Skip to the text

Caput XII. Imagines Christi et Sanctorum recte coli

Nos cum Ecclesia asserimus, imagines Christi et Sanctorum honorandas esse, modo tamen (ut in Concilio Trident. sess. XXV. declaratur) in imaginibus non collocetur fiducia, nec ab eis aliquid petatur, nec in eis inesse credatur ulla Divinitas, sed solum honorentur propter eos, quos nobis repraesentant. Quaj sententia probatur. Primum, testimonio Scripturae; habemus tria genera testimoniorum. Primo ea testimonia, quae expresse agunt de imaginibus, nimirum Exod. XXV. de Cherubim propitiatorii. Et num. XXI. de seneo serpente. Imagines enim Cherubim super arcam existentes Exod. XXV. necessario adorabantur ab iis, qui arcam adorabant. Imo Hieronymus in epistola ad Marcellam, ut migret Bethlecm, ideo dicit tabernaculum fuisse veneratum a Judaeis, quia ibi erant Cherubim. Serpens quoque aeneus non poterat non honorari, cum in loco sublimi a Deo positus fuisset, et salutem miseris in se aspicientibus adferret. Unde Augustinus lib. III. Trinit. c. 10. loquens de quibusdam signis, quae venerationem tamquam religiosa merentur, ponit pro exemplo serpentem ceneum. Pra?terea tara de imaginibus Cherubim, quam de imaginibus serpentis, quod honorari debuerint, patet ex regula B. Augustini lib. III. doctr. Christ. oap. 9. ubi dicit, signa utilia divinitus instituta, veneranda esse, quod honoreorumadprototypum transit. Fuisse autem illas imagines Cherubim et serpentis a Deo institutas, et utiles, certum est. Jam vero, si licuit, venerari imagines Angelorum, cur non etiam Sanctorum? Si licuit venerari imaginem Christi in forma serpentis (nam serpentem Christi fuisse figuram habemus Joan. III.) cur non potius venerabilis erit imago Christi in forma hominis.

Deinde, habemus alia testimonia, quse docent, creaturas honorandas religiose propter solam relationem ad Deum, ut Psalm. XCVIII: Adorate scabellum pedum ejus. Matth. V: Nolite jurare per coelum, quia thronus Dei est, neque per terram, quia scabellum est pedum ejus. Ubi nota, juramentum esse actum religionis, quo honoratur primario Deus, secundario id, per quod juratur. Prohibet ergo Deus juramenta sine debitis circumstantiis, per coelum et terram, ne contumelia fiat ejusmodi creaturis, quatenus relationem habent ad Deum. Sed similem relationem habent imagines: igitur eadem ratione colenda? sunt.

Ultimum genus testimoniorum est eorum, quae docent, creaturas dici sacras, vel sanctas propter relationem ad res sacras, Exod. III: Locus in quo stas, terra sancta est; propter Angeli scilicet praesentiam. Exod. XII. dicitur dies Paschae, dies sancta et venerabilis propter significationem, et quia

dedicata erat cultui divino. Exod. XXVIII. dicuntur vestes Sacerdotum Sanctae propter eamdem causam. Isaiae XI. sepulchrum Christi gloriosum. II. Tim. III. dicuntur Scriptura? sacra? litterae: A b infantia, inquit, sacras litteras nosti. Cur littera? illae dicunur sacrae, nisi quia signa sunt rerum sacrarum? Nec solum litteras, sed etiam verba ipsa prolata, venerari consuevimus, praesertim nomen, Jesus; et Evangelium audimus stantes detecto capite, imo etiam luminibus accensis; quamvis in meridie, ut Hieronymus probat lib. in Vigilantium. At imagines Christi et Sanctorum sunt etiam institutae ad significandas et repraesentandas res sacras, cur ergo eas honorare non liceat? Nam rem sanctam esse, hoc ipso quod sancta est, ven orabilem, patet ex illis verbis Exod. XII: Dies prima erit sancta, et septima eadem religione venerabilis. Ubi vides pro eodem accipi, rem sanctam et religiose venerabilem.

