Skip to the text

Caput V. De nomine Imaginis et Idoli

Sequitur nunc ordine suo disputatio de cultu imaginum; cujus disputationis octo erunt partes. Primum enim dicendum erit de nomine imaginis, idoli, et simulacri. Secundo, qui fuerint hostes imaginum. Tertio an liceat habere imagines. Quarto, an liceat eos colere. Quinto, quo cultu colendas sint.

Ilis addam peculiarem tractatum de cruce, etquidem. trimembrem. Nam Primo agemus de vera cruce Dominica. Secundo, de imagine crucis permanente. Tertio, de imagine transcunte, id est, de signo crucis, quod in aere pingimus.

Ut igitur a nomine incipiamus, Henricus Stephanus in suo thesauro in voce «Seo^ov, scribit apud Ecclesiasticos idolum vocari omne simulacrum, numen aliquod repraesentans, quod cultu et honore dignamur. Ex quo sequitur apud Ecclesiasticos imagines Christi et Sanctorum, et praecipue imagines Trinitatis recte vocari idola. Et si quidem Henricus per Ecclesiasticos intelligit Doctores suos, Calvinum, Martyrem, Illyricum et alios ejusdem classis, recte dicit, illi enim vix unquam aliter imagines nostras appellant, quam idola. Si autem per Ecclesiasticos intelligit sanctos Patres, vel Apostolos, et Prophetas, falsissimum est, quod ipse dicit; nam in primis YII Synodus, act. 5. et act. 7. anathema dicit iis, qui imagines Christi et Sanctorum vocant idola.

Deinde Origenes homil. 8. in Exod. et Theodore tus qumst. 38. in Exod. XX: Non facies tibi sculptile (quod LXX verterunt eiS&Aov) et omnem similitudinem etc. Dicunt inter imaginem et idolum hocinteresse, quod imago est vera rei similitudo; ut cum pingimus hominem, equum etc. Imago enim ab imitando dicta est. Idolum autem est falsa similitudo, id est, repraesentat id, quod revera non est. Ut cum Gentiles proponebant statuas Veneris, aut Minervae. Illa signa idola erant, quia repraesentabant Deos generis fceminini, quales Dii nec sunt, nec esse possunt. A tque ita vere repraesen Labant, sed erant falsa; imagines. Id enim, quod non est, repraesentari non potest. Ex quo intelligimus imagines Christi et Sanctorum non esse idola. Sed nec Trinitatis, aut Angelorum imagines sunt idola, quia non sunt factae ad repraesentandum naturam Trinitatis, vel Angelorum, sed ad exprimendam formam, in qua apparuerunt, vel certe eorum proprietates, ut infra dicemus.

Ilanc esse veram differentiam illarum vocum secundum Ecclesiasticos, probatur Primo, quia Scriptura nusquam tribuit nomen idoli ulli vera; imagini, sed solum simulacris Gentilium, quae falsos Deos referebant. Scriptura vocat fdium Dei imaginem Patris, Sapient. VII, Coloss. I, et ad Hebraeos I, at numquam vocat idolum Patris; et III. Reg. VII. dicitur, Salomon fecisse ad ornatum templi imagines Cherubim ad similitudinem hominum; item imagines leonum, boum, palmarum, malogranatorum, florum etc. nec unquam ista vocantur idola, quia nimirum rerum verarum similitudines erant.

Secundo, quia Scriptura Testamenti veteris idola vocat ordinarie mblTfc, ut Levit. XIX. XXVI. et alibi, vel Dlhlfc, ut Num. XXIII. Osee, VI. et alibi. Porro significat vanum, falsum; et similiter ilN vanum mendacium; interdum etiam vocat Tptt7, id est, mendacium, ut Hieronymus notat in cap. VII. Osee, ubi semper vides idolum aliquid falsi significare. Denique Habacuch II. ait Scriptura: Quid prodest sculptile, quia sculsit illud fictor suus conflatile, et imaginem f alterni (i) ubi clarissime definituridolum imago falsa. Cui simile est, quod ait Plato in Theeteto, cum ait: -/«i si$to)a77£pi nleiovo;

itovnau.gs»ot ro-j aLjGw;, id est, mendacia, et idola pluris faciunt, quam veritatem, ubi idolum cum mendacio conjunxit, et veritati opposuit.

