Caput XIII. Solvuntur argumenta adve?'sariorum
Superestjam, ut argumenta adversariorum solvamus. Ad primum Calvini dico, in illis Scripturis reprehendi idololatriam, id est, cultum imaginum, quse habentur pro Diis, vel per quas coluntur tamquam Dii ii, qui vere non sunt.
Ad probationem illam, qua Calvinus conatur ostendere, Judaeos et Gentiles adorasse Deum in idolis; dico in verbis Calvini contineri multa mendacia. Primum est, quod Judaei et Gentiles non vocaverint Deos sua idola; nam lib. I. cap. 11. §10. Instit. objiciens sibi responsionem Catholicorum, ait: « Non vocamus, inquiunt, nostros Deos, nimirum imagines; » deinde respondet: « Neque illi, aut Judaei, aut Gentiles, olim vocabant, et tamen Prophetae passim illis fornicationes cum ligno, et lapide exprobare non desinebant. At si Judaei non vocabant idola suos Deos, unde est illud Exodi XXXII. Fac nobis Deos, qui nos praecedant? et isti sunt Dii tui Israel? Unde illud Michaeae, Judic. XVIII. Deos meos, quos' mihi feceram, abstulistis? Et III. Reg. XII. de duobus vitulis Hieroboam, ecce Dii tui Israel.
Quod autem simulacra ab Ethnicis vocarentur Dii, nemo nescit, qui aliquid iu Poetis, vel etiam Oratoribus legerit. Sed unus locus nunc sufficiet exDanielis V: Bibebant, inquit, vinum, et laudabant Deos suos aureos, et argenteos, cereos, ligneosque et lapideos. Et alter ex libro Sapient, cap. XIII. Appellaverunt
Deos opera manuum suarum. Poteratne clarius Scriptura divina Calvini mendacium redarguere?
Secundum mendacium est, quod Judaei, cum tecerunt vitulum aureum, non sint obliti Deum verum. Nam plane e diametro pugnant verba Calvini cum verbis Scripturae. Calvinus enim lib. I. cap. 11. §. 9. sic ait: « Nec tam incogitantes erant Judaei, ut non meminissent Deum esse, qui eos eduxerat de terra jEgypti. » At Scriptura Deuteron XXXII. Deum, inquit, qui te genuit, dereliquisti, et oblitus es Domini creatoris tui. Et in Psalm. CV. Fecerunt vitulum in Horeb, et adoraverunt sculptile: et obliti sunt Deum, qui salvavit eos, qui fecit magnalia in AZgypto, mirabilia in terra Chain, terribilia in mari rubro. Et Hierem. c. II: Ambulaverunt post vanitatem, id est, post idola, et non dixerunt, ubi est Dominus, qui ascendere nos fecit de terra AZgypti Quid clarius.
Tertium mendacium est, quod Judaei in omnibus suis idolis Deum unum et verum colere voluerint. Sic enim ait Calvinus lib. I. cap. 11. § 8: « Deum quidem esse noverant, cujus virtutem experti erant. Sed u praeeunto imagine volebant cognoscere Deum sibi itineris esse ducem. » Et §. 9. ait: « Deum aeternum Judaei, unum, verumque coeli ac terrae Dominum sub talibus simulacris persuasi erant se colere. »
At boc esse mendacium probabo. Primo, quia si Judaei volebant tantum signum corporeum, non erat opus, ut facerent vitulum; nam habebant nubem et columnam ignis, quae melius ducebant, quam vitulus, qui portari necesse habebat: non ergo signum corporeum, sed Deum corporeum quaerebant.
Secundo, quia nulla causa reddi potest, cur potius vitulum fecerint, quam ovem, aut aliquid aliud, nisi quia assueti erant videre maximum Deum jEgyptiorum, qui est vitulus niger albis maculis insignis, quem ipsi vocant Apim; de quo Cicero lib. I. de natura Deorum, et Augustinus lib. XVIII. de Civit. Dei cap. 5. et scriptores omnes, Herodotus, Diodorus, Plutarchus, Plinius, Suidas, Eusebius etc. Judaei ergo quia viderant in jEgypto in summo honore vitulum, putaverunt ipsum Deum coeli esse vitulum illum, et ideo illi imaginem vituli statuerunt.
