Caput VIII. Non esse prohibitas imagines Dei
Quarta opinio est Calvini lib. V. Institut. cap. 11, ubi dicit Primo, nefas esse Deo invisibili, et incorporeo, imaginem visibilem et corpoream collocare. Secundo, imagines Christi et Sanctorum non esse prohibitas simpliciter, sed non debere poni in templis. Tertio, historias depictas habere aliquem usum ad instruendum; imagines autem solas Christi, vel Sanctorum sine ulla notatione rerum gestarum nullum habere usum, nisi ad oblectandum, et ideo frustra fieri.
Ut ergo incipiamus a primo capite, probat Calvinus non posse pingi imaginem Dei. Primo, quia Exod. XX. prohibetur omnis Dei similitudo; nam postquam dixerat Scriptura: Non facies tibi sculptile, neque omnem similitudinem, subjungit infra, explicans: Deos aureos, et argenteos non facietis mecum, id est, non facietis imagines aureas, vel argenteas, quse Deum repraesentent. Et Deuteron. IV: Memento quod Dominus locutus sit tibi in monte Horeb, vocem verborum audisti, imaginem nidlam vidisti, observa ergo teipsum ne forte deceptus facias tibi ullam similitudinem. Et Isa. XL: Cui similem fecistis Deum? A ut quam imaginem ponetis ei? Et cap. XLVI: Cui assimilastis me, et adaquastis, et comparastis me, et similem fecistis? Qui confertis aurum de sceculo, et argentum statera ponderatis, conducentes aurificem, ut faciat Deum. Denique Act. XVII. Paulus dicit: Genus ergo cum simus Dei, non est existimandum, auro, vel argento, aut lapidi artis sculpturce, et cogitationis hominum divinum esse simile. («)
Secundo, probat ex Concilio Elibertino can. 36: « Placuit in templis non haberi picturas, ne quod colitur, vel adoratur, in parietibus depingatur ». Ubi palam est agi de imaginibus Dei, qui solus a Christianis colitur et adoratur.
Tertio, idem probat ex Patribus: nam Eusebius lib. I. de praparatione Evangelica, cap. 6. et lib. II. cap. 8. et Lactantius lib. I. divin. institutionum, c. 15. scribunt, omnes quorum simulacra videmus, fuisse homines mortales: ergo nullam erat simulacrum veri Dei immortalis. Item Augustin. de fide, et symbolo, cap. 7. dicit, nefas esse Deo simulacra collocare. Praeterea idem Augustin. lib. IV. civit. Dei c. 19. et 31. refert Varronem dicentem, qui primi Deorum simulacra induxerunt, eos et timorem dempsisse, et errorem auxisse. Et lib. VI. c. 10. refert Senecae querimoniam, qui dolebat inviolabiles Deos in materia vilissima, atque ignobili dedicari.
Poterat addere etiam Origenem lib. VII. contra Celsum, in fine, et Joan. Damascenum lib. IV. de fide, cap. 17, qui docent, Christianos nullam Dei imaginem habere, utpote incorporei et invisibilis. Denique Patres VII Synodi, act. 4. 5. et 6. qui dicunt, Christum recte pingi, quia est homo: Deum autem pingi non posse.
Quarto, probat ex periculo erroris: nam licet S. Gregorius scripserit, imagines esse libros idiotarum, tamen e contrario Scriptura vocat imaginem ligneam, doctrinam vanitatis, Hierem. X. et conflatile, doctorem mendacii. Habacuc. II: « Itaque, inquit Calvinus, si Gregorius in schola spiritus edoctus fuisset, humquam dixisset imaginem librum idiotarum esse. »
Quinto, ratione, quia non videtur posse fieri veram imaginem corpoream rei incorporeae. Adde etiam, quod imagines fiunt rerum absentium: Deus autem ubique est praesens.
Haec opinio Calvini est etiam aliquorum Catholicorum, ut Abulensis in cap. IV. Deuter. quaest. 5. Durandi in III. dist. 9. q. 2. et Peresii de traditionib. par. 3. in tractatu de imaginibus; qui docent, imaginem Dei non recte fieri, et ab Ecclesia fortasse tolerari, non tamen probari.
Ego dico tria: Primo, non esse tam certum in Ecclesia, an sint faciendae imagines Dei, sive Trinitatis, quam Christi, et Sanctorum; hoc enim confitentur omnes Catholici, et ad fidem pertinet, illud est in opinione. Secundo, miram esse Calvini fraudem et astutiam, qui posteaquam probavit non esse faciendas imagines Dei, ita digreditur ad amplificationes, et triumphum canit, quasi probasset, non licere colere, vel facere ullam imaginem. Tertio dico, licere pingere etiam imaginem Dei Patris in forma hominis senis; et Spiritus sancti in forrda columba}, ut Cajetanus docet in 3. p. q. XXV. art. 3. Ambrosius Catharinus in lib. de cultu
imaginum. Dieghus Payva lib, ultim. contra Kemnitium. Nicolaus Sanderus in suo opere de cultu imaginum. Thomas Waldensis t. III. tit. 19. c. 153. Id vero ita probamus.
Primo. Angeli sunt incorporei, et tamen depicti et sculpti sunt in Testamento veteri, Exod. XXV. III Regiam VI. quare Deus etiam, licet incorporeus, pingi poterit.
