Skip to the text

Caput XXII. Non esse dicendum, imaginibus deberi cultum latriae

Secunda propositio: «Quantum ad modum loquendi praesertim in concione ad populum, non est dicendum imagines ullas adorari debere latria, sed e contrario non debere sic adorari. » Probatur Primo. Concilia non affirmant, sed simpliciter negant imagines adorari latria, igitur et nos eodem modo loqui debemus; nam modus loquendi Conciliorum est modus loquendi Ecclesiae, et proinde sequendus ab iis, qui nolunt errare. Porro Concilia non asserere, sed negare imagines adorandas esse cultu latriae, probatur; nam in primis nullum est Concilium, quod asserat imaginibus deberi cultum latriae, deinde Concilium Nicaenum II. act. 7. clamat imagines adorandas, sed non latria. Similiter nostro tempore Concilium Senonense c. 14. et Concilium Moguntinum c. 41. dicunt, a concionatoribus debere moneri populum ne imagines adoret; quod sine dubio intelligitur de adoratione latriaj. Dicent fortasse: Concilia ista loquuntur de latria, quae exhibetur alicui propter se, non de ea quae exhibetur alicui propter aliud. At id nihil facit ad rem; hic enim non de sensu, sed de verbis agimus, satis nobis est, in Conciliis simpliciter negari, imaginibus deberi latriam: nos enim modum loquendi Conciliorum sequi debemus.

Secundo, nullae sunt exactiores formulae loquendi in materia fidei, quam eae, quibus utuntur, qui haeresim abjurant: Atqui in YII Synodo act. I. Basilius Ancyranus, et actor. 3. Constantinus Cypri Episcopus abjurantes haeresim dicunt, se recipere et colere imagines, non tamen latria.

Tertio, Patres passim dicunt imagines non esse adorandas, ut patet ex Augustino epist. 119. c. 11: « Prohibetur, inquit, coli aliqua in figmentis hominum Dei similitudo, non quia non habet imaginem Deus, sed quia nulla imago ejus coli debet, nisi illa, quae hoc est, quod ipse. » Item ex Gregorio, qui lib. VII. epist. 109. et lib. IX. epist. 9. monet Serenum Episcopum, ut populum instruat, ne imagines adoret, et saepius repetit, non debere imagines adorari. At certe loquuntur de adoratione latriae; nam alioqui imagines venerabiles esse non negant. Porro Joan. Damascenus lib. I. et III. Apologet, saepius repetit, imagines honorari debere, sed nullo modo latria. Adrianus Papa I. in epistol. ad Carolum Magnum can. ult. quae epist. habetur in tomis Conciliorum post Nicaenam II. Synodum imperfecta, magis autem integra habetur inter epistolas Pontificum nuper editas Romae, multis verbis docet et repetit, imagines esse honorandas cultu, quo honoramus sacras Scripturas, sed non colendas cultu quo colimus Deum. Idem habet Joannes Aurelianensis lib. de cultu imaginum. Cur ergo, quaeso, non loquimur, ut Patres nostri loquuntur?

Quarto, dicere populo, imaginem Christi, vel crucem adorandam esse latriae cultu, illo ipso, quo adoratur Deus, non caret magno periculo; Nam qui defendunt imagines adorari latria: coguntur uti subtilissimis distinctionibus, quas vix ipsimet intelligunt, nedum populus imperitus.

Quinto, iste modus loquendi offendit aures Catholicorum, et praebet occasionem haereticis liberius blasphemandi.

Sexto, secundum rei veritatem (ut ostendam paulo post) non potest dici, adorari latria imagines, nisi per accidens, vel improprie; per se autem, et proprie nullo modo. Et praeterea illa adoratio per accidens, vel impropria rarissime exerceri solet. Ordinaria enim adoratio est illa, quae exhibetur imaginibus externis per se, et proprie. At quod simpliciter dicitur, non intelligitur de eo, quod per accidens, vel improprie, et aliquando convenit rei, sed de eo, quod per se, et proprie, et ut in plurimum convenit, ergo simpliciter loquendo non est affirmandum, sed negandum imagines adorari latria. Est autem valde credibile S. Thomam, Alexandrum Alensem, et alios Doctores scholasticos illius temporis non vidisse Nicaenam Synodum secundam, neque octavam Synodum Generalem, neque epist. Adriani Papae I. pro defensione Synodi Nicaenae. Nam haec omnia longo tempore latuenmt, et hoc nostro saeculo primum edita sunt, ut vel ex eo cognosci potest, quod in tomis Conciliorum paulo antiquioribus nihil horum exstat: et sanctus Thomas, aliique scholastici veteres nullam unquam de hac Nicaena synodo mentionem faciunt.

Chapter 39 of 64