Skip to the text

Caput XXVII. De Cruce vera Domini

Quantum ad primum, antequam veniam ad probationes, notanda sunt aliqua de figura ipsius crucis. Sciendum igitur, crucem cx tribus lignis factam esse, quorum unum erat longum, cui corpus adhaerebat, alterum transversum superpositum longo, quibus affigebantur manus, tertium lignum erat infixum in ligno longo, ut in eo pedes crucifixi starent, et clavis figi possent. Id testatur Irenaeus lib. II. cap. 42:« Habitus, inquit, id est, figura crucis fines et summitates habet quinque, duas in longitudinem, duas in latitudinem, unam in medio, in qua quiescit, qui clavis affigitur. Item habet Justinus in Dialogo cum Triphone ultra medium.

Utrum autem lignum transversum esset suprapositum ligno longo, ita ut non emineret lignum longum sursum versus, non est certum; nam Beda in quaest. in Genes, ubi de victoria Abrahae loquitur, dicit crucem similem fuisse litterae Graecae r, qualem etiam fuisse olim Hebraicum Thau, docet Hieronymus in c. IX. Ezechielis. At B. Augustinus epist. 120. c. 26. dicit, lignum longum eminuisse supra transversum. Et hoc est probabilius; nam est conformius verbis Irenaei, et verbis Apostoli ad Ephesios c. III. ubi alludens ad figuram crucis, nominat sublimitatem, profundum, longitudinem, et latitudinem. Porro qui dicunt crucem fuisse similem litterae Thau, dicunt verum, quia parum differebat.

Quod autem scribit Beda in suis collectaneis et floribus, crucem factam ex quatuor generibus lignorum, ex Cedro, Pino, Cypresso, et Buxo: et quod scribitur in historia scholastica de ligno eruto ex probatica piscina etc. non habent veterum testimonia, nec videntur probabilia.

Illud autem non est ignorandum, veteres aliquid addidisse mysterii gratia, quod etiam nunc ex parte servatur. Nam lignum longum producebant sursum versus, et flectebant ad modum baculi pastoralis, ut referret litteram Graecam P, paulo inferius apponebant duo ligna transversa ad similitudinem cru¬

cis S. Andrea; qua; referrent litteram Gra;- cam X. ita ut dure illae litterae per abbreviationem significarent Christum; infra illum ponebant lignum transversum, quod vere perficit crucem, et inde pendebat velum expansum: Infra lignum transversum erat lignum longum in similitudinem hasta;; ad infimam partem addebant capulum ad commoditatem gestandi. Haec omnia significabant crucem esse vexillum Imperatoris Christi; nam crucem testabatur ipsa figura: Christi nomen indicabant dua; littera; X et P, vexillum, ex velo, hasta, et capulo dignoscebatur. Vide Joannem Pretium Valerianum de signis hieroglyphicis lib. L. et Primasium lib. IV. in Apocalyp. ubi hoc ipsum signum vocat monogramma et signum Christi. Tale fere fuit et labarum Constantini. Nam ut Eusebius refert lib. IX. hist. cap. 9. labarum, quod ante Imperatores gestari solebat et a militib*us adorari, Constantinus in formam crucis redegit, sic tamen ut etiam vexilli formam non amitteret.

Describit autem ipsum labarum Eusebius lib. I. de vita Constantini, ubi dicit, fuisse hastam totam auro circumdatam, in cujus summitate posita erat corona pretiosissima, infra eam cornu transversum ad formam crucis, ex quo pendebat velum purpureum auro et gemmis ornatissimum, ad cujus partem infimam visebantur imagines Constantini et filiorum. In ipsa vero hasta sub corona erant littera; nominis Christi.

Jam vero modus crucifigendi communis non erat, ut multi putant, funibus alligando, sed clavis figendo. Pictores vero solent solum Christum depingere clavis affixum, latrones autem, et S. Petrum funibus. Sed non ita est, omnes enim clavis figebantur, imo et omnes crucem suam ferebant, omnesque antea flagellis caedebantur. Vide Plutarchum de tarda numinis vindicta; Marcum Tullium act. 7. in Verrem; Nonium Marcellum verbo Patibulum, qui sic ait: « Deligati ad patibulum circumferuntur, deinde cruci figuntur.» Macrobium lib. I. Saturn. c. H. Joseph. lib. VI. de bello Judaico c. 12. et in vita sua. In lib. de passione S. Andrea;, inquit Proconsul: In ipsa cruce, quam laudas, te fustigatum affigi pra*cipiam. Caeterum cum S. Andreas crucifigendus esset, praeter modum ordinarium, jussit idem Procousul ut funibus eum in cruce suspenderent, ne clavis affixus cito deficeret. Adde, quod ideo dubitabatur, quaenam ex Tribus repertis crucibus, esset crux Dominica, quia omnes tres habebant similia foramina, et clavos etc. Vide Ituffinum lib. X. hist. cap. 8.