Calvinus respondet id factum esse ad pa}- dagogiam veteris legis, nunc autem prseteriisse saeculum illud puerile. At nos non quaerimus quorsum facta sint, sed tamen disputamus pingi posse rem incorpoream: et sicut ad paedagogiam populi pinguntur Angeli, cur ad paedagogiam populi non poterit pingi Deus? Nam licet 'praeterierit saeculum illud, quod puerile dici poterat respectu nostri, tamen et nostrum puerile dici potest respectu futuri saeculi in coelo.
Secundo, Deus visus est corporea specie; nam Adae apparuit tamquam homo deambulans in paradiso ad auram post meridiem, Genes. III. Jacob vidit Deum innixum summitati scalce; et proinde forma corporea, Genes. XXVIII. Moyses vidit posteriora Dei, id est, terga et humeros, Exodi XXXIII, Isaias cap. VI. et Michaeaa III lteg. ult. viderant Dominum sedentem in solio ad formam hominis Regis. Et Amos cap. IX, vidit Dominum stantem super altare. Denique Daniel cap. VII. vidit eum sedentem in throno, et describit caput et capillos ejus canos, et vestimenta ejus alba. Spiritus sanctus apparuit in forma columbce, Matth. III. Denique Angeli apparuerunt frequentissime in forma humana. Genes. XVIII. et XIX. in lib. Tobiae. Visi sunt etiam cum aliis, ut Isaise VI. et Daniel. IX. et in stola candida, Matth. ultim. Luc. ult. et Joan. XX. Quid ergo prohibet sic pingi?
Respondet Calvinus, quod Deus interdum se ostenderit in humana forma, fuisse prailudium incarnationis, columbam autem subito evanuisse, ut indicaret Spiritum sanctum invisibilem esse. Sed quorsum haec? Non enim quadrimus ad quem finem, vel quamdiu Deus apparuerit in forma corporea, sed contendimus posse Deum pingi in ea forma, in qua seipsum demonstravit. Et praiterea non est veram, apparitionem Dei in forma humana semper fuisse prajludium incarnationis; nam interdum apparuit Deus Pater, vel Spiritus sanctus, qui tamen incarnandi non erant. B. Augustinus lib. XX. Trinit. cap. 44. existimat, in illis tribus viris, qui apparuerunt Abrahae, Genes. XVIII, apparuisse tres personas Trinitatis: et lib. eodem, cap. ultimo, convincit, Patris personam visam esse in forma humana, ex Daniele cap. VII. ibi enim legimus visum esse antiquum dierum in throno, qui filio hominis, id est, Christo, regnum tradebat; et tamen nec tota Trinitas, nec Deus Pater incarnandus erat.
Tertio, Scriptura verbis tribuit Deo omnia membra humana, dum eum dicit stare, sedere, ambulare; nominat ejus caput, pedes, brachia; tribuit illi sedem, thronum, scabellum etc. Cur ergo non poterit pictura exhiberi, qualis depingitur Scriptura?
Respondent, Scripturam ideo sine periculo tribuere membra Deo, quia alibi eadem Scriptura Deum incorporeum esse dicit. Sed cur, quaeso, eadem Scriptura non poterit impedire errorem picturae? Sicut enim a Scriptura discimus, membra quae tribuuntur Deo in ipsa Scriptura, metaphorice esse accipienda, ita etiam ab eadem discimus membra, quae tribuuntur Deo in pictura, metaphorice esse accipienda. Et idiotae, qui vident picturas et non possunt legere Scripturas, possunt ac debent a Praelatis et concionatoribus institui, ut Concilium Tridentinum monet, sess. XXV. Alioqui fateor, non sine periculo exhiberi imperitis ejusmodi picturas. Hic enim tantum defendimus, non esse in universum damnandas ejusmodi imagines.
Quarto, pinguntur ea, quae minus videntur posse pingi quam Deus, nimirum virtutes, quae non solum spirituales, sed etiam accidentia sunt; cur ergo non poterit pingi Deus?
Quinto, homo est vera imago Dei; sed hominis potest pingi imago, ergo et Dei; nam quae est imago imaginis, est etiam exemplaris; quae enim sunt similia uni tertio, sunt etiam inter se similia.
Dicent, hominem non esse imaginem Dei qua parte pingitur, id est, corpore, sed qua parte non potest pingi, id esi, animo.
Respondeo, si ita esset, sequeretur, hominem non posse depingi; nam homo non est homo rationae figurae, et colorum, quae sola exprimuntur in imagine, sed est homo ratione substantiae, et praecipue ratione animae, quae pingi non possunt. Dicitur tamen homo vere et proprie depingi, quia figura et colores imaginis non solum figuram et colores hominis repraesentant, sed ipsum totum hominem; alioqui numquam fieret, ut res de¬
picta videretur res ipsa vera. Quod tamen accidit uvis, quas pinxerat Zeuxis, ad quas carpendas aviculae accurrebant, teste Plinio lib. XXXV. cap. 10.
Ita igitur licet homo sit ad imaginem Dei ratione intellectus et voluntatis; tamen ipse totus homo intelligens et volens, recte dicitur et est imago Dei; nam Genes. I. non ait Deus: Faciamus animam, sed faciamus hominem ad imaginem Dei; et cum Imperator quidam saeviret in eos qui confregerant imaginem uxoris suae, dixit illi S. Macedonius (ut Theodoretus refert in historia religiosa, cap. 43.) eum male agere, quod pro imaginibus suis, Dei occidat imagines. Et tamen Imperator non animas, sed homines occidebat. Si autem ipse totus homo est imago Dei, et totus homo vere pingitur: ergo imago Dei vere pingitur. Illud tamen verum est, quod sicut homo est imago Dei valde imperfecta, obscura, et dissimilis: ita etiam homo pictus est imago Dei valde imperfecta, obscura, et dissimilis.
