Skip to the text

Caput III. Assetitur veritas, et probatur

Nunc ad argumenta pro veritate accedamus. Primum sumi potest ab exemplis Scripturarum. Exodi XIII. Moses discessurus cum populo ex jEgypto in Palestinam, noluit ibi relinquere ossa S. Josephi, jamdudum mortui, sed ea honorifice secum asportavit, et transtulit in terram promissionis. Non ergo superstitiosum neque novum est, transferre ossa Sanctorum, ut Magdeburgenses in singulis centuriis clamant. Item Deut. ultimo Deus ipse (ut Hieronymus contra Yigilantium argumentatur) corpus Moysi honoravit dum illud propriis manibus sepelivit. Item IV. Reg. XIII. ossa Elisaei cum tetigissent mortuum quemdam hominem, continuo illum ad vitam revocarunt. Non ergo Deus contemnit ossa Sanctorum, sed ea honorat, et honorari cupit, dum per illa miraculum tam insigne patravit. Item IV. Reg. XXIII. cum Josias delubra idolorum everteret, et omnem idololatriam delere vellet, tantum abest, ut reliquias Sanctorum delendas esse existimaret, ut cum aliorum mortuorum ossa effodisset, et in cineres redegisset, ossa tamen sancti Propheta} ibidem reperta asservari j usserit.

Ad haec de sepulchro Domini legimus Isaiae XI: In eum (Messiam videlicet) Gentes sperabunt, et erit sepulchrum ejus gloriosum. dHunc locum de sepulchro Christi intelligi cei’tum est, tum ex ipsis verbis, tum ex Apostolo Rom. XV. quod autem non intelligatur solum de sepulchro pro eo tempore, quo ibi Christus jacebat, sed etiam pro tempore futuro, ac proinde reliquias honor‘andas, docet Hieronym. epist. ad Marcellam, ut migret Bethlehem ubi docet, Isaiam praedixisse id, quod modo sit, ut sepulchrum Domini ab omnibus honoraretur. Ex quo refellitur Lutheri blasphemia, qui in libro de abolenda Missa dicit, Deo non majorem curam esse de sepulchro Domini, quam de bobus.

Denique, si Christus hic adesset, et nos vestem ejus devote oscularemur; continuo nos idololatras esse Lutherus et Calvinus dicerent, at mulier Emorrhoissa solam fimbriam Christi fideliter tetigit, et sanata est, Matth. IX. Neque Actor. V. sunt reprehensi populi, qui certatim ad umbram Petri eo modo, quo poterant, attingendam occurrebant, sed potius fidei suas praemium retulisse dicuntur, et tamen quae reliquia? viliores ipsa umbra cogitari possunt? Neque habiti sunt Actor XIX. superstitiosi, qui Pauli sudaria, et semicinctia deferebant ad aegrotos, ut etiam nos modo facimus, sed potius religionem illorum miraculis confirmabat Deus.

Argumentum Secundum ex Conciliis diversarum partium orbis terrae. Ex Oriente habemus Concilium Nicaenum II. Actor. 3. quod vocat reliquias fontes salutares, quibus Deus multa beneficia hominibus praestat; et Actor. 7. in ultima definitione jubet deponi

Clericum, et Laicum excommunicari, qui reliquias Martyrum contemnit, et non, ut rom sacram, cum honore tractat.

Item ex Oriente habemus Gangrense Concilium ante annos 1200, canone ultimo, ubi anathema dicit iis, qui memorias Martyrum id est, loca, ubi sunt Martyrum reliquiae, exeerantur. Eustathiani enim, contra quos coactum fuit Concilium, nolebant ingredi Martyrum basilicas, ne corpora Martyrum, qua? ipsi immunda putabant, venerari viderentur.