Tertio, quia Josue c. ult. datur optio Hebraeis, an velint servire Diis alienis, quibus serviunt Thare et Nachor idololatrae, an idolis Amorrhaeorum, an Deo Israel? non ergo in idolis adorabant, vel putabant, se adorare Deum Israel. Nam alioqui potuissent respondere, ineptam esse optionem illam, quandoquidem in ipsis idolis Amorrhaeorum, et Thare, ac Nachor Deum verum colerent. Idem confirmatur ex III Reg. XVIII. ubi Elias dicit: Usquequo claudicatis in duas par- * tes; si Dominus est Deus, sequimini eum: si Baal est Deus, sequimini illum. Ubi clare opponitur Baal Deo vero. Quando ergo Judaei colebant idolum Baal, certe non colebant Deum verum. Adde illud Deuter XXXII: Immomverunt Dmmoniis, et non Deo, Diis, quos ignorabant. Adde etiam, quod falso accusarentur Judaei servisse Diis alienis, si in idolis semper coluissent Deum verum. At, inquies; quomodo ergo de vitulo dicitur Exod. XXXII: Hi sunt Dii tui, qui te eduxerunt de terra rEgypti. Quomodo etiam ibidem de vitulo dicitur: Cras solemnitas Domini nini est? Et Judic XVII: Sanctificavi hoc argentum Domino, ut faciam idolum? Ad Primum respondeo, significari illis verbis, putasse Judaeos beneficium liberationis de jEgypto se accepisse, non a Deo Mosis, sed ab Api Deo jEgyptiorum. Ad Secundum etTertium, duplex solutio est. UnaCajetaniin c. XXXII. Exod. quod vere nomen ipsum Domini, tribuatur a Judaeis idololatris idolo, et hoc forte significare Scripturam, Sap. XIV. cum ait.' Incommunicabile nomen lapidibus et lignis imposuerunt. Nullum enim Dei nomen est incommunicabile, praeter hoc mni, nam caetera tribuuntur aliquando etiam creaturis.
Dices, at nomen illud nmi est proprium nomen Dei Israel, non ergo potuit communicari. Respondeo, forte Judaeos illos, qui plures veros Deos esse credebant, non putasse hoc esse nomen proprium, sed appellativum. Forte etiam communicasse illud nomen per similitudinem. Quomodo enim ^Egyptii vocare solent Nilum, suum Jovem; et nos de homine strenuo dicimus, hic est noster Achilles; de sapiente, hic est noster Caro: Ita Judaei de vitulo dicebant, hic est nosterrimi; habeat sibi Moses suum.
Altera solutio est Abulensis, Cajetani, et aliorum in cap. XVI. Judicum, qui dicunt duo genera idolorum fuisse apud Hebraeos. Unum sine nomine certi Dei, quale fuit idolum Michae, Judic. XVII. et forte vitulus aureus, quem fecit Aaron, Exod. XXXII. |et renovavit Hieroboam, III, Reg. VII. non enim Scriptura vocat vitulum Deum Moloch vel Baal etc. sed semper ait: Hi sunt Dii tui Israel.
Alterum genus fuit cum certo nomine, ut Baal, Moloch, Astaroth, Cliamos etc. ut videre est. III Regum XI. et alibi. Igitur dicunt, nec improbabiliter, posse de primo genere admitti, quod Judaei in idolo putaverint, se colere Deum verum. Gaeterum in hoc etiam eos errasse gravissime, tum quia idolo sacrificabant, et in ipso idolo divinam vim inesse credebant: tum etiam quod irrfaginabantur Deum esse corporeum, et ipsi idolo similem. Ex quo sequebatur, ut putarent se colere Deum verum, sed revera non colerent, nisi figmentum suum: Quemadmodum Manichaei dicebant se colere Deum Patrem, et Filium ejus Christum: sed quia per Deum intelligebant lucem corpoream, per Christum accipiebant solem istum corporeum, nihil habebant Dei, et Christi, nisi solum nomen.
Quod autem Judaei Deum putarent corporeum, et idolo similem, secundum hanc sensentiam, patet ex vitulo aureo. Nam ideo faciebant Deum in forma vituli, quia viderant in ^Egypto vitulum in summo honore; inde enim existimabant, summum Deum esse vitulum illum, et hoc etiam modo Judaji vere obliviscebantur Dei, licet non putarent se ejus oblivisci. In idolis autem secundi generis adeo certum est Judaeos nec coluisse, nec putasse se colere Deum Israel, ut id fateatur etiam Petrus Martyr Calvinista in cap. XVII Judic.