His ergo praenotatis, ad argumenta veniamus. Ac primum, quod lignum crucis venerabile sit, probatur ratione ex Scripturis desumpta. Nam Scripturae testantur, Christum non crucifixum casu, vel invitum, vel propter sua peccata, sed ipsum sponte elegisse crucem, et elegisse ut altare summi sacrificii, quo placaretur Deus, ut scalam sibi ipsi ad regnum, instrumentum liberationis generis humani, ac demum ut instrumentum, quo Diabolum Vinceret, ac de eo triumpharet. Ex quo sequitur, crucem illam veram a Deo mirifice fuisse honoratam, et nobis omnibus amabilem, et venerabilem esse debere.

Quod sponte illam elegerit, patet Isaice cap. LUI: Oblatus est, quia ipse voluit, Joan. X. Ego pono animam meam, nemo tollit eam a me, sed ego pono eam. In Act. Apostol. cap. II: Hunc definito consilio, et praescientia Dei traditum interemistis. Actor III: Deus, qui praenuntiavit per os omnium Prophetarum, pati Christum suum, implevit sic. Actor. IV. Convenerunt vere in civitate ista Herodes, \ et Pontius Pilatus cum Gentibus, et populus Israel facere, quee manus tua et consilium tuum decreverunt fieri.

Quod crux fuerit ara summi sacrificii, patet, quia Christus ipse crucifixus estsummum sacrificium, in epist. ad Hebr. cap. VII. Unde ad Goloss. I: Pacificans per sanguinem crucis ejus, id est, per sanguinem ejus in cruce, quasi in altari fusum. Et hoc significavit lapis erectus et inunctus, et domus Dei vocatus a Jacob. Gen. XX.

Quod crux scala fuerit Christo ad regnum Joan. XII: Nunc Princeps hujus mundi ejicietur foras, et ego si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad meipsum. Hoc autem dicebat, Significans, qua' morte esset moriturus. Ad Philip. II: Humiliavit semetipsum, factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis, propter quod et Deus exaltavit illum etc..

Quod fuerit instrumentum liberationis, docent plurimEe figurte, quas collegit Joannes Damascenus lib. IV. de fide cap. 12. Id enim significavit lignum vitee in paradiso Genes, cap. II. arca lignea Noe domum ejus salvans Gen. VJ1. virga Mosis aperiens mare Exod. XIV. lignum aquas dulces reddens

Exod. XV, Sed praecipue serpens feneus exaltatus in deserto. Num XVIII. de quo Dominus Joan. III: Sicut exaltavit Moyses serpentem in deserto, ita exaltari oportet Filium hominis, ut omnis, qui credit in eum, non pereat, sed habeat vitam ceternam. Hinc videlicet Ecclesia secuta Paulum, ad Galat. VI. dicit: Nos autem gloriari oportet in cruce Domini nostri Jesu fhristi, in quo est salus, vita, et resurrectio nostra.

Quod cruce Diabolum vicerit, et de eo triumpharit, patet ex epist. ad Goloss. II: Chirographum decreti, quod erat contrarium nobis, tulit de medio, affigens illud cruci, expolians principatus et potestates; traduxit palam confidenter, triumphans illos in semetipso. Origenes hom. 8. in Josue, dicit, in Grarcis haberi: triumphans illos in ligno crucis: et licet nunc non habeamus in ligno, sed ev a.o t<3, id est, in ipso, tamen optime referri potest ad crucem, de qua supra dixerat, ev t roazaopM, ut refert Theophylactus. Dicit ergo Origenes, in cruce duos fuisse affixos, Christum visibiliter, sponte sua, et ad tempus; Diabolum autem invisibiliter invitum, et in sempiternum ejus opprobrium; et hoc probat ex isto loco, ubi Paulus utitur metaphora triumphi, indicare volens, crucem esse currum triumphalem, in cujus summa parte sedet Christus triumphans, et in parte ima trahitur Diabolus alligatus, et ostentatur quasi in pompa; Id enim significat verbum coetygartscv et Ggtagpetiffa;.