Ex Africa, Concilium Carthaginiense V, can. 14. jubet, ut nulla altaria, vel memoriae Martyrum dedicentur, nisi ibi sint aliquae Martyrum reliquia?: et aliter dedicata evertantur: vel populus admoneatur, ne ea loca frequenter, ne superstitione aliqua teneatur, si colat videlicet quasi Martyris sepulchrum ubi revera non est corpus Martyris. At si est superstitio colere pro Martyris corpore, id quod non est revera tale: Religio igitur erit corpus veri Martyris colere; religioni enim opponitur superstitio.

Ex Hispania habemus Concilium Braccarense III, canon. 5. ubi statuitur, in supplicationibus thecam reliquiarum gestari debere manibus Episcoporum, aut aliorum Sacerdotum, populo praecedente et sequente.

Concilium Epaonense, in Gallia celebratum, canon. 23. jubet, reliquias Sanctorum non poni in Ecclesiis, ubi non sunt Clerici, qui sacris cineribus psallendi frequentia famulentur.

Ex Germania habemus Concilium Moguntinum, tempore Caroli Magni celebratum, in cujus can. 51. statuitur, ne corpora Sanctorum transferantur de loco ad locum, sine consilio Episcopi, et licentia sanctae Synodi. Quod certe ad honorem non exiguum sanctarum reliquiarum pertinet.

Habemus denique ex Italia Concilium Lateranense, sub Innocentio III, cap. 62. ubi cavetur propter periculum fraudum, ne novas reliquias ullus publice venerari incipiat, sine auctoritate summi Pontificis. Unde est lex canonica cap. Cum ex eo, de reliquiis, et Sanctorum veneratione; cui similis est lex etiam civilis, C. de Episcopis et Clericis L. Decernimus.

Tertio, probatur ex Patribus. Eusebius lib. VII. histor. cap. 13. de sede lignea S.

Jacobi Apostoli: « Servatur: inquit, cum ingenti studio, velut a majoribus tradita memoria sanctitatis, et cum magna veneratione habetur. » Haec ille. Non ergo rideant Lutherani, si quando audiunt Romae cathedram S. Petri ligneam honorari.

S. Athanasius in vita B. Antonii, scribit sibi ab Antonio relictum pallium tritum, et addit: « Legatarius Antonii benedicti, qui tritum pallium cum melote imperio ejus meruerat accipere, Antonium in Antonii muneribus amplectitur, et tamquam magna haereditate ditatus, laetanter per vestimentum recordatur imaginem sanctitatis. » De eodem Magno Antonio Hieronymus refert in vita Pauli primi Eremitae, cum Pauli tunicam ex foliis palmarum contextam Antonius adeptus esset, ob ipsius Pauli reverentiam, illam induere solitum, in diebus tantum solemnibus Pascha) et Pentecostes.

S. Basilius in Psalm. GXV. in illud: Pretiosa in conspectu Domini mors Sanctorum ejus: c Quando, inquit, Judaice quis moriebatur, abominabilia erant morticinia: cum pro Christo mors contingit, pretiosae sunt reliquiae Sanctorum ejus. Antea dicebatur Sacerdotibus et Deo dicatis: Non contaminabitur ex aliquo mortuo; nunc autem qui contingit ossa Martyris, quamdam sanctificationis societatem assumit ex gratia corpori insidente. » Et oratione in quadraginta Martyres, loquens de reliquiis ipsorum per totam illam regionem dispersis: « Hi sunt, inquit, qui nostram regionem administrant, et veluti turres quaedam cohaerentes securitatem ab hostium incursu exhibent, non uno loco seipsos includentes, sed multis jam locis hospites facti, et 'multas patrias exornantes. )>

