Skip to the text

Caput IV. Solvuntur argumenta adversariorum

Ex iis, quae dicta sunt, non er-it difficile argumenta solvere, quae initio proposuimus.

Igitur ad Primum argumentum, quod erat Joannis Wiclef ex Evangelio depromptum, respondemus, Dominum non reprehendere Judaeos, quod aedificarent, vel ornarent monumenta Prophetarum, sed quod non imitarentur eos, quorum monumenta ornabant, sed potius eos, qui illos occiderunt, atque ita seipsos condemnarent. Sic enim exponunt eum locum fere omnes Patres, ut Hilarius, Hieronymus, Chrysostomus, Theophylactus in cap. XXIII. Matthaei, et Ambrosius, ac Beda in cap. XI. Lucae: « Propheticorum, inquit Ambrosius, ajdificatione tumulorum, sceleris eos, qui deciderunt, arguebant, et similium aemulatione factorum se quoque declarabant paternae iniquitatis haeredes: non igitur aidificatio, sed aemulatio loco criminis aestimatur. » Haec ille. Et Chrysostomus hom. 75. in Matth.: « Non quia aedificant, inquit, nec quia Patres suos accusant, vae illis dixit, sed quoniam ita facientes, et ita dicentes Patres suos condemnare audebant, cum ipsi pejora committerent. »

Dices; At Lue. XI. Dominus ait: Profecto testificamini, quia consentitis operibus Patrum vestrorum, quia illi Prophetas occiderunt, vos autem cedi/icatis eorum sepulchra. Ubi videtur Dominus accusare ipsam aedifi¬

cationem tamquam testimonium consensus in necem Prophetarum.

Respondet Chrysostomus loco citato, Judaeos aedificare solitos sepulchra Prophetarum non ut honorarent Prophetas, sed ut ostenderent vires, et potentiam majorum suorum, qui Prophetas occidere potuerunt. Licet enim Judaei non esse hanc suam intentionem dicerent, sed omnino contrariam; tamen revera hanc fuisse eorum intentionem patet, quia occidere quaerebant Dominum Prophetarum.

Hieronymus in cap. XXIII. Matth. paulo aliter exponit, dicit enim antiquos Judaeos ex superbia occidisse Prophetas; recentiores autem ex superbia, et ambitione aedificasse sepulchra eorumdem, et proinde eo facto consensisse operibus Patrum suorum.

Cajetanus satis accommodate exponit, eum, qui sepelit occisum, posse id facere vel ut honoret mortuum, vel ut compleat actum homicidae; ordinarie enim homines occiduntur, et postea sepeliuntur, ut scelus lateat. Judaei autem etiamsi dicerent se aedificare sepulchra Prophetarum, ut eos honorarent, tamen id facere videbantur, ut complerent opera Patrum suorum, ut patet ex eo, quod ipsi postea majores Prophetas, id est, Christum, et Apostolos aliquos occiderunt.

Ad Secundum dico, in monumentis adesse, ut minimum, memoriam Sanctorum; nam inde sepulchra Sanctorum apud veteres passim dicuntur memoriaei Porro memoria Sanctorum honorabilis est. Alioqui nec in sepulchro Christi adest nunc anima, vel caro Christi, et tamen juxta Isaiae cap. XI. erit sepulcbrum ejus gloriosum. Dico praeterea, in sepulchris Sanctorum inveniri alteram partem substantiae ipsorum, id est, materiam illam ipsam, quam Spiritus Sanctorum animarunt, et rursum animabunt.

Ad Primum Calvini de Moysi corpore multis modis responderi potest. Hilarius in cap. XVII. Matth. Ambrosius lib. I. de Cain cap. 2. et Gregorius Nyssemus in vita Moysis dicunt, Moysem nondum esse mortuum, et proinde nec sepultum, sed translatum cum Henoch, et Elia: id quod etiam aliqui recentiorum docent. Sed id non facile defendi potest; et firmis argumentis eam sententiam oppugnat Itupertus in cap. ult. Deuter. Philo in fine librorum de vita Moy-

sis docet, mortuum quidem Moysem, et sepultum, sed ad gloriam Moysis pertinere, quod sepultus sit iu sepulchrotam admirando, ut nullus hominum dignus fuerit unquam illud conspicere. Quo etiam videtur alludere OEcumenius in epist. Judae. Probabile tamen est quod scribit Chrysostomus hom. 5. in Matth. occultatum fuisse Moysi sepulchrum, ne a Judaeis coleretur pro Deo.