Argumentum secundum sumitur a mysteriis in ipsa cruce significatis. Nam, ut ait Augustinus epist. 120. cap. 26: « Qui mortuus est, quia voluit; etiam mortuus est, quando voluit, nec sine causa crucem potius, quam aliud instrumentum mortis elegit. » Quid autem crux mystica significet docent Irenaeus lib. V. Greg. Nyssenus orat. I. de resurrectione; Augustinus in epist. Iit), et 120. Hieronymus et Theophylactus in c. III. ad Ephes. ubi de cruce exponunt verba Pauli: « Ut possitis comprehendere cum omnibus Sanctis, qua; sit latitudo, et longitudo, sublimitas, et profundum. » Nam latitudo vocatur lignum transversum; sublimitas, pars ligni, ubi est titulus supra transversum; longitu doligni pars a transverso usque ad terram; profundum, pars ejusdem, qute latet sub terra.

Significat autem ista figura primo totam perfectionem Christianam, ut Augustinus docet: profundum, Fidem; sublimitas, Spem; latitudo, Charitatem; longitudo, Perseverantiam.

Secundo, Christi passionis effectum, nam lignum supremum significat coelum Christi passione apertum, et Deum placatum; lignum sub terram infixum, infernum evacuatum, et Diabolum devictum; lignum transversum respiciens Ortum et Occasum, totum orbem terrarum redemptum. Itaque propterea Christum crucifixum adorent coelestia, terrestria, et inferna, ut Nyssenus deducit.

Tertio, duo brachia crucis, sub uno titulo Salvatoris, significant duos populos (inquit Irenaeus) sub uno capite Christo inter se connexos, juxta illud Joan. XII: Ego si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad meipsum.

Addunt Minutius Felix in Octavio, et Ambrosius serm. crucis figuram esse etiam naturaliter salutarem. Nam aves numquam volarent, nisi expansis alis crucis formam imitarentur: et navis non moveretur, nisi ex malo et antenna crux fieret: et arator terram non scinderet, nisi ex aratro et stiva crucem faceret; et Vursum aliam ex jugo et temone. Coelum ipsum crucem facit, si lineae ducantur ab Ortu ad Occasum, ab Aquilone ad Austrum.

Denique etiam iEgyptiis qui hieroglyphicis characteribus utebantur, crux vitam venturam significabat, ut refert Ruffinus lib. II. hist. cap. 29.

Argumentum tertium, ab inventione crucis, ex qua multiplex testimonium sumitur, quod veneratio ligni crucis Deo placeat.

Primo, quod non permiserit Deus lignum illud demergi in mare, vel flammis absumi. Quod enim hostes Christianorum conati sint abolere crucem, ejusque omnia vestigia, patet ex eo, quod altissime crucem sub terram absconderunt, et in loco crucis, Veneris simulacrum; in loco resurrectionis, Jovis; in loco nativitatis, Adonidis posuerunt, ut refert B. Hieronymus in epist. ad Paulinum de institutione Monachi. Cur, quaeso, non cremarunt crucem, cum vellent et possent, nisi quia Deus abstulit illis mentem, ut ad solatium piorum lignum pretiosissimum servaretur?

Secundo, quod Deus eo tempore crucem inveniri voluerit, quo tuto poterat coli, nimirum ad initium imperii Constantini; Nam si antea reserata fuisset, regnantibus persecutoribus, magis ludibrio quam honore excepta fuisset: Si autem diu post tempora Constantini fuisset inventa, fraudata fuisset sancta crux debito honore. Tunc igitur primum divina providentia crucem manifestavit, cum primum potuit coli.

Tertio, quia per evidentia miracula demonstratum est esse veram crucem, et proinde crucis inventionem, revelationem illam esse a Deo. Nam cum tres cruces simul inventae fuissent, nec posset plane crux Domini a crucibus latronum internosci, admotio fuerunt omnes tres ad mulierem quamdam in extremis agentem, et cum dum priores nihil egissent, tertia admota mulieri, mox illam reddidit sanam. Scribit hoc Ruffinus lib. X. hist. c. 8. Socrates lib. I. cap. 13. Theodoretus lib. I. cap. 18. Sozomenus lib. II. cap. 1. et Nicephorus lib. VIII. cap. 29. Nec solum mulierem segram sanavit, sed etiam mortuum virum excitavit eodem tempore, ut scribunt Paulinus epist. XI. ad Severum, Severus lib. II. historiae sacrae et Sozomenus lib. II. c. 1. qui et viri mortui et mulieris aegrotae meminit.

