Skip to the text

Caput XV. Solvitur argumentum tertium

Quod autem ex libris Caroli adferunt, in quibus praecipuum firmamentum causae suae constituunt: Dico eos libros neque esse Caroli, neque ejusmodi, quibus ulla fides haberi possit.

Quod Caroli non sint, probatur Primo, quia exstat liber Adriani Papae I ad Carolum, in quo libri isti accurate refelluntur; ex quo Adriani libro perspicue intelligitur libros istos ab aliquo haeretico compositos, et a Carolo ad Pontificem missos, ut eis responderet. Esse autem Adriani hunc librum, qui exstat in tertio tomo Conciliorum, cum aliunde, tum etiam ex Ivone intelligi potest; qui multa ex hoc tibi'o homine Adriani in IV partem sui decreti transtulit.

Secundo, constat ex historiis Graecorum et Latinorum, ut Zonara? et Cedrcni in vita Leonis Isauri, necnon Pauli Diaconi in vita ejusdem, Romanos Pontifices, Grego rium III. Adrianum I. et Leonem III. defecisse a Graecis Imperatoribus, eos excommunicasse, vectigalia cis tribui ex Italia prohibuisse, seque in tutelam Francorum contulisse, atque in eos tandem Imperium transtulisse, ea de causa praecipue, quod Graeci Imperatores haeresi Iconomachorum patrocinarentur, cum e contrario Francorum Reges in fide antiqua constantes essent: Quomodo ergo verisimile est Carolum Imperatorem eadem haeresi laborasse, et pro errore Graecorum contra Romanum Pontificem scripsisse? Sed verba Zonarae audiamus.

u Igitur, inquit, Papa Gregorius deserta Imperatoris obedientia ob perversam illius opinionem, pacem cum Francis fecit, cum prius saepe dedisset operam, ut Leonem per litteras ab odio Dei revocaret, atque ad cultum sacrarum imaginum reduceret. » Et infra in vita Irenes: « Adriano veteris Roma? Papa mortuo Leo suffectus est, vir reverendus et honorabilis, qui cum se ad Carolum Francorum Regem contulisset, ab eo tempore Roma Franci potiti sunt, Carolo a Leone coronato, et Romanorum Imperatore appellato; nam Papa Gregorius nihil sibi rei esse voluit cum impiis Ecclesiae Constantinopolitanae gubernatoribus, et pacem cum Francis fecit. »

Tertio, scribit Jonas Aurelianensis lib. I. de cultu imaginum (floruit autem Jonas tempore Ludovici Pii, Garoli filii) Claudium Taurinensem, ejus lia?resis patronum, toto tempore quo vixit Carolus, numquam fuisse ausum mutire, idemque ibidem, virum piissimum ac sanctae memoria? Carolum Augustum appellat. Si ergo Iconomachi, vivente Carolo, nofi audebant hoeresim suam praedicare; si defensores imaginum Carolum, ut pium, ac sanctum venerabantur, quanta impudentia est, libros contra imagines Carolo attribuere?

Quarto, scribit Paulus iEmilius lib. II. hist. Francorum, necnon Rhegino in Chronico in Concilio quodam Gentiliaci coacto, Pipinum Regem, Caroli Magni patrem, Graecorum errorem contra sacras imagines Imperatoris Greeci legatis praesentibus confutasse. Ex eodem quoque Paulo constat, non diu postea ad Concilium, quod Romae Stephanus Papa celebravit contra eumdem Graecorum errorem, misisse Carolum Magnum Episcopos duodecim, ex praecipuis regni. Qua ergo audacia adversarii Christianissimum Principem in Iconoclastam transformare nituntur? praesertim cum Paulo ^milio in hac parte assentiantur Magdeburgenses Cent. VIII. cap. 9. coi. 570.

Quinto, constat ex historicis omnibus, et ex ipsius Caroli epistolis et carminibus, inio ex ipsis rebus gestis, Carolum et Adrianum semper conjunctissimos fuisse. Exstat adhuc Adriani epitaphium ab Imperatore Carolo non minus eleganter, quam pie descriptum apud Platinam, cujus hoc est initium:

Hic pater Ecclesice, Romae decus, inclytus auctor,

Adrianus requiem Papa beatus habet.