Dices; nec coluerunt Moysem viventem pro Deo, ergo multo minus coluissent mortuum. Respondeo, viventem non coluerunt, quia quotidie ab illo audiebant, unum esse verum Deum, se autem illius servum: At post mortem recordati mirabilium ejus, et non audientes verba ejus, facile potuissent adduci ut crederent esse Deum, eumque adorarent si scirent ubi esset, praesertim quia valde credibile est corpus ejus, licet mortuum, conservasse adhuc splendorem vultus et decorem, quem antea habebat, sicut multis Sanctorum accidit. Exemplum habemus in serpente aeneo; naraNum. XXI. jubente Moyse aspiciebant Judaei tacti a serpentibus in illum aeneum serpentem, et curabantur; nec tamen eum adorabant cultu latriae, quia nimirum Moyses dixerat illis, serpentem illum non esse Deum, sed signum 1 duntaxat salutis: at IV. Reg. XVIII. eidem serpenti tamquam Deo sacrificabant, cum tamen jam nulla operaretur miracula et ideo ab Ezechia confractus fuit.

Dices; idem periculum est nunc in reliquiis aliorum Sanctorum. Respondeo falsum esse: nam populus Judaeorum eo tempore propensissimus erat ad idololatriam, ita ut etiam vitulos aureos coleret; Unde post captivitatem Babylonicam, quia populusille non amplius coluit idola, videmus Deum illustrasse sepulchrum Isaiae, Ezechielis, Ilieremiaj, Elisaei, Abdi*, et aliorum multis miraculis, et gratum habuisse cultum, qui ossibus eorum exhibebatur, ut Epiphanius, et Hieronymus tradunt. Adde, quod numquam est auditum apud Christianos, ut aliqui Sanctorum reliquiis divinos honores detulerint. Nec desunt in Ecclesia, qui et litteris, et sermonibus populos doceant, quis cultus reliquiis debeatur.

Ad Secundum dico II. Corinth. V- cum dicitur: Etsi novimus Christum secundum carnem, sed jam non novimus, per carnem intelligi mortalitatem et passibilitatcm; et

sensum esse, si novimus aliquando Christum mortalem et passibilem, nunc non novimus, nisi immortalem et impassibilem; sicut I. Corinth. XV. dicitur: Caro et sanguis regnum Dei non possidebunt. Et Hebr. V: Qui in diebus carnis suce preces, supplicationesque obtulit, etc. Sic exponunt omnes, Chrysostomus, Theodoretus, Theophylactus, QEcumenius, Ambrosius, Anselmus etc.

Eodem modo respondit VII Synodus, act.6. eidem argumento, quod ab Iconomaohis objectum fuerat. Ubi etiam additur testimonium sancti Cyrilli. Et quod non velit Apostolus docere (quod Calvinus ait) esse oblivioni tradendum, et missum faciendum quidquid in Christo carnale fuit, id est, omnem memoriam humanitatis ejus, ut solum de spiritu et divinitate cogitemus, patet; nam Paulus I. Corinth. XI. dicit Sacramentum Eucharistiae institutum in memoriam passionis; et addit: Quotiescumque manducabitis panem hunc, et calicem bibetis, mortem Domini annuntiabitis donec veniat{ 3): etipse nihil saepius repetit, quam crucem, et passionem et mortem Domini. Et quomodo, quaeso, juxta Isaiam cap. XI. esset sepulchrum ejus gloriosum, si deberemus oblivisci mortis Domini? Denique vel debemus recogitare beneficia Domini, vel non: Si non, ingratissimi sumus, contradicimusque Paulo, qui Hebr. XII. ait: Recogitate eum, qui talem adversum semetipsum a peccatoribus sustinuit contradictionem. Si sic, ergo debemus i incarnationem, nativitatem, passionem et mortem Domini cogitare.