Ultimo probatur ex usu Ecclesiae. Jam enim receptae sunt fere ubique ejusmodi imagines; neque credibile est Ecclesiam toleraturam universaliter aliquid illicitum. Adde quod Concilium VII, act. 3. approbat imaginem Spiritus sancti in forma columbae, et Concilium Trident. sess. XXV. admittit imagines Dei praecipue in picturis historiarum.
Pro solutione argumentorum observandum est tribus modis posse aliquid pingi. Uno modo ad exprimendam perfectam similitudinem formae, et naturae rei ipsius, et hoc modo res corporeae solum pinguntur, quae lineamentis et coloribus praeditae sunt. Et si quis hac ratione Deum pingere tentaret, is verum idolum constitueret.
Altero modo ad historiam aliquam oculis exhibendam; quomodo si quis pingere vellet expulsionem Adami de Paradiso, pingere deberet Deum in forma hominis ambulantem, et Adamum, atque Evam nudos inter arbores se occultantes, ac demum Angelum in forma humana gladium gestantem, et Adamum cum conjuge expellentem. Qui autem ita pingeret, non vellet certe repraesentare Dei vel Angeli naturam, sed solum exhibere oculis per picturam, id quod auribus exhiberet alius recitando Scripturam, et hoc modo potest Deus pingi.
Tertio* potest aliquid pingi extra historiam ad explicandam naturam rei non per immediatam, et propriam similitudinem, sed analogiam, sive metaphoricas, mysticasque significationes. Quemadmodum pingimus Angelos, juvenes, alatos, formosos, nudis pedibus etc. ad significandum eos semper viribus pollere, celerrime moveri, splendore gratiae et virtutum praeditos etc. quae vide apud Dionysium, cap. ultim. coelestis hierarch. Hoc etiam modo pinguntur virtutes: Et ipse homo, imago Dei, est hujus generis tertii. Non enim est inter hominem et Deum alia similitudo, quam analogica. Hoc modo pingimus Deum patrem, cum eum extra historiam pingimus humana forma.
Hoc modo pingimus Christum in forma ovis, et Evangelistas repraesentamus per aquilam, leonem, bovem, et hominem, et Spiritum sanctum in forma columbae, aut linguarum ignis. Ubi tamen notandum, non debere ejusmodi imagines multiplicari, nec tolerandum esset, quod pictores audent ex capite suo confingere imagines Trinitatis: ut cum pingunt unum hominem cum tribus faciebus, vel unum hominem cum duobus capitibus, et in medio eorum columbam; ista enim monstra quaedam videntur, et magis offendunt deformitate sua, quam juvent similitudine. Unde etiam Ministri Ilungarici in suo opere contra Trinitatem lib. I. cap. i. collegerunt multas formas imaginum Trinitatis, et eas tamquam monstra quaedam accurate depicta ridenda proponunt, easque vocant Cerberos, Geryones, Janos trifrontes, monstra et idola, quibus certe ocasionem blasphemandi pictores nostri dederunt.
Praeterea notandum est, errare Bartholomaeum Caranzam, qui in summa Conciliorum dicit, can. 82. sextae Synodi, prohiberi imaginem Christi in forma agni, et Spiritus sancti in forma columbae. At Concilium non prohibet istas imagines, sed anteponit tantum istis imagines Christi in forma humana. Unde in VII Synodo act. 2. legitur epistola Adriani ad Tharasium, in qua laudata dicitur in V I Synodo imago Christi in forma agni. Idem dicit Elias in VII Synodo, action. 4. idem Epiphanius in VII Synodo act. 6. et pra;terea in VII Synodo, act. 5. approbatur imago Spiritus sancti in forma columbae.
Praeterea ratio Bartholomaei contra ipsum videtur concludere; ipse enim dicit prohibitas esse has imagines, quia praesente veritate cessare debent figurae. At istae imagines non fuerunt in usu in Testamento veteri, sed coeperunt post Christi adventum. Imago enim agni sumpsit occasionem ex illis ver¬
bis Joannis: Ecce agnus Dei; Imago autem columbae ex illa columba, quae apparuit super Christum, Matth.IlI. Occasionem errandi videtur iste auctor accepisse ex ipso canone, qui non integre habetur in illa Synodo, sed corrigendus est error ex VII Synodo, ubi saepius iste ipse canon integer adducitur.
Ex his ad argumenta adversariorum facile poterit responderi. Ad primum posset uno * verbo dici, in omnibus Scripturis citatis prohiberi imaginem Dei primi generis. Existimo tamen Exodi XX. cum dicitur: Deos aureos, et Deos argenteos non facietis mecum. Et similiter Isaiae XL. et XLVI. ubi Deus, conqueritur dicens: Cui assimilastis me? ad litteram non agi de imagine facta ad repraesentandum Deum verum, nec enim tales a Judaeis flebant, sed de quibuscumque simulacris, quae haberentur pro Diis. Vult enim Deus dicere, si vobis simulacrum ligneum est Deus, cum ego etiam sim Deus, sequitur, me similem esse Deo ligneo secundum vos; nam Deus Deo non posset non esse similis?
Ad secundum dico, si Concilium illud loquitur de imagine solius Dei (ut vult Calvinus) nullam esse difficultatem; nam intelligemus Concilium de imagine Dei primi generis. At si loquatur Concilium de omnibus imaginibus, etiam Sanctorum, est major difficultas, de qua infra.
