Caput XVII. Solvitui' argumentum quintum
Ad Quintum de serpente aeneo confracto ab Ezechia; respondeo non mirum esse, si id Ezechias fecerit. Hebraei enim, illi adolebant incensum, ut Deo; nam etiamsi adolere incensum non sit necessario sacrificium, cum videamus in Ecclesia etiam non sacerdotes incensum offerre, idque non solum Deo, sed etiam populo: tamen in legevftteri non licebat, nisi sacerdoti adolere incensum, et proinde sacrificium videtur tunc fuisse: vide III Regum XII. et II Paral. XXYI.
Praeterea Hebraei obliti significationis, propter quam serpentem erexerat Moses, honorabant illum propter materiam, quomodo caetera idola, hoc est, putabant beneficia sanitatum ab ipso serpente aeneo profecta. Id enim indicat'e voluit Ezechias appellando serpentem ■jnuinj id est, aenulum, ubi diminutivum ponitur per contemptum; vel, ut alii legunt, orwru id est, aes eorum.
Chapter 34 of 64