Ad Tertium dico, Primo, cultum reliquiarum non esse cultum voluntarium, id est, ab hominibus excogitatam, sed esse a Deo inspiratum, ut patet ex Scripturis citatis; nam Scriptura approbat cultum sepulchri, fimbriae Christi; item umbvse Petri, sudariorum et semicinctiorum Pauli etc,

Dico Secundo, apud Paulum Coloss. II. ZQsXoOpnaxeiav non significare cultum quomodocumque voluntarium, id est, non prazeeptum a Deo, sed ab homine excogitatum; sed cultum superstitiosum, ut noster interpres recte vertit: sive falsam religionem, ut exponit sanctus Hieronymus in epist. ad Algasiam quaest. 10. Probandum igitur esset Calvino cultum reliquiarum esse superstitiosum, vel falsum, si vellet esse reprehensum a Paulo.

Ad Quartum; nego periculum esse idololatriae, imo cultus reliquiarum est detestatio omnis idololatriae. Nam Martyres mortui sunt, ut idololatriam destruerent; qui ergo Martyris reliquias colit, indicat se gaudere de idololatriae destructione: et recte Cljristiani apud Ruffinum lib. I. cap. 35. cum transferrent reliquias Babylae canebant magna voce: Confundantur omnes, qui adorant sculptilia.

Ad illud de cereis, dico cereos accensos coram tumulis Martyrum non esse signum adorationis, Deo debitae; nam non offeruntur cerei Martyribus tamquam sacrificia, sed accenduntur in signum laetitiae. Ignis enim accendi solet ad laetitiam significandam etiam in rebus profanis. Praeterea, ignis signum est gloriae, unde Imperatoribus Romanis, et Imperatricibus ubique ignis praeferebatur, teste Herodiano lib. I. Sancti autem vera gloria nunc fruuntur, et cum Christo regnant, atque imperant in coelis, ut merito illorum memoriae ignis accendi possit. Denique ignis signum est vitae, proinde cereis protestamur vivere Sanctorum animas, et ipsa corpora suo tempore victura.

Ad Hieronymum dico, eum, cum ait de iis qui accendunt cereos coram reliquiis « Confiteor, zelum Dei habent, sed non secundum scientiam » loqui de iis, qui cereos accendunt, existimantes inde Martyres illustrari; nam Vigilantius dixerat, per Ironiam: « Magnum honorem praebent hujusmodi homines beatissimis Martyribus, quos putant de vilissimis cereolis illustrari. » De his ergo qui cum tali opinione falsa cereos accendunt, Hieronymus dicit, eos zelum habere, sed non secundum scientiam.

Quod autem Hieronymus absolute putaverit bonum coram reliquiis accendi cereos, patet Primo, quia in epist. a Riparium ipsemet affert in argumentum cultus Sanctorum usum accendi cereos: et libro in Vigilantium ait: « Causabantur quondam et Apostoli, quod periret unguentum, sed Domini voce correpti sunt. Neque enim Christus egebat unguento, nec Martyres lumine cereorum: et tamen illa mulier in honore Christi fecit, devotioque mentis ejus recipitur: et quicumque accendunt cereos secundum fidem suam, habent mercedem. » Et infra: « Illud fiebat idolis, et idcirco detestandum est; hoc fit Martyribus, et idcirco recipiendum est. »

Secundo, idem patet, quia Hieronymi tempore erat usus ejusmodi cereorum non

solum apud mulierculas, sed etiam apud Episcopos et universam Ecclesiam, ut patet ex Paulino, ThRodoreto, et aliis supra citatis.

Tertio, si esset superstitio accendere cereos inter’diu coram reliquiis, esset etiam accendere cum legitur Evangelium, et cum mortui deferuntur ad sepulchrum. Atqui consuevisse ad Evangelium accendi cereos in toto Oriente, docet Hieronymus ibidem contra Vigilantium: et accendi in funere, docet ipse idem in vita Paulae, ubi dicit in funere Paulae etiam Episcopos cereos accensos gestasse.

Ad Concilium Elibertinum respondimus cum ageremus de Purgatorio, Concilium id prohibuisse, quia fiebat more Gentilium, inter quos tunc Christiani versabantur etc.

