Caput XXIV. Imagines per se, et proprie non esse colendas eo cultu, quo exemplar ipsum colitur
Quarta propositio: « Imago per se, et proprie non est adoranda eodem cultu, quo ipsum exemplar, et proinde nulla imago est adoranda cultu latriae per se, et proprie. » Probatur primo ex Concilio VII. art. 7. ubi legimus imaginem Christi non esse adorandam latria. Ici autem falsum esset, si
imagini per se, ac proprie deberetur idem cultus, qui debetur exemplari, Christus enim cultu latriae adorandus est.
Dices, Concilium loquitur de adoratione quae exhibetur rei propter se; imago autem adoratur latria, sed propter aliud. Contra; nam Concilium dicit, imagines non aliter adorari, quam adorentur liber Evangeliorum et sacra vasa; Quod idem repetit VIII Synonusact. ult. can. 3. At nemo unquam dixit librum Evangeliorum, vel sacra vasa adorari latria ullo modo.
Secundo probatur ex Augustino, Gregorio, et Damasceno, et ex Conciliis Senonensi, et Moguntino supra citatis, ubi habetur imagines non esse colendas cultu divino.
Dices, loquuntur de cultu divino, qui exhibetur alicui propter se. Contra; quia de hoc non poterat esse dubitatio. Concilia autem de his rebus definiunt, quae in controversiam veniunt.
Tertio latria est cultus proprius Deo, sed nulla imago perse, et proprie est Deus, sive consideretur ratione materiae, sive ratione figurae, et colorum, sive ratione relationis, ergo per se, et proprie non debetur ulli imagini cultus latriae.
Dicet aliquis fortasse, latriam esse cultum proprium Deo, quando exhibetur propter se, non autem quando propter aliud. Contra; nam de essentia verae latriae est exhiberi propter se: latria enim -dicitur summus cultus, qui debetur vero Deo, ut primo principio omnium rerum: Implicat autem contradictionem, exhiberi summum cultum primo principio, et propter aliud; Nam si primo principio, non ergo propter aliud: si propter aliud, non primo principio. Ergo vel imagini exhibetur cultus latriae propter se, et haec est vera idololatria, vel non exhibetur propter se, tum ille non est cultus verae latriae.
Praeterea vel ista latria, quae exhibetur imagini propter aliud, est idem cultus cum eo, qui exhibetur Deo, vel alius minor; si idem, ergo aeque colitur creatura, atque ipse Deus: quae certe idololatria est; nam idololatria non solum est, cum adoratur idolum relicto Deo, sed etiam cum adoratur idolum simul cum Deo, Exod. XX: Deos aureos, et Deos argenteos non facietis mecum. Si est cultus minor, non ergo est latria. Nam latria est summus cultus.
Quarta ratio, imagini non convenit cultus internus, ncc externus verse latrise; nam internus cultus est apprehensio rei, ut primi principii, et prostratio voluntatis conveniens illi apprehensioni: actus autem externus proprius est sacrificium. Certe autem nec apprehendimus imaginem, ut primum principium, nec illi sacrificamus: non igitur illam adoramus cultu latrise.
Quinta ratio, imago, ut imago, opponitur exemplari, et est illo inferior, ergo non potest coli eodem cultu, sed minori; Nam unumquodque honorandum est pro sua dignitate. Certe autem longe majus est, esse Christum, quam esse imaginem Christi.
Sexta ratio, qui colebant imaginem Christi divinis honoribus, inter ha;reticos numerantur ab Irenseo lib. I. cap. 24. Epiphanio hseresi 27, Augustino hseresi 7, et Damasceno lib. de centum lia^resibus in fine: Atqui isti cum Christum colerent, sine dubio imaginem ejus propter ipsum colebant; non igitur licet imagines colere divinis honoribus, id est, cultu latrise, etiamsi quis dicit, id se facere propter Deum, vel Christum, non propter imagines; nam hoc ipso, quod eas colit divinis honoribus, convincitur eas colere propter ipsas, non propter Deum, quidquid ipse verbis dicat.
Accedant postremo illi antiquissimi versiculi:
Nam Deus est, quod imago docet, non Deus etc.
Satis enim aperte significant, non deberi imagini cultum Deo debitum.
Ex his ad argumenta proposita facile responderi potest.
Ad primum: « 0 crux ave spes unica etc. » Respondeo, vel ibi accipi crucem pro ipso Christo crucifixo, ut diximus: vel illam esse prosopopeiam rhetoricam, quaEcclesia alloquitur crucem eo modo, quo Moses alloquitur coelum et terram, cum ait Deuteron. XXXII: Audite coeli, quae loquor etc. et quando B. Andreas eamdem alloquebatur, cum diceret: « Salve crux pretiosa etc. » significamus autem hac prosopopeia nos desiderare fructum crucis, id est, salvari per meritum Christi, qui in cruce passus est.
Ad secundum dicetur infra in responsione ad quintum.
