Skip to the text

Caput X. Imagines utiles esse etiam extra historiam

Postremum Calvini dictum, quod imagines sine notatione historiae, non sint utiles, est manifeste falsum; nam' ipse non probat ullo argumento non esse utiles, et nos probare possumus esse utiles pluribus modis. Primo, quia Deus in templo suo jussit fieri imagines Cherubim, sine ulla historiae notatione, Exod. XXV. et certe non sine causa.

Secundo, quia semper Christiani habuerunt imagines, etiam solitarias, et extra historias, cum tamen primi Christiani non ducerentur sola delectatione. Tempore Christi tres imagines factae leguntur. Prima est, quam Christus ipse linteo faciet suae admoto fecit, et Regi Abagaro misit. Id enim refert Evagrius lib. IV. cap. 26. et Metaphrastes in vita Constantini Magni, et Damascenus lib. I. de imaginibus: et hanc non esse fabulam, testatur ingens miraculum factum Edassae per hanc imaginem, ut ibidem scribit Evagrius. Testatur etiam dies festus, qui agebatur Constantinopoli, in die translationis hujus imaginis ex Edessa Constantinopolim.

Secunda est, quam apud Paneadem mulier liberata a fluxu sanguinis Christo erexit; testis est Eusebius lib. VII. hist. cap. 14. qui eam se vidisse asserit. Meminit ejusdem Sozomenus lib. V. cap. 20. Damascenus lib. I. de imaginibus, et Theophylactus in cap. IX. Matth.

Tertia est, quam dicitur Nicodemus fecisse, et quse a Judseis per ludibrium crucifixa, innumerabilibus miraculis claruit. Refert hoc Athanasius in libello de passione imaginis Domini, cap. 4. Et quamquam dubium esse possit, an sit hoc opus Magni Athanasii, tamen certum est esse antiquissimi auctoris; quandoquidem citatur tamquam antiquissima historia in VII Synodo, act. 4:

Prceter has Christi imagines exstant etiam beata} Virginis, quas B. Lucas pinxisse dicitur, quarum meminit Theodorus Lector, qui ante mille annos floruit, lib. I. Collectaneorum. Nicephorus lib. XIV. histor. cap. 2. et Simeon Metaphrastes in vita S. Luca;. Tertullianus tibi’0 de pudicitia, meminit imaginis Christi in forma pastoris, ovem ferentis in humeris suis depictae in sacris culicibus, ut supra diximus. ^Elius Lampridius in vita Alexandri Severi refert Alexandrum Imperatorem in suo larario imagines Christi et Abrahae habuisse. At certe credibile est, eum a Christianis didicisse, quemadmodum Christus pingi deberet. Eusebius lib. VII. historiae, cap. 14. dicit, passim consuevisse pingi imagines Apostolorum, et se multas antiquissimas vidisse. Ambrosius in epistola de inventione sanctorum Gervasii et Protasii, quae apud Surium exstat, dicit se cognovisse eum, qui sibi apparuerat, fuisse B. Paulum, ex imagine picta quam apud se habebat.

Chrysostomus oratione in S. Meletium, dicit Meletii imagines adeo celebres fuisse, ut etiam in annulis, in poculis, in phialis, in thalami parietibus, atque ubique alibi conspicerentur. Similiter Theodoretus in historia religiosa, in vita Simeonis Stylitae dicit, Romae in omnibus officinis pro foribus pendere consuevisse imagines S. Simeonis.

Augustini tempore frequentissimas imagines fuisse, colligitur ex lib. I. de consensu Evangelistarum, c. 10. ubi dicit, passim inveniri imagines Christi inter Petrum et Paulum depicti. Multa alia testimonia Athanasii, Basilii, Nazianzeni, Nysseni, Chrysostomi, Cyrilli Hierosolymitani, et Gyrilli Alexandrini, et aliorum multorum Patrum, vide in VII Synodo, act. 4. et lib. III. Damasceni Apologetico in fine. Addes etiam praeter ista, omnia illa quae paulo ante nos attulimus, ad probandum, imagines fuisse in templis primis quingentis annis.