Neque obstat, quod Ambrosius orat, in Theodosium, et Chrysostomus hom. 84. in Joan. dicunt,, crucem Domini ex titulo cognitam, quo carebant aliae duae. Nam Ruffinus indicat, ex titulo quidem fuisse cognitam crucem Domini, sed non omnino evidenter, quia titulus non erat affixus cruci, sed jacebat prope eam; ideoque,ut nulla remaneret ambiguitas, ad miraculum confugerunt. Nec solum crux miraculo illo claruit, sed etiam clavus quem Helena ad Constantinum misit. De eo siquidem (ut Ambrosius testatur loco citato) Judaei dicebant: « Ecce et clavus in honore est, et quem ad mortem impressimus, remedium salutis est, atque invisibili potestate Daemones toi-quet. »

Quarto, quia Helena non ex se incitata est ad crucem Domini quaerendam, sed divinis admonita revelationibus. Sic enim testatur Eusebius in Chron. quod Hieronymus Latinum fecit: « Helena Constantini mater, inquit, divinis monita visionibus, beatissimum crucis lignum in quo mundi salus pependit, apud Hierosolymam repetit. » Et idem dicunt Ambrosius, Ruffinus, Paulinus, Sulpitius, et alii. Ex quo apparet impudens blasphemia Magdeburgensium, qui Centur. IV. cap.6. coi. 438. Helenam superstitiosam vocant, quia Hierosolymam petiit, ut lignum crucis inveniret, quam tamen sancti Patres omnes miritice laudant, et Spiritu sancto inspirante dicunt, eam crucis lignum quaesivisse. Ipsam vero historiam licet, celeberrimam conantur Magdeburgenses dubiain reddere Cent. IV. cap. 13. coi 1438 ct 1439. duabus conjecturis. Prima est, quia Ambrosius est antiquissimus omnium, qui eam historiam referunt: sed illius orationem in Theodosium, ubi hoc habetur, Erasmus non recipit, Ut germanam. Secunda, quia Euse bius lib. III. de vita Constantini, de Ilelena multa narrat, et de repurgatione montis Calvaria), et tamen non meminit inventionis crucis.

Ad primam dico primo, non exstare talem Erasmi censuram, imo ipsi Magdeburgenses Centur IV. cap. 13. in vita Ambrosii, ex judicio Erasmi hanc orationem Ambrosio tribuunt. Ex quo perspicere potes eorum constantiam.

Dico secundo, si exstaret, non esse Erasmum divinum oraculum, cui necessario credit debeat, quando nulla maffert rationem.

Dico tertio, falsum esse, quod Ambrosius sit antiquissimus eorum, qui hanc historiam referunt; nam Sulpitius, Paulinus, ltuffinus, Hieronymus, Ghrysostomus, qui eamdem recitant, aquales Ambrosii dici possunt, cum eodem tempore vixerint, licet Ambrosius esset fortasse paula senior. Deinde eamdem recitat Cyrillus Hierosolymitanus, Ambrosio antiquior, in epist. ad Constantium Augustum: item Constantinus ipse, Ambrosio similiter antiquior, ejusdem meminit in epist. ad Macharium, quam refert Eusebius lib. III. de vita Constantini, ubi sic habet: « Tanta est Dei nostri benignitas, ut nulla verborum officia praesenti iniiaculo digna esse queant. Hoc enim admirationem omnem, stuporemque praeterit, indicium tormenti sacratissimi, tot annis humo sepultum, usque dum interfecto communi hoste, liberae familiae apparuit, ignorari etc.» Ibidem addit, novis miraculis fidem esse declaratam.

Ad secundam objectionem dicimus, Eusebiumin Chronico hujus rei meminisse: in libris autem de vita Constantini non fecisse de hac re mentionem, quia res erat notissima omnibus, et satis putabat esse, quod eam

attigisset in litteris Constantini. Huic inventioni sanctae crucis addi potest inventio sacrae lanceae, quae divina revelatione reperta est Antiochiae, anno Domini 1008 et insigni miraculo nobilitata. Vide Gulielmura Tyrium lib. VI. do bello sacro, Paulum.Emilium lib. IV. de rebus gestis Francorum, et Dodeehinum Mariani Scoti continuatoremin Chronico anni 1100.

