Skip to the text

Caput XI. Proponitur queestio de cultu imaginum, cum argumentis adversariorum

Demonstravimus hactenus imagines Christi, et Sanctorum fieri, atque haberi, et in templis, aliisque sacris locis collocari posse: sequitur nunc controversia de cultu, utrum videlicet ejusmodi imagines aliquo genere cultus prosequendae sint. De qua controversia Damascenus in libro de haeresibus circa finem, duas extremas haereses adducit. Unam eorum, qui dicebant, imaginibus deberi divinos honores, quos haereticos vocat Christianocategorous, id est, Christianorum accusatores, quia propter eos accusabantur Christiani tamquam idolorum cultores. Eodem modo certum est Alexandrum Severum coluisse imagines Christi et Abrahte, cum caeteris suis idolis, teste Altro Lampridio. Haec hseresis refellitur omnibus Scripturae testimoniis, quae prohibent ne cultum Deo proprium tribuamus creaturae.

Alter error priori contrarius est eorum, qui nullum omnino honorem imaginibus Sanctorum deferri patiuntur. Refert hunc errorem Damascenus in libro de haeresibus in fine, et est eorum omnium, quos recen¬

suimus in secundo capite disputationis, qui quidem contendunt, non esse ullo modo colendas imagines, propter haec argumenta.

Primo, quia Scripturae utriusque Testamenti severe interdicunt cultum simulacrorum, Exodi XX. Deuteron. IV. Rom. I. etc. Et quia Catholici respondent, Scripturas reprehendere cultum, qui tribuitur simulacris tamquam Diis: Calvinus lib. I. Institut. cap. II. §. 9, et 10. conatur ostendere etiam Judaeos et Gentiles non habuisse simulacra pro Diis, sed in simulacris Deum verum coluisse: et tamen reprehendi, quia Deus non patitur cultum suum ullo modo communicari cum imaginibus; et certe si Deus non debet coli in imagine, eodem modo Sancti, licet colendi essent, non essent tamen colendi imaginibus. Quod Judaei non habuerint simulacra pro Diis, sed Deum verum in idolo coluerint, probat Qalvinus, quia Exod. XXXII, populus dicebat de vitulo aureo: Isti sunt Dii tui Israel, qui te eduxerunt de terra xEgypti. Ubi fatentur se in vitulo colere eum Deum, a quo fuerant liberati de Aegypto, et ibidem Aaron indicturus diem festum in honorem vituli aurei, jussit praeconis voce dici: Cras solemnitas Domini est, ubi in Hebraeo illud, Domini, est nvu. Et Jud. XVII. mulier quaedam ait: Sanctificavi, et vovi Domino mille et centum argenteos, ut faciam sculptile atque conflatile. Ubi etiam pro, Domino, est nomen proprium Dei veri hvn.

Quod autem Gentiles coluerint Deum verum in idolis, probatur primo exAugustino in Psalm. CXIII. qui refert Gentiles respondere solitos, cum accusabantur idololatriae, se non colere ipsa idola, sed numen quod per idolum significabatur. Item exeo, quod Gentiles mutabant simulacra pro arbitrio, nec tamen Deos mutabant. Item quia uni Deo plura simulacra erigebant; nam unum Jovem esse dicebant, et tamen innumerabilia illi simulacra dicabant. Denique, quia nova idola quotidie sacrabant, nec tamen dicebant, se novos Deos facere.

Secundo, adducunt Concilia tria: Constantinopolitanum, sub Leone Iconomacho, teste Paulo Diacono lib. XXI. Item aliud Constantinopolitanum Episcoporum 338. sub Constantino Copronymo, teste Paulo Diacono lib. XXII rerum Romanarum, utrumque definivit imagines abolendas. Utriusque acta pro-

lixe referunt Centuriatores, Centuria VIII. cap. 9. Tertium fuit Concilium Francofordiense, in quo reprobata fuit VII Synodus, quae imagines retinendas censuerat. Ita referunt Ado in Chronico annis 795. Abbas Urspergensis in Chronico anni 79J. llincmarus Remensis lib. contra Episcopum Jandunensem, cap. 20. et Joannes Aventinus in historia seu annalibus Bojorum lib. IV. Annonius lib. IV. Rhegino lib. II.