Ad tertium, Eusebius, et Lactantius loquuntur de idolis Gentium. Volunt enim ostendere, Deos Gentilium fuisse homines, et probant, quia omnia idola Gentium sunt statuse hominum, quorum etiam sepulchra ostenduntur. Augustinus de fide et symbolo, loquitur de imagine Dei primi generis. Varro apud Augustinum recte dicit, eos, qui simulacra Deorum induxerunt, metum dempsisse, et errorem auxisse; nam quidam propterea crediderunt ipsa simulacra esse Deos, et videntes ea nec aliis, nec sibi prodesse, vel obesse, coeperunt Deos contemnere. At si non Deos simulacra, sed imagines Deorum esse credidissent, et imagines non proprias, sed analogicas, nec metum amisissent, nec errorem invenissent, quemadmodum non minuitur metus Principum, nec error ullus oritur per imagines eorumdem, quas videmus quotidie. Seneca apud eumdem Augustinum conqueritur, simulacra Diis poni px-opter eumdem errorem, quia putabantur ipsa simulacra Dii, vel certe Dii simulacris illis similes judicabantur. Origones, et Damascenus, et Patres Nicaeni loquuntur de imagine Dei primi generis.
Ad quartum dico Primo, a Calvino injuria reprehendi B. Gregorium; nam B. Gregorius, cum ait picturas libros esse idiotarum, non agit de imagine Dei, sed de imaginibus Sanctorum, ac potissimum de historiis depictis, quibus mysteria redemptionis continentur. Prophetae autem, quos opponit Calvinus Gregorio, cum dicunt, lignum esse doctorem vanitatis, vel mendacii, de simulacris falsorum Deorum, non de veris Sanctorum imaginibus loquuntur.
Dico secundo, idola quidem esse doctores mendacii, quia volunt videri Dii; vel certe videntur referre Deorum effigiem, cura vere non referant: At imago Dei, et Trinitatis, ut a nobis pingitur, doctor ost veritatis, quia neque habetur pro Deo a nobis, neque fit ad referendam Dei effigiem, sed ad perducendum hominem in aliquam Dei notitiam per analogicas similitudines.
At quintum, jam ostendimus quemadmodum pingi possit res incorporea.
Ad ultimum, pingi solent absentia, quia non videntur: Deus autem licet sit praisens, tamen non videtur, ideo pingi potest, ac si abesset. Alioqui nec oporteret orare Deum voce exterioro; voces enim sunt propter eos, qui non intuentur cogitationes: Deus autem scrutatur renes et corda.
Imagines in templis recte collocari.
Alterum Calvini dictum, quod imagines non debeant poni in templis, probat ipse lib. I. Instit. cap. XI. Primo, quia primis quingentis annis non fuerunt ullae imagines in templis Christianorum.
Secundo, quia Concilium Elibertinum can. 36. prohibet picturas in templis fieri.
Tertio, quia non potest imago in templo, in sublimi loco statui, quin statim erigatur signum quoddam idololatriae. Nam, utB. Augustinus ait, epistola 49: « Cum his sedibus locantur honorabili sublimitate, ut a precantibus, atque immolantibus attendantur, ipsa similitudine animatorum membrorum,
atque sensuum, quamvis sensu, et anima careant, afficiunt infirmos animos, ut vivere ac spirare videantur. » Item in Psal. CX11I:
« Hoc enim facit, et extorquet quodammodo illa figura membrorum, ut animus in corpore vivens magis arbitretur sentire corpus, quod suo simillimum videt etc. » Et paulo post: « Plus valent simulacra ad curvandam infcelicem animam, quod os, oculos, aures, pedes habent: quam ad corrigendam, quod non loquuntur, neque vident, neque audiunt, neque ambulant,!) Ibidem Augustinus dicit, in templis Christianorum esse quidem vasa aurea, et argentea, sed non talia, quae os habeant, et non loquantur. Confirmat etiam ex I. Joan. ultimo, ubi Joannes non dicit, ut caveant a cultu simulacrorum, sed a simulacris ipsis, quia nimirum non possunt haberi in templo, quin adorentur.
Quarto probat, quia templa sunt instituta pro imaginibus vivis, et iconicis, atque a Deo institutis, quales sunt Baptismus, qui est imago interna; sanctificationis, et gratia;; et sacra Goena, qute est imago corporis Domini: sicut ergo templa ornantur istis vivis quodammodo imaginibus, ita dehonestantur imaginibus mortuis etc.
Quinto, probat lib. IV. cap. 9. § 9. ex Epiphanio in epist. ad Joannem Ilierosolymit. ubi dicit, contra Scriptura; auctoritatem esse, quod in Ecclesia pendeat imago hominis: et loquitur de imagine, quam ipse dicit fuisse Christi, vel Sgncti alicujus.
Sexto addunt alii, quod Adrianus Imperator (teste jElio Lampridio in vita Alexandri Imperatoris) in gratiam Christianorum templa jusserit extrui sine simulacris.
IIa;c sunt illorum argumenta, quibus tamen nihil territi, asserimus nusquam melius, quam in templis imagines Sanctorum collocari. Probatur primo, quia in Testamento veteri, quando Judaei propensissimi ad idololatriam erant, in templo fuerunt imagines Cherubim, Exodi XXY. et III, Reg. VI.
