Skip to the text

Caput VI. De principibus Iconomachorum

Auctores Iconomachiae fuerunt omnes aut Judaei, aut Mahumetani, aut Magi, aut manifeste Haeretici, ita ut negare non possint qui hoc tempore oppugnant imagines, avos et majores suos fuisse impios.

Alphonsus de Gastro, verbo, Imago, tribuit hunc errorem cuidam Felici, quem dicit damnatum in Concilio Franconiae, teste Platina in Adriano I, nec tamen potest invenire, quis iste Felix fuerit. Tribuit item Sereno Episcopo Massiliae, quem B. Gregorius reprehendit lib. VII. epist. 409. et lib. IX. epist. 9. Denique eumdem errorem tribuit Alphonsus B. Epiphanio in epist. ad Joan. Hierosolymit.

Sed nullus horum, pace Alphonsi, in isto errore versatus est; nam Felix damnatus in Synodo Francofordiensi, est Felix Episcopus Urgelitanus. Is autem (ut ex Adone in Chronico, et Jona lib. I. patet) solum docuit, Christum esse filium Dei adoptivum, quia tamen eadem Synodus reprobavit eodem tempore (ut ex eodem Adone in Chronico anni 792. patet) Pseudosynodum Graecorum contra imagines, putaverunt tam Platina

quam Alphonsus, hoerosim Fclicianam esso hajresim Iconomachorum.

Serenus autem confregit quidem imagines, sed nullo modo Iconomachis haereticis annumerandus est; nam imagines fregit, quia videbat eas a Christianis, tum recens conversis, adorari pro Diis. Unde Beatus Gregorius laudat zelum ejus et fidem, et solum x-eprehendit temeritatem, quod ausus sit id facere, quod nullus unquam Episcopus fecerat, et monet eum, ut populum instruat cur imagines ab Ecclesia teneantur, et praemissa instructione imagines in templis reponi sinat. Nec erat opus, ut Castro diceret, Serenum, et Epiphanium excusari ab haeresi, quia res nondum erat determinata. Satis enim res determinata erat usu totius Ecclesiae: sed nihil isti contra fidem, aut veritatem egerunt, vel docuerunt. Ac praesertim Epiphanius, qui purgatur ab omni suspicione erroris circa imagines in VII Synodo, act. C. et nos infra de hac re agemus. Et certe non sine temeritate, et praejudicio Catholicae fidei tam crassi errores tam magnis viris tribuuntur.

Nicolaus Sanderus lib. I. cap. ult. de imaginibus, dicit, primos Iconomachos fuisse Manichaeos, tum quia id videtur indicare Tharasius in VII. Synodo, tum etiam quia Faustus apud Augustin. lib. XX. c. 3. cont. Faustum, gloriatur a suae sectae hominibus Deum sine simulacris coli. Sed an res ita se habeat, vehementer dubito; nam Tharasius in VII Synodo, act. 3. non dicit Manichaeos respuisse imagines, sed dicit, Iconomachos dum imagines respuunt, similes esse Manichaeis, qui asserebant, Christum non habuisse verum corpus; qui er.im negat Christum posse depingi, videtur existimare Christum non habere verum corpus. Porro Faustus apud Augustinum non loquitur do imaginibus Sanctorum, sed solum de imaginibus Dei. Unde nec Faustus eo loco reprehendit Manichaeos, quod imaginibus carerent, et Catholicos, quod haberent imagines, nec Augustinus reprehendit: Ergo primi Iconomachi sunt Judaei, qui in suo Thalmud quod prodiit anno Christi 476, ord. II. tract. I. dist. 2. diserte docent, Christianorxim Ecclesias esse domos idololatriae, quod propter imagines dictum esse patet tum ex VII Synodo, ubi frequenter Iconomachi dicuntur Hebraei: tum ex Dialogis Leontii, ubi altercatur Judaeus cum Christiano de imaginibus. Habetur pars horumDialogor. in VII Synodo, act. 5.

Circa idem tempus Zenone imperante

exstitit Xenaias, quem principem Iconomachorum fuisse dicunt Nicephorus lib. XVI. c. 27. et Cedrenus in compendio. Fuit autem iste Xenaias homo Persa, et barbarus, imo et servus fugitivus: et licet non esset baptizatus, simulans tamen se Christianum irrepsit ad Episcopatum. Sed quamquam iste aperte suasit, non esse venerandas imagines: non tamen legimus, quod persuaserit, nisi forte aliquibus paucis. Atpost annos fere contum, Justino juniore Imperatore, Samaritani quidam irruperunt in Ecclesiam quamdam, et in imagines Christi, et Sanctorum ferocissime grassati sunt, ut patet ex epist. Simeonis Eremitae ad Justinum Imperatorem, quae habetur in VII Synodo, act. 5.

Non diu postea, post annum Domini G00, exortus est Mahumetus, qui suae sectae hominibus nullas imagines in templis permisit, ut ex Alcorano, cap. Io. et 17. et ex ipsa experientia patet. Nec enim Tureae imagines habent, et nos idololatras putant propter cultum imaginum.

Iterum post annos fere centum, id est, post annum 700 Domini, Hebraeus quidam maleficus Ezidi Regi Arabum Mahumetano promisit 30 annos vitae, si in suo imperio juberet imagines Christi, et Sanctorum ex Christianorum Ecclesiis auferri et comburi. Jussit ille, sed cum Christiani non parerent, immisit Arabes et Hebraeos in Ecclesias, qui negotium impigre perfecerunt: Sed Rex Ezides anno sequenti obiit, et Hebraeus tanquam impostor a successore ejus turpissima morte mori coactus est. Narratur historia in VII. Synodo act. 5. necnon a Cedreno, Zonara, et Niceta in vita Leonis Isauri.