Quartum mendacium est, Ethnicos non putasse idola esse Deos. Sic enim ait Calvinus lib. I. cap. 11. § 9: « Nec ita stupidi fuisse Ethnici credendi sunt, ut non intelligerent Deum alium esse, quam ligna, et lapides. » Ha;c ille. Licet autem aliqui non fuerint ita stupidi, ut putarent idola lignea, vel lapidea esse Deos; tamen plurimi ita stupidi erant, ut vere crederent ipsa idola vivere, et sentire, et Deos esse. Neque erat hoec tanta stupiditas, quantam Calvinus videri vult. Nam movebantur Ethnici ad credendum idola esse Deos propter quatuor
causas. Primo, quia id eis dicebatur a Pontificibus suis. Secundo: quia videbant totum fere mundum id credere. Tertio, quia Diaboli opera interdum idola movebantur, et loquebantur, et futura praedicebant, seu potius moveri, et loqui videbantur; nam revera Diabolus ea movebat, et in eis loquebatur, sed populus credebat ipsa vere moveri, et loqui. Solita vero idola loqui, patet ex cap, XXI. Ezech. et cap. X Zacharia?, et ex lib. I. cap. ult. Valerii Maximi. Quarto, quia erant forma humana praedita; et qui videt sua membra sentire, et vivere, facile persuadetur vivere, et sentire etiam sibi similia, praesertim si id a sapientioribus affirmari audiat. Sed quaecumque fuerint causa*, probo multos Ethnicorum credidisse, ipsa idola esse Deos, et proinde mentiri Calvinum.
Igitur credidisse idola esse Deos probo, Primo ex Scriptura; nam omnes Propheta laborant, ut doceant idola aurea, et argentea non esse Deos, et probant, quia non loquuntur, non vident etc. Vide Isaiam XLVI. Davidem Psalm. CXII1. et Psal. CXIV. et Habac. II. sed pracipue epistolam Ilieremia Baruch. VI. ubi ad singula argumenta concludit: Unde notum sit vobis, quia non sunt Dii.. At certe stulti essent Prophetae si id refellere conarentur quod nemo assereret. Prmterea Act. IX. de Paulo dicunt Ethnici: Paulus hic suadet, dicens, quia non sunt Dii, qui manibus fiunt. Ergo ipsi putabant esse Deos eos, qui manibus fiunt. Praeterea Hierem. II. et Sap. XIII. et XIV. Scriptura dicit, Ethnicos solitos invocare idola, et eis commendare salutem suam: uomo autem invocat, aut orat simulacrum, inquit Augustinus in Psal. CXIII. qui non putet ab illo se exaudiri.
Secundo ex Patribus; Augustinus lib. III. do doctrina Christiana cap. 7: « Fateor, inquit, altius demersos esse qui opera hominum Deos putant, quam qui opera Dei. » Et infra: « Illi simulacra venerantur, vel tamquam Deos, vel tamquam signa, et imagines Deorum. » Et epistol. 49. ac in Psalm. CXIII. dicit, Ethnicos multos putasse ipsa simulacra vivere, spirare, et audire, et proinde esse Deos viventes, et in hoc errore fovori ex ipsa similitudine humanorum membrorum.
Tertullianus in Apologetico cap. 12. dicit, Deos gentilium plura puti, dum fiunt, ab artificibus, quam patiuntur Christiani cum occiduntur, quod cos nolint adorare.
Eusebius lib. V. praeparat. cap. 15:« Triginta, inquit, Deorum millia in terru esse censet Hesiodus. Ego autem multo plures lapideos, atque ligneos hominum creatores esse video. » Denique Cyprianus, Lactantius, Arnobius, Minutius Felix, Clemens Alexandrinus, Athanasius, Theodoretus et alii, qui scribunt contra Gentes, rident Ethnicos, quod ligna, et lapides pro Deo colant. Et quid est, quod ait Horatius lib. I. serm. Satyra 8.
