Skip to the text

Caput XVI. Solvitur argumentum quartum

Ad Quartum argumentum ex testimoniis Patrum, ordine respondeamus. Irenaeus lib. I. cap. 24. non arguit Garpocratem,quod imaginem Christi haberet, sed quod eam coleret eo modo, quo gentes colunt idola, nimirum sacrificiis, ut clarius explicant Epiphanius hffiresi 27. et Augustinus haeresi 7. et praiterea quod imaginem Christi, et Pauli eodem loco haberet, quo imagines Homeri, Pythagora}, Platonis et Aristotelis. Epiphanius similiter hffiresi 79. reprehendit Collyridiunos, non quod imaginem B. Virginis, et ipsam Virginem honorarent, sed quod haberent pro Dea, eique sacrificium offerrent.

Jam Ambrosius quando ait, oratione de

obitu Theodosii: « Helena crucem invenit, Regem adoravit, non lignum utique qui est error Gentilium etc. » Vult dicere, crucem non adorari propter se, sed propter Christum, qui in ea pependit. Licet enim ipsum lignum honoremus, non tamen honoramus, quia lignum est, sed quia Christum crucifixum repraesentat. Unde Ambrosius ibidem sic ait: « Sapienter Helena egit, quae crucem in capite Regum levavit, et collocavit, ut crux Domini in Regibus adoretur. »

Porro Hieronymus in cap. 111 Daniel. cum dicit, eos, qui Deum colunt, non debere statuas adorare, loquitur de statuis Regum, qui habebantur pro Diis, et quorum statuae divinis honoribus afficiebantur. Reprehendit enim eos, qui id faciunt, quod tres pueri facere noluerunt in Babylone.

Ad locum Augustini de moribus Ecclesia} cap. 3G. dico Primo, forte eum loqui de idolis gentium, cum ait: « Novi picturarum adoratores. »

Dico Secundo, eum forte loqui de quibusdam, qui imagines Sanctorum superstitiose colebant, ita ut accederent ad idololatriam; nam fuisse aliquos Christianos, qui imagines quasi Deos adorarent, testatur Damascenus in fine libri de haeresibus.

Dico Tertio, Augustinum scripsisse eum librum in primordiis conversionis sua} ad fidem Catholicam, et ideo offensum quibusdam ritibus, putasse eos sapere idololatriam, quos tamen postea melius instructus excusavit omnino ab idololatria. Id quod ostendimus cum ageremus de reliquiis; nam in eodem loco dicit, eos, qui ponebant epulas super tumulos mortuorum, offerre solitos epulas cadaveribus, et inde vocat eos sepulchrorum adoratores: et tamen lib. VIII de Civit. Dei cap. ult. dicit, eos, qui id faciunt, non offerre mortuis epulas, sed solum ponere cibos super tumulos Martyrum, sperantes eos a Deo sanctificari per Martyrum preces.

Ad loca Gregorii dico, Gregorium solum reprehendere cultum imaginum superstitiosum, id est, quo imagines coluntur ut Dii. Ut patet ex epistola ad Secundinum lib. VII. epist. 53: « Scio, inquit, quod imaginem Salvatoris non ideo petis, ut quasi Deum colas, sed ob recordationem filii Dei in ejus amore recalescas etc. » Quod autem aliqua veneratio debeatur imagini ex sententia Gregorii, patet cx lib. VII. epist. 5:« Sublato, inquit, qua dignum est veneratione, imagine, atque cruce etc. »

Chapter 33 of 64