Secundo, probatur ex Conciliis Ecclesiae. Habemus in primis canonem 82 sextae Synodi, ubi dicuntur imagines venerabiles; tametsi enim isti canones non sint firmae auctoritatis, tamen iste canon semper receptus fuit ab Ecclesia, et testatur ut minimum usum Eccesiae antiquae. Deinde habemus Synodum Romanam sub Gregorio III, Episcoporum fere mille pro imaginibus celebratam, anno 733. juxta Sigebertum in Chronico. Item Synodum habitam villa Gentiliacensi, anno 766. juxta Sigebertum, vel 767. juxta Adonem, in ea de imaginibus actum, et admoniti Graeci, ut cum aliis piis de imaginibus sentire vellent, ut Paulus Aemilius testatur lib. II. Rursus aliam Synodum pro imaginibus Romae celebratam sub Stephano III, anno 768. juxta Sigebertum, cujus Synodi meminit aliquoties Adrianus in lib. de imaginibus ad Carolum.

Post annum deinde 788,' septima Synodus act. 7. definivit, imagines esse venerandas, non quidem cultu latria?, sed honore illo, quo etiam prosequimur sacras litteras, sacra vasa etc. testis Paulus Diaconus, Cedrenus, Zonaras etc. Est autem hoc Concilium ejusmodi, ut nullo modo dubitari possit, quin generale et legitimum fuerit. Nam habuit in primis legatos Romani Pontificis, et trium aliorum Patriarcharum, Alexandrise, Antio-

chiae Ille rosolymae,necnon Patriarcham Gonstantinopolitanum, omnes consentientes, ut ex subscriptoribus patet. Praeterea adfuerunt Episcopi 330, teste Cedreno, id est, plures quam in prima, secunda, vel tertia Synodo generali. Praiterea consensit Imperator Constantinus. Ad haec disputatum est acriter, et diu allatis in medium Scripturis, Conciliis, et Patribus. Si ergo ullum est Concilium generale legitimum, certe hoc est.

Neque obstat, quod contrarium dicantur statuisse Concilia Gonstantinopolitana praecedentia et Francofordiense sequens. Nam etiamsi illa omnia fuissent legitima, tamen cedere deberent Nicaeno; quia hoc plenarium et generale, illa particularia fuerunt. Est enim regula Augustini lib. II. de Baptismo, cap. 3. Concilia particularia plenariis sine dubitatione cedere debere. Fuisse autem illa tria particularia, patet; nam in Constantinopolitano sub Leone non fuerunt vocati, nec adfuerunt ulli Patriarchae, excepto Germano Patriarcha ConstantinopOlitano, qui tamen non consensit, et ideo depositus fuit.

In Concilio Constantinopolitano sub Constantino Copronymo non sunt vocati, nec adfuerunt nec per se, nec per Legatos Romanus, Alexandrinus, Antiochenus, Hierosolymitanus Patriarchae, sed solus Pseudoepiscopus, quem haeretici deposito S. Germano Patriarcham fecerant. Testantur haec Cedrenus, etjZonaras in vita Constantini Copronymi, et ipsi etiam Magdeburgenses Centur. VIII. cap. 9. coi. 551. et Paulus Diaconus, qui tunc vivebat, lib. XXII. rerum Romanarum.

Denique Francofordiense omnium judicio particulare fuit, et (si verum est, quod Centuriatores dicunt) adfuerunt quidem Legati Romani Pontificis, sed Synodo assensi non sunt.

Ad haec accedit, quod ex eventu colligitur Nicaenum fuisse legitimum, nam solum illud tandem obtinuit. Imagines enim in templis permanserunt, et suum honorem in Ecclesia semper habuerunt; imo etiam solius hujus [Concilii acta exstant, reliqua tria mox evanuerunt, et solum in historiis aliqua eorum memoria servata est, quod idem accidit primo Nicaeno. Fuerunt enim plurima Concilia celebrata ab haereticis contra Nicaenum I, sed ipsa cum suis erroribus evanuerunt, sola fides et canones Nicaeni ad nos

pervenerunt. Habemus praeterea VIII Synodum generalem, act, ult. canon. 3. Synodum Tridentinam, sess. XXV.