Gregorius Nyssenus oratione in Theodorum Martyrem, initio orationis: « Anima quidem, inquit, ex quo sublimis abiit, in suo loco requiescit, et corpore soluta cum sui similibus una vivit. Corpus vero venerandum et immaculatum ipsius instrumentum, cum multo honore, et cultu compositum atque ornatum, in augusto, sacroque loco situm est. » Deinde narrat multis verbis eos qui templa Martyrum ingrediuntur, primo mirari molem aedificii, deinde parietes et pavimentum pulchre ornata, tum statuaset picturas varias, et subjungit tandem: « Ubi his, inquit, oculos oblectavit, cupit

deinceps ipsi conditorio appropinquare, sanctificationem ac benedictionem, contrectationem ejus esse credens. Quod si quis etiam pulverem, quo conditorium, ubi Martyris corpus quiescit, obsitum est, auferre permittat, pro munere pulvis accipitur, ac tamquam res magni pretii condenda terra colligitur; Nam ipsas attingere reliquias, si quando aliqua ejusmodi prospera fortuna contingat, ut id tacere liceat, quam id sit multum desiderandum, et optandum, ac summarum precum donum, sciunt experti, et ejus desiderii compotes facti. »

Gregorius Nazianzenus orat. I. in Julianum paulo ante medium, reprehendens Julianum, quod cum Deorum falsorum monumenta veneraretur, veri Dei amicorum, et Martyrum corpora despiceret: « Non victimas, inquit, pro Christo caesas reveritus es?$ (et aliquot interpositis) « quorum vel sola corpora idem possunt, quod animae sanctae, sive manibus contrectentur, sive honorentur quorum vel solae sanguinis guttae, atque exigua passionis signa idem possunt, quod corpora. Haec non colis, sed contemnis et aspernaris, qui Herculis rogum, ex calamitate injuriisque mulieribus illatis excitatum, admiraris. »

Eusebius Emissenus sive potius Caesarius Areletensis, aut quicumque homiliarum illarum est auctor, homilia de sancta Blandi na:

« Ubi sunt, inquit, qui venerationem sacris Martyrum dicunt deferendam non esse corporibus etc. »

S. Cyrillus Episcopus Hierosolymitanus, catechesi 18: « Ut autem, inquit, non solum anima Sanctorum honoretur credaturque; quod etiam in corporibus mortuorum inest virtus, seu potentia, jacens in sepulchro Elisaei mortuus, mortuumque Prophetae corpus attingens, vivificatus est. »

S. JoannesChrysostomusserm. de sanctis Juventio et Maximo, primum laudat eos, qui corpora illi^ inhumata relicta pie rapuerunt etiamsi cum periculo vitae suae. Deinde subjungit: « Idcirco saepius eos invisamus, tumulos adoremus, magnaque fide reliquias eorum contingamus, ut inde benedictionem aliquam assequamur. » Vide eumdem hom. ult. in epist. ad Romanos, ubi dicit, Romam excellere omnibus urbibus, propter corpora Petri et Pauli. Item hom. 61. ad populum, ubi comparat sepulchra et reliquias Sane¬

totum cum sepulchris et cadaveribus Inoperatorum, et Regum, et ostendit illa summo ho§ore coli, ista deserta et abjecta esse: et pulchre dicit, summum honorem Constantino Imperatori fuisse, quod potuerit fieri janitor B. Petri, quia nimirum sepultus erat ad fores ejus basilicae, ubi condita} erant aliqua; particulae B. Petri reliquiarum.

Theodoretus lib. VIII. ad Graecos de Martyribus: « Ac animae quidem, inquit, triumphatorum Martyrum in coelesti nunc patria vitam agunt Angelorum choris intersitae: Eorum vero corpora, non singula quidem singulis monumentis conduntur, sed civitates, oppida, paganique conventus haec inter se sortito partiti sunt, laborantibusque animis, ac aegrotis corporibus salutaria ea confiteri non cessant. »

Denique Joannes Damascenus lib. IV. cap. 16. de fide Orthodoxa copiose disputat de Martyrum reliquiis venerandis.