Ad tertium dico, Ambrosium per crucem intelligere passionem Christi sive carnem patientem, sicut per imaginem Dei intelligit
divinitatem. Vult enim dicere, unum esse Christum Deum, et crucifixum, etproptcrca cum adoratur Christus Deus, non separari ab illo humanitatem; et cum adoratur Christus crucifixus, non separari divinitatem.
Ad quartum respondeo, Hieronymum ibi non dicere, a Paula proprie adoratam crucem, sed quod prostrata ante crucem adorabat Christum, quem in cruce repraesentari videbat.
Ad quintum de uno motu in imaginem, et in exemplar, variae dantur solutiones. Peresius respondet, id non esse verum, quod eodem motu feramur in imaginem, et exemplar, cum illa sint opposita, nec possint cognosci, nisi duabus cognitionibus: Ait etiam nusquam haberi in Aristotele id, quod B. Thomas adducit. At certe Aristoteles lib. de memoria et reminiscentia cap. 2. id aperte dioere videtur; Nam reddere volens causam, cur memoria cognoscat absentia, dicit, causam esse, quia in memoria sunt species rerum, quae sunt quasi picturae quaedam, et si quidem homo speculetur illa phantasmata, ut res quaedam sunt in se, non cognoscet praeterita, sed rem praesentem cogitabit: At si speculetur eadem phantasmata, ut imagines sunt, tunc cognoscet praeterita, quorum illae sunt imagines, quia nimirum non potest cognosci imago ut imago, quin simul cognoscatur res, cujus illa est imago. Nec verum est, quod dicit Peresius, relativa quia sunt opposita, non posse cognosci una cognitione; nam ita sunt opposita, ut unum ab altero pendeat, et unum sine altero nec definiri, nec cognosci possit.
Durandus aliter respondet, admittit enim esse unum motum mentis in imaginem, et in exemplar; sed negat propterea esse etiam unam adorationem; nam licet mens utrumque simul cognoscat, tamen non dicit, unum esse alterum, sed intelligit esse distincta, et proinde non adorat illa una et eadem adoratione.
Confirmant alii hanc solutionem, quia licet sit unus motus mentis, id est, intellectus in imaginem et exemplar, tamen possunt esse contrarii motus voluntatis. Nam qui videt imaginem Christi male depictam, odit imaginem, ut imago est, et tamen diligit Christum: et e contrario, qui videt imaginem Judae pulchre expressam 'diligit imaginem, et odit exemplar.
Hrec solutio non satisfacit; nam B. Thomas non dicit, motum in imaginem, ut imago est, esse etiam in exemplar, sed dicit, motum in imaginem, ut imago alterius est, esse etiam in exemplar; et hoc est verum tam de motu intellectus, quam voluntatis. Nam qui amat imaginem Christi, non quia imago est, sed quia imago est Christi, impossibile est, quin simul diligat Christum, quandoquidem Christus est ratio, cur diligat imaginem. Qui autem diligit imaginem pulchram Judoe, et odit Judam, non diligit imaginem illam ut Judaj, sed ut pulchram imaginem simpliciter, id est, delectatur illa proportione, qua; est inter imaginem et exemplar, non curans quale sit exemplar.
Existimo ergo aliter respondendum. Ac primum, admitto esse eumdem motum etiam voluntatis in imaginem et exemplar: sed tunc vel exemplar concipitur et adoratur tamquam principale objectum, vel non, id est, vel concipio, et adoro ipsum Christum in imagine objective relucentem; vel concipio, et adoro imaginem ipsam, ut Christi imaginem, ita ut Christus in obliquo ponatur, non in recto. Si primum, tunc adoratio quidem est latrice, sed fertur in Christum per se, in imaginem solum per accidens: hoc videntur sibi voluisse Capreolus etCajetanus. Si secundum, tunc adoratio fertur quidem in imaginem per se, et consequenter in Christum, sed non est adoratio verae latria;, sed longe inferior.
Dices; at Christo convenit adoratio latria; verae, si ergo ista adoratio terminatur etiam ad Christum, erit verte latriae. Respondeo, Christo convenire veram latriam, quando adoratur ut est in se, non autem quando adoratur ut est in imagine per participationem. Quocmadmodum qui honorat famulum Regis, certe honorat ipsum Regem; et tamen longe aliter honorat Regem ipsum in propria persona, quam in famulo suo, ut notum est. Et hinc patet responsio ad secundum: Nam cum honoratur imago, honor ejus transit ad prototypum, sed honor ille non est talis, qualis debetur prototypo in se, sed qualis ei debetur, ut ab imagine participatur.
Ad sextum dico eodem modo, rationem cur honoretur imago, esse ipsum exemplar, exemplar tamen aliter honorari debere, ut est in se, aliter ut participatur ab imagine.
Ad septimum dico, eum, qui laedit statuam Regis puniri ut reum majestatis, quia vere laesit Regem, sed nego tam graviter
puniri, ac si ltesisset Regem. Quod si aliquis aeque graviter puniretur, id fieret, quia constaret non laesisse statuam ut statuam Regis, sed accepisse statuam pro ipso Rege.
Chapter 41 of 64