Secundo, probatur ex consuetudine Ecclesiae, quae fuit primis quingentis annis, ut appareat impudens Calvini mendacium. Tertullianus in libro de pudicitia, ante medium, bis testatur, in sacris calicibus Ecclesiae Catholica;, depictum fuisse Christum in forma pastoris ovem errantem suis humeris reportantis ad ovile; et tam erat id commune, ut Catholici, contra quos in eo libro scribit Tertullianus, inde argumentum sumerent ad probandum poenitentiam, etiaiu gravium delictorum, iu JScclesia. concedi. At certe calices sacri in Ecclesia et in loco maxime sacro poni solent,
Sozomenus lib. Y. cap. 20. et Nicephorus lib. X. cap. 38. scribunt tempore Juliani Apostata; statuam Christi, quae apud Paneadem fuerat, in templum a Christianis introductam. Quod certe factum est ante annum Domini 300. cum ad eum annum Sozomenus non pervenerit. Eusebius lib, III et JV. de vita Constantini, dicit, in templis a Constantino exstructis in Palestina, fuisse maximam copiam imaginum aurearum et argentea- Vum.
Nazianzenus cpisf. 49. ad Olympium, conqueritur, quod civitas Diocmsariensis evertenda esset, in qua ipse templum mirifice exornarat; et addit: « Neque enim si statuae dejiciantur, hoc nos excruciat, etiamsi alioqui excruciat, verum etc. »
Damasus in vita Sylvestri scribit, Constantinum in loco, ubi fuerat baptizatus, posuisse agnum ex auro purissimo, ad dexteram agni, statuam argenteam Salvatoris; ad laevam autem, statuam argenteam Joannis Baptista;. In Ecclesia autem ipsa Lateranensi posuisse imagines argenteas Salvatori, Apostolis duodecim, et Angelis quatuor. In VII Synodo, act. 6. refertur, quemadmodum discipuli S. Epiphanii, templum Epiphanio erexerunt, et imaginem ejusdem in eo posuerunt.
Basilius orat, in S. Barlaam in fine, in ipsa concione ostendit imaginem sancti Barlaam alicubi in templo depictam, et ait: gaudere se, quod melius pictores expresserint manum ejus pro Christo combustam, quam ipse oratione descripserit: « Abeo, inquit, fortium Martyris factorum pictura a vobis superatus. Gaudeo tali vestrse fortitudinis victoria hodie victus. Video manus ad ignem, luctam exactius a vobis descriptam. Video luctatorem in vestra imagine illustrius depictum. »
Gregorius Nyssenus orat, in Theodorum, initio v « Oblectatur, inquit, dum sedem, ut templum Dei, et magnitudine structurae, et adjecti ornatus decore splendido elaboratum intuetur; ubi et faber in animalium figuram lignum formavit, et pictor induxit etiam flores artis in imagine depictos, fortia facta Martyris, repugnantias, cruciatus, efferatas et immanes tyrannorum formas, impetus
violentos, flammeam illam fornacem, beatissimam consummationem athleta;, certaminum pra;sidis Christi humana; formae effigiem, omnia nobis tanquam in libro quodam, qui linguarum interpretationes contineat, coloribus artificiose depingens, certamina atque labores Martyris nobis expressit, ac tamquam pratum amoenum et floridum, templum ornavit. Solet enim etiam pictura tacens in pariete loqui, maximeque prodesse. »
In Missa Chrysostomi, quam Erasmus Latinam fecit, sic habetur: « Sacerdos egreditur e parvo ostio portans Evangelium, praecedente ministro cum lucerna, et conversus ad Christi imaginem inter duo ostia, inflexo capite cum exclamatione dicit etc. »
Evodius lib. II. de miraculis sancti Stephani scribit, in Ecclesia, ubi reliquiae S. Stephani servabantur, fuisse quoque imaginem ejusdem Martyris depictam, ad quam visendam frequentes homines concurrere soliti erant.
Prudentius in hymno de S. Cassiano scribit, se in templo S. Cassiani.vidisse super altare ejus imaginem.
Erexi ad ccelum faciem, stetit obvia contra Fucis colorum picta imago Martyris.
Plagas mille gerens, totos lacerata per artus, Ruptam minutis praeferens punctis cutem.
Item de sancto Hippolyto:
Picta super tumulum species liquidis viget umbris, Effigians tracti membra cruenta viri.
Paulinus epist. ad Severum, conqueritur, quod se una cum sancto Martino in templo depingi curaverat, et rogat, ut saltem ista carmina adscribi jubeat.
Adstat Martinus perfectae regula vitae,
Paulinus veniam quo mereare docet.
Hunc peccatores, illum speciale beati,
Exemplar Sanctis ille sit, iste reis.
Et natali 10. sancti Felicis, inquit:
Santasque feramur in aulas, Miremurque sacras, veterum monumenta figu-
Nicephorus lib. XIV. cap. 2. scribit, Pulcheriam Augustam posuisse in templo, quod
Constantinopoli ipsa extruxerat, imaginem B. Mariae, quam e Hierosolymis ad eam miserat Eudoxia.
Valentinianus junior admonitus a Sixto Papa (ut in vita Sixti scribunt Anastasius, qui supplevit pontificale Damasi, Platina, et alii) posuit in Ecclesia S. Petri supra tumulum, id est, super altare B. Petri, imaginem auream Salvatoris, gemmis pretiosissimis ornatam, et duodecim Apostolorum imagines item aureas.
