae ab Angelo formata et allata fuisse putatur, de qua Evodius lib. II. de miraculis.

Tertia causa est, quia aliquae magis excitant ad pietatem, quam aliae, cum sint magis prae, et religiosae etc. Porro precaturi ad imagines accedimus, non ut invocemus imaginem, sed ut memoriam ejus, quem orare volumus, nobis imago refricet. Peregrinationes ad imagines rariores sunt in Ecclesia; ordinarie enim peregrinationes ad reliquias, et loca Sancta fieri solent, ut ad sepulchrum Domini, ad limina Apostolorum, ad S. Jacobum, ad domum Virginis Lauretanse etc. si qui tamen peregrinantur ad imagines, illa tria spectant, quae diximus.

Chapter 35 of 64