Caput VII. Licere imagines et facere, et habere
His praemissis, ut ostendamus licere Christianis usum imaginum, proponemus et refutabimus varios, qui de hac re exstiterunt, errores.
Ac primus quidem est Judaeorum, qui quondam propensissimi erant ad idololatriam; at post Christi adventum superstitiosissimi sunt contra imagines. Dicunt enim
jure divino prohibitum esse imagines quaslibet efficere, teste Paulo Burgensi, addit. 2. ad Lyranum super cap. XX. Exod. quod idem docent Wiclefistae apud Waldensem, tom III. tit. 19. cap. 132. Ratio eorum est, quia Exod. XX. dicitur: Non facies tibi sculptile, neque omnem similitudinem etc. Cseterum hic est error manifestus. Et sine dubio non prohibetur in decalogo omnis imago, sed solum illa, quae dici potest idolum, id est, imago, quse habetur pro Deo, vel quae repraesentat tamquam Deum eam rem, quse non est Deus. Cum enim dicitur: Non habebis Deus alienos, prohibetur actus interior idololatriae; cum autem additur: Non facies tibi sculptile etc. prohibetur actus exterior. Vide Augustinum quaest. 71. in Exod.
Probatur hsec sententia. Primum, quia si prohiberetur omnis imago, sequeretur praecepta decalogi non esse tantum 10, sed 11, vel 12, contra Scripturam, quse dicit esse 10. Exod. XXXI. et XXXIV. Deuter. IV. IX. et X. nam constat unum praeceptum esse: Non habebis Deos alienos, Alterum non assumes nomen Dei in vanum. 3. Sabbata sanctifices. 4. Honora parentes. 5. Non occides. 6. Non moichaberis. 7. Non furaberis. 8. Non dices falsum testimonium. 9. Non concupisces. Ista novem sine controversia sunt distincta.
Porro illud: Non concupisces, vel debet dividi in duo; ut nonum sit, non concupisces uxorem alienam; 10. non concupisces rem alienam; vel ista omnia ad unum pertinent. Si debet dividi in duo, ergo illud: Non facies tibi sculptile, erit undecimum, vel oportet dicere, illud non esse praeceptum distinctum a primo, ut revera dicunt Clemens Alexandr. lib. VI. Strom. Augustin. qu. 71. in Exod. et epist. 119. cap. 11. et communiter Scholast. III. sentent. dist. 37 37. et Catechismi omnes Latini. Et tunc non prohibetur sculptile quodeumque, sed solum sculptile, quod habetur pro Deo alieno.
Si autem: Non concupisces, est unum tantum, ut existimant Philo in lib. de decalogo ante med. Joseph. lib. III. antiquit. cap. 6. et 8. Origen. hom. 8. in Exod. Ambrosius et Hieronym. in cap. VI. ad Ephes. Procopius et Rupertus in cap. XX. Exodi: Tunc illa omnia verba erunt unum praeceptum: Non facies tibi sculptile etc. Et non adorabis ea,
neque coles, sed facere imagines absolute, et adorare easdem, sunt res distinctae, ut patet; quia potest unus adorare sculptile, quod non fecit, et alius non adorare, quod fecit. Ergo unum tantum horum est prohibitum, alioqui essent undecim praecepta. Sed certum est prohiberi cultum: ergo non prohibetur fabricatio per se, sed solum in ordine ad cultum. Proinde peccat, qui facit, ut aclorct, non qui facit ad alium usum.
Secundo probatur, lege divina non prohiberi imagines absolute, ex eo, quod in ipsa Scriptura legimus imagines factas Dei jussu. Siquidem Exod. XXV. Deus fieri jussit imagines Cherubim super arcam. Num XXI. Serpentem aeneum, III Reg. VI. et VII. Cherubim, boves, leones, et alia. Respondent Judoei, Deum praecepisse hominibus, non autem sibi ipsi. Porro imagines templi ipsum jussisse fieri, sicut prohibuit furtum; et tamen ipse jussit ut Judaei spoliarent yEgyptum, Exod. XII.
At contra. Primo, praecepta decalogi sunt explicationes juris naturae, excepto illo de Sabbato: res autem prohibitae jure naturae, sunt prohibitae, quia malae; non malae, quia prohibitae, et proinde nec a Deo praecipi possunt. Nec jussit unquam Deus furtum, sed donavit ut Dominus, Judaeis bonaiEgyptiorum. Deinde, si imagines essent prohibitae, certe propter periculum idololatriae: at idem est periculum, si Deus jubeat eas fieri, imo eo majus, quo illae habentur diviniores, sicut accidit de serpente aeneo, IV Reg. XVIII. non ergo prohibuit Deus imagines absolute.
Probatur tertio, quia numquam intelligitur prohibitum id, quod nullo modo adversatur fini legis: finis autem praeceptorum primae tabulae est, ut servetur Deo suus honor illibatus, ut patet ex initio decalogi: Ego sum Dominus Deus tuus. Item ex illa comminatione: Ego sum Deus zelotes. Item ex illa explicatione, Exod. XX: Non facietis mecum Deos aureos, et Deos argenteos. Item ex Levit. XXVI: Non facietis sculptile, et idolum, ut adoretis. Denique ex illo Isaiae XLII: Ego Dominus gloriam meam alteri non dabo, et laudem meam sculptilibus. At imago non facta ad venerationem, non adversatur honori Dei: Non igitur est prohibita.