B. Augustinus lib. I. de consensu Evangelistarum, cap. 10. testatur, multis in locis suo tempore cerni potuisse Christum depictum inter Apostolos Petrum et Paulum: et idem dicit de historia Abrahae mactare volentis filium, lib. XXII. cont. Faustum, cap. 73. Non est autem credibile Augustinum loqui de privatis domibus, ad quas non omnibus patet aditus, sed de publicis locis, et locis non profanis, sed sacris. Nam B. Gregorius lib. IX. epist. 9. dicit, in locis venerabilibus non sine ratione depictas imagines Sanctorum fuisse ab antiquis. Ubi nomine antiquorum non potest intelligere homines sui saeculi, sed superiorum; floruit autem ipse post annum 500. Ergo loquitur de Patribus, qui ante annum 500. floruerunt.
Denique Adrianus I, In libro pro imaginibus, qui habetur post VII Synodum circa finem, refert Sylvestrum, Damasum, Coelestinum, Sixtum, Leonem, Joannem et Pelagium, Pontifices templa picturis exornasse. Qui tamen omnes ante annum Domini 500. sederunt. Vides igitur, quam egregie mentiatur Calvinus, cum ait in Institut. lib. I. cap. XI. §13. in templis Christianorum non fuisse imagines primis 500. annis.
Tertio, probatur ex quatuor Conciliis, duobus Orientalibus, et duobus Occidentalibus. In Oriente celebrata est VII Synodus tota pro hac re. Item in VIII Synodo, can. 3. renovantur decreta septimae Synodi. In Occidente celebratum est Concilium Romanum sub Gregorio III, quod quidem nationale fuit, sed concurrerunt ad id Concilium fere mille Episcopi. In eo Concilio damnata est hseresis Iconomachorum, imagines e templis deturbantium, sub ipsis initiis hujus contentionis. Vide Sigebertum in Chronico anni 633. Celebratum est etiam Concilium tempore Stephani, et Caroli Magni, pro eadem re, ut testatur Adrianus I, qui Stephano successit, in libro pro imaginibus ad Carolum.
Quarto, probatur ratione: nam signa sacra nusquam melius, quam in sacris locis poni possunt. Deinde «ullum est ornamentum templorum melius, quam sacrarum imaginum, quia imagines simul templum ornant, et continent mentes hominum, ne vagentur inanibus cogitationibus. Praeterea templum est imago quaedam coeli; nam Apostolus Hebr. IX. comparat tabernaculum Mosaicum cum Coelo: et Chrysostomus hom. 36. in priorem ad Corinthios dicit, templum Christianorum/esse quasi regiam coeli, sive terrestre quoddam coelum. Sicut ergo templum est imago coeli, ita decet, ut in ipso templo sint imagines eorum, qui in coelo sunt, id est, Christi et Sanctorum. Denique, ubi melius ponentur imagines Sanctorum, quam in domibus ipsorum, id est, in basilicis Sanctorum, ubi reliquiae ipsorum quiescunt?
Ad primum argumentum patet solutio. Non enim illud argumentum, sed mendacium fuit.
Ad secundum Payva respondet, Concilium Elibertinum solum prohibere imaginem Dei, quae pingitur ad ipsius Dei effigiem repraesentandam. Sed non videtur satisfacere, tum quia Concilium loquitur in genere de picturis, tum etiam quia non erat in usu eo tempore, imo nec unquam fuerunt in Ecclesia tales imagines, quae sunt vera idola, ut ostendimus supra testimoniis Origenis, Augustini, et Damasceni: Concilium autem loquitur de eo, quod fieri solebat, et interdicit ne deinceps fiat.
NicolausSanderuslib.il. de cultu imaginum p. 4. respondet, Concilium illud prohibuisse imagines in templis, quia tempus et locus id requirebant. Tunc enim periculum erat, ne Gentiles existimarent, nostros adorare ligna,, et lapides: ac denique periculum erat, ne in persecutionibus fuissent imagines contumelia affectae a persecutoribus. Haec solutio bona est.
Neque obstat quod quidam dicunt, hoc Concilium celebratum fuisse post Concilium Nicaenum, et proinde non fuisse periculum persecutionum; nam revera Concilium hoc celebratum fuit ante Nicaenum, cum adhuc durarent persecutiones, ut patet ex canone 25. ubi agitur de iis, qui adferebant litteras a Confessoribus. Solebant enim ii, qui in persecutione confitebantur fidem, postea dare litteras commendatitias pro lapsis ad Episcopos; et in toto fere Concilio agitur de iis, qui labuntur ad idololatriam, Fateor tamen rationem illam canonis: «Ne id, quod adoratur et colitur, in parietibus depingatur, » non multum quadrare huic expositioni.
Alanus Copus in Dialogis lib. V. cap. 16. dicit, hic prohiberi imagines, quia ab illis Christianis adorari coeperant tamquam Dii, et hunc esse sensum: Placuit in Ecclesia non esse picturas, ne aliquid in parietibus existens adoretur et colatur ut Deus. In quem sensum accepit istum canonemB. Ivo in suis decretis part. III. cap. 40. sed huic etiam expositioni ratio canonis non omnino quadrat: nam debuisset dici potius, ne id quod pingitur, adoretur: quam ne id quod adoratur, pingatur.
Alii ergo dicunt tantum prohiberi, ne imagines depingantur in parietibus Ecclesiae, non autem ne depictae in tabellis aut velis in Ecclesiae habeantur; et rationem esse volunt propter honorem imaginum, quia in parietibus facillime corrumpuntur, vel humore parietum, vel situ, vel alia ratione. Qua ratione fuit olim prohibitum etiam, ne crux in pavimentis sculperetur, ne videlicet conculcaretur; et tunc hic erit sensus: Placuit picturas in Ecclesia, id est, in ipsa fabrica, sive muris Ecclesiae esse non debere, ne id, quod adoratur et colitur, in parietibus depingatur, id est, ne contingat rem sacram et venerabilem, quales sunt sancta; imagines, in parietibus esse, ubi facillime corrumpantur. Huic expositioni aptissime convenit ratio canonis.