Vir cui vita, Deus: pietas, lex: gloria, Christus:

Pastor Apostolicus, promptus ad omne bonum.

Et infra:

Post patrem Carolus lacrymans haec carmina

Tu mihi dulcis amor, te modo plango pater.

Tu memor esto mei, sequitur te mens mea sem-

Cum Christo teneas regna beata poli. [per.

Num credibile est igitur Carolum alterius religionis, ac fidei fuisse, quam Adrianum? et in ipsum Adrianum tam acriter scripsisse, cum eum tantopere coluerit, et post obitum lauda rit?

Denique certum est Carolum hominem Gra?ce et Latine peritum, prudentem, et ingeniosum fuisse; libri autem isti, hominis barbari, imperiti, levis, ac pene stulti esse videntur. Nam Constantinopolim urbem notissimam in Bithynia esse dicit, cum nemo nesciat esse in Thracia, nisi forte, quia frequentes ibi tememotus fiunt, solum mutavei*it. Deinde Concilium pro cultu imaginum Constantinopoli celebratum asserit, cum tamen Nica?a? celebratum nemo sit qui nesciat, nisi qui nihil legit: et quod gravius est, per calumniam et mendacium multa tribuunt isti libri Nicamis Patribus, quai numquam dixerunt, et interdum quae adversarii dixerant; quale est illud, quod Eucharistia sit imago corporis Christi; quod non solum Patres Nicami non defendunt, ut iste auctor somniat, sed etiam ex professo refellunt. Unde accepit Calvinus alterius mendacii occasionem. Quia enim Iconomachi dixerant unam solum imaginem adorandam, id est, Eucharistiam, atque hoc dictum Pseudocarolus Nicaena? Synodo attribuerat, Calvino placuit ita rem totam immutare, ac dicere: « Ca?rerum ne suo solemni, plaudite, fabula careat, additur clausula (nimirum a Concilio Nica?- no) gaudeant, etexullent, qui Christi habentes imaginem, sacrificium illi offerunt. » Quod est mendacium irapudentissimum. Concilium enim Nicaenum tantum abest, ut voluerit imaginibus sacrificium offerri, ut diserte in actione septima declaraverit non veram latriam, sed honorariam tantum adorationem imaginibus deferri^

Accedat postremo, quod liber iste tamquam alter Melchisedech, est sine patre, sine matre, sine genealogia; prodiit enim repente, in lucem, nec scitur quando, aut ubi, aut quomodo, aut a quo repertus; nec habet nomen auctoris, nec impressoris, nec loci ubi impressus est. Quae sunt omnia argumenta atque indicia fraudum.

Sed esto, sit liber Caroli Magni, quid tandem adversarii obtinebunt? prorsus nihil. Auctor enim hujus libri diserte oppugnat omnia fere dogmata Calvinistarum; aperte enim docet ad Romanum Pontificem pertinere ultimum judicium de controversiis fidei, et eum non a Conciliis, sed a Deo ipso primatum habere. Idem vult exorcismum adhiberi in Baptismo, templa dedicari certo ritu, orandum esse pro defunctis, Sanctos invocandos, reliquias venerandas, Chrismatis, aquee, salisque benedicti usum in Ecclesia retinendum, in Eucharistia vere esse corpus Christi, idque adorandum, et tamquam verum ac proprium sacrificium offerendum, quaj sunt omnes exploratae haereses apud adversarios. Si ergo volunt nos credere huic auctori, cum docet, Nicaenam Synodum errasse, credant eidem ipsi, cum asserit tam multa, quae jam enumeravimus.

Quod si etiam constaret Carolum ipsum hunc librum scripsisse, et in omnibus cum Calvinistis convenire, quid haberent aliud quam testimonium unius hominis laici et militis? Quod opponere velle Concilio generali Episcoporum stultitia est manifesta. Nam, ut recte ait.Damascenus orat. 2. de imaginibus: « Christus non commisit Ecclesiam Regibus, et Imperatoribus, sed Episcopis, et Pastoribus. »

Chapter 32 of 64