Olim truncus eram ficulnus, inutile lignum, Cum faber incertus faceret scamnum, anne Maluit esse Deum. [Priapum,
Nec solum Poetae, sed etiam viri sapientissimi hoc senserunt; nam Hermes Trismegistus apud Augustinum lib. VIII. de Civit. Dei cap. 23. dicit, alios Deos factos a summo Deo, alios autem ab hominibus: Deos autem ab hominibus factos dicit esse statuas, quibus arte quadam magica alligantur Damones, ita ut statua sit quasi corpus Dei, spiritus autem inclusus sit anima, et totum idolum sit Deus, quomodo corpus, et anima est homo. Et Arnobius lib. I. contra Gentes: « Venerabar, inquit, o caecitas, nuper simulacra modo ex fornacibus prompta, in incudibus Deos, et ex malleis fabricatos.» Et infra: « Tamquam inesset vis praesens, adulabar, affabar, et beneficia poscebam. » Et infra: « Deos esse credebam ligna, lapides, ossa, aut in hujusmodi rerum habitare materia. »
Vide igitur, Lector, an non mentiatur Calvinus, cum negat Ethnicos habuisse idola pro Diis.
At inquit, Ethnici mutabant simulacra pro arbitrio, nec tamen Deos mutabant. Respondeo, Ethnicos eadem stultitia, qua putabant aliquos Deos posse fieri manibus hominum, potuisse etiam credere Deos aliquos potuisse destrui manibus hominum.
Sed rursum, ait Calvinus, uni Deo multa simulacra ponebant. Respondeo, Ethnicos habuisse alios Deos in coelo, alios in terra: nec putasse absurdum, si unus Deus coelestis, ut Jupiter, vel Apollo, haberet in terra multos collegas minores, id est, multa idola ejusdem nominis.
Denique addit Calvinus, Ethnici novas imagines sacrabant, nec tamen putabant se novos Deos facere Respondeo, falsura esse,
non putasse Gentiles, se novos Deos facere, saltem terrestres.
Quintum mendacium est lib. I. Instit. cap. II. § 10:« Prophetae, inquit, passim Judrnis, et Gentilibus fornicationes cum ligno, et lapide exprobrare non desinebant, tantum ob ea, quaj quotidie ab iis fiunt, qui Christiani haberi volunt, nempe quod Deum in ligno, et lapide carnaliter venerabantur. »
Hoc estmaximum et perniciosissimum mendacium. Nam in primis Judaei et Gentiles immolabant idolis, ut patet de Judaeis Exod. XXII. et alibi, de Gentilibus I. Corinth. X. et alibi: et hanc Scriptura vocat fornicationem: Christiani autem numquam imaginibus immolarunt.
Praeterea Judaei et Gentes, vel idola putabant Deos, ut ostendimus, vel certe in idolis creaturas pro Deo colebant, quod Christiani non faciunt. Quod autem Gentiles in idolis colerent creaturas pro Diis, probatur; nam plurimi in simulacris colebant pro Diis homines mortuos, quos et ipsi mortuos esse credebant, sed non facile audebant id populis dicere. Probat hoc Lactantius lib. I cap. 14. et 13. ubi etiam refert, Ciceronem Tulliolam suam Deam facere conatum esse, erecto illi simulacro. Et Augustinus lib. VIII. cap. 26. do Civit. Dei, probat, Paganorum Deos homines fuisse: et lib. XVIII. cap. docet Serapidis simulacrum digito ad os admoto indicare solitum, ut taceretur Serapidem fuisse hominem, imo et poenam capitis constitutam ait iis, qui Serapidem hominem fuisse dicerent, cum tamen vere hominem fuisse, et mortuum, ac sepultura constaret. Idem probat Cyprianus initio libri de Idolorum vanitate, et Eusebius de praeparatione Evangelica lib. II. cap. 7. et Tertullianus Apologetici cap. 11.
Alii non homines mortuos, sed daemones in idolis pro Diis colebant, ut patet ex Ilermete apud Augustinum lib. VIII. de Civit. Dei. cap. 23. Quamquam daemones non solum invitati magicis artibus, ut Hermes dicit, sed etiam sponte sua in idolis habitabant, et se supponebant pro mortuis hominibus, ut loco eorum adorarentur, ut docent, Reatus Cyprianus initio libri de idolorum vanitate, et Beatus Augustinus lib. VIII. de Civitate Dei cap. 24. et lib. XXII. contra Faustum cap. 17. et idem patet ex eo quod daemones assumpserunt sibi nomina vel idolorum, in quibus residebant, vel hominum mortuorum, quorum vice colebantur.
Adjurati enim, et rogati nomen, quidam dicunt, se vocari Beelzebud, quidam Moloch, quidam Chamos etc. alii Jovem, aut Mercurium, aut Apollinem etc. ut observarunt Origenes lib. VI. contra Celsum paulo ante medium. Eusebius lib. VI. praepar. cap. 6. Lactantius lib. II. cap. 16. et Sulpitius in vita B. Martini. Hocidem Scriptura testatur, cum Deuter. XXXII. dicit: Immolaverunt dcemoniis, et non Deo. Et Psal. XCV: Dii gentium daemonia etc. EtI. Corinth. X: Quce immolant gentes, daemonibus immolant, et non Deo.