Adde postremo, quidquid Concilium statuerit, magis illud Concilium esse pro nobis, quam contra nos; nam contra nos tantum esse potest Concilium 19 Episcoporum, quod provinciale fuit, et minime confirmatum, et in aliis decretis videtur errasse, praesertim cum in plurimis casibus, ne in articulo quidem mortis velit absolvi poenitentem.
(Sic enim accipio, quod ait Concilium, communionem dari, quamvis non desint, qui per communionem accipiant solam Eucharistiam. Moveor autem his rationibus. Primo, quoniam in ipso Elibertino Concilio pro eodem accipitur reconciliatio et communio; nam can. 69. sic legimus, placuit agi debere poenitentiam, et sic reconciliari, nisi necessitas infirmitatis coegerit ante tempus dare communionem. Ubi vides idem esse reconciliare, et dare communionem, aut certe in ipsa communione includi reconciliationem.
Solebant enim veteres Sacramentum reconciliationis semper conjugere cum Sacramento Eucharistae. Et ideo Tertullianus et Cyprianus, et alii scriptores ejusdem antiquitatis pro eodem accipiunt communionem reconciliationem, et pacem. Secundo, quia S. Innocentius in epist. ad Exuperium, cap.
- Corrigens observationem antiquam, qualis fuit tempore Concilii Elibertini, satis aperte indicat, consuevisse pcenitentibus nonnullis, etiam in fine vitae, negari reconciliationem. Quaesitum est, inquit, quid de his observari oporteat, qui post baptismum omni tempore incontinentiae voluptatibus dediti in extremo fine vitee suae poenitentiam simul, et reconciliationem communionis exposcunt. De his observatio prior, durior, posterior, interveniente misericordia, inclinatior est. Nam consuetudo prior tenuit, ut concederetur poenitentia, sed communio negaretur. Nam cum illis temporibus crebrae persecutiones essent, ne communionis concessa facilitas homines de reconciliatione securos non revocaret a lapsu, negata merito communio est, concessa poenitentia, ne totum penitus negaretur, et duriorem esse remissionem fecit temporis ratio. Sed posteaquam Dominus noster pacem Ecclesiis suis reddidit, jam depulso terrore, communionem dari obeuntibus placuit, et propter Domini misericordiam quasi viaticum profecturis, et ne Novatiani Haeretici negantis veniam, asperitatem, et duritiam subsequi videamur. Tribuitur ergo cum poenitentia extrema communio, ut homines hujusmodi vel in supremis suis, permittente Salvatore, a perpetuo exitio vindicentur. Haec Innocentius, cujus verbis illud expendendum videtur, non dixisse Innocentiurh, concessam fuisse aliquando lapsis reconciliationem, negatam communionem: sed concessam poenitentiam, negatam communionem. Concedebatur enim lapsis primo poenitentia, id est, injungebatur actio poenitentiae, deinde alio tempore reconciliatio tribuebatur. Unde est illud Augustini in epist. 180. ad Honoratum, aliis baptismum flagitantibus, aliis reconciliationem, aliis etiam ipsius poenitentiae actionem. Porro apud Innocentium nomine poenitentiae non reconciliationem, sed poenitentiae actionem esse intelligendam, perspicuum est ex eo quod ipse, dicit, petentibus poenitentiam, et reconciliationem communionis, concessam fuisse poenitentiam, ne totum negaretur, et nega-
tam communionem, ne homines de reconciliatione securi non revocarentur a lapsu, et quia remissionem duriorem fecit temporis ratio. Ubi vides apud Innocentium id esse negari communionem, quod negari reconciliationem, et remissionem. Quod clarius adhuc perspicitur in verbis sequentibus, ubi dicitur, posteriore tempore concessam fuisse communionem, ne videretur Ecclesia imitari Novatiani asperitatem, et duritiam, qui veniam negabat. Ex sententia igitur Innocentii negare communionem est negare veniam, et Novatiani duritiam imitari, qui, teste Cypriano lib. II. epist. 4. Ambrosio lib. I. de poenitentia, cap. 2. et Socrate lib. IY. cap. 23. poenitentiam concedebat, atque ad eam hortabatur, sed reconciliationem a Deo petendam, non a sacerdotibus impertiendam docebat. Sed nihil apertius dici potuit eo, quod extremo loco adjunxit Innocentius, tribui videlicet hoc tempore cum poenitentia communionem, ut homines in exitu de hac vita a perpetuo exitio vindicentur. Sequitur enim eos, quibus negatur communio, a perpetuo exitio minime liberari; quod non esset consequens, si negata communione non etiam reconciliatio negaretur.)
Pro nobis autem facit, quod hinc aperte colligitur, eo tempore fuisse imagines in templis, non enim diceret Concilium: « Placuit picturas in Ecclesia esse non debere, » nisi jam esse coepissent. Preeterea hinc habemus, vel ipsas imagines, vel certe Sanctos, quorum sunt imagines, coli et adorari; id enim significat illud: « Ne id quod colitur et adoratur, in parietibus depingatur. » Adde quod hoc ipsum Concilium can. 26. indicit jejunium omni Sabbato; et can. 33. prohibet usum uxoruih Episcopis, Presbyteris, Diaconis, Subdiaconis; quorum utrumque execrantur adversarii nostri.