Dices: Imago est occasio idololatriae. Res¬
pondeo etiam Sol, et Luna, et alia multa sunt talia; sed per accidens.
Quarto, ars pingendi, et sculpendi bona est, et a Deo, ut patetExod. XXXI et XXXV. ubi dicitur, Deus dedisse duobus viris Beseleel et Ooliab spiritum suum, sapientiam, et scientiam ad sculpendum, et excogitandum multa pro ornatu tabernaculi.
Quinto, Deus primus auctor est omnium imaginum, naturalium, et artificialium, nam genuit filium ad imaginem suam; et formavit hominem ad imaginem suam.
Sexto, imago est secundum naturam, et •necessaria; nam in primis omnia naturalia producunt aliquid sibi simile, id est, imaginem sui. Homo quidquid cognoscit sive sensu, sive intellectu, per imagines cognoscit. Non possumus in lumine versari, quin corpora nostra umbram efficiant, quee imago est corporis. Vestes omnes imagines sunt eorum membrorum ad quae tegenda factae sunt.
Denique Judaei tempore Christi habebant imaginem Caesaris in nummis, ut 'patet Matth. XXII. et nunc etiam retinent imagines Principum in pecuniis, cur ergo dicunt, non licere ullam imaginem habere? Certe si quis eis eripere vellet imagines, quas in nummis et aulaeis habent, continuo mutarent sententiam.
Secunda opinio est Ambrosii Cathariniin opusculo de imaginibus, ubi docet, Deum in decalogo prohibuisse imagines simpliciter: sed illud praeceptum fuisse positivum, et temporale: nam propterea existimat ipse Deum jussisse fieri imagines Cherubim, ut indicaret, imagines non esse malas per se, sed solum malas, quia prohibitas: et etiam ne praejudicaretur Testamento novo, in quo permittendae erant imagines.
Sed haec opinio nobis non probatur, tum propter argumenta facta contra Judaeos, tum etiam quia sanctus Irenaeus lib. IV. cap. 31 et 32, diserte docet, decalogum es- 'se legem naturalem, excepto praecepto de Sabbato. Et Tertullian. lib. de idololat. toto contendit, nunc maxime observandum hoc praeceptum. Idem docet B. Cyprianus lib. III. ad Quirinum, c. 59. et de exhortatione martyrii, cap. I. B. Augustin. passim affirmat totum decalogum, excepta lege de Sabbato, a Christianis servandum, et nominatim illud: Non facies tibi sculptile. Vide lib. XV. cont. Faustum, cap. 4 et 7. et lib. XIX. cap. 18. lib. III. contra 2. epist. Pelagian. cap. 4. Idem habet B. Thomas 2. 2. q. CXXII. art. 1 et 4. Ergo si in decalogo prohiberentur omnes imagines, peccarent Christiani habentes imagines.
Dices: in decalogo praeceptum Sabbati est positivum saltem ex parte; ergo nihil prohibet, quominus etiam praeceptum de imaginibus sit ex parte positivum. Respondeo: in praecepto Sabbati posita esse multa, quae indicent, illud esse positivum; nam Primo, praemittitur, Memento; quia nimirum cum non sit naturale praeceptum, poterant illius facile Judaei oblivisci. Secundo, additur ratio praecepti: Quia Dominus quievit ab opere die septimo; non autem additur ratio ulli alteri praecepto, quia caetera sunt simpliciter naturalia. Denique Irenaeus, Augustinus et Thomas diserte solum Sabbatum excipiunt a naturalibus praeceptis decalogi.
Tertia opinio est Thomae Cajetani, in c. XX. Exod. qui docet, non esse prohibitum facere ullam imaginem, vel idolum,sed solum prohibitum esse, ne quis faciat sibi imaginem, quam habere velit pro Deo suo; et probat, quia non est dictum: Non facies sculptile; sed, non facies tibi scidptile. '
Haec sententia displicet solum in modo loquendi: nam Cajetanus pro eodem habet idolum, et imaginem, cum falsum sit; ut supra ostendimus. Deinde videtur concedere licere facere idola, quae habeantur pro Diis, modo non habeat pro Diis ille, qui facit. At Tertullianus toto lib. de idololatria probat • evidentissimis rationibus prohibitum esso Christianis pictoribus, aut statuariis facere idola Gentilibus. Et Ecclesia celebrat 8. Novembr. martyrium sanctorum Claudii, Nicostrati, et sociorum, qui necati sunt, quia noluerunt simulacra Gentilibus facere cum essent peritissimi statuarii.
Neque Cajetanus hoc negaret, quippe qui in 2. 2. quaest. X. artic. 4. docet, non licere vendere idola Gentilibus; ideo incaute locutus est in commentario Exodi. Nec obstat illa particula, tibi; nam secundum Hebraicam phrasim redundat. Sicut Genes XII: Vade tibi de terra tua; et in Canticis canticorum p assim.
Chapter 26 of 64