Alii nec simulacrum, nec homines mortuos, nec daemones in idolis colere se dicebant, sed partes mundi; nam in idolo Apollinis colebant Solem, in idolo Jovis aetherem etc. ut referunt Eusebius lib. III. praepar. cap. 2. et Augustinus in Psalm. CXI1I. et lib. IV. de Civit. Dei cap. 10. et lib. VII. de Civit. Dei cap. 5. et seq.
Alii denique nec ipsas corporeas mundi partes in idolis colere se dicebant, sed animas earum partium, id est, Solis, Lunae, Terrae etc. ut referunt Eusebius lib. III. cap. 3. praepar. et Augustinus loco citato. Sed omnes isti, ut patet, creaturas pro creatore coluerunt: nisi quis ita desipiat, ut homines mortuos, daemones, elementa, stellas, creaturas esse neget. Id igitur Scriptura in Ethnicis reprehendit, quod adoraverint creaturam pro creatore. Quod sane Catholici nec faciunt, nec fecerunt unquam, cum imagines nec Deos putent, nec imagines Deorum.
Solvitur argumentum secundum.
Ad secundum argumentum ex Conciliis. Dico in primis Concilia duo Gonstantinopolitana fuisse illegitima. Quod patet Primo, quia non adfuit Romanus Pontifex nec per se, nec per legatos, ut ex Zonara, Cedreno, Paulo Diacono, et ex Synodo Nicaena II, act. 6. patet. Porro regula est Ecclesiastica Concilii I Nicaeni, sine sententia Romani Pontificis, non licere Concilia generalia celebrari, ut praeter alios refert Socrates lib. II. c. 43. Secundo, quia non consense¬
runt ulli Patriarchae nec per se, nec per legatos, ut ex iisdem auctoribus patet. Tertio, quia omnes auctores, qui de Conciliis generalibus scribunt, ut Psellus, Photius, Zonaras, Nicephorus, Cedrenus, Nicetas, Paulus Diaconus, Rhegino, Ado, Sigebertus, Abbas Urspergensis, et alii, ista Concilia Constantinopolitana vel non numerant inter Concilia Ecclesiae, vel aperte reprehendunt.
Dico Secundo, etiamsi legitima fuissent, tamen eis derogatum esse per Concilium plenarium et vere generale, id est, secundum Nicaenum.
Est autem hic notandum, Concilium istud Constantinopolitanum falso vocari Ephesinum III, a multis recentioribus, ut ab eo, qui edidit Concilia in quadam admonitione praemissa VII Synodo et ab auctore summae Conciliorum in principio VII Synodi, aSixto Senensi lib. V. Bibliothecae sanctae annotat. 247. et ab aliis. Causa erroris fuit, quia Concilio isti profano praesedit Theodosius Episcopus Ephesinus. Nam quod vere nou Ephesi, sed Constantinopoli habitum sit, patet ex omnibus antiquis historicis, et ex ipso Concilio, quod insertum habetur act. 6. Nicaeni Concilii.
Notandum Secundo, Calvinum, et Magdeburgenses impudenter laudare Concilium Constantinopolitanum praedictum; nam illud Concilium etiamsi de imaginibus impie sensit, tamen de cultu et invocatione Sanctorum, et de meritis operum recte sensit, et anathema dixit iis, qui id docent quod nunc Calvinus et Magdeburgenses docent. Nam can. 45. anathematizat eos, qui non invocant B. Mariam; can. 47. eos qui non colunt, et non invocant Sanctos caeteros; can. 48. eos, qui non credunt Deum redditurum vitam aeternam pro meritis operum secundum justam judicii sui libram. Habentur autem hi canones inserti in Concilio Nicaeno II, actor. 6. et eosdem fideliter recitant Magdeburgenses Centur. VIII. cap. 9. ex quo sane perspici potest eorum incredibilis vel stupiditas, vel impudentia, qui id laudant, a quo anathematizantur.