Jam ex Latinis S. Ambrosius serm. 93. de sanctis Nazario. et Celso in fine: «Quod si dicas mihi, inquit, quid honoras in carne jam resoluta, atque consumpta? honoro in carne Martyris exceptas pro Christi nomine cicatrices, honoro viventis memoriam perennitate virtutis: honoro per confessionem Domini sacratos cineres: honoro in cineribus semina aeternitatis: honoro corpus, quod mihi Dominum ostendit diligere, quod me propter Dominum mortem docuit non timere. Cur autem non honorent corpus illud fideles, quod reverentur et daemones? quod et afflixerunt in supplicio, sed glorificant in sepulchro? Honoro itaque corpus, quod Christum honoravit in gladio, quod cum Christo regnabit in coelo. »

Maximus in sermone de sanctis Octavio, Adventore, et Solutore: « Cuncti, inquit, Martyres devotissime percolendi sunt, sed ii praecipue venerandi sunt a nobis, quorum reliquias possidemus. »

Gaudentius Episcopus Brixia;, tractatu de dedicatione Basilicae: « Ut venerandas Sanctorum reliquias haberemus, Deus noster tribuit, deinde ut hanc honori eorum basilicam fundare valeremus, ipse largitus est etc. » Vide totum tractatum, ubi multa de cultu reliquiarum loquitur.

S. Paulinus natali tertio S. Felicis, de urbe Roma loquens, ob reliquias Apostolorum, sic ait:

Nam prius imperio tantum, et victricibus armis, Nunc et Apostolicis terrarum es prima sepulchris

Ibidem:

Martyris ad tumulum debes et terra coronas.

Prudentius in hymno de S. Laurentio.

0 ter, quaterque, o septies Beatus urbis incola,

Qui te, ac tuorum cominus.

Sedem celebrat ossium.

Cui propter advolvi licet,

Qui fletibus spargit locum,

Qui pectus in terram premit,

Qui vota fundit murmure.

Vix fama nota est abditis,

Quam plena Sanctis Roma sit,

Quam dives Urbanum solum Sacris sepulchris floreat.

S. Hieronymus in lib. adversus Vigilantium: « Dolet, inquit, Martyrum reliquias pretioso operiri velamine, et non vel pannis, vel cilicio colligari, vel projici in sterquilinium, ut solus Vigilantius ebrius et dormiens adoretur. » Idem in epist. ad Marcellam, quam scripsit nomine Paulae, et Eustochii, inter alia bona quae sunt in Palaestina, numerat, posse adorare sacros cineres Joannis Baptistae, Elisaei, et Abdiae, qui ibi servantur.

Ruffinus lib. XI. hist. cap. 28. cum Gentiles tempore Juliani ossa B. Joannis Baptista; apud Sebastem Palaestinae igni cremarent: « Quidam, inquit, cum tantum nefas humanis quidem manibus, sed mente ferina fieri viderent, mori gratius habentes, quam hujuscemodi piaculo funestari, inter eos, qui ossa ad exurendum legebant mixti, diligentius ac religiosius congregantes, furtim se vel stupentibus, vel insanientibus subtraxere, et ad religiosum patrem Philippum venerandas reliquias pertulere etc. » Vide eumdem libro eodem cap. 33.

S. Augustinus epist. 103. ad Quintianum: « Portant sane (latores epistola;) reliquias beatissimi et gloriosissimi Martyris Stephani, quas non ignorat sanctitas vestra, sicut et nos fecimus, quam convenienter honorare debeatis. »

Auctor libri de Ecclesiasticis dogmatibus cap.- 73: « Sanctorum corpora, et praecipue beatorum Martyrum reliquias, ac si Christi membra, sincerissime honoranda credimus. »

S. Leo in serm. de S. Laurentio, de cra-

ticula ejus loquens: « Nam, quid, inquit, non ad victoris gloriam ingenium tuum repetit, quando in honorem transierunt triumphi etiam instrumenta supplicii? »