Porro Magdeburgenses Centur. VIII. cap. 9. in fine, ex isto Concilio adducunt argumenta 10. contra imagines, et solvunt argumenta 44. Nicaenae Synodi, et respondent ad 11 testimonia Patrum, quae allata fuerant pro imaginibus a Nicaena Synodo. Sed tam argumenta, quam solutiones sunt merae nugae, numquam enim ea Nicaena Synodus exstitit, ut infra suo loco dicemus.

Tertio, adducunt libros quatuor Caroli Magni contra imagines, ex quibus Calvinus lib. I. Institutionum, cap. H. duo deducit. Primo, Nicaenum Concilium fuisse statim refutatum ab Orthodoxo Principe. Secundo, in Concilio illo Nicamo manifestam impietatem definitam. Nam, ut ex libro Caroli patet, in eo Concilio definitum est, imaginibus deberi honorem sacrificiorum, et eum cultum, qui tribuitur vivificae Trinitati. Prodiit iste liber anno 1549. addunt Centuriatores Centur. VIII. cap. 9. coi. 645. exstare alium lib. adhuc acriorem contra imagines, Ludovici Pii, si tamen credere dignum est.

Quarto, adducunt Patres; nam Irenaeus lib. I, cap. 24. ponit inter haereses Carpocratis, quod coleret imaginem Christi et Pauli. Epiphanius haeres. 79. dicit, haereticos esse, qui imaginem beatae Virginis circumferunt et colunt. Ambrosius de obitu Theodosii: « Invenit, inquit, Helena crucem Domini, Regem adoravit, non lignum utique, quia hic Gentilis est error, sed adoravit illum, qui pependit in ligno. » Hieronymus in cap. III Danielis: « Cultores, inquit. Dei imagines adorare non debent. » Augustinus de moribus Ecclesiae, cap. 36: « Novi, inquit, picturarum adoratores. » Gregor, lib. VII. epist. 54. et 109. et lib. VIII. epist. 9. dicit imagines adorandas non esse. Alia quaedam testimonia adducuntur ab Iconomachis, in VII Synodo, act. 6. et ibidem refelluntur; sed facilia sunt.

Quinto, adducunt exemplum Ezechiae, IV Reg. XVIII, quicoufregit serpentem aeneum, quia coli jam coeperat.

Sexto, adducit Calvinus experientiam, quae docet, paulatim in cultu imaginum irrepere superstitionem, et errorem, quo putatur imagini alligata Divinitas. Nam cur alioqui una imago Christi vel Mariae, magis frequentatur, quam alia? cur precaturi ad imagines accedunt? cur peregrinantur aliqui magno labore ad aliquam imaginem, cum habeant domi suae forte meliores et pulchriores.

Septimo, adducunt aliquot ratiunculas; nam imago, inquiunt, non est capax honoris, cum sit res inanima, et sensus ac rationis expers. Item imago non est sancta ratione ligni, aut ferri, aut marmoris, aut alterius cujusvis materiae, sed nec ratione lineamentorum, aut colorum, aut alterius rei, quae in ipsa sit; cur igitur colitur? Denique homo, est imago Dei, et tamen non solet adorari: quanto minus igitur ligna, et lapides adorandi erunt, licej imaginem Dei, aut Sanctorum referant.

Atque haec sunt illorum praecipua firmamenta, quibus respondebitur infra cap. 13. nam caeteras nugas Magdeburgensium libenter omittam, indignae sunt enim quibus respondeatur. Christus, inquiunt, mortuus est pro hominibus, non pro imaginibus, ergo imagines non sunt colendae. Egregie scilicet. Item si imagines necessario colendae essent, soli divites salvarentur, qui eas emere possunt. Item Christus non dixit, qui imagines recipit, sed qui vos recipit, me recipit; ergo honor imaginis non refertur ad exemplar. Quod quidem non argumentari, sed ludere est.

Chapter 29 of 64