De Concilio autem Francofordiensi, quo praecipue nituntur adversarii, dico tria. Primo, quidquid illud Concilium definierit, non esse magni faciendum; nam sine dubio illi anteponendum est Concilium Nicaenum II, quod certum est fuisse universalius, antiquius, et sine controversia a summo Pontice approbatum; nam constat ex ipso Concilio adfuisse legatos Papa; Adriani, et rursus approbatum a Leone III, patet ex Ivone, IV parte, cap.147.
Dico Secundo, si verum est quod dicunt Centuriatores Centur. VIII. cap. 9. coi. 639. nihil nobis eam Synodum obesse; nam ipsi dicunt, Synodo Francofordiensi non consensisse, sed repugnasse Adrianum, et legatos ejus. At certum est Synodum, cui repugnat Romanus Pontifex nullius esse auctoritatis, ut patet tum ex Gelasio in tomo de vinculo anathematis, tum experientia. Nulla enim Synodus unquam habita est legitima, cui ltomanus Pontifex repugnaverit.
Quid, quod ipsa Synodus Francofordierxsis hoc ipsum docet? nam (ut ex Garolinis libris patet,) Synodus Francofordiensis decrevit, judicium ultimum controversiarum ad Romanum Pontificem pertinere, et hoc prmcipuo argumento refellit Synodum VII, quia existimavit sine auctoritate Romani Pontificis celebratam: Ergo Synodus Francofordiensis, testimonio Magdeburgensium, seipsam destruit.
Praeterea ibidem Magdeburgenses dicunt, Synodum Nicamam ab Adriano confirmatam; Concilium autem Francofordiense reprobat Synodum factam sine Papa; auctoritate, ergo judicio Magdeburgensium non est Nicauia nostra, sed aliqua alia, qua* reprobatur in Concilio Francofordiensi. Denique ibidem docent Magdeburgenses, in Synodo Francofordiensi non esse definitum, ut imagines tollantur a templis, sed ut in templis quidem maneant, at non adorentur. Cur ergo ipsi e templis imagines tollunt? cur frangunt? cur non servant Francofordiense decretum? Ex quo etiam refellitur mendacium Apologiae Anglorum, quae docet, in Concilio Francofordiensi decretum, ut imagines delerentur. At e contrario Synodus Francofordiensis testimonio librorum Carolinorum, Hincmari, et ipsorum Magdeburgensium, anathema dixit iis, qui imagines delere volunt. Praeterea res ipsa idem ostendit; nam si ea Synodus id statuisset, cur non esset factum? Quis enim resisteret in Occidentali Ecclesia decreto Episcoporum omnium, et Regis potentissimi? Non esse autem factum, certo certius est: nulli enim historici id referunt. Imo Jonas Aurclianensis tamquam rem novam, et sacrilegam re- Tom. 111.
fert, quod Claudius Taurinensis in sua dioecesi imagines delere voluerit.
Tertio dico, rem esse incertissimam, quid statutum sit de imaginibus in Synodo Francofordiensi. Nam antiqui auctores non sibi constant, nam in primis ipsum decretum Francofordiense, quod citatur in praefatione librorum Carolinorum, testatur in Synodo Francofordiensi damnatam Synodum, quae Constantinopoli convenerat, et imagines adorari jusserat. Ubi cum nominat Constantinopolim, videtur loqui de Synodo haereticorum contra imagines; at cum dicit, ibi decretum, ut imagines adorentur, videtur loqui de Synodo Catholicorum.
Pari ratione libri ipsi Garolini dicunt, in Synodo Francofordiensi damnatam Synodum quae facta fuerat Gonstantinopoli in Bythinia sine auctoritate Papae pro imaginibus adorandis. Ubi cum nominat Constantinopolim, et dicit a Synodo abfuisse Papa; auctoritatem, videtur loqui de Synodo ha;reticornm: Cum autem dicit in Bythinia, etpro imaginibus Synodum illam celebratam, videtur loqui de nostra Nicaena. Nam Nicaea est metropolis Bythiniae, Constantinopolis autem in Thracia est.
Jam vero Hincmarus Remensis cap. 20. libro contra Hincmarum Laudunensem, qui ipso fere tempore floruerat, dicit in Synodo Francofordiensi damnatam Synodum, quae Nicaeae convenerat sine Papae auctox-itate. Ubi etiam duo contraria conjungit, ut patet. Aimoinus lib. IV. cap. 83, de gestis Francorum, et Abbas Uispergensis in Chronico anni 793. scribunt in Synodo Fixxncofordiensi damnatam VII Synodum Graecorum, quae conveneiat Constantinopol^sub Constantino et Irene, ubi etiam ipsi contraria jungunt inter se.