Tertio, probatur ex Patribus. Basilius in Julianum, ut citat Adrianus Papa in epistola ad Imperatores, in VII Synodo, art. 2:

« Historias, inquit, imaginum illorum honoro, et palam adoro, hoc enim nobis traditum a sanctis Apostolis, non est prohibendum etc. »

Chrysostomus inliturgia: « Sacerdos, inquit, ad imaginem Christi caput inclinat. »

Ambrosius serm. 10. in Psalm CXVIII:

« Qui, inquit, imaginem coronat Imperatoris, utique illum honorat cujus imaginem coronavit et qui statuam contempserit Imperatoris, Imperatori utique fecisse videtur injuriam etc. »

Augustinus lib. III. Trinit. cap. 10. loquens de signis sacris, quales sunt imagines, litterae, et Sacramenta: « Sed quia, inquit, haic hominibus nota sunt, quia per homines fiunt, honorem tamquam religiosa possunt habere, stuporem tamquam mira non possunt etc. » Ubi nominatim ponit serpentem seneum inter ea, quae merentur honorem religiosum. Item lib. III. de doctrina Christiana, cap. 9. dicit, eos servire sub signis, qui honorant utilia signa, nec sciunt quid significent, quales erant olim Judaei. Qui autem venerantur utilia, et sciunt quid significent, dicit eos non tam honorare ipsum signum, quam rem significatam, et ideo liberos esse. Quod autem imagines Sanctorum sint utilia signa divinitus instituta: et proinde veneratione digna tam a servis, quam a liberis, patet ex lib. II. de doctrina Christiana, cap. 25. ubi dicit, picturas, et statuas pertinere ad superflua instituta hominum, exceptis illis, quee ob finem bonum suo loco et tempore proponuntur ab eo, qui habet auctoritatem. Tales autem esse Christi, et Sanctorum imagines, certissimum est. Denique lib. X Confess. cap. 34. reprehendit pictores, et similes artifices, quod necessarium, et moderatum usum, et piam significationem longe aliquando transgrediantur. Ubi admittit, quasdam esse picturas necessarias, quasdam etiam piam significationem habentes, et proinde venerabiles.

Paulinus natali 10. S. Felicis, de imaginibus in templo depictis, sic ait:

Miremurque sacras, veterum monumenta, figuras.

Ubi cum sacras vocat figuras, honorandas etiam docet; res enim sacrae omnes honorandae sunt.

Gregorius lib. VII. epist. 5. ad Januarium Episcopum Caralitanum, loquens de imagine B. Mariae, et cruce quae posita fuerant in Synagoga Judaeorum, quas jubet inde auferri: « His, inquit, hortamur affatibus ut sublata exinde cum ea qua dignum est veneratione, imagine atque cruce, debeatis quod violenter ablatum est reformare. » Et lib. VII. epist. 53. ad Secundinum, docet raaginem sacram honorandam etiam prostratione ad terram, non tamen ut Deum: « Et nos, inquit, non quasi ante Divinitatem, ante illam prosternimur etc. »

Damascenus lib. IV. cap. 17. de fide, dicit esse Apostolicam traditionem, cultum crucis et imaginum.

Praeterea crucem, id est, crucifixi imaginem fuisse in Ecclesia semper honoratam, certissimum est; nam Lactantius in carmine de passione Domini.

Flecte genu, inquit, lignumque crucis venerabile

Et Sedulius lib. V. carminis Paschalis.