Tertia, quia B. Paulus. I. Corinth. VIII. ait: Scimus, quia nihil est idolum in mundo.

Ubi idolum nihil esse dicitur, quia licet sit « aliquid secundum materiam, tamen nihil est formaliter, cum id repraesentet quod nihil est, et proinde nec vere repraesentet, et consequenter nec sit. Cui loco alium similem adducit Hieronymus in cap. VII. Osee, ad probandum idolum nihil esse; nam Esther XIV. dicitur: Ne tradas sceptrum tuum his, qui non sunt, id est, idolis.

Quarto, quia B. Hieronymus in c. II. Habacuch, et in c. XIII. Zachariae, et alibi passim confert hoereses, cum idolis, quia ut idolum est falsa imago, ita haeresis est falsa imaginatio.

Quinto, ex ipsa vocis proprietate; nam (ut Tertullianus docet libro de idololatria) idolum est diminutivum ab s?So;, id est, forma, et significat formam parvam, non quantitate sola, sed perfectione. Est enim proprie idolum(ut exponit Eustathius in lib. II. Odysseae) imago inanis, qualis est, quae cernitur in umbra hominis, et qualia sunt phantasmata, id est, imagines quas imaginatione fabricamus quibus saepe nihil respondet in re; et qualia denique sunt spectra et umbrae mortuorum, quae videntur quidem esse aliquid solidum, sed inanes sunt. Unde Homerus in XI. Odysseae, et Lucianus in Dialogo demortuis, animas mortuorum vocant eiSroXa; etVirgilius in VI. lib. iEneidos videtur idipsum explicare voluisse, cum ait:

Corripit hic subita trepidus formidine ferrum

iEneas strictamque aciem venientibus offert:

Et, ni docta comes tenues sine corpore vitas

Admoneat volitare cava sub imagine formae;

Irruat, et frustra ferro diverberet umbras.

Ubi quod Homerus, et Lucianus vocant sLSw),«, vocat ipse umbras, et cavas imagines, id est, vanas et inanes. Quoniam ergo idolum propria et primaria significatione designat imaginem inanem, inde scriptores sacri, et Ecclesiastici Doctores vocaverunt idola statuas falsorum Deorum, licet solidae sint quoad materiam, quia inanes sunt quoad formam, id est, quoad repraesentationem. Haec de nomine idoli.

Nomen simulacri est quidem paulo communius; nam Lactantius lib. VI. de vero cultu, cap. 10. et 13. vocat hominem Dei simulacrum; et lib. IL deorigine erroris, cap. 2. dicit, simulacrum dici a similitudine, et proinde omnem veram imaginem posse dici simulacrum. Verius tamen est, quod alii dicunt, simulacrum dici a simulando, non a similitudine; nam in Scripturis simulacra ubique ponuntur pro idolis. Semper enim ubi Latinus interpres posuit simulacra, ut Actor XV. Psal. CX1II. I. Joan. ult. et alibi, semper in Graeco est s!3&>),a; et B. Augustin. in Psal. GXXXV. dicit, Latinos ea simulacra vocare, quae a Graecis dicuntur idola. Hieronymus quoquo in cap. VII. Osee dicit, sic opponi simulacrum Deo, sicut opponitur mendacium veritati, quia simulacrum Deum falsum refert.

Denique, sicut Homerus et Lucianus vocant idola umbras mortuorum, quae videntur solida corpora quaedam, et non sunt; ita etiam Lucretius lib. IV. et Virgilius lib. IV. Georgicorum, et lib. VI..Eneidos, easdem mortuorum umbras passim appellant simulacra.

Chapter 24 of 64