Multi autem historici recentiores dicunt, in Synodo Francofordiensi damnatam Synodum de tollendis imaginibus, quam Graeci VII, generalem dicebant. Ita Platina in vita Adriani, Blondus decadis secunda; lib. I. Sabellicus lib. VIII. Enneadis 8. Paulus iEmilius lib. II. de gestis Francorum. Propter hanc confusionem Alanus Copus Dialogo 4 et 5. docet, in Synodo Francofordiensi solum damnatam Synodum Constantinopolitanam hcereticam': Nicaenam autem non solum non damnatam, sed etiam coxxfirmatam, quam sententiam optarem esse veram, sed tamen suspicor esse falsam.
Primo, quia libri illi Garolini, licet falso
inscribantur Carolo, ut dicemus, tamen sine dubio scripti sunt tempore Caroli, ut patet ex refutatione eorumdem librorum, quam edidit Adrianus I. et scripti videntur in Concilio Francofordiensi, et acta continere Synodi Francofordiensis. Id enim asserit Hincmarus ejus temporis auotor, et ipsi libri hoc prseseferunt: quod autem Synodus, quae in his libris refutatur, sit vere Nicaena II, dubitari non potest, si legantur vel ipsi libri, vel Adriani responsio.
Secundo, quia auctores antiqui omnes conveniunt in hoc, quod in Concilio Francofordiensi sit reprobata Synodus VII. quas decreverat imagines adorandas. Ita Ilincmarus, Aimoinus, Rhegino, Ado, et alii passim docent. Dicere autem nos omnes mentiri, vel libros eorum esse corruptos, ut Copus dicit, videtur mihi paulo durius.
Tertio, quia si isti auctores loquerentur de falsa VII Synodo, id est, de Synodo Constantinopolitana contra imagines, certe meminissent etiam in suis historiis Synodi Nicaena? vere septimae. At non meminerunt ullius Concilii VII, nisi istius, quod reprobatum dicunt.
Neque obstat, quod libri Carolini, et Abbas Urspergensis, et Aimoinus dicunt reprobatam Synodum Constantinopoli habitam; nam Abbas secutus est libros Carolinos, ut etiam Aimoinus: auctor autem eorum librorum vel lapsu memoriae, vel ex imperitia posuit Constantinopolim pro Nicaea; nam alioqui cum dicat Synodum celebratam in provincia Bithyniae, ubi Nicaea est, non Constantinopolis, satis indicat, se de Nicaea loqui. Et similiter Abbas, et Aimoinus c#m dicunt, Synodum celebratam sub Constantino et Irene, clare demonstrant, se loqui de Nicaena Synodo, etiamsi per errorem nominet Constantinopolim. Neque etiam obstat, quod Hincmarus', et libri Carolini dicant, Synodum reprobatam in Concilio Francofordiensi fuisse coactam sine auctoritate Papae, quod est falsum de Nicaena, et verum de Constantinopolitana: Nam llincmarus secutus est libros Carolinos, ut ipse indicat. Auctor autem eorum librorum hoc mendacium finxit cum aliis multis, ut imponeret Synodo Francofordiensi, ut mox dicemus.
Neque obstat ultimo quod Platina, Blondus Sabellicus et Paulus /Emilius dicant, reprobatam Synodum de tollendis imaginibus; nam in primis isti omnes recentiores sunt. Deinde quod ipsi dicunt, non pugnat
cum antiquorum historicorum dictis; nam in Synodo Francofordiensi dua? Synodi reprobata? fuerunt, nimirum Constantinopolitana contra imagines, et Nica?na pro imaginibus, ut patet ex libris Carolinis, et ex Ilincmaro. Et fortasse haec est causa, cur antiquorum historicorum aliqui nominent Nica?ara, aliqui Constantinopolim. cum dicunt Synodum Graecorum reprobatam in Concilio Francofordiensi.' Videtur igitur mihi, in Synodo Francofordiensi vere reprobatam Nicaenam 11 Synodum, sed per errorem et materialiter, eo modo prorsus quo olim Synodus Ariminensis damnavit homousion. Nam auctor librorum Carolinorum imposuit Synodo, duoque mendacia illi obtrusit: Unum mendacium fuit, in Synodo Nicama definitum fuisse, ut imagines adorarentur cultu latria?. Alterum, decretum illud factum a Graecis sine consensu Papa? Romani.