S. Gregorius lib. V. epist. 50. ad Palladium: « Quia reliquias, inquit, sanctorum Apostolorum Petri et Pauli, necnon Laurentii, atque Pancratii Martyrum, cum veneratione pradmimus, hortamur, ut eas cum reverentia suscipere, et collocare, auxiliante Domino debeatis. » Idem repetit epistola sequenti. Idem lib. III. epist. 30. Constantia; Imperatrici petenti caput S. Pauli respondet, sacrilegum esse corpora tantorum Sanctorum tangere, vel inspicere. Et ibidem narrat, multos repentina morte obiisse, quod praesumpsissent ad corpora Sanctorum tangenda, vel aspicienda propius accedere; et tandem pollicetur se missurum aliquid de rasura catenarum S. Pauli, si tamen limando aliquid detrahere poterit; eam enim esse catenarum illarum conditionem, ut pro dignitate, vel indignitate petentium, aut sine mora ulla ramenta de catenis lima excutiantur, aut nihil omnino excuti possit, etiamsi totis viribus quis limando laboret.

S. Gregorius Turonicus libro de gloria Martyrum ct Confessorum, nihil fere aliud tractat, ut supervacaneum sit aliquid inde velle decerpere. Omitto Bedam, Bernardum, ac posteriores, quod de fide ipsorum ne adversarii quidem dubitent.

Quarto, probatur ex miraculis factis ad reliquias, qua; certe non fierent, si Deo cultus reliquiarum non placeret, S. Epiphanius in vita Isaice, Ezechielis, et Hieremiae scribit, a plurimis coli solita sepulchra eorum ob multa beneficia, quae in iis locis propter merita eorumdem Prophetarum Deus conferebat.

S. Basilius oratione in Mamamtem dicit omnibus nota esse miracula, quibus Martyr aliis sanitatem, aliis vitam reddiderit. Et oratione in Julittam scribit, cum reliquiae S. J ulittse ad quemdam locum adducta; fuissent, ubi laborabatur penuria aquae, mox e terra erupisse fontem aquae dulcissimae, ut videretur sancta illa, quasi mater vel nutrix communis, totam illam regionem lacte suo alere.

S. Gregorius Nazianzenus oratione i» Cyprianum: « Omnia potest, inquit, pulvis Cypriani, cum fide, ut sciunt hi, qui ipsi

experti sunt, et miraculum ad nos usque transmiserunt. »

S. Chrysostomus in lib. contra Gentiles, de reliquiis S. Babylae Martyris:« Sententia;, inquit, nostra; abunde fidem faciunt, quae quotidiana a Martyribus eduntur miracula. »

Palladius in historia Lausiaca cap. 62. ad reliquias Philemonis, multa miracula facta narrat. S. Ambrosius sermone de sanctis Gcrvasio et Protasio, efepistola ad sororem de eisdem, inter multa miracula facta refert etiam caecum nomine Severum, arte lanionem, omnibus notissimum, fuisse curatum ad contactum feretri, quo reliquia; portabantur. Ubi etiam non tacet idem B. Ambrosius, Arianos impudentissime negare ausos illa miracula, quae totus populus videbat.

S. Hieronymus lib. contra Vigilantium: « Tu, inquit, saepius hoc vilissimo tortus es pulvere, » ubi daemonem alloquitur, qui per os Vigilantii reliquias Sanctorum, vilissimum pulverem appellaverat: et in epist. ad Eustochium de vita Paulae, narrat ad sepulchra Elisaei et Joannis Baptistae, atque Abdiae, rugire daemones consuevisse: In vita Rilarionis dicit, magna quotidie signa fieri ad scpulchrum ejus.

S. Augustinus lib. XXII. de Civit. Dei cap. 8. tot miracula dicit facta ad reliquias S. Stephani brevissimo tempore, ut multi libri scribendi sint si omnia referri debeant. Sulpitius in vita Martini dicit, solo contactu vestis ejus curatam mulierem a fluxu sanguinis. Alia id genus sine numero referri possent.