Ad Augustinum dico, eum vocare sepulclirorum adoratores quosdam, qui (ut ipse putabat) sacrificium panis et vini aliarumque epularum Manibus defunctorum offerebant, et deinde iisdem cibis et vino se ingurgitabant etinebriabant. Sic enimloquitur: € Novi, inquit, sepulchrorum adoratores, novi multos esse, qui, luxuriosissime super mortuos bibant, et epulas cadaveribus exhibentes, super sepultosseipsos sepeliant, et voracitates, ebrietatesque suas deputent religioni. )> Sed haec scripsit Augustinus initio conversionis suae. Postmodum autem reprehendit quidem illam consuetudinem, sed non tamquam idololatriam; nam lib. VI. Confess. cap. 2. dicit, matrem suam consuevisse ex pietate id facere: sed Mediolani ab Ambrosii clericis fuisse prohibitam. Ambrosius enim prohibuerat istam consuetudinem, ne daretur occasio ebrietati, et quia videbatur affinis superstitioni Gentilium, licet integro animo a Christianis in fieret. Idem etiam Augustinus lib. VIII. Civit. Dei, cap. 27. dicit, meliores Christianos id non facere, eos autem, qui id faciunt, non sacrificare defunctis Martyribus, sed ponere super tumulos Sanctorum epulas ut a Deo per merita Martyrum sanctificentur.

Quod autem Augustinus non putaverit malum venerari sepulchra Sanctorum, patet ex epist. 42. ad Madaurenses: « Videtis, inquit, imperii nobilissimi erainentissimum culmen ad sepulchrum piscatoris Petri submisso diademate supplicare. » Et Nota, Augustinum haec scribere idololatris, ut ostenderet idolorum cultum a Christianis destructum. Praeterea Augustinus cum reprehendit sepulchrorum adoratores, certe non reprehendit Chrysostomum, et Hieronymum, sed turbas imperitorum. Atqui Chrysostomus serm. in Sanctos Juventium et Maximum dicit: « Tumulos Martyrum adoremus; » et Hieronymus ad Marcellam, ut migret Bethlehem, dicit, sepulchra et cineres Joannis Baptistae, Elisaei, et Abdiffi merito adorari a fidelibus in Palaestina.

Gaudentius Brixianus Ambrosii aequalis, tract. 4. in Exodum: « Guke, inquit, suas causa primum coeperunt homines prandia mortuis prmparare, quae ipsi comederent; post hoc sacrificia etiam ausi sunt eis sacrilega celebrare, quamvis nec ipsi minus mortuis suis sacrificent parentalia, dum super sepulchrorum mensas tremulis ebrietate manibus vina fundentes, spiritum balbutiunt etc. » Ubi arguit morem illum tamquam ex Gentilium errore relictum. Itaque fortasse pauci quidam mortuis sacrificabant, qui etiam merito reprehenduntur, sed non propterea omnis cultus sacrarum reliquiarum abolendus est, quia nimius cultus jure reprehensus est.

Ad quintum argumentum, negamus reliquias, quas publice in templis exponuntur venerandae, esse suppositias. Semper enim Ecclesia diligenter curavit, ne fraudes fierent, et prmcipue post decretum Concilii Lateranensis, ut nullae reliquiae publice recipiantur sine auctoritate Romani Pontificis.

Ad illud Augustini (si tamen Martyrum) dico, non mirum, si Augustinus dubitabat de reliquiis, quas quidam privati homines circumferebant. Nos autem de reliquiis agimus, quae publice in templis conservantur.

Ad illud, de pluribus corporibus, dico, in variis locis esse partes eorumdem corporum, sed denominari a parte totum; nam, ut scribit Basilius orat, in 40. Martyres, toti Martyres 40. dicebantur tunc esse in variis urbibus, quia quaelibet civitas 'habebat partem eorum. Theodoretus etiam lib. III. de Martyribus dicit, Martyrum corpora raro inveniri integra in uno aliquo monumento, sed esse divisa, et distributa in varia loca.

Denique S. Joannes Chrysostomus in libro, quod Christus sit Deus, Apostolum Petrum et Romae, et Constantinopoli jacere dicit, cum tamen Constantinopoli nihil esset, nisi aliqua particula; nam corpus ipsum Romae esse sepultum idem Chrysostomus testa¬

tur homil. 32. in epist. ad Romanos. Sed verba ejus audiamus ex libro jam citato: (i Romae, inquit, quae urbium est regalissima, relictis omnibus, ad sepulchra piscatoris et pellionis currunt Reges, et praesides, et milites; et Constantinopoli Reges nostri magnam gratiam putant, non si prope Apostolos, sed si vel extra eorum vestibula, corpora sua sepeliautur, fiantque piscatorum ostiarii Reges. »

Chapter 23 of 64