Paulo post, Leo Isaurus Imperator a Judaeis similiter persuasus, publico edicto imagines deponi, et deleri ex templis omnibus jussit: Et multos Christianorum resistentium neci dedit; unde Iconomachi cognomen invenit. Auctores sunt, Cedrenus, Zonaras, Paulus Diaconus, et alii. Atque hic fuit primus Christianorum, qui bellum movit contra imagines; nam etsi Philippicus, teste Paulo Diacono, deposuerat imagines sex Synodorum: tamen id fecerat odio sextae Synodi, non odio imaginum. Fuit enim Philippicus Monothelita, non Iconomachus.

Utrum autem Leo recte fecerit, an male, vel ex eo perspici potest, quod maluit in ea causa Judaeorum maleficorum consiliis ad¬

haerere, quam S. Gregorii Papae, S. Germani Patriarchae Constantinopolitani, qui tunc sedebant, et Imperatori aperte resisterunt, ut ex iisdem auctoribus patet. Fuisse autem Gregorium illum, et Germanum, optimos et doctissimos Pontifices tradunt historici omnes ejus temporis Graeci et Latini. Restiterunt etiam Leoni duodecim sapientes, qui cum praeposito suo, qui dicebatur magister OEcumenicus, publicis sumptibus alebantur, et omnium optimi, et sapientissimi erant; quos Leo una cum domo, et instructissima eorum bibliotheca combussit. Vide Zonaram in vita hujus Leonis.

Impietatem porro Leonis secutus est Constantinus Copronymus hujus Leonis filius, qui in signum futurae improbitatis dum baptizaretur, sacrum fontem stercore foedavit: et praeterea Necromanticus fuit, et haereticus Nestorianus; nam non credidit B. Mariam esse Deiparam, ut ex Zonara et Cedreno cognosci potest.

Monet autem recte Sanderus Gulielmum Xilandrum, non fideliter vertisse in hac historia verba Cedreni. Ubi enim Cedrenus scripsit, Constantinum istum exegisse jura-1 mentum ab omnibus imperio suo subjectis, quo juramento confirmarent, nullam se imaginem adoraturos; illa verba, Itxdvipj 7rpotrY.\jvgcffici rivi; ille vertit: nulli se simulacro- supplicaturos; quasi videlicet Christiani idolis supplicent. Cum tamen constet, ut jam ostendimus, imagines non recte vocari simulacra; et usus Christianorum habeat, ut imagines veneremur, non ut eis quasi viventibus et sentientibus supplicemus. Sed nimirum qui fidem Deo non habet, nihil mirum, si etiam fidem non servet in libris transferendis.

Post annum deinde 800, cum aliquandiu quievisset bellum contra imagines; iterum renovatum est a Leone Armenio Imperatore; et qui ei successerunt, Michaele Balbo, et Tlieophilo, quos omnes improbissimos fuisse, postremum etiam Judaicae secta1, et Necromantiae addictum testantur Cedrenus et Zonaras in vita ipsorum.

Eodem tempore, quo Theophilus in Oriente imagines oppugnabat, exstitit in Occidente sub Imperio Ludovici Pii Caroli Magni filii Claudius Hispanus, Episcopus Taurinensis, Felicis Urgelitani discipulus, qui imagines omnes, et cruces e templis omnibus suae dioecesis abstulit. Fuit autem homo imperitus, et superbus, ut ex libello ejus, libl-is Jonae inserto apparet, et haeresim Arianara, jam sepultam, rursus ad lucem revocare conatus est.

Post illa tempora circa annum Domini 1372, exstitit Joannes Wiclef, qui obiter attigit imaginum reprehensionem, sed disci-' puli ejus acrius postea imagines oppugnaverunt. Vide Thomam Waldensem, tom III. tit. 19. Eumdem errorem tribuit Waldensibus Claudius Coussordiuslib. contra Waldenses, artic. ultimo.

Scribit etiam Joannes Cochloeus lib. III. historiae Hussitarum, a Hieronymo de Praga imaginem Christi crucifixi dejectam, et stercore foedatam, cum tamen ipse in cubiculo adoraret imaginem Wiclefi diademate coronatam.

Denique hoc nostro saeculo primus, qui imagines e templis abstulit, Andreas Carolstad. fuit, anno 1322, teste Joanne Cochlaeo in vita Lutheri. Lutherus autem quamquam rem probaret, reprehendit tamen auctorem, ut ibidem Cochloeus dicit, quia, ut id faceret non a se potestatem et auctoritatem flagitaverat. Item Zwinglianos contra imagines pugnasse scribit Cochloeus in act. Lutheri anni 1326. Philipus quoque in locis communibus explicans decalogum, reprehendit imaginum venerationem. Similiter Magdeburgenses Centur. VIII. passim, sed precipue cap. 9 et 10.

Denique Joan. Calvinus lib. I. cap. 11. et lib. IV, cap. 9. § 9. Institut. acerrime imaginum cultum reprehendit; et Calvinistoe ubicumque possunt, eas frangunt, vel comburunt, vel abradunt.

Chapter 25 of 64