Ad tertium dico, Augustinum loqui de simulacris prtEsupposito errore Gentilium. Yult enim Aug-ustinus dicere, quando quis putat simulacrum esse Deum, et accedit, ut adoret, et invocet ipsum simulacrum, mirabiliter confirmatur, et fovetur in errore, ab ipsa membrorum humanorum similitudine. Ita eum esse intelligendum probo ex verbis ejus; nam in epist. 49. quoest. 3. ait: « Cum his sedibus collocantur honorabili sublimitate, ut a procantibus, atque immolantibus attendantur ipsa similitudine animatorum membrorum, atque sensuum etc. » Ubi notu illud: « ut a precantibus attendantur. » Et
quod ibidem ait: « Accedente praesertim veneratione multorum etc. » Experientia enim docet imagines, qmc non habentur pro Diis, neminem licet rudissimum ita decipere ut putentur vivere et spiraro.
Ad illud de vasis Ecclesiae aureis dico, Augustinum voluisse ostendere simulaora Gentilium, continere homines in errore, non ratione materiae, quia pretiosa sint, sed ratione figurae, qui figuram habent nostrae similem; id autem ostendit Augustinus dupliciter. Primo, quia multi dorsum convertunt ad solem, et interim supplicant simulacro solis: non quia sol non sit longe nobilior, sed quia figura illa solis globosa, non tam facile persuadet solem vivere et sentire, quemadmodum figura simulacri, quae est nostrae similis. Secundo, quia Catholici etiam habent in locis sacris vasa ex materia pretiosa, et tamen quia deest figura humana ne Gentiles quidem putarent ea vasa vivere vel spirare.
Dices, si calices non putantur vivere, quia carent humana forma, ergo imagines quae habent humanam formam, si in templo sint, putabuntur vivere. Respondeo, Augustinus non dicit, imagines humanro forma; putari vivere; sed si putentur, putari propter formam, non propter materiam. Non ergo Augustinus dicit, imagines in Ecclesia non fuisse, sed solum formam humanam simulacrorum, multum valere ad fovendum errorem in iis, qui simulacra pro Diis colunt. Ad confirmationem dico, Joannem loqui de idolis. Sic enim est in Groeco: fAzfr ts iavtoOc «7ro twv stSw).wv: ex quo textu Latinum interpretari textum licet.
Ad quartum dico. Primo, Calvinum recte imitari suos majores; nam etiam antiqui Iconomachi dicebant, nolle se imagines istas mortuas, sed sufficere sibi Eucharistiam, qua; est imago corporis Domini; quibus Catholici responderunt in VIII Synodo, act. 6. Eucharistiam non debere vocari imaginem, vel figuram corporis Domini, cum ipsum Domini corpus revera sit. Secundo dico, imagines vivas et mortuas non esse inter se contrarias, sed alius juvari ab aliis, ut ostendimus. Denique imagines Sanctorum non recte vocari mortuas. Imaginis enim vita, est repraesentatio: Illa; ergo sunt mortuae, qu£e nihil repraesentant.
Ad quintum, Thomas Waldensis tom. III. tit. 19. cap. 157. dicit, Epiphanium propter hnresim Antropomorphitarum tunc vigente hoc fecisse. Alii dicunt, Epiphanium loqui de imagine hominis profani, qua} illi honorabatur instar imaginum Christi et Sanctorum; ita respondet Marianus Victorius in annotatione ad hanc epist. Communior et verior solutio est, verba illa esse supposititia; quod patet primo, quia post finem epistolae ista adjecta sunt; epistola enim plane finita erat, ut apparebit legenti.
Secundo, quia haeretici Iconomachi non objecerunt hunc locum Catholicis, cum tamen objecerint omnia dicta Patrum, qua; ullum colorem habere poterant, ut patet ex VII Synodo, act. 6.
Tertio, quia Epiphanius Diaconus in VII Synodo, act. 6. convincit duo alia similia loca, Epiphanii scriptis fuisse inserta ab haereticis.
Quarto, quia ut ibidem dicitur, discipuli Epiphanii in ejus templo imaginem ejus posuerunt, quod cel te non fecissent, si eorum praeceptor dixisset, id esse contra Scripturae auctoritatem.
Quinto, quia tempore Epiphanii Basibus, Nyssenus, et alii vivebant, qui imagines in templis laudabant,
Sexto, quia sententia illa: esse contra Scripturae auctoritatem pendere in templo imaginem hominis, indigna esset Epiphanio, viro doctissimo, cum sit ineptissima. Nusquam enim id legitur prohibitum, imo contrarium legitur, ut patet de imaginibus Cherubim in forma humana, quae erant in templo Salomonis.
Septimo, quia Gregorius lib. IX, epist. 9. dicit, nullum unquam Episcoporum ante Serenum Massiliensem fregisse imaginem Christi vel Sanctorum.
Octavo, quia B. Hieronymus in epistola ad Pammachium, contra Joannem Hierosolymitanum, totam fere hanc epistolam Epiphanii a se Latinam factam recitat, et tamen non meminit hujus veli. Nono, quia nec stylus convenit cum reliqua epistola.
Ad illud de Adriani templis sine simulacris, dico, Adrianum jussisse fieri templa sine simulacris Gentilium. Christiani enim nolebant orare in templis Gentilium, quia plena erant idolis. Ideo Adrianus jussit eis lieri templa sine ejusmodi idolis. Unde idem Lampridius ea simulacra ibidem appellat numina; numina autem non vocantur imagines, nisi proponantur adorandae pro Diis.
Chapter 27 of 64