Tertio, probatur ab utilitatibus. Prima est instructio et eruditio. Melius enim interdum docet pictura, quam Scriptura; cujus utilitatis meminit S. Gregorius Nyssenus, oratione in Theodorum, et S. Gregorius Papa lib. VII. epist. 109. et lib. IX. epist. 9.

Dices, historiae quidem depictae instruunt, at non imagines solitariae. Respondeo etiam solitarias imagines, ut a Christianis pinguntur, semper continere quasi per compendium aliquam historiam. Nam cum pingitur Christus, semper pingitur vel in forma pueri in sinu matris, vel in forma viri alligati ad columnam, vel in cruce pendentis, vel resurgentis e tumulo, vel ascendentis in coelum etc. Sic etiam Sancti semper cum insigni virtutis, vel passionis, vel potestatis pin¬

guntur, Petrus cum clavibus, Laurentius cum craticula, Andreas cum cruce etc. Martyres omnes cum palma, Sancti omnes cum diademate. Ex quibus signis seu instrumentis docemur quasi per compendium, quid illi quos veneramur egerint, quidve passi sint.

Secundo, utiles sunt imagines, quamvis solitariae, ad charitatem erga Deum, et Sanctos fovendam, et augendam. Qui enim diligit, libenter inspicit imaginem absentis amici, et inspiciendo magis inardescit. Hinc Severus * Sulpitius, quia vehementissime sanctum Paulinum diligebat, nec tamen poterat apud eum semper esse, rogavit eum per litteras, ut imaginem suam ad vivum expressam ad se mitteret; cui modestissime se excusans, respondit Paulinus epist. 8. ad Severum, se nondum habere perfectam imaginem secundi Adami, sed gerere adhuc primi Adami effigiem, et ideo nolle mittere. Gregorius quoque lib. VII. epist. 53. mittens Secundino imaginem Salvatoris, dicit, se scire eum imaginem cupere, ut in amore ipsius Domini recalesceret.

Tertia utilitas est excitatio ad imitandum. Explicatur prolixe haec utilitas in VII Synodo, act. 6. extrema, de eadem loquitur Basilius oratione in quadraginta Martyres. Notum est apud Terentium in Eunucho, quam vehementer juvenem quemdam conspecta tabella, in qua pictus erat Jupiter, stuprum inferens Dianae, ad simile flagitium perpetrandum provocarit. Contra vero Nazianzenus in carmine de virtute, quod citatur in VIII Synodo, act. 4. dicit impudicam mulierem, cum ad quemdam evocata veniret, in ipso limine conspexisse imaginem Polemonis continentissimi hominis, et inde confusam erubuisse, et poenitentia ductam rediisse domum suam.

Quarto, utiles sunt imagines, quia conservant in nobis memoriam Christi, et Sanctorum, et simul in angustiis docent, nos habere patronos, quos invocemus. Hinc Theodoretus in vita Simeonis Stylitae, dicit Romai frequentissimas fuisse imagines sancti Simeonis, ut ea ratione sibi tutelam et praesidium multi pararent.

Quinta utilitas est confessio fidei, dum enim diligimus et honoramus imagines Sanctorum, testamur nobis placere eorum fidem, et doctrinam, et sanctos mores: et simul nos detestari omnem impietatem, et idololatriam, contra quam ipsi usque ad mortem pugnaverunt. Et nunc praecipue testamur, nobis non placere novitates Lutheranorum, et Calvinistarum, dum id religiose veneramur, quod illi sacrilege destruunt.

Sexta est honor Dei et Sanctorum: nemo enim unquam dubitavit, quin erigere statuas, vel imagines magnis viris, ad honorem eorum pertineat. Certe Eusebius lib. VII. historiae, cap. 14. hanc praecipuam fuisse causam indicat, cur Christiani coeperint Sanctorum imagines desiderare.

Neque obstat, quod ait hoc ex Gentilium consuetudine natum; non enim loquitur de aliqua Gentilium superstitione, sed de naturali, et proinde bona consuetudine, qua soliti erant statuas erigere iis, quos honore dignos judicabant, quamquam in eo postea errarent, quod sceleratis etiam hominibus, et falsis Diis eas erigebant.

Chapter 28 of 64