Neve quis ignoret, inquit, speciem crucis esse

Ambrosius oratione de obitu Theodosii: « Sapienter, inquit, Helena egit, quae crucem Christi in capite Regum levavit, ut crux Christi in Regibus adoretur. » Et lib. de incarnationis Dominicae Sacramento, cap. 7: « Numquid, inquit, cum in Christo imaginem Dei, crucemque veneramur, dividimus eum? i)

Hieronymus in vita Paulae: « Prostrata, inquit, ante crucem, quasi pendentem Dominum cerneret, adorabat. »

Athanasius quaest. 16. ad Antiochum, dicit, Christianos imaginem crucis colere potius quam lanceae, vel columnae, et similium instrumentorum passionis Dominica}, quia si Gentiles accusent nos, quod colamus lignum, possumus mox separare duo ligna crucis ab invicem, et eo modo sublata figura crucis, conculcare duo illa ligna, ut ostendamus nos non ligna sed imaginem crucifixi

venerari. Denique Patres testantur, Christianos semper accusatos a Gentilibus, quod colerent crucem quae est imago crucifixi.

Tertullianus in Apologetico, cap. 16. dicit, Christianos appellatos religiosos crucis: neque ipse hoc negat esse verum. Minutius Felix in Octavio respondet Gentilibus objicientibus adorationem crucis. Nec obstat quod ipse dicit: « Nos crucem neque adoramus, neque optamus; » nam loquitur de adoratione propria Deo, de qua accusabantur. Interim ex objectione constat crucem aliquo modo honoratam a Christianis. Julianus apud Cyrillum lib. VI. idem objicit. At certe numquam Gentilibus in mentem venisset, ut nostris objicerent adorationem crucis, nisi vidissent primis illis et sanctissimis Christianis crucem summa venerationi fuisse.

Ridicula est autem responsio Magdeburgensium, qui ex Concilio Francofordiensi Cent. VIII. cap. 9. in fine dicunt, non esse eamdem rationem crucis et imaginum aliarum; nam Christus nos redemit cruce, non imagine. Ista enim responsio primo jugulat ipsos Centuriatores, ipsi enim non admittunt crucem posse honorari. Deinde imperita solutio est, nam Christus non redemit nos ista cruce, quam modo auream, modo argenteam, modo lapideam, modo depictam in tabula, vel signatam in aere veneramur, sed illa una lignea, cujus imago est, quam veneramur. Nec enim habemus ubique crucem illam Christi veram, et multo minus eam veteres habebant tempore Tertulliani et Minutii, cum postea repertam esse constet temporis Magni Constantini. Magis autem redemit nos Christus corpore suo, quam cruce lignea. Quare si licet venerari imaginem crucis, multo magis imaginem corporis. Argumentum quartum, a miraculis. Deus enim per imagines Christi et Sanctorum multa miracula operatur, ex quo intelligimus placere illi, ut imagines honorentur. Illustre in primis est, quodEusebius refert lib. VII. histor. cap. 14. ubi testatur, ex basi statuae Christi aenea} ab Haemorrhoissa posita} apud Paneadem herbam quamdam omnibus incognitam oriri solitam, quae ubi crevisset usque ad fimbriam imaginis Christi, eamque attigisset, vim haberet omnes morbos depellendi; quod etiam refert Theophylactus in cap. IX, Matth. Addit Sozomenus lib. V. hist. cap. 20. de eadem imagine aliud miraculum, quod videlicet cum Julianus Apostata statuam Christi inde amovisset, et suam in eodem loco posuisset, mox ignis de coelo statuam Juliani discerpsit, et caput a reliquo corpore divulsit plane ad eum modum, quo olim accidit idolo Dagon, I. Reg. V?

Non est autem praetereundum hoc loco insigne mendacium Centuriatorum: quod enim Juliani statuae accidit, id illi tribuunt etiam statuae Salvatoris. Sic enim loquuntur Cent. IV. cap. 13. coi. 1447. « Videtur, inquiunt, etiam ea fulmine confracta esse, ut exstaret testimonium, superstitionem illam, qua statuis vis aliqua tribuitur, Deo non placere. » Et ibidem superstiosam vocant herbas illius vim, quae morbos omnes curabat. At cum dicunt, imaginem Christi fulmine disjectam, mentiuntur apertissime contra fidem omnium historicorum. Cura autem miracula testatissima Christi, superstioni Diabolicae ad scribunt, imitantur Scribas et Pharisaeos, qui ejusdem Christi miracula in Beelzebud fieri, calumniabantur.