Argumontum quartum, a testimoniis veterum, qui passim referunt, quanto desiderio tenerentur fideles habendi, aut certe videndi particulas verae crucis, quod ad magnum crucis honorem pertinere nemo ignorat. Iu primis B. Cyrillus Hierosolymitanus catachesi 10. et 13. dicit, ex ligno crucis Hierosolymis invento totum mundum repletum; plurimis inde particulas petentibus et impetrantibus Constantinus particulam crucis statuae suae inseruit, quam Constantinopoli collocavit, existimans per eaim crucis particulam totam urbem custodiendam, ut referunt Socrates lib. I. cap. 13. et Eutropius, sive Paulus Diaconus, qui multa addidit Eutropio lib. XI. rerum Romanarum. Gregorius Nyssenus in vita Macrinse sororis, scribit, eam gestare solitam ad collum crucem argenteam, cui inserta erat particula vera) crucis.

Paulinus epist. 12. ad Severum, scribit, se mittere, tamquam summum donum, particulam crucis verae, auro inclusam. Idem etiam natali decimo S. Felicis, scribit, se restinxisse incendium maximum ostensa particula crucis, quod nulla arte extingti poterat.

Ipse, inquit, domum remeans, modicum, sed

De crucis ffiternm sumptum mihi fragmine lignum Promo, tenensque manu adversis procul ingero

Ghrysostomus hom, quod Christus sit Deus, scribit, eos qui potuerant potui particula crucis, auro inclusam servare, ac inde se valde ornari et custodiri, merito credere. Evagrius lib. IV. hist. cap. 20. et Procopius lib. II. de bello Persico, narrant, Apamcte fuisse particulam sanetse crucis, quam sibi ostendi populus voluit, cum civitas diu obsessa jamjam capienda videretur, ut nimirum conspecta cruce Domini, alacrius morerentur. Sed cum ab Episcopo crux illa ostenderetur semel, et iterum, et tertio, effulsisse semel, ct iterum, et tertio splendidum ignem, non comburentem, sed lucentem, quo territi hostes, obsidionem solverint. Gregoriuslib.YII. epist. 126 ad Reccaredum Regem Visigothorum, mittit crucis particulam, ut eximium munus.

Ambrosius oratione in Theodosium, loquens de clavo inserto ab Helena galeae Imperatoris: « Sapienter, inquit, Helena egit, quae crucem (particulam videlicet crucis, nimirum clavum unum) in capite Regum levavit, ut crux Christi in Regibus adoretur. »

Hieronymus in Psal. XCVII1. exponit de cruce, illud: Adorate scabellum pedum ejus. Et in epist. 17. ad Marcellam, dicit: «Ergone erit illa dies, quando nobis liceat speluncam Salvatoris intrare, crucis deinde lambere lignum ctc. »

Augustinus lib. XXII. de Civitate Dei cap. 8. scribit: Ad terram sanctam, ex monte Calvariae allatam in Africam, miracula fieri solita, et se cum alio Episcopo eam infodisse, et orationis locum super eam constituisse. Quo honore Augustinus prosequereretur crucem, quando sic honoravit terram, ubi fuerat crux?

His adde Sybillse carmen, quod habetur lib. VI. carminum Sybillinorum, prope finem.

0 lignum felix, in quo Deus ipse pependit.

Argumentum quintum, ab exaltatione crucis. Constat enim ex Paulo Diacono, Zonara, et Cedreno in vita Heraclii, Heraclium in recuperatione crucis, quam Persee ex Hierorolymis abstulerant, divinitus adjutum, ita ut etiam de coelo Deus lapidibus grandinis pugnaret contra Persas, ut olim fecerat cum Josue. In ipsa etiam restitutione crucis in suum locum, miracula quaedam contigerunt, ut refert Sigobertus in chronico anni 631. Unde etiam festum institutum testantur Otho Frisingensis lib. V, c. 9. Beda et Ado in martyrologio.

Argumentum sextum, si locus, in quo Angelus stetit, terra sancta est, Josue cap. V. Exod. III. cur non magis crux, ubi stetit Christus? Si sudaria et semicinctia Pauli honorabantur propter contactum, cur non magis crux Christi sanguine respersa? Si Sacramenta honorantur, quia instrumenta

gratiae, cur non crux, quae instrumentum est redemptionis?

Chapter 44 of 64