His duobus mendaciis pro veritate habitis, Synodus Francofordiensis reprobavit, et merito, Nicamam Synodum tamquam profanam et illegitimam. Quod illa duo fuerint persuasa Concilio, patet ex ipsis libris Carolinis; nam in praefatione diserte habetur hoc modo: « Allata est in medium (scilicet in Synodo Francofordia?) qua?stio de nova Grecorum Synodo, quam de adorandis imaginibus Constantinopoli fecerunt, in qua scriptum habebatur, ut qui imaginibus Sanctorum ita ut Deifica? Trinitati servitium aut adorationem non impenderent, anathema judicarentur: qui supra, sanctissimi Patres nostri omnimodis orationem, et servitutem cis impendere renuentes contempserunt, atque consentientes condemnarunt. » IIa?c ibi. In ipso etiam opere introducitur Constantinus Episcopus Constanti® Cypri in Concilio Nicaeno anathema dicens iis, qui non adorant imagines eo cultu, quo adoratur sanctissima Trinitas. En clare primum mendacium. Idem auctor clare docet, ad summum Pontificem pertinere judicium controversiarum fidei, et ideo Synodum illam pro adorandis imaginibus nihil valere, quod Pontificis auctoritate careat.
Prmterea auctores illi antiqui, qui dicunt reprobatam esse falsam Synodum, quae decreverat imagines esse adorandas, sine dubio per illud, adorandas, intelligunt adorandas cultu latria?; nam ipsi quoque docent imagines esse venerandas, et tamen cxccrantur illam Synodum, qua? jubet imagines adorari. Ado in Chronico anni C96. dicit, Itomae in die exaltationis Crucis, a toto populo crucem osculari, et adorari solitam. Et in Chronico anni 717. vocat imaginem venerandam, quam everterat Philippicus haereticus, et restituerat Theodosius Catholicus Imperator. Rhegino lib. I. Chronici sub finem, agnoscit, crucis adorationem, et deturbationcra imaginum per Leonem Iconomachum factam scelus appellat. Joannes Aventinus lib. IV. annalium dicit, Carolo Magno Imperatore designato imaginem ejus in templo ab omni populo veneratam ipso praesente. Abbas Urspergensis Chronico, invehitur in Leonem Isaurum, et Constantinum Copronymum propter imaginum dejectionem, eosque vocat impios, et Antichristi praecursores, et e contrario Gregorium Papam laudat, et sanctum virum fuisse dicit, qui propter imagines Christi et Sanctorum, Imperatorem excommunicavit etc.
Quod autem vere mendacia sint, quod Synodus Nicaena caruerit Papae auctoritate, et quod decreverit imagines adorandas cultu latria?, certissimum est; nam in ipso Concilio Nicaeno II, act. 2. recitantur epistolae Papae Adriani pro imaginibus, et in omnibus actionibus semper primi subscribunt Legati Romani. Deinde quod ad cultum attinet, in prima actione Basilius Ancyranus qui antea fuerat haereticus, cum resipisceret et confessionem Catholicam ederet, toto Concilio audiente, et probante dixit, se imagines quidem colere, non tamen latria, cum ea soli debeatur Deo. Similiter Constantinus Episcopus Constantinae Cypri in VII Synodo act. 3. locutus est. Similiter loquuntur etiam caeteri act. 4 et 7.
Neque mirum videri debet, quod auctor librorum Carolinorum tam manifesta mendacia obtruserit Synodo Francofordiensi de Nicaena Synodo paulo ante habita; nam si nunc Magdeburgenses, et Calvinus scribere audent, nos colere imagines divinis honoribus plane ut Deos, cum tot libri Catholicorum, 41 ipsum generale Concilium Latinum, et in Germaniae finibus Tridenti celebratum, diserte clament contrarium: quid mirum si idem confictum sit de Synodo Graeca, quam paucissimi legere poterant, et quae in Oriente celebrata fuerat?
Si dicas, ergo saltem Concilium Francofordiense, quod frequentissimum fuit, et legitimum, errare potuit. Respondeo, potuit
errare et erravit, non in juris, sed in facti quaestione. Et praeterea non mirum si errare potuit; nam non consensere Legati Romani, ut Magdeburgenses dicunt: Papa autem non solum non consensit, sed etiam refutavit Francofordiense decretum, ut patet ex libro Adriani de imaginibus ad Garolum, ubi refutantur omnia mendacia illorum librorum Carolinorum.
Chapter 31 of 64