Multa alia miracula per imagines a Deo facta legi possunt apud ipsos Magdeburgenses Cent. VI. et sequentibus cap. 13. qui tamen respondent ad hoc argumentum ex libris Carolinis, non sequi, imagines esse adorandas, quia miracula faciunt. Multa enim sunt alia, per quae Deus miracula facit, quae tamen non adorantur. Nam Elisamsper aquas Jordanis curavit lepram Naaman: Christus sputo curavit caecum; nec tamen adoramus aquam, vel sputum, quin etiam per homines malos aliquando facit Deus miracula, et tamen eos homines omni honore indignos judicamus.

Respondeo, spectandum esse finem miraculorum; id enim, quod miraculo confirmatur, Dei testimonium habet. Jam Elisaeus et Christus non adhibuerunt aquam vel sputum in miraculis, ut aquam vel sputum honorarent, sed ut ostenderent, ille quidem se esse Prophetam Dei, iste autem se verum Dei Filium. Similiter homines mali non faciunt miracula, ut se ao vitam suam commendent, sed fidem. Quare non ipsi, sed fides, quam praedicant, veneranda est.

Miracula autem per imagines facta, ideo facta sunt, ut probarent ac sancirent imaginum cultum. Nam cur, quaeso, ignis coelestis discerpsit statuam Juliani, nisi ut vindicaret injuriam factam statuae Christi? Et cur ab imagine a Judaeis confossa, sanguis prodiit, qui infirmos plurimos curavit, ut est apud

Athanasium libro dc passione imaginis Domini, Gregorium Turonensem de gloria Martyrum, cap. 21. Rhegin. in Chronico anni 804. nisi ut ostenderet se honorare id, quod Judaei contumelia afficiebant?

Praeterea beneficia, quae per imagines a Deo conferuntur, cur illis duutaxat conferuntur, qui imagines honorant, et qui existimant Deo placere cultum imaginum? Nam illud miraculum factum Edessae per imaginem Christi, ut refert Evagrius lib. IV. cap. 26. factum est in salute eorum, qui Christi imaginem venerabantur. Scribit etiam Zonaras in vita Michaelis Balbi, cum Leo Armenius imagines persequeretur, filium ejus Sabbatium Constantinum qui mutus erat, accessisse ad statuam S. Gregorii Nazianzeni, et sanctum ipsum mente precatum, loquendi usum divino miraculo recepisse. At si cultus imaginum esset idololatria, Deus certe tum maxime idololatriae favere visus fuisset. Scribit Paulus diaconus lib. XXL rerum Romanarum, cum Iconomachus quidam conspecta statua B. Virginis, lapides in eam jecisset, eamque comminuisset, per quietem virginem ipsam ab eo visam, terribiliter his verbis comminantem: « In caput tuum hoc fecisti. » Deinde paulo post eumdem lapide percussum, atque ita contritum esse, ut ipse statuam comminuerat.

Argumentum quintum duci potest a simili, hoc modo: homo dignus est veneratione, quia imago Dei est, ergo et cseterae imagines Christi vel Sanctorum digna sunt veneratione, quod enim uni imagini convenit quia imago est, id necessario omnibus imaginibus convenit. Esse autem hominem venerabilem quatenus Dei est imago, Cyrillus et Augustinus testantur.

Cyrillus catechesi 12. sic ait: « Imago lignea terreni Regis honoratur, quanto magis rationalis imago Dei? » Augustinus epist. 203. ad Maximinum Episcopum Donatistarum, explicat, cur in tutulo epistolae dixerit: « Honorabili fratri, » et ait se non honorare Episcopatum ejus, sed honorare imaginem Dei, quam in illo sciebat esse, cum homo esset.

Respondent Magdeburgenses ex lib. Garolino, argumentum nihil concludere, cum non sint similes depictae imagines hominis, ut imago Dei est; imago enim Dei est in mente, similitudo autem inter hominem et picturas est in exteriori figura. Imperite; nam argu-

mentum procedit a simili proportione, ut enim homo se habet ad Deum, cujus est imago, ita se habet pictura ad Christum cujus est imago; si ergo homo ideo est honorabilis, quia est imago rei honorabilis, certe etiam imago dicta est honorabilis, quia imago est rei honorabilis.