Quinto, probatur ex miraculis, quae saepe in ipsis Sanctorum mortuis corporibus cernuntur, per qua; Deus apertissime nos ad eorum venerationem quasi invitare videtur. S. Joannes Chrysostomus scribit in sermone de sanctis Juventio et Maximo, vultus eorum corporum ita splendere coepisse post mortem, ut non posset in eos intendi sine honore quodam, et plane tales fuisse, qualem describit vultum Stephani S. Lucas Actor. VI. cum ait: Intuebantur vultum ejus tamquam vultum Angeli { 1).

S. Hieronymus in vita Hilarionis scribit, corpus ejus post decem menses adhuc omnino integrum repertum, et tantis fragrans odoribus, ut delibutum unguentis videretur.

dicit, corpus ejus expositum feris, a corvo mirabiliter defensum: et projectum inaquas mergi non potuisse. Et lib. IX. Confess. cap. 7. dicit corpora sanctorum Gervasii et Protasii incorrupta per plurimos annos a Deo conservata, ut suo tempore propalarentur.

Sulpitius in epistola ad Bassulam Sacrum, de obitu S. Martini dicit, post mortem ejus in ipsius corpore glorilicati hominis apparuisse figuram; fuisse enim carnem ejus vitio puriorem, lacte candidiorem, ut septennis pueri decorem ostenderet. Quod idem de corpore S. Francisci refert S. Bonaventura. De S. Eduardo Rege Anglorum, qui ante annos 400 floruit, scribit auctor ejus vitee apud Surium mense Januario, anno 36. ab ejus obitu, inventum esse corpus ipsius integrum, plenum succo, flexibile, ac si etiam tunc viveret, et non solum ossa et carnes in nullo laesas, sed nec pilos capitis aut barbae, nec ipsas vestes aut calceos. Quid de corpore S. Andrea; dicemus, ex quo liquor mirificus perpetuo funditur.

Ego ipse vidi Bononiae corpus B. Catharinae integrum, atque incorruptum, cum ante annos supra centum Sancta illa virgo de hac vita migraverit. Yidi quoque apud Montem Falcum in Umbria corpus B. Clarae aeque integrum, atque incorruptum, cum ante annos 300, Yirgo illa foelicissima obierit: et, quod majus adhuc miraculum videri potest, in ejus corde conspiciuntur instrumenta Dominica; passionis ex ipsa carne tam admirabili arte formata, ut omnes qui ea cernunt, cogantur dicere, vere digitus Dei est hic. Ac, ut alia multa praeteream, quid postremo de cive ac patrona mea beatissima Agnete Politiana dicam? Floruit illa ante annos 300, et vivens et mortua multis magnisque miraculis, quorum unum me puero contigit, cujus non ego solum, sed tota civitas testis fuit. Ejus corpus incorruptum, atque pulcherrimum non semel vidi. De qua etiam a probatis auctoribus litteris proditunl est, cum ad ejus sacrum corpus visendum, et venerandum Sancta Gatharina Senensis accessisset, pluviam coelestis roris, instar manna;, supra utramque divinitus descendisse. Et cum cives de sacro illo corpore aromatibus condiendo cogitarent, ut diutius servaretur, continuo suavissimum liquorem instar balsami, ab eo corpore fundi, ac manare coepisse, ut omnes intelligerent, corpus divina gratia conditum nullis

aliis aromatibus indigere. Ejus divini liquoris adhuc reliquia; in Ecclesia cum ipso corpore asservantur.

Sexto, probatur ex inventione et revelatione divinitus facta Sanctorum corporum. Si enim Deo cultus reliquiarum non placeret, cur ipse servis suis corpora Sanctorum, qua; latebant, ostenderet? S. Ambrosio revelata divinitus corpora sanctorum Gervasii et Protasii, scribit ipse in epistola de hac re, qua; refertur in tomis Surii. Scribit hoc idem S. Augustinus lib. IX. Confess, cap. 7. Exstat etiam epistola Luciani, in qua significat sibi divinitus ostensa corpora Sanctorum, Stephani, Nicodemi, et aliorum. Fuisse autem verum illud Stephani corpus, innumerabilia miracula ostenderunt, de quibus Evodius libros duos conscripsit. Et B. Augustinus serm. 91. ex novis: « Latuit, inquit, tanto tempore corpus ejus (Stephani) processit quando Deus voluit, illuminavit terras, tanta miracula fecit, mortuus vivos facit mortuos, quia nec mortuus. »

Adhsec refert Sozomenus lib. V, cap. 8. ossa sanctorum Martyrum Nestabi etEusebii fratrum, quae Gazenses miscuerant cum ossibus camelorum et asinorum, ne a Christianis internosci possent, sanctae cuidam foeminee divina revelatione ostensa, et ab eadem collecta fuisse. Idem Sozomenus lib. VII. cap. ult. refert ossa Habacuc et Michaiae Episcopo cuidam divinitus revelata fuisse. Idem Sozomenus lib. IX. cap. 2. refert quadraginta Martyrum reliquias divina revelatione inventas.

Beda de sex aetatibus in Martiano, refert caput Joannis Baptistae ab ipso Joanne revelatum duobus Monachis: et in Zenone scribit, corpus sancti Barnaba; cum Evangelio Matthaei super ejus pectore inventum, ipso Barnaba revelante.

Septimo, probatur ex translatione reliquiarum, de uno loco ad alium, honoris gratia, ab antiquis celebrari solita. Nec enim negari potest, quin ad honorem pertineant sacrorum ossium translationes. Prima quidem et antiquissima translatio fuit ossium Joseph ex iEgypto in Pala;stinam, a Mose facta Exod. XIII. Deinde translatio reliquiarum Petri et Pauli, qua; facta est ipso tempore, quo passi sunt, ad Catacumbas: Gregorius lib. 111. epist. 30. Tum eorumdem corporum translatio a Catacumbis, partim ad Vaticanum, partim ad prifidium Lucina; in via Ostiensi. Cornelius Papa epist. L Ruffinus lib. II. cap. 28. describit translationem reliquiarum Joannis Baptista; ex Palaestina Alexandriam.

S. Hieronymus libro contra Vigilantium scribit, tempore Constantini Imperatoris translata Constantinopolim, Andreae, Lucae, et Timothei reliquias; et tempore Arcadii translatas ex Judaea in Thraciam reliquias Samuelis Prophetae, tanto honore, utinvase aureo ab Episcopis reliquiae portarentur, comitante tanta populorum frequentia, ut a Palaestina usque ad Chalcedonem jungerentur populorum examina.

S. Ambrosius initio exhortationis ad virgines: « Ego, inquit, ad Bononiense invitatus convivium, ubi sancti Martyris celebrata translatio est, apophoreta vobis plena sanctitatis et gratiae reservavi. » Augustinus lib. IX. Confess. cap. 7:« Cum, inquit, corpora sanctorum Gervasii et Protasii propalata et effossa digno cum honore transferrentur etc. » Chrysostomus lib. de Babyla describit, quanto honore reliquiae Martyris translatae sint. Sozomenus lib. VII. cap. 10. describit translationem reliquiarum S. Meletii Antiocheni. Theodoretus lib. V. c. 36. describit translationem reliquiarum Chrysostomi. Evagrius lib. I. cap. 16. describit honorificam translationem S. Ignatii sub Theodosio juniore Antiochiam.

Octavo, probatur ex eo, quod reliquiae sub altaribus reconduntur, cujus rei meminit Sanctus Ambrosius in exhortatione ad virgines, de reliquiis Vitalis et Agricola;, et in epistola ad sororem, de inventione corporum Gervasii et Protasii. Sanctus Hieronymus libro contra Vigilantium. Prudentius in hymno 11, de coronis Sanctorum, qui est de S. Hippolyto. Sanctus Augustinus serm. 11. de Sanctis. Sozomenus lib. V. cap. 8. et Concilium Carthaginiense V. can. 14. Videtur autem ista consuetudo Apostolorum tempore coepisse; nam ideo Joanni Apocalyp. VI. ostensae sunt in coelo animae Martyrum sub altari, quia corpora eorum in terris sub altaribus requiescunt, ut Augustinus insinuat loco notato. Porro ad magnum honorem pertinere hunc locum reliquiis assignatum, docent Hieronymus et Augustinus locis notatis, et res ipsa hoc docet. Semper enim altaria in magno honore fuerunt, ita ut etiam suo modo adorarentur, nam Tertullianus libro de Poenitentia, inter ritus Christianorum ponit, aris Dei adgeniculari.

Nono, probatur ex usu cereorum, et lam¬

padum, quibus honorantur sacrae reliquia;; nam quod lumen sit honoris signum, nec sit superstitiosum, lumen accendere ante rem inanimam, etiam Sole lucente, patet ex candelabro, quod semper lucebat ante arcam testimonii, Exod. XXV. Fuisse autem usum accendendi cereos coram reliquiis, patet ex objectione Vigilantii apud Hieronymum; « Videmus, inquit, moles cereorum Sole fulgente accendi etc. » Et ex ipso Hieronymo epist. ad Riparium: « Ergo accensi ante tumulos eorum cerei idololatria; insignia sunt? )>

Item ex Constantino, qui, ut habetur primo Tomo Conciliorum in vita Sylvestri, inter alia dona, quse obtulit sacris reliquiis Petri, Pauli, Laurentii, sanctae Crucis, multa numerantur candelabra, multa; lucernae, qua; perpetuo a rdere deberent: Nec est credibile, Constantinum aliquid obtulisse, quod non esset in usu antea in Ecclesia. Praeterea Theodoretus in historia lib V. cap. 36. testatur in translatione reliquiarum S. Chrysostomi, plurima accensa lumina praelata fuisse.

Paulinus natali III Felicis describens cultum, qui S. Felici habebatur;

Aurea, inquit, nunc niveis ornantur limina velis, Clara coronantur densis altaria lychnis.

Limina ceratis adolentur odora papyris.

Nocte, dieque micant, sic nox, splendorque diei Fulget, et ipsa dies coelesti illustris honore,

Plus micat innumeris lucem geminata lucernis.

Gregorius lib. III. Dialogorum cap. 24. meminit lampadis, quae ardebat etiam noctu, dormientibus omnibus, in templo S. Petri.

Decimo, probatur ratione ducta ab utili, et ab honesto. Ratio ducta ab utili, est apud Chrysostomum in lib. de sancto Babyla Martyre. Deus enim, ut Chrysostomus ait, nihil fere utilius nobis reliquit ad salutem, Sanctorum reliquiis: nihil enim efficacius repraesentat, et infigit in animo memoriam Sanctorum, quam sepulchrum ipsorum; statim enim atque videmus sepulchrum Sancti alicujus, recordamur illius, et virtutum ejus, patientiae, chai'ilatis, castitatis, pietatis; et simul cogitamus quanta gloria frualur in coelis pro labore brevissimo hujus vitae etc.

Ratio ducta ab honesto est multiplex. Primum enim corpora Sanctorum fuerunt organa animarum ad omne opus bonum. Vide Tertullianum de resurrectione carnis. Secundo, fuerunt, et sunt instrumenta Dei ad miracula. Tertio, sunt pignora patronorum. Quarto, sunt exuviae carissimorum. Quinto, sunt trophsea triumphantium. Sexto, designata sunt ad gloriam incredibilem, nimirum, ut sint post resurrectionem corpora sole clariora, et usque adeo corporibus omnibus praestent, ut super omnia merito collocentur. Ilis igitur, aliisque de causis Sanctorum reliquiae a fidelibus magni fiunt, et debito cultu honorantur.

Chapter 22 of 64