Respondent secundo, hominem non adorari saltem religiose, sed solum civiliter. At licet homo, ut Rex, vel Imperator honoretur civiliter, tamen homo, ut imago Dei honoratur religiose; causa autem cur honoretur sacra res, est, quemadmodum qui honorat hominem, quia sanctus, vel Propheta, vel Sacerdos, vel Episcopus est, certe religiose honorat, non civiliter, ut supra diximus.

Argumentum sextum item a simili, imago Regis est venerabilis civili quodam honore, ergo imagines Christi et Sanctorum sunt honorabiles cultu religioso. Et confirmari potest hoc argumentum ex insigni fraude Juliani Apostatae, quam describunt Gregoi*ius Nazianzenus oratione I. in Julianum, Paulus Diaconus in vita Juliani, et alii; erat in more positum, ut imagines Imperatorum ab omnibus adorarentur, id quod etiam Christiani faciebant, quippe qui sciebant solum civilem adorationem illam fuisse, qualem etiam ipsi Imperatori licet Ethnico deferebant. Julianus igitur ut cogeret Christianos saltem per errorem adorare idola, jubebat suam imaginem ita depingi, ut simul pingeretur Jupiter de coelo coronam et purpuram Imperator deferens; pingerentur etiam Mercurius et Mais in Imperatorem respicientes, ut eo modo indicaret, se sapientem et fortem esse. Itaque seipse inter Deos depictum proponebat, ut Christiani de more venerantes imaginem Imperatoris, simul venerarentur Imagines falsorum Deorum. Monet autem Nazianzenus fuisse venia dignos Christianos simpliciores, qui non advertebant dolum, nec putabant se adorare aliud, quam Regis imaginem.

Respondent Centuriatores loco notato, non esso hoec similia, quia imago Regis adoratur propter absentiam Regis, qui non potest esse simul ubique in toto regno: Deus autem ubique est proesens. At in primis non quatimus, cur adoretur imago Regis, sed ex eo, quod adoratur, colligimus, recte adorari imaginem Christi. Praeterea Christus, ut homo, non est ubique, nec Sancti sunt ubique. Denique falsum est, imagines Principum non adorari praesente Principe; imo sicut

contumeliam facere imagini gravius peccatum est praesente Principe; quam absente: itu etiam honorare imaginem praesente Principe, res est illi gratissima.

Argumentum septimum a contrario; Imago est capax injuria} et contumelia}, ergo et honoris atque cultus. Eusebius lib. IX. hist. cap. 10. scribit in dedecus Maximini, imagines ejus fuisse vel dejectas, vel atris coloribus foedatas. Idem de imaginibus Domitiani scribit Suetonius.

Theodosius quoque (optimus ulioqui et pientissimus Princeps) cum Antiocheni imaginem uxoris ejus dejecissent, ita iratus est, ut parum abfuerit, quin totam Antiochiam everterit. Exstant de hac re duae orationes Chrysostomi, id est, secunda et tertia ad populum Antiochenum, quibus deplorat scelus illud in Theodosium commissum. Yide etiam Theodoretum lib. V. cap. 19. historice. Denique Julianus Apostata Christi statuam non dejecisset, nisi eo modo Christo injuriam fieri credidisset. Neque Deus Juliani statuam fulmine percussisset, nisi ab eo injuriam accepisset, et nisi ad Juliani contumeliam id pertinere visum esset.

Argumentum octavum, idola Gentium merito exeeramur et confringimus, et hinc laudatur valdeTheodosius, quod, teste Theodoreto lib. Y. cap. 20. historice, jusserit idola ubique destrui. At certe id non fit, nisi ratione significationis, quia sunt imagines falsorum Deorum; igitur e contrario imagines Christi et Sanctorum, quia res vere bonas et sanctas significant, honorabiles sunt.

Argumentum nonum, ab improbitate lconomachorum, et pietate eorum, qui imagines colunt et coluerunt. Nam Iconomachi, ut ostendimus 2. cap. disputationis, fuenmt omnes aut Judcei, aut Samaritani, aut Mahumetani, aut Necromantici, aut manifeste hceretici, quos impios esse negare nemo potest. At qui imagines defenderunt, fuerunt sancti viri et docti, utGregorius et Adrianus summi Pontifices, Germanus, et Tarasius Episcopi Constantinopolitani, Joannes Damascenus, Methodius, Leontius, Jonas Aurelianensis, Paulus Diaconus, et alii pii doctique viri omnium consensu. Non est autem credibile, Deum per hostes suos potius, quam per amicos et sanctos Ecclesiam docere voluisse.

Quid, quod ipse etiam Diabolus odit imagines? Nam ut in Prato spirituali cap. 45.

legimus, Eremitae cuidam conquerenti, quod spiritus fornicationis illum vexans, cum illo consenuisset, nec abscedere vellet, apparuit Diabolus, ac promisit se discessurum, si is imaginem B. Virginis, quam in cubiculo habebat, non amplius se veneraturum polliceretur. Sed forte Diabolus fingit odium in imagines, ut homines decepti magis eas colant. At si ita est, cur Diabolus tam saepe per Judaeos et Mahumetanos procuravit imaginum eversionem et confractionem.

Argumentum decimum, ab infelici exitu Iconomachorum, et fcelicitate eorum qui imagines defenderunt. Nam in primis tempore Leonis Iconomachi, posteaquam imagines Sanctorum in foro Gonstantinopolitano crematae fuerunt, orta est pestilentia tam gravis, ut Constantinopoli trecenta hominum millia interirent. Vide Chronicum Matthaei Palmerii, anno 741. Item eadem occasione amisit idem Leo et successores ejus imperium Italiae, nec unquam amplius recuperare potuerunt. Vide Zonaram et Paulum Diaconum in vita ejusdem. Eo tempore Rex Arabum Ezides, qui imagines Christianorum confringi jusserat, non supervixit unum annum, cum tamen 30 anni promissi illi fuissent ab eo, qui illum ad Iconomachiam incitavit.

Tempore Constantini Copronymi inauditae calamitates Orientem invaserunt; nam terraemotus ingentes integras urbes dejecerunt, et multa millia hominum occiderunt. Item pestis gravissima orta est, ita ut vineae, horti, putei, aliaque loca vix sufficerent sepeliendis hominibus. Et ne dubitaretur quam ob causam ista acciderent, simul ubique in vestibus hominum, in velis sacris, indumentis sacerdotalibus divinitus existebant cruces parvae, quasi oleo designatae: Deus enim indicare volebat, velle se ubique conspici crucis imaginem, quam Constantinus Copronymus eo tempore omnino obliterare contendebat. Ad haec tam horribile frigus accessit, ut mare Ponticum ad centum milliaria congelaretur, essetque glacies profunditatis 30. cubitorum, cui supervenit nix, quae etiam in glaciem versa est, ad altitudinem 20. cubitorum super aliam glaciem 30. cubitorum. Paula post coepit solvi glacies, et fragmenta ingentia instar magnorum montium, vel insularum, magno impetu discurrebant, quaedam etiam ad Constantinopolim allisa partem moenium, et vicinas domos everterunt. Testatur autem Paulus Diaconus se vidisse haec omnia. Eodem anno tanta siccitas postea

fuit, ut flumina, fontes, putei fere omnes siccarentur; ita ut omnes intelligerent, et dicerent, propter impietatem in Deum et Sanctos, quam exercuerant Iconomachi, ista omnia fieri.

Denique obstinatus Imperator Constantinus ita periit, ut in morte clamaret, se adhuc vivum igni inextinguibili traditum comburendum. Testis Zonaras et Paulus Diaconus in ejus vita. E contrario Pipinus et Carolus filius ejus, qui cum Romano Pontifice imagines defendebant, ad regnum et imperium provecti foelicissime vixerunt, et regnaverunt, ut ex iisdem auctoribus